C. 26 q. 3 et 4Causa XXVI, Quaestio III et IV
Abrir no leitor do IusCommune →C. 26 q. 3 et 4 d.a.c. 1
¶A quibus autem genus diuinationis exordium sumpserit, uel quot sint genera eius, Augustinus exponit in libro de natura demonum, ita dicens:
C. 26 q. 3 et 4 c. 1 · De multiplici genere diuinationis
¶Igitur genus diuinationis a Persis fertur allatum. § 1. Varro autem dixit quatuor esse genera diuinationum, terram, aquam, aerem, et ignem: hinc geomanticam ydromanticam, aeromanticam, piromanticam dictam autumant. § 2. Diuini dicti sunt, quasi deo pleni. Diuinitate enim se esse plenos simulant, et astutia quadam fraudulenta hominibus futura coniectant. Duo autem sunt genera diuinationis, ars et furor. Incantatores autem dicti sunt qui artem uerbis peragunt. § 3. Arioli uocati sunt propter quod circa aras ydolorum nefarias preces emittunt, et funesta sacrificia offerunt, hisque celebritatibus demonum accipiunt responsa. § 4. Aruspices nuncupantur quasi horarum inspectores; dies enim et horas in agendis negociis operibusque custodiunt, et quid per singula tempora obseruare debeat homo intendunt; hii etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura predicunt. § 5. Augures sunt qui uolatus auium et uoces intendunt, aliaque signa rerum uel obseruationes inprouisas hominibus occurrentes ferunt. Idem sunt et auspices; nam auspicia sunt, que iter facientes obseruant. Dicta sunt autem auspicia, et auguria quasi auigerum, quod aues gerunt. Duo sunt autem genera auspiciorum, unum ad oculos, alterum ad aures pertinens: ad oculos scilicet uolatus, ad aures uox auium. § 6. Phithonissae a Phithonio Apolline dictae, quod is auctor fuerit diuinandi. Astrologi dicti sunt eo, quod in astris auguriantur. Genethliaci appellati sunt propter nataliciorum considerationes dierum. Geneses enim hominum per duodecim celi signa describunt, siderumque cursus nascentium mores, actus, et euentus predicere conantur, id est quis quali signo fuerit natus, aut quem effectum habeat uitae qui nascitur interpretantur. Hii sunt, qui uulgo mathematici uocantur, cuius superstitionis genus constellationes Latini uocant, id est notationes syderum, quomodo se habeant, cum quisque nascitur. § 7. Primum autem idem stellarum interpretes magi nuncupantur, sicut de his legitur qui in euangelio natum Christum annunciauerunt. Postea hoc nomine soli mathematici dicti sunt. Cuius artis scientia usque ad Christum fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde natiuitatem alicuius de celo interpretetur. Horoscopi dicti, quod horas natiuitatis hominum speculentur dissimili et diuerso fato. Sortilegi sunt qui sub nomine etc. Ut supra: § 8. Salisatores sunt uocati, qui, dum eis membrorum quecumque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significari predicunt.
C. 26 q. 3 et 4 d.p.c. 1
¶Queritur autem de natura demonum, cuius naturae sint, an futura prescire ualeant, uel quot modis futura prenoscant? De his ita scribit Augustinus in eodem libro: [de diuinatione demonum, c. 3.]
C. 26 q. 3 et 4 c. 2 · Quot modis demones futura prenoscunt
¶Sciendum est, hanc esse naturam demonum, ut aerii corporis sensu terrenorum corporum sensum facile precedant, celeritate etiam propter aerii corporis superiorem mobilitatem non solum cursus quorumlibet hominum uel ferarum, uerum etiam uolatus auium inconparabiliter uincant. Quibus duabus rebus, quantum ad aerium corpus attinet, prediti, hoc est acumine sensus et celeritate motus, multo ante cogitata prenunciant, uel nunciant que homines pro sensus terreni tarditate mirentur. Accessit etiam demonibus per tam longum tempus, quo eorum uita protenditur, rerum longe maior experientia, quam potest hominibus propter breuitatem uitae peruenire. Per has efficacias, quas aerii corporis natura sortita est, non solum multa futura predicunt demones, uerum etiam multa faciunt, que quoniam homines dicere aut facere non possunt, eos dignos quidam, quibus seruiant et quibus honores diuinos deferant, arbitrantur, instigante maxime uicio curiositatis, propter amorem felicitatis falsae atque terrenae, et exellentiae temporalis. [c. 5.] § 1. Nunc igitur, quoniam de diuinatione demonum questio est, primum sciendum est, illos ea plerumque prenunciare, que ipsi facturi sunt. Accipiunt enim sepe potestatem et morbos inmittere, et ipsum aerem uitiando morbidum reddere, et peruersis atque amatoribus terrenorum commodorum malefacta suadere, de quorum moribus certi sunt, quod sint eis talia suadentibus consensuri. Suadent miris et inuisibilibus modis, per illam subtilitatem corpora hominum non sentientium penetrando, et se cogitationibus eorum per quedam imaginaria uisa miscendo, siue uigilantium siue dormientium. § 2. Aliquando autem non que ipsi faciunt, sed que naturalibus signis futura prenoscunt (que signa in hominum sensus uenire non possunt) ante predicunt. Neque enim, quia preuidet medicus quod preuidere nescit huius artis ignarus, ideo tamen diuinus habendus est. Quid autem mirum, si, quemadmodum ille corporis humani uel perturbata uel mortificata temperie seu bonas seu futuras malas preuidet ualetudines, sic demones in aeris affectione sibi notas, nobis ignota, futuras preuident tempestates? Aliquando etiam hominum dispositiones non solum uoce prolatas, uerum etiam cogitatione conceptas, cum signa quedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt, atque hinc etiam multa futura prenunciant, aliis uidelicet mira, qui ista disposita non nouerunt. [c. 6.] § 3. Fallunt etiam studio fallendi, et inuida uoluntate, qua hominum errore letantur. Sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque suorum coniectoribus culpa tribuatur, quando ipsi decepti fuerint uel mentiti. § 4. Nonnumquam uero ipsi maligni spiritus et illusores hominum atque inuisores salutis eorum solent predicere defectum culturae suae et ydolorum ruinam, quatinus prescii uideantur quid in singulis regnis aut locis uenturum, et quid aduersi suae factioni contingere possit; quod etiam illi, qui gentilium hystorias legunt, non ignorant. Quid ergo mirum si, iam inminente templorum et simulachrorum euersione, quam Prophetae summi Dei tanto ante predixerunt, Serapis demon alicui cultorum suorum hoc de proximo prodidit, ut suam quasi diuinationem recedens uel fugiens conmendaret? Pars.
C. 26 q. 3 et 4 d.p.c. 2
¶Quod autem hominum dispositiones cogitatione conceptas per exteriora signa diabolus deprehendat, non firmissima ratione uidetur approbatum. Unde idem Augustinus ait in libro II. retractationum: [c. 30.]
C. 26 q. 3 et 4 c. 3 · Quod ex corporeis motibus internas animae cogitationes diabolus conprehendat res occultissima est
¶Quodam loco dixi, demones aliquando hominum dispositiones non solum uoce prolatas, uerum etiam cogitatione conceptas, cum signa quedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscere. Rem dixi occultissimam audaciori assertione quam debui. Nam peruenire ista ad noticiam demonum per nonnulla etiam experimenta conpertum est. Sed utrum quedam signa dentur ex corpore cogitantium, illis sensibilia, nos autem latentia, an alia ui spirituali ista cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus, aut omnino non potest inueniri.