C. 26 q. 6Causa XXVI, Quaestio VI
Abrir no leitor do IusCommune →C. 26 q. 6 d.a.c. 1
¶Quod autem ab episcopo excommunicatus eo inconsulto ab alio reconciliari non possit, nisi forte per eius metropolitanum uel per summum Pontificem, ratione et auctoritate probatur. Presbiteri namque potestatem excommunicandi uel reconciliandi ab episcopis accipiunt, non episcopi a presbiteris, atque ideo excommunicatos a sacerdotibus reconciliare possunt, excommunicatos uero ab episcopis sacerdotes reconciliare non ualent. Reconciliatio namque penitentium episcopale offitium est, non sacerdotale. Unde in Concilio Cartaginensi II. c. 3. Fortunatus Episcopus dixit:
C. 26 q. 6 c. 1 · Penitentium reconciliatio, crismatis et puellarum consecratio a presbiteris non fiat
¶Si iubet sanctitas uestra, suggero. Nam memini, preterito concilio statutum, ut crisma, uel reconciliatio penitentium, nec non et puellarum consecratio a presbiteris non fiat. Si quis autem emerserit hoc faciens, quid de eo statuendum sit? Aurelius episcopus dixit: Audiuit dignatio uestra suggestionem fratris et coepiscopi nostri Fortunati, quid ad hec dicitis? Ab uniuersis episcopis dictum est: Crismatis confectio, et puellarum consecratio a presbiteris non fiat. Reconciliare quemquam in publica missa presbitero non liceat. Hoc omnibus placet.
C. 26 q. 6 d.p.c. 1
¶Puellarum tamen consecratio episcopo consulto per presbiterum fieri ualet. Unde in Cartaginensi Concilio III.: [c. 36.]
C. 26 q. 6 c. 2 · Permissione episcopi uirgines consecrare presbiter ualet
¶Presbiter inconsulto episcopo uirgines non consecret; crisma uero numquam conficiat.
C. 26 q. 6 c. 3 · Nec diacono ministrare, nec penitentem in ecclesia benedicere presbitero licet · Item ex Concilio Agatensi. [c. 43. et 44.]
¶Ministrare diaconus, aut consecrare altare presbiter non presumat. § 1. Benedictionem quoque super plebem in ecclesia fundere, aut penitentem in ecclesia benedicere presbitero penitus non licebit.
C. 26 q. 6 d.p.c. 3
¶Ecce, quod ab episcopo excommunicatus per sacerdotem reconciliari non potest. Sed notandum est, quod reconciliatio alia est publica, alia priuata. Publica reconciliatio est, quando penitentes ante ecclesiae ingressum publice representantur, et per inpositionem manus episcopalis ecclesiae publice reconciliantur. Hec uidetur sacerdotibus esse prohibita. Unde circa finem illius capituli non simpliciter prohibentur penitentes reconciliare, sed in publica missa. Priuata uero reconciliatio est, quando de peccatis occultis penitentes uel in extremis agentes ad gratiam reconciliationis accedunt. Hec reconciliatio potest fieri per sacerdotem. Unde Euaristus Papa ait:
C. 26 q. 6 c. 4 · Iussione episcopi presbiteri de occultis peccatis penitentes reconcilient
¶Presbiteri de occultis peccatis iussione episcopi penitentes reconcilient, et, sicut supra premisimus, infirmantes absoluant et conmunicent.
C. 26 q. 6 c. 5 · Si episcopus absens est, per presbiterum reconcilietur in periculo constitutus · Item ex concilio Cartaginensi II. [c. 4.]
¶Aurelius episcopus dixit: Si quisquam in periculo fuerit constitutus, et se reconciliari diuinis altaribus petierit, si episcopus absens fuerit, debet utique presbiter consulere episcopum, et sic periclitantem eius precepto reconciliare. Quam rem debemus salubri consilio roborare. Ab uniuersis episcopis dictum est: Placet quod sanctitas uestra necessario nos instruere dignata est.
