C. 26 q. 2Causa XXVI, Quaestio II
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 26 q. 2 d.a.c. 1
¶Quod autem sortes exquirere peccatum non sit, exemplis et auctoritatibus probatur. Cum enim Achan de anathemate furtim subripuisset, et ob eius peccatum populus cesus apud Ain hostibus terga dedisset, precepit Dominus Iosue, ut sortibus exquireret, quo peccante populus in manibus hostium cadere meruerat. Iosue preceptum accipiens misit sortes, primum super tribus, deinde super familias, demum super personas, et sors ita cecidit super Achan. Saul quoque, cum pugnans contra Philisteos iurasset, se interfecturum quicumque de populo ante solis occasum comederet, sorte deprehendit Ionathan filium suum mel comedisse, quod sceptro acceperat, quem cum morti tradere uellet, populo supplicante reuocauit sentenciam. Ionas quoque, cum a facie Domini fugeret, a nautis sorte deprehensus in mari deiectus, et a ceto est absorptus. De Zacharia etiam legitur, quod sorte exiit, ut incensum poneret. Matthias uero similiter a B. Petro sorte in apostolatum et Iudae successor eligitur. Quod ergo tantorum exemplis probatur, patet malum non esse. Unde et Augustinus ait in libro Psalmorum: [in Psal. XXX. concione 2. ad uersic. In manibus tuis sortes]
C. 26 q. 2 c. 1 · Quid sit sors
¶Sors non est aliquid mali, sed res in humana dubietate diuinam indicans uoluntatem.
C. 26 q. 2 d.p.c. 1
¶His ita respondetur: Ante, quam euangelium claresceret, multa permittebantur, que tempore perfectioris disciplinae penitus eliminata sunt. Copula namque sacerdotalis uel consanguineorum nec legali, nec euangelica, uel apostolica auctoritate prohibetur, ecclesiastica tamen lege penitus interdicitur. Sic et sortibus nichil mali inesse monstratur, prohibetur tamen fidelibus, ne sub hac specie diuinationis ad antiquos ydolatriae cultus redirent. Unde quibusdam constellationes et futurorum signa custodientibus Apostolus ait: "Dies obseruatis, et menses, et tempora, et annos. Unde timeo, ne forte sine causa laborauerim in uobis." Sic et astronomia, seu et astrologia apud catholicos in dissuetudinem abiit, quia, dum propria curiositate his nimis erant intenti, minus uacabant his, que saluti animarum erant accommodata. Quod autem sortibus credi non oporteat, Ieronimus testatur, scribens super Ionam: [c. 1.]
C. 26 q. 2 c. 2 · Exemplo Ionae uel Matthiae non oportet sortibus credi
¶Non statim debemus sub exemplo Ionae sortibus credere, uel illud de Actibus Apostolorum huic testimonio copulare, ubi sorte Matthias in apostolatum eligitur.
C. 26 q. 2 c. 3 · Ad secularia negocia diuina oracula non sunt conuertenda
¶Augustinus ad inquisitiones Ianuarii. [epist. CXIX.] Hii, qui de paginis euangelicis sortes legunt, etsi optandum est, ut id pocius faciant, quam ad demonia consulenda concurrant, tamen ista michi displicet consuetudo, ad negocia secularia et ad uitae huius uanitatem diuina oracula uelle conuertere.
C. 26 q. 2 c. 4 · Exemplo Matthiae uel Ionae non est sortibus indifferenter credendum · Item Beda super Actus Apostolorum. [ad c. 1.]
¶Non exemplo Matthiae, uel quod Ionas propheta sorte deprehensus sit, indifferenter sortibus est credendum, cum priuilegia singulorum (ut Ieronimus ait) conmunem legem facere omnino non possint. § 1. Si qui tamen necessitate aliqua conpulsi Deum putant sortibus exemplo Apostolorum esse consulendum, uideant hoc ipsos Apostolos non nisi collecto fratrum cetu, et precibus ad Deum fusis egisse.
C. 26 q. 2 c. 5 · Non sunt obseruanda que a diuinis precipiuntur, quamuis ea contingant, que ab eis prenunciantur · De diuinis uero scribit Augustinus, [lib. V. super Deuter. c. 19.,] ita dicens:
¶Intelligi uoluit Dominus etiam illa, que a diuinantibus non secundum Deum dicuntur, si acciderint que dicuntur, non sic accipienda, ut fiant que precipiuntur ab eis, aut colantur que colantur ab eis.
C. 26 q. 2 c. 6 · Instituciones hominum que sint supersticiosae uel non · Idem in libro [II.] de doctrina Christiana. [c. 19. et 20. et 21.]
