IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 24 q. 2Causa XXIV, Quaestio II

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 24 q. 2 d.a.c. 1

Quod autem post mortem nullus excommunicari ualeat uel absolui, ex uerbis euangelii monstratur, quibus dicitur: "Quodcumque ligaueris super terram etc." Super terram, inquit, non sub terra; ostendens, quod uiuentes pro uarietate suorum meritorum soluere possumus uel ligare; de mortuis autem sentenciam ferre non possumus. Unde Leo Papa scribit Rustico, Narbonensi Episcopo: [epist. XC. cap. 7. al. epist. XCII. c. 6.]

C. 24 q. 2 c. 1 · Non possunt ab ecclesia solui post mortem qui in hac uita ab ea noluerunt absolui

De conmunione priuatis, et ita defunctis. Horum causa iudicio Dei reseruanda est, in cuius manu fuit, ut talium obitus non usque ad conmunionis remedium differretur. Nos autem quibus uiuentibus non conmunicamus mortuis conmunicare non possumus.

C. 24 q. 2 c. 2 · Ecclesia uiuentes potest ligare uel soluere, non mortuos · Item Gelasius, Fausto Magistro, fungenti legationis offitio Constantinopolim.

Legatur, ex quo est religio Christiana, uel certe detur exemplum in ecclesia Dei a quibuslibet Pontificibus aut ab ipsis Apostolis, ab ipso denique Saluatore ueniam, nisi se corrigentibus, fuisse concessam. Auditum autem sub isto celo non legitur omnino, nec dicitur, quod eorum uoce depromitur: date nobis ueniam, ut tamen nos in errore duremus. Id quoque pariter ostendant qui nobis canones nituntur opponere, quibus hoc canonibus, quibus regulis, qua lectione, quoue documento, siue a maioribus nostris, siue ab Apostolis ipsis (quos potiores merito fuisse non dubium est) seu ab ipso Domino Saluatore, qui iudicaturus creditur uiuos et mortuos, siue factum est umquam, uel faciendum esse mandatur? Mortuos suscitasse Christum legimus; in errore mortuos absoluisse non legimus. Et qui hoc tantum faciendi solus habuerit potestatem, B. Petro apostolo principaliter mandauit: "Quodcumque ligaueris super terram etc." Super terram, inquit. Nam alligatione defunctum nusquam dixit esse absoluendum.

C. 24 q. 2 c. 3 · Non oportet ab elemosinis eorum abstinere post mortem, quibus in uita conmunicare non destitimus · Item Urbanus. [II.] Vilimundo Episcopo.

Sane quod super Richardo, filio Borelli, uestra fraternitas se egisse innotuit pro zelo Dei et animarum karitate, laudamus. Sed non est adeo timendum, non adeo est uobis ab eius elemosinis abstinendum. Inter ceteros quippe nostrae fidei patres B. Leo doctor egregius: "Quibus" inquit, "uiuis, non conmunicamus nec mortuis conmunicare debemus." Constat ergo, quoniam, quibus uiuis (ut ex opposito loquamur), conmunicamus mortuis quoque conmunicare possimus. Nos plane inter duo obpugnantia positi, inter inpios et scismaticos uidelicet, scismaticis ullo modo conmunicare non possumus, aut licet: peccatoribus uero et predonibus dispensatiue propterea conmunicamus, quia et ecclesiam hactenus sustentauerunt, et se fideles in posterum pollicentur. Alioquin oportet de huius mundi partibus exire. Sub qua etiam sponsione nos eis nuper in B. Petri nataliciis absolutionem indulsimus. Quia ergo predictus uir neque excommunicatus nominatiue, neque conmunicans cum excommunicatis ex nomine exiit, sed in Domini sui fide atque seruicio, licet nobis dispensatiue, id est quamdiu eos patimur, eorum elemosinis conmunicare, et defuncti animam Christianae religionis modis omnibus adiuuare.

C. 24 q. 2 c. 4 · Item Gelasius uniuersis Episcopis, per Dardaniam siue per Illiricum constitutis

Nec quisquam uobis omnino persuadeat, Achatio preuaricationis suae crimen fuisse laxatum, quia qui post, quam in collegium recidens prauitatis iure meruit ab apostolica conmunione secludi, in hac eadem persistens dampnatione defunctus est, absolutionem, quam superstes non quesiuit omnino, nec meruit, mortuus iam non potest inpetrare. Siquidem ipsis apostolis Christi uoce delegatum est: "Que ligaueritis super terram et reliqua". Ceterum de eo, qui in diuino iudicio est constitutus, nobis fas non est aliud decernere preter id, in quo eum dies supremus inuenit. Atque ideo, nisi eius nomine refutato, ceterisque consortibus huius erroris, cum nullo prorsus eorum participare debetis mensae dominicae puritatem, quam maiores nostri semper ab heretica magnopere seruauerunt pollutione discretam.