C. 26 q. 6 c. 6 · Qui metu mortis reconciliatur conualescens sine conmunione penitenciae impleat tempus · Item ex Concilio Martini Papae. [c. 82.]
¶Si quis de corpore exiens nouissimum et necessarium conmunionis uiaticum expetit, non ei denegetur. Quod si in desperatione positus post acceptam conmunionem iterum sanus fuerit factus, tantum oratione particeps sit, sacramentum uero non accipiat, donec institutum penitenciae inpleat tempus. Qui ergo in exitu mortis sunt, et desiderant accipere sacramentum, cum consideratione et probatione episcopi accipere debent.
C. 26 q. 6 c. 7 · Sine manus inpositione recedentes de corpore reconcilientur · Item ex Concilio Aurasico. [c. 3.]
¶Qui recedunt de corpore penitencia accepta, placuit sine reconciliatoria manus inpositione eis conmunicare, quod morientis sufficit reconciliationi secundum diffinitiones Patrum, qui huiusmodi conmunionem uiaticum congrue, nominauerunt. Quod si superuixerint, stent in ordine penitentium, ut ostensis necessariis penitenciae fructibus legitimam conmunionem cum reconciliatoria manus inpositione recipiant. § 1. Clericis quoque desiderantibus penitencia non est neganda. § 2. Similiter subito obmutescens (prout statutum est) baptizari, aut penitenciam accipere potest, si uoluntatis preteritae testimonium aliorum uerbis habet, aut presentis in suo nutu. § 3. Amentibus etiam quecumque pietatis sunt sunt conferenda.
C. 26 q. 6 c. 8 · Aliorum testimonio moriturus reconcilietur, si obmutuit uel in frenesim uersus est · Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 76.]
¶Is qui penitenciam in infirmitate petit, si casu, dum ad eum sacerdos inuitatus uenit, oppressus infirmitate obmutuerit uel in frenesim conuersus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat penitenciam, et, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem, et infundatur ori eius eucharistia. Si superuixerit, admoneatur a supradictis testibus peticioni suae satisfactum, et subdatur statutis penitenciae legibus quamdiu sacerdos, qui penitenciam dederit, probauerit, Item: [c. 78.] § 1. Penitentes, qui in infirmitate uiaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus inpositione, si superuixerint.
C. 26 q. 6 c. 9 · Cura et probatione episcopi morientes reconcilientur · Item ex Concilio Niceno. [c. 12.]
¶De his uero, qui recedunt ex corpore, antiquae legis regula obseruabitur etiam nunc ita, ut, si forte quis recedit ex corpore, necessario uitae suae non defraudetur uiatico. Quod si desperatus aliquis recepta conmunione superuixerit, sit inter eos, qui sola oratione conmunicant. De omnibus tamen his, qui a corpore recedunt, in dando eis communionem cura et probatio sit episcopi.
C. 26 q. 6 c. 10 · Non est neganda reconciliatio his, qui tempore necessitatis eam inplorant · Item Leo Episcopus. [ad Theodorum, ep. LXXXIX. al. XCI.]
¶His qui in tempore necessitatis, et in periculi urgentis instantia presidium penitenciae, et mox reconciliationis inplorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur uenire moras conuersio, dicente Dei spiritu per Prophetam: "Cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris." § 1. Quod si ita aliqua egritudine aggrauati sunt, ut quod paulo ante poscebant sub presenti significare non ualeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt. Simul tamen et penitenciae, et reconciliationis beneficium consequantur, seruata tamen regula canonum paternorum circa eorum personas, qui in dominica fide discedendo peccauerunt.
C. 26 q. 6 c. 11 · Non respuatur eius oblatio, qui festinans ad penitenciam sacerdotem inuenire non potuit · Item ex Concilio Epanensi.
¶Si aliquis fuerit mortuus, qui iam sit confessus, et testimonium habet bonum, et non poterat uenire ad sacerdotem, sed preoccupauit eum mors in domo aut in uia, faciant pro eo parentes eius oblationem ad altare, et dent redemptionem pro captiuis.
