C. 24 q. 1Causa XXIV, Quaestio I
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 24 q. 1 d.a.c. 1
¶Quod autem ab heretico aliquis deponi aut excommunicari non possit, facile probatur. Omnis enim hereticus aut iam dampnatam heresim sequitur, aut nouam confingit. Qui uero heresim iam dampnatam sequitur, eius dampnationis se participem facit. Unde cum Achatius absque sinodali auctoritate ab Apostolico se dampnatum quereretur, contra Gelasius scribit, dicens:
C. 24 q. 1 c. 1 · Qui in iam dampnatam heresim labitur, eius dampnationis se participem facit
¶Achatius non est inuentor factus noui erroris, sed ueteris imitator, atque ideo non erat necessarium, ut aduersus eum noua scita prodirent, sed antiqua tantummodo renouarentur. Factus sum itaque executor ueteris constituti, non promulgator noui. Quicumque enim in heresim semel dampnatam labitur, eius dampnatione se ipsum inuoluit.
C. 24 q. 1 c. 2 · Non est retractandum quod semel sinodus statuit contra unamquamque heresim · Idem. [in epistola ad Episcopos Dardaniae]
¶Maiores nostri diuina inspiratione cernentes necessarie precauerunt, ut quod contra unamquamque heresim coacta semel sinodus pro fidei conmunione et ueritate catholica atque apostolica promulgasset non sinerent nouis posthec retractationibus mutilari, ne prauis occasio preberetur que medicinaliter fuerant statuta pulsandi, sed, auctore cuiuslibet insaniae, ac pariter errore dampnato, sufficere iudicarunt, ut quisquis aliquando huius erroris communicator existeret, principali sentencia dampnationis eius esset obstrictus. § 1. Sic Sabellium dampnauit sinodus, nec fuit necesse, ut eius sectatores postea dampnarentur; sed pro tenore constitutionis antiquae, qui uel prauitatis illius uel communionis extitere participes, uniuersalis ecclesia duxit esse refutandos. Sic Arrium, Eunomium, Macedonium, Nestorium, sinodus semel gesta condempnans, ulterius ad noua concilia uenire non sinit
C. 24 q. 1 c. 3 · Non ultra eum procedere oportet, qui in heresim dampnatam recidit · Item Felix.
¶Achatius non fuit noui uel proprii inuentor erroris, ut in eum noua scita procederent; sed alieno facinori suam conmunionem miscuit. Itaque necesse est, ut in illam recideret iusta lance sentenciam, quam cum suis successoribus per conuenientiam sinodalem susceperat auctor erroris.
C. 24 q. 1 d.p.c. 3
¶Si ergo ille episcopus in heresim iam dampnatam lapsus est, antiqua excommunicatione dampnatus alios dampnare non poterat. Excommunicatus enim alios excommunicare non ualet. Unde Alexander II. scribit Valeriano Episcopo, Martiri:
C. 24 q. 1 c. 4 · Excommunicatus alium excommunicare non potest
¶Audiuimus, quod Henricus, Rauennas dictus archiepiscopus, nisus sit te excommunicare. Verum, quia excommunicatus te non potuit excommunicare, apostolica auctoritate te tuosque absoluendo mandamus exinde numquam curare.
C. 24 q. 1 d.p.c. 4
¶Si autem ex corde suo nouam heresim confinxit, ex quo talia predicare cepit, neminem dampnare potuit, quia non potest deicere quemquam iam prostratus. Ligandi namque uel soluendi potestas ueris, non falsis sacerdotibus a Domino tradita est. Apostolis enim dicturus: "Quorum remiseritis peccata, etc." premisit: "Accipite Spiritum sanctum," ut euidenter cunctis ostenderet, eum, qui Spiritum sanctum non habet, peccata non posse tenere uel remittere. Porro Spiritum sanctum nemo nisi intra ecclesiam accipit, quia et ipsam unitatem facit per gratiam. § 1. Unde non nisi congregatis in unum dictum est: "Accipite Spiritum sanctum," nec nisi super congregatos in unum die pentecostes descendit Spiritus sanctus. Sicut autem extra ecclesiam non accipitur, ita extra eam nichil operatur. Cum ergo, sicut Apostolus ait, Spiritus postulet Spiritus inpetret, extra ecclesiam nec postulare facit, nec inpetrare. Unde Dominus dicturos: "Quodcumque petieritis, etc." premisit: "Si duo ex uobis consenserint super terram, etc." Et iterum: "Ubicumque duo uel tres congregati fuerit in nomine meo, ibi et ego sum in medio eorum;" nimirum cunctis ostendens, se non habitare in cordibus eorum, qui superbiae