C. 24 q. 2 c. 5 · Incorrigibilis dampnationis sentencia relaxari non potest · Item Leo Papa. [epist. XIII. ad Pulcheriam Augustam]

Dampnationis sentenciam quicumque meretur excipere, si in suo sensu uoluerit permanere, nullus poterit relaxare.

C. 24 q. 2 d.p.c. 5

His auctoritatibus probatur, quod uiuentes, non mortuos soluere possumus uel ligare. Verum hoc non de omni crimine intelligendum est. Sunt enim quedam crimina, de quibus etiam post mortem accusari possunt quilibet uel dampnari, ueluti heresis. Unde in prima actione V. Sinodi legitur:

C. 24 q. 2 c. 6 · Heretici etiam post mortem sunt excommunicandi

Sane profertur a quibusdam, qui dicunt oportere post mortem hereticos anathematizari, et sequi doctrinam in hoc sanctorum Patrum, qui non solum uiuentes hereticos condempnauerunt, sed etiam mortuos, sicut eos, qui iniuste condempnati sunt, reuocauerunt post mortem, et in sacris dipticis scripserunt. Quod factum est in Iohanne, et in Flauiano religiosae memoriae episcopis Constantinopolitanis. Item in actione V.: § 1. Augustinus ait: "Si forte isti libri ita designant traditorem suum, sicut Dominus designauit Iudam, legant in eis nominatim et expresse uel Cecilianum, uel eius ordinatores eorumdem librorum fuisse traditores, et nisi eos anathematizauero, ipse cum eis iudicer tradidisse." § 2. Que modo recitata sunt Augustinus sanctae memoriae consuluit, et statuit teneri ab initio in ecclesia. Inpium enim dogma iam inculpatum est et condempnatum et eos, qui tali dogmati obnoxii sunt, anathematizari uult ecclesiae traditio, licet etiam mortui essent. Ideo sanctae memoriae Augustinus dicit: "Si modo conuinceretur Cecilianus de his, que inferuntur ei, etiam post mortem eius illum anathematizo." Item: § 3. Multi episcopi congregati, et quedam de diuersis causis ad ecclesiasticum statum pertinentibus disponentes, de episcopis statuerunt defunctis, qui suas facultates hereticis relinquunt, ut etiam post mortem anathemati subiciantur. Sunt autem et Augustini sanctae memoriae dicentes epistolae, quod si qui in uita sua non recte sapuerunt, licet non condempnati fuissent adhuc uiuentes, tamen demonstrato peccato etiam isti post mortem anathemati subiciantur. Item: § 4. "Si uera sunt que Ceciliano obiecta sunt, et nobis aliquando possent monstrari, ipsum mortuum anathematizaremus." Item: § 5. "Dicis, licere michi etiam de mortuis iudicare, quia iudicium non tantum de uiuis, sed etiam de mortuis solet fieri." Item: § 6. Rabula sanctae memoriae, episcopus factus Edissenae ciuitatis, qui in sacerdotibus resplenduit Theodorum Mosothenum post mortem in ecclesia anathematizauit. Item: § 7. Romanorum etiam ecclesia ante paucos annos Dioscorum, qui fuit Papa eiusdem ecclesiae, post mortem etiam anathematizauit, cum nec in fide peccasset. Et hoc sciunt omnes, qui degunt hic Romae, et maxime qui in dignitatibus existunt, qui etiam eidem Dioscoro conmunicatores permanserunt usque ad eius mortem. Item: § 8. Si ad tempora Theophili sanctae memoriae uel superius aliquis recurrerit, etiam Origenem post mortem inueniet anathematizatum. Quod etiam in isto fecit et uestra sanctitas, et Vigilius religiosissimus Papa antiquioris Romae. Item: § 9. Sancta sinodus dixit: Sufficiunt que dicta et prolata sunt ecclesiasticam traditionem demonstrare, quod oportet hereticos etiam post mortem anathematizari. Item in actione IV.: § 10. Sancta sinodus dixit: Augustini sanctae memoriae, qui inter Affricanos episcopos splenduit, diuersae epistolae sunt recitatae, significantes, quod hereticos oportet etiam post mortem anathematizari. Talem autem ecclesiasticam traditionem et alii Affricani reuerentissimi episcopi seruauerunt; sed et Romana sancta ecclesia quosdam episcopos etiam post mortem anathematizauit, licet pro fide in uita sua non essent accusati, et utrumque apud nos gesta habita significant.