C. 26 q. 6 d.p.c. 11
¶Ecce, quod episcopo precipiente penitentes de occultis peccatis, siue in periculo constituti per presbiterum possunt reconciliari. § 1. Sed si necessitate mortis peccator urgetur, et episcopus ita remotus est, quod eum presbiter consulere non possit, negabitur penitencia morienti? et beneficium reconciliationis non prestabitur penitenti, quem conuersum Deus recipit ad ueniam, iuxta illud: "In quacumque hora peccator conuersus fuerit etc.," et item: "Conuertimini ad me in toto corde uestro et ego conuertar ad uos," ecclesia sibi reconciliare negliget? quem intus Deus suscitauit ecclesia foris absoluere contempnet? dampnabit episcopi absentia quem gratia diuinae presenciae illustrat per lauacrum regenerationis? Morituris succurritur etiam a laicis, si presbiteri defuerint. Cur ergo beneficio reconciliationis per presbiterum subueniri ei non poterit, si contigerit episcopum deesse? si secundum Augustinum qui agens in extremis confitetur socio turpitudinem criminis fit dignus uenia ex desiderio sacerdotis, cur non similiter sit dignus reconciliatione ex desiderio episcopi qui sacerdoti non negat maculam sui reatus? Item morientibus penitenciam negare presbiteri non debent. Unde Iulius Papa ait:
C. 26 q. 6 c. 12 · Reus est animarum presbiter, qui penitenciam morientibus abnegat
¶Si presbiter penitenciam abnegauerit morientibus, reus erit animarum, quia Dominus dicit: "Quacumque die conuersus fuerit peccator ad penitenciam, uita uiuet, et non morietur." Vera enim confessio in ultimo tempore potest esse, quia Dominus non solum temporis, sed etiam cordis inspector est, sicut latro unius penitencia momenti meruit esse in paradyso in hora ultimae confessionis.
C. 26 q. 6 c. 13 · Penitencia morientibus non est deneganda · Item Celestinus Papa: [in epist. II. ad Episcopos Galliae]
¶Agnouimus penitenciam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subueniri. Horremus (fateor) tantae inpietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se quouis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem redimere, quo se uelle expediri desiderat et liberari. Quid hoc, rogo, aliud est quam morienti mortem addere, eiusque animam sua crudelitate, ne absoluta possit esse, occidere? cum Dominus ad subueniendum paratissimus, inuitat ad penitenciam, sic promittit peccatori: "In quacumque hora etc.," et item: "Nolo mortem peccatoris, sed ut conuertatur, et uiuat." Salutem ergo homini adimit quisquis mortis tempore penitenciam sibi denegauerit, et desperauerit de misericordia Dei, qui eum ad subueniendum morienti sufficere uel in momento posse non crediderit. Perdidisset latro in cruce premium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae penitencia non iuuisset. Cum esset in pena, penituit, et pro unius professione sermonis habitaculum paradysi eo promittente promeruit. Vera ergo ad Deum conuersio in ultimis positorum mente pocius est estimanda quam tempore, Propheta hoc asserente taliter: "Cum conuersus ingemueris, tunc saluus eris." Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quouis tempore non est deneganda penitencia postulanti, cum illi se obliget iudici, cui occulta omnia nouerit reuelari.
C. 26 q. 6 d.p.c. 13
¶Cui autem penitencia non denegatur, nec reconciliatio sibi deneganda est. Inconsulto ergo episcopo penitentem presbiter reconciliare non debet, nisi ultima necessitas cogat. Unde in Cartaginensi Concilio III. [c. 32.] legitur:
C. 26 q. 6 c. 14 · Inconsulto episcopo penitentem presbiter non reconciliet, nisi ultima cogat necessitas
¶Presbiter inconsulto episcopo non reconciliet penitentem, nisi absente episcopo ultima necessitas cogat. Cuiuscumque penitentis publicum et uulgatissimum crimen est, quod uniuersam conmouerit urbem, ante absidam ecclesiae ei manus inponatur.