singularitatem secuti a corporis Christi conpage semetipsos abrumpunt. In quibus autem Christus non habitat, in eis Spiritus sanctus mentium scissuras refugiens locum non habet. Cum ergo dimittere peccata uel tenere, excommunicare uel reconciliare opus sit Spiritus sancti et uirtus Christi: apparet, quod hii, qui extra ecclesiam sunt, nec ligare, nec soluere possunt, nec reconciliando ecclesiasticae conmunioni reddere, nec excommunicando eius societate priuare, qua ipsi, heresi uel scismate polluti siue sentencia notati, penitus carere probantur. Unde, cum Dominus omnibus discipulis parem ligandi atque soluendi potestatem daret, Petro pro omnibus et pre omnibus claues regni celorum se daturum promisit, dicens: "Tibi dabo claues regni celorum." Quicumque ergo ab unitate ecclesiae (que per Petrum intelligitur) fuerit alienus, execrare non potest, consecrare non ualet; excommunicationis uel reconciliationis potestatem non habet. Unde Apostolus, cum fornicatorem Corinthium excommunicandum scriberet, ait: "Ego quidem absens corpore, presens autem spiritu, iam iudicaui ut presens eum, qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Iesu Christi, congregatis uobis, et meo spiritu, cum uirtute Domini nostri Iesu Christi, tradere huiusmodi sathanae in interitum carnis." In quo formam excommunicationis ostendens, docuit, non nisi fidelem et a fideli notandum. In nomine namque Domini atque eius uirtute cooperante non nisi fidelis aliquid operari ualet, cum nemo possit dicere: "Dominus Iesus, nisi in Spiritu sancto." Item, cum Dominus prohibeat agnum comedi extra catholicam ecclesiam, qui professione fidei ab ea sunt alieni, ab eius participatione, quam suo arbitrio reliquerunt, non repelluntur, sed abire permittuntur, sicut illi, qui audientes: "Nisi manducaueritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, etc.," dixerunt: "Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?" atque ita abierunt retrorsum, non repulsi, sed abire permissi. Hinc etiam Apostolus, cum de excommunicandis ageret, premisit: "Si quis frater;" de infidelibus autem supposuit, dicens: "Eos, qui foris sunt, Dominus iudicabit." De his autem qui intus sunt, nobis iudicium conmisit. Sicut autem ex eo, quod Apostolus ait: "Frater," et ex his, que de fidelibus et infidelibus supposuit, apparet, non nisi fidelem excommunicandum, ita ex eo, quod fidelibus tantum hoc scribitur, uel potius, quia sicut ille, qui benedicit, maior est eo, cui benedicitur, ita qui ex offitio maledicit maior est eo, cui maledicitur, liquido constat, eum, qui ab integritate catholicae fidei recedit, maledicendi uel benedicendi potestatem minime habere. Catholicum namque, utpote superiorem se, maledicere non ualet; in alienum a fide, tamquam in sibi equalem, sentenciam dare non potest. Hec autem, que de hereticis, atque scismaticis, uel excommunicatis dicta sunt, uidelicet, quod ligandi uel soluendi potestatem non habeant, multorum auctoritatibus probantur. Ait enim Leo Papa: [serm. III. in anniuersario suae assumtionis, et serm. II. de natali Apostolorum]
C. 24 q. 1 c. 5 · Non soluitur uel ligatur nisi quem auctoritas B. Petri soluerit aut ligauerit
¶Manet ergo Petri priuilegium, ubicumque ex ipsius equitate fertur iudicium, nec nimia uel seueritas, uel remissio, ubi nichil erit solutum uel ligatum, nisi quod B. Petrus aut ligauerit, aut soluerit.
C. 24 q. 1 c. 6 · In persona Petri ecclesia ligandi et soluendi potestatem accepit · Item Augustinus super Iohannem. [tract. L. ad c. 12.]
¶Quodcumque ligaueris super terram, erit ligatum et in celo. Si Petro hoc tantum dictum est, non hoc facit ecclesia. Si autem et in ecclesia fit, (utique que in terra ligantur et in celo, et que soluuntur in terra soluta sunt et in celo, quia, cum excommunicat ecclesia, in celo ligatur excommunicatus; cum reconciliat ecclesia, in celo soluitur reconciliatus), si hoc ergo in ecclesia fit, Petrus, quando claues accepit, ecclesiam sanctam significauit. Si in Petri persona significati sunt in ecclesia boni, in Iudae persona significati sunt in ecclesia mali.
C. 24 q. 1 c. 7 · Suis meritis firmus nonnumquam turbatur alienis · Item Ambrosius. [ad c. 5. Lucae]
¶Non turbatur nauis, que Petrum habet: turbatur illa, que Iudam habet. Etsi multa illic discipulorum merita nauigabant, tamen adhuc eam proditoris perfidia agitabat. In utraque Petrus: sed qui suis meritis firmus est turbatur alienis. Caueamus igitur perfidum, caueamus proditorem, ne per unum plurimi fluctuemus. Ergo non turbatur hec nauis, in qua prudentia nauigat, abest perfidia, fides superat. Quemadmodum enim turbari poterat, cui preerat is, in quo ecclesiae firmamentum est? Illic ergo turbatio, ubi modica fides: ibi securitas, ubi perfecta dilectio. Denique etsi aliis inperatur, ut laxent retia sua, soli tantum Petro dicitur: "Duc in altum," hoc est in profundum disputationum. Quid enim tam altum quam altitudinem diuitiarum uidere, scire filium Dei, et professionem diuinae generationis assumere? quam licet mens nequeat humana plene rationis inuestigatione conprehendere, fidei tamen plenitudo conplectitur.
C. 24 q. 1 c. 8 · Solus Petrus mandatum accepit, ut amo piscem caperet · Idem. [ibidem paulo inferius]
¶Est aliud apostolicum piscandi genus, quo genere solum Petrum piscari Dominus iubet, dicens: "Mitte hamum, et eum piscem, qui primum ascenderit, tolle."
C. 24 q. 1 c. 9 · Nulla perturbatio a tramite apostolicae sedis retrahat, que omnes hereses semper destruxit · Item Lucius Papa omnibus Episcopis.
¶A recta fide ergo et apostolico tramite propter ullam perturbationem nolite recedere, scientes, quoniam iuxta Saluatoris sentenciam beati sunt qui persecutionem patiuntur propter iusticiam. Hec est Apostolorum uiua traditio; hec uera karitas, que predicanda est, et precipue diligenda ac fouenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda; hec sancta et apostolica mater ecclesiarum omnium Christi ecclesia, que per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis numquam errasse probatur, nec hereticis nouitatibus deprauanda succubuit, sed, ut in exordio normam fidei Christianae percepit ab auctoribus suis Apostolorum principibus Christi, illibata fidetenus manet.
C. 24 q. 1 c. 10 · Fides Romanae ecclesiae omnes hereses destruit, nullam fouet · Item Syxtus.[Papa II. ad Gratum Episcopum, ep. I.]
¶Memor sum, me sub illius nomine ecclesiae presidere, cuius confessio a Domino Iesu Christo est glorificata, et cuius fides nullam umquam fouet, sed omnes quidem hereses destruit. Intelligo autem michi aliter non licere, quam ut omnes conatus meos ei causae, in qua uniuersalis ecclesiae salus infestatur, inpendam.
C. 24 q. 1 c. 11 · Romana ecclesia nullis heresibus succubuit · Item Eusebius Papa. [Episcopis Thusciae, epist. III.]
¶In sede apostolica extra maculam semper est catholica seruata religio.
C. 24 q. 1 c. 12 · Ad Romanam referatur ecclesiam, quotiens ratio fidei uentilatur · Item Innocentius. [Papa Episcopis Concilii Mileuitani, epist. XXVI.]
¶Quotiens fidei ratio uentilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros non nisi ad Petrum, id est sui nominis et honoris auctoritatem, referre debere (ueluti nunc retulit uestra dilectio) quod per totum mundum possit ecclesiis omnibus prodesse.
C. 24 q. 1 c. 13 · Religionis christianae zelum Romana ecclesia pre ceteris habuit · Item Iulius Papa. [ad Episcopos orientales, epist. I.]
¶Offitii nostri consideratione non est nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus maior cunctis Christianae religionis zelus incumbit.
C. 24 q. 1 c. 14 · Aliorum ora fides non timet, quam Romana conmendat ecclesia · Item Ieronimus. [ad Damasum in expositione symboli]
¶Hec est fides, Papa beatissime, quam in catholica ecclesia didicimus, quamque semper tenuimus; in qua si minus perite aut parum caute forte aliquid positum est, emendari cupimus a te, qui Petri et sedem tenes et fidem. Si autem hec nostra confessio apostolatus tui iudicio conprobatur, quicumque me culpare uoluerit, se inperitum, uel maliuolum, uel etiam non catholicum, sed hereticum conprobabit. Item: § 1. Sancta Romana ecclesia, que semper inmaculata permansit, Domino prouidente et B. apostolo Petro opem ferente in futuro manebit, sine ulla hereticorum insultatione atque firma et inmobilis omni tempore persistet.