¶Illud, quod est secundum institutiones hominum, partim supersticiosum est, partim non est supersticiosum. Supersticiosum est quicquid institutum est ab hominibus ad facienda ydola et colenda pertinens, uel ad colendam sicut Deum creaturam, partemue ullam creaturae, uel ad consultationes et pacta quedam significationum cum demonibus placita atque federata, qualia sunt molimina magicarum artium, que quidam conmemorare pocius quam docere solent poetae. Ex quo genere sunt, sed quasi licentiori uanitate, aruspicum et augurum libri. § 1. Ad hoc etiam genus pertinent omnes ligaturae atque remedia, que medicorum quoque disciplina condempnat, siue in precantationibus, siue in quibusdam notis, quas karacteres uocant, siue in quibuscumque rebus suspendendis atque ligandis, uel etiam saltandis quodammodo, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas, aut manifestas, que eminentiori nomine uocant physicam, ut quasi non superstitionem inplicare, sed naturae prodesse uideantur, sicut sunt inaures in summo singularum aurium, aut de struthionum ossibus ansulae in digitis, aut cum tibi dicitur singultienti, ut dextera manu pollicem teneas. His adiunguntur milia inanissimarum obseruationum, si membrum aliquod salierit, si iunctim ambulantibus amicis lapis, aut puer medius interuenerit. § 2. Hinc etiam sunt illa, limen calcare, cum ante domum suam transit; redire ad lectum, si quis, dum se calciat, sternutauerit; redire ad domum, si procedens offenderit; uel si uestis a soricibus roditur. § 3. Neque ab hoc genere superstitionis perniciosae segregandi sunt, qui olim genethliaci propter naturalium considerationes dierum, nunc autem mathematici uocantur. Nam et ipsi, quamuis ueram stellarum positionem, cum quisque nascitur, consecuntur, et aliquando peruestigant, tamen quod inde conantur uel actiones nostras, uel actionum euenta producere, nimis errant. § 4. Hoc autem genus fornicationis animae salubriter diuina auctoritas non tacuit, neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse sectanda, quia falsa dicuntur a professoribus eorum, sed "etiamsi dixerint uobis," inquit, "et ita euenerit, ne credatis eis." Non enim quia imago Samuelis mortui Sauli uera pronunciauit propterea talia sacrilegia, quibus illa imago presentata est, minus execranda sunt, aut quia in Actibus Apostolorum femina uentriloqua uerum testimonium perhibuit Apostolis Domini, ideo Paulus apostolus pepercit spiritui illi, ac non pocius feminam illius demonii correctione atque exclusione mundauit. § 5. Omnes igitur artes huiusmodi uel nugatoriae uel noxiae supersticionis, ex quadam pestifera societate hominum et demonum quasi pacta infidelis et dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudiandae et fugiendae Christiano.
C. 26 q. 2 c. 7 · Non est uita, sed mors inquisitio uel curatio, que a diuinis uel magis expetitur · Idem in libro de ciuitate Dei.
¶Qui sine Saluatore salutem uult habere, et sine uera sapientia estimat se prudentem fieri posse, non sanus, sed eger, non prudens, sed stultus in egritudine assidua laborabit, et in cecitate noxia stultus et demens permanebit. Ac proinde omnis inquisitio, et omnis curatio, que a diuinis et magis, uel ab ipsis demoniis in ydolorum cultura expetitur, mors pocius dicenda est quam uita, et qui ea sectantur, si se non correxerint, ad eternam perdicionem tendunt, Psalmista dicente: "Omnes dii gentium demonia sunt," qui per deceptos homines alios decipere cottidie gestiunt, ut perdicionis suae faciant eos esse participes. Itaque hec uanitas magicarum artium ex traditione malorum angelorum in toto terrarum orbe plurimis seculis ualuit per quandam scientiam futurorum et infernorum, et per inuentiones eorum inuenta sunt aruspicia, augurationes, et ipsa, que dicuntur, oracula, et nigromantia.
C. 26 q. 2 c. 8 · Christiana et uera pietas planetarios expellit et dampnat · Idem Confessionum libro IV. [c. 3.]
¶Illos planetarios, quos mathematicos uocant, plane consulere non desistebant, quod quasi nullum eis sacrificium, et nullae preces ad aliquem spiritum ob diuinationem dirigerentur. Quod tamen Christiana et uera pietas consequenter expellit et dampnat.
C. 26 q. 2 c. 9 · Cultura est ydolatriae auguria seruare, et stellarum requirere cursus · Item Ieronimus.
¶Sed et illud adde, quoniam qui fornicatur in corpus suum peccat, non istud corpus solum, quod templum est effectum, sed et illud, quod dicitur, quia omnis ecclesia corpus Christi est. Et in omnem ecclesiam uidetur delinquere qui corpus suum maculauerit, quia per unum membrum macula in omne corpus diffunditur. § 1. Est et illud obprobrium Egypti, quod, si neglexeris, et post Iordanis transitum, et post baptismi secundam circumcisionem uetustae consuetudinis inustione suggeritur, obseruare auguria, requirere stellarum cursus, et euentus ex his futurorum rimari ceterisque huiusmodi supersticionibus inplicari. Ydolatriae mater namque est Egyptus, ex qua certum est huiusmodi obprobria pullulare, que, si transito Iordane susceperis, et his te laqueis rursus illigaueris, tecum sine dubio obprobria Egypti trahis.
C. 26 q. 2 d.p.c. 9
¶Hec autem sacrilegia non usque adeo sunt detestanda, ut, si aliquid de area uel torculari demonibus fuerit inmolatum, quod reliquum est ideo credatur esse inmundum, aut, si ipsum, quod oblatum fuerat, a nobis ignorantibus sumi contigerit, ideo credamus nos deliquisse. Unde Augustinus ad Publicolam: [CLIV.]
C. 26 q. 2 c. 10 · Non ideo reliqua sunt inmunda, quia de area uel torculari aliquid ad demonum sacrificia tollitur
¶Si de area aut torculari tollitur aliquid ad sacrificia demoniorum, sciente Christiano, ideo peccat, quia permittit fieri, ubi prohibendi potestas est. Quod si factum conperit, aut prohibendi potestatem non habuit, utitur mundis reliquis fructibus, unde illa sublata sunt.
C. 26 q. 2 c. 11 · Inmunis est a reatu qui emit quod nescit ydolis inmolatum · Item Ambrosius in prima epistola ad Chorinthios. [ad c. 10.]
¶Licet aliquid pollutum sit per accidentiam, id est oblationem ydoli, cum tamen nescit qui emit, nullum patitur scrupulum, et apud Deum inmunis est.