C. 24 q. 1 c. 15 · Aliud quam Romana ecclesia neque sentire, neque uelle a permittitur · Item Marcellus uniuersis Episcopis per Antiocenam constitutis. [epist. I.]
¶Rogamus uos, fratres dilectissimi, ut non aliud doceatis neque sentiatis, quam quod a B. Petro apostolo et reliquis apostolis et Patribus accepistis. Ipse enim est caput totius ecclesiae, cui ait Dominus: "Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam". Eius enim sedes primitus fuit apud uos, que postea iubente Domino translata est Romam, cui amminiculante gratia diuina hodierna praesidemus die. Si uero uestra Antiocena, que olim prima erat, Romanae cessit sedi, nulla est, que eius non sit subiecta ditioni. Nec ab eius dispositione uos deuiare oportet, ad quam cuncta maiora ecclesiastica negocia diuina disponente gratia iussa sunt referri, ut ab ea regulariter disponantur, a qua sumpsere principia.
C. 24 q. 1 c. 16 · Alexandrinae ecclesiae a Romana dissentire non licet · Item Leo Episcopus Dioscoro Episcopo Alexandrino. [epist. LXXIX. al. LXXXI.]
¶Cum beatissimus Petrus apostolus a Domino acceperit principatum, et Romana ecclesia in eius permaneat institutis, nefas est credere, quod sanctus episcopus discipulus ipsius Marcus, qui Alexandrinam primus ecclesiam gubernauit, aliis regulis traditionum suarum decreta firmauerit, cum sine dubio de eodem fonte gratiae unus spiritus et discipuli fuerint et magistri, nec aliud ordinatus tradere potuit, quam quod ab ordinatore suscepit.
C. 24 q. 1 c. 17 · Professione suae fidei aurem erroris Romana abscidit ecclesia · Item Gregorius.
¶Si Petrus uolens percussit aurem, docuit, quod aurem in specie habere non deberent, quam in ministerio non habebant. Sed bonus Dominus et ipsi refundit auditum, secundum prophetica dicta demonstrans, et ipsos, si conuertantur, posse sanari, qui in passione Christi uulnerati sunt, eo, quod omne peccatum in ministerio fidei abluatur. Tollit ergo Petrus aurem. Quare Petrus? Quia ipse est, qui claues accepit regni celorum. Ille enim condempnat, qui et absoluit, quoniam ligandi et soluendi idem adeptus est potestatem. Tollit autem aurem male audientis, tollit autem gladio spirituali aurem interiorem male intelligentis. Caueamus, ne cui tollatur auricula, legitur passio Domini. Si ad diuinitatem eius referimus infirmitatem corporeae passionis, exciditur auricula, et exciditur a Petro, qui non passus est Christum prophetam estimari, sed Dei filium docuit fideli confessione signari.
C. 24 q. 1 c. 18 · Extra unitatem ecclesiae Spiritus sanctus non accipitur · Item Ciprianus. [in tractatu de unitate ecclesiae]
¶Loquitur Dominus ad Petrum: "Ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam". Super unum edificat ecclesiam, et quamuis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat, et dicat: "Sicut misit me pater, et ego mitto uos. Accipite Spiritum sanctum", tamen ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique ceteri Apostoli, quod Petrus fuit, pari consortio prediti et honoris et potestatis. Sed ab unitate exordium proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur, quam unam ecclesiam in Cantico quoque Canticorum Spiritus sanctus ex persona Christi Domini designat dicens: "Una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, electa genitrici suae." Hanc ecclesiae unitatem et B. Paulus apostolus docet, et sacramentum unitatis ostendit, dicens: "Unum corpus, et unus spiritus: una spes uocationis uestrae. Unus dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus." Quam unitatem tenere firmiter et uendicare debemus, maxime nos episcopi, qui in ecclesia Dei presidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indiuisum probemus. Nemo fraternitatem fallat, nemo ueritatem fidei perfida preuaricatione corrumpat. § 1. Episcopatus unus est, cuius singularis in solidum pars tenetur. Et ecclesia una est, que in multitudinem latius incremento fecunditatis extenditur, quomodo multi radii sunt, sed unum lumen, et rami arboris multi sunt, sed robur unum tenaci radice fundatum, et quomodo de fonte uno riui plurimi defluunt, et numerositas licet diffusa uideatur exundantis copiae largitate, unitas tamen seruatur in origine. Auelle radium solis a corpore: diuisionem unitas non capit. Ab arbore frange ramum: fructus germinare non poterit. A fonte precide riuum: precisus arescit. Sic et ecclesia Domini luce perfusa per totum orbem radios suos porrigit: unum tamen est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur. Ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit, profluentes largitur riuos, latius pandit: unum tamen caput est, et origo una, et una mater fecunditatis copiosa. Adulterari non potest sponsa Christi: incorrupta est et pudica. Unam domum nouit: unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit.
C. 24 q. 1 c. 19 · Non habet Deum patrem uniuersalis ecclesiae relinquens unitatem · Idem. [ibidem paulo inferius]
¶Alienus est, profanus est, hostis est: habere non potest Deum patrem qui uniuersalis ecclesiae non tenet unitatem. Idem: § 1. Cum dominus discipulis suis unanimitatem suaderet et pacem: "Dico," inquit, "uobis quia si duo ex uobis conuenerint in terra, de omni re, quamcumque petieritis, continget uobis a patre meo, qui est in celis. Ubicumque enim duo aut tres fuerint collecti in nomine meo, ego cum eis sum," ostendit non multitudini, sed unanimitati deprecantium plurimum tribui. "Si duo," inquit "ex uobis conuenerint in terra:" unanimitatem prius posuit, concordiam pacis ante premisit, ut conueniat nobis fideliter et firmiter, docuit. Quomodo autem potest ei cum aliquo conuenire, cui cum corpore ipsius ecclesiae, et cum uniuersa fraternitate non conuenit? Quomodo autem possunt duo uel tres in nomine Christi colligi, quos constat a Christo et ab eius euangelio separari?
C. 24 q. 1 c. 20 · Ligandi et soluendi non habet potestatem qui unitatem pacis catholicae non tenet · Item Ieronimus.
¶Omnibus consideratis puto me non temere dicere, alios ita esse in domo Dei, ut ipsi etiam sint eadem domus Dei, que dicitur edificari super petram, que unica columba appellatur, que sponsa pulchra sine ruga et macula, et hortus conclusus et fons signatus et puteus aquae uiuae et paradysus cum fructu pomorum; que domus etiam claues accepit, ac potestatem soluendi et ligandi. Hanc domum si quis corrigentem corripientemque contempserit, "sit tibi," inquit, "tamquam ethnicus et publicanus." De hac domo dicitur: "Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae;" et: "Qui habitare facit unanimes in domo;" et: "Iocundatus sum in his, que dicta sunt michi: in domum Domini ibimus;" et: "Beati, qui habitant in domo tua; in secula seculorum laudabunt te."
C. 24 q. 1 c. 21 · Varia crimina uariis penis sunt afficienda · Item Ieronimus.
¶Non afferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod uolumus pro arbitrio nostro, dicentes, hoc graue, hoc leue est: sed afferamus diuinam stateram de scripturis sanctis, tamquam de thesauris dominicis, et in illa quid sit grauius appendamus. Tempore, quo Dominus priora delicta recentibus penarum exemplis cauenda monstrauit, et ydolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemptoris incensus, et scisma temptatum, ydolatria gladio punita est, exustio libri bellica cede et peregrina captiuitate, scisma hiatu terrae, sepultis auctoribus uiuis, et ceteris celesti igne consumptis. Quis iam dubitauerit, hoc esse sceleratius commissum, quod est grauius uindicatum?
C. 24 q. 1 c. 22 · Ex sola ecclesia sacrificium Dominus accipit
¶Item Gregorius in Moralibus. [lib. XXXV. c. 6.] Quia ex sola ecclesia catholica ueritas conspicitur, apud se esse locum Dominus perhibet, de quo uideatur. In petra Moyses ponitur, ut Dei faciem contempletur, quia nisi quis fidei soliditatem tenuerit, diuinam presentiam non agnoscit. De qua soliditate Dominus dicit: "Super hanc petram edificabo ecclesiam." § 1. Sola quippe est, per quam sacrificium Dominus accipiat libenter: sola, que pro errantibus intercedat fiducialiter. Unde etiam de agni hostia Dominus precepit, dicens: "In una domo comedetis, nec efferetis de carnibus eius extra fores." In una namque domo comedetur, quia in una catholica ecclesia uera hostia redemptori inmolatur. De cuius carnibus diuina lex efferri foras prohibet, quia dari sanctum canibus uetat. Sola est, que intra se positos ualida karitatis conpage custodit. Unde et aqua diluuii archam quidem ad sublimiora sustulit, omnes autem, quos extra archam inuenit, extinxit.
C. 24 q. 1 c. 23 · Non exhibet fidem Christo qui corpus eius discerpit · Item Ambrosius. [in oratione funebri de obitu fratris]
¶Aduocauit ad se Ciprianus episcopum Satyrum nec ullam putauit ueram, nisi uerae fidei gratiam, percunctatusque ex eo est, utrumnam de catholicis episcopis esset, hoc est si cum Romana ecclesia conueniret. Et forte ad id locorum in scismate regionis illius ecclesia erat. Lucifer enim se a nostra conmunione diuiserat, et quamquam pro fide exulasset, et fidei suae reliquisset heredes, non tamen putauit fidem esse in scismate. Nam etsi fidem erga Deum tenerent, tamen erga Dei ecclesiam non tenebant, cuius patiebantur uelut quosdam artus diuidi et membra lacerari. Etenim, cum propter ecclesiam Christus passus sit, et Christi corpus sit ecclesia, non uidetur ab his exhiberi Christo fides, a quibus euacuatur eius passio, atque distrahitur. Itaque quamuis gratiae fenus teneret, et metueret tanti nominis debitor nauigare, tamen eos transire maluit, ubi tuto posset exsoluere. Iudicabat enim diuinae solutionis gratiam in affectu ac fide esse, quam quidem statim, ubi primum copia ecclesiae liberior fuit, inplere non distulit, Dei gratiam et accepit desideratam, et seruauit acceptam.
C. 24 q. 1 c. 24 · Etiam corpore ab eo est recedendum, qui fidem Christi non habet · Item Beda super epistolam Iohannis. [secundam, c. un.]
¶"Omnis, qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet. Qui permanet in doctrina Christi, hic et Filium, et Patrem habet. Si quis uenerit ad uos, et hanc doctrinam non affert, nolite eum recipere in domum, nec aue ei dixeritis. Qui enim dicit illi aue, conmunicat operibus eius malis". Hec Iohannes de scismaticis siue hereticis deuitandis que uerbis docuit etiam factis exhibuit. § 1. Narrat enim de illo auditor eius sanctissimus et martir fortissimus Policarpus, Smirneorum antistes, quia tempore quodam, cum apud Ephesum balneas lauandi gratia fuisset ingressus, et uidisset ibi Cherinthum, exiliret continuo, et discessit non lotus, dicens: Fugiamus hinc, ne et balneae ipsae corruant, in quibus Cherinthus lauatur inimicus ueritatis. Idem etiam Policarpus Marcioni cum occurrisset aliquando, dicenti sibi: Agnosce nos? respondit: Agnosco primogenitum sathanae.
C. 24 q. 1 c. 25 · Profanus est extra ecclesiam B. Petri agnum comedere temptans · Item Ieronimus. [ad Damasum]
¶Quoniam uetus oriens inter se populorum furore collisus indiscissam Domini tunicam et desuper textam minutatim per frusta decerpit, et Christi uineam uulpes exterminant, inter lacus contritos, qui non habent aquam, difficile ubi fons signatus et hortus ille conclusus sit possit intelligi, ideo michi cathedram Petri et fidem apostolico ore laudatam censui consulendam, inde nunc meae animae postulans cibum, unde olim Christi uestimenta suscepi. Neque uero uastitas tanti elementi liquentis, et interiacens latitudo terrarum me a preciosae potuit margaritae inquisitione prohibere. Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. Profligato a sobole mala patrimonio, apud uos solos incorrupta patrum seruatur auctoritas. Ibi cespite terra fecundo dominici seminis puritatem centeno fructu refert, hic obruta sulcis frumenta lolium auenasque degenerant. Nunc in occidente sol iusticiae oritur, in oriente autem Lucifer ille, qui ceciderat, supra sidera posuit thronum suum. Vos estis lux mundi, uos sal terrae, uos uasa aurea et argentea: hic testea uasa uirgam ferream et eternum operiuntur incendium. Quamquam igitur tui me terreat magnitudo, tamen inuitat humanitas. A sacerdote uictima salutem, a pastore presidium ouis flagito. Facescat inuidia Romani culminis, recedat ambicio. Cum successore piscatoris discipulo Christi loquor. Ego nullum premium nisi Christum sequens, beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, conmunione consocior. Super illam petram fundatam ecclesiam scio. Quicumque extra domum hanc agnum comederit, profanus est. Si quis in Noe archa non fuerit, peribit regnante diluuio. Et quia pro facinoribus meis ad eam solitudinem conmigraui, que Syriam iuncto Barbariae fine determinat, non possum sanctum Domini, tot interiacentibus spaciis, a sanctimonia tua semper expetere, ideoque collegas tuos Egyptios confessores sequor, et sub honerariis parua nauicula delitesco. Non noui Vitalem, Miletum respuo, ignoro Paulinum. Quicumque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est antichristi est.
C. 24 q. 1 c. 26 · Hereticorum consortia a catholicis sunt fugienda · Item Ambrosius. [in commentariis ad c. 9. Lucae]
¶Que dignior domus apostolicae predicationis ingressu, quam sancta ecclesia? aut quis preferendus magis omnibus uidetur, quam Christus, qui pedes suis lauare consueuit hospitibus, et quoscumque sua receperit domo, pollutis non patitur habitare uestigiis, sed maculosos licet uitae prioris, in reliquum tamen dignetur mundare processus? Hic est igitur solus, quem nemo deserere debet, nemo mutare, cui bene dicitur: "Domine, ad quem ibimus? uerba uitae eternae habes, et nos credimus." Vides executorem celestium preceptorum, qui, quoniam non mutauit hospitium, celestium consortium habitationis emeruit? Fides ergo in primis ecclesiae querenda mandatur, in qua, si Christus habitator sit, haud dubie sit legendum. Si uero populus perfidus, aut preceptor hereticus deformet habitaculum, uitanda hereticorum conmunio, fugienda synagoga censetur, excutiendus pedum puluis, ne fatiscentibus perfidiae sterilis siccitatibus tamquam humi arido arenosoque mentis tuae uestigium polluatur. Nam sicut corporeas infirmitates populi fidelis suscipere in se debet euangelii predicator, iuxta quod scriptum est: "Quis infirmatur, et ego non infirmor?" ita, si qua est ecclesia, que fidem respuat, nec apostolicae predicationis fundamenta possideat, ne quam labem perfidiae possit aspergere, deserenda est. Quod Apostolus quoque euidenter asseruit, dicens: "Hereticum hominem post unam correptionem deuita."
C. 24 q. 1 c. 27 · Nec peccatis solui, nec regnum celeste ingredi potest ab unitate diuisus ecclesiae · Item Beda super Mattheum. [in homilia de festo apostolorum Petri et Pauli, ad c. 16. Matthei]
¶Quicumque ab unitate fidei uel societatis Petri apostoli quolibet modo semetipsos segregauerint tales nec uinculis peccatorum absolui, nec ianuam possunt celestis regni ingredi.
C. 24 q. 1 c. 28 · Non suscipiantur sacrificia, quorum fides et uita reprobatur · Item Ieronimus in Amos propheta. [ad c. 5.]
¶"Odi et proieci festiuitates uestras, et non capiam odorem cetuum uestrorum. Quod si obtuleritis michi holocaustomata et munera uestra, non accipiam, et uota pinguium uestrorum non respiciam." § 1. Odit autem Deus, et non solum odit, sed proicit festiuitates eorum, qui non celebrant festiuitates Dei, sed suas. Et post pauca: § 2. Odisse autem, et non odorari et proicere, humana loquitur similitudine, ut nos affectum Dei nostris sermonibus agnoscamus. Et si holocausta obtulerint, ut uideantur ieiunare, dare elemosinas, pudicitiam polliceri (que holocausta sunt uera), non ea suscipit Dominus. Nam non sacrificiorum magnitudinem, sed offerentium merita causasque diudicat. § 3. Unde et uidua, que in corbonam duo minuta miserat, omnibus a Saluatore prefertur, quia dominus non ea, que offeruntur, sed uoluntatem respicit offerentium.
C. 24 q. 1 c. 29 · Ubi karitas non est, ibi fides uel iusticia locum non habet · Item Augustinus. [de sermone Domini in monte, lib. I. c. 9.]
¶Ubi sana fides non est, non potest esse iusticia, quia iustus ex fide uiuit. Neque scismatici aliquid sibi ex ista mercede promittant, quia similiter, ubi karitas non est, non potest esse iusticia. Dilectio enim proximi malum non operatur, quam si heretici haberent, non dilaniarent corpus Christi, quod est ecclesia.
C. 24 q. 1 c. 30 · A fide recedens perfectionem Spiritus amittit · Item Innocentius. [Papa ad Alexandrum, ep. XVIII.]
¶Heretici, cum a fide catholica destiterint, perfectionem Spiritus, quam acceperant, amiserunt.
C. 24 q. 1 c. 31 · Sacri offitii potestate penitus carent heretici · Item Ciprianus Magno filio salutem. [lib. I. epist. 6.]
¶Dicimus omnino omnes hereticos et scismaticos nil habere potestatis ac iuris. Propter quod Nouatianus nec debet nec potest excipi, quo minus ipse quoque extra ecclesiam consistens, et contra pacem ac dilectionem Christi faciens, inter aduersarios et antichristos conputetur. Et paulo post: § 1. Ecclesia una est, que una et intus esse et foris non potest. Si enim apud Nouatianum est, apud Cornelium non fuit. Si uero apud Cornelium fuit, qui Fabiano episcopo legitima ordinatione successit, et quem post sacerdotii honorem martirio quoque Dominus glorificauit, Nouatianus in ecclesia non est, nec episcopus conputari potest, qui, euangelica et apostolica traditione contempta, nemini succedens a se ipso ortus est. Habere namque aut tenere ecclesiam nullo modo potest qui ordinatus in ecclesia non est. Et paulo post: § 2. Quod uero eundem, quem et nos, Deum Patrem, eundem Filium Christum, eundem Spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adiuuare tales potest. Et infra: § 3. Inuenimus in tali facinore non solum duces et auctores, sed etiam participes penis destinari, nisi a conmunione malorum se separauerint, precipiente per Moysen Domino et dicente: "Separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et nolite tangere de omnibus, que sunt eorum, ne simul pereatis in peccatis eorum." Et quod conminatus per Moysen fuerat Dominus inpleuit, ut quisque se a Chore, et Dathan, et Abiron non separasset, penas statim pro inpia conmunione persolueret. Quo exemplo, ostenditur et probatur, obnoxios omnes penae et culpae futuros, qui se scismaticis contra prepositos et sacerdotes irreligiosa temeritate miscuerint, sicut etiam per Osee prophetam Spiritus sanctus contestatur et dicit: "Sacrificia eorum tamquam panis luctus, omnes, qui manducant ea, contaminabuntur," docens scilicet et ostendens, omnes omnino cum auctoribus suis supplicio coniungi, qui fuerint eorum peccato contaminati. Que ergo apud eos merita esse circa Deum possunt, quibus supplicia diuinitus irrogantur? Et infra: § 4. Si autem foris cuncti heretici et scismatici non habent Spiritum sanctum, et ideo apud nos eis manus inponitur, ut hic accipiatur quod illic non est, nec dari potest: manifestum est, nec remissionem peccatorum per eos dari posse, quos constat Spiritum sanctum non habere.
C. 24 q. 1 c. 32 · Proprio spolientur honore qui contra pacem ecclesiae nituntur · Item Liberius Papa. [in ep. ad Athanasium]
¶Qui contra pacem ecclesiae sunt, si dignitatem aut cingulum miliciae habent, nudentur eis. Si autem priuati, siquidem nobiles sunt, suarum substantiarum proscriptionem patiantur; si autem ignobiles, non solum in corpore uerberentur, sed exilio perpetuo castigentur.
C. 24 q. 1 c. 33 · Non consecrat in scismate constitutus episcopus · Item Pelagius Papa.
¶Pudenda, ut ita dicam, in diuisione rapina est non consecratus, sed execratus episcopus. Si enim ipsum consecrationis nomen rationabili ac uiuaci intellectu discutimus, is, qui cum uniuersali detrectat consecrari ecclesia, consecratus dici uel esse poterit nulla ratione. Consecrare enim est simul sacrare. Sed ab ecclesiae uisceribus diuisus et ab apostolicis sedibus separatus execrat ipse pocius, non consecrat. Iure ergo execratus tantum, non consecratus poterit dici, quem simul sacrare in unitate coniunctis membris non agnoscit ecclesia. Videamus tamen, utrum uel ipsarum consuetudinem partium in sua exordinatione conseruauerit. Nempe hic mos antiquus fuit, ut, quia pro longinquitate uel difficultate itineris ab Apostolico onerosum illis fuerat ordinari, ipsi se inuicem Mediolanensis et Aquileiensis ordinare episcopi debuissent, ita tamen, ut in ea ciuitate, in qua ordinandus erat episcopus, alterius ciuitatis pontifex occurrere debuisset, ut ordinandi electio a presenti ordinatore ex consensu uniuersalis, cui preficiendus erat, ecclesiae melius ac facilius potuisset agnosci, et in sua qui ad episcopatum prouehendus erat, nec tamen ordinatori suo subdendus fuerat, ordinaretur ecclesia. Etenim cum, sicut diximus, ecclesia una sit, cui in Canticis Canticorum dicitur: "Una est columba mea," nullam aliam esse constat, nisi que in apostolica est radice fundata, a quibus ipsam fidem uniuerso orbe propagatam non potest dubitari. Quod ut licet uobis, notissimum sit omnino, beati tamen Augustini testimonio conprobemus. Audite, quid in quodam opere suo preclarissimus doctor ecclesiae dicat. Ait enim: "Quod si nullo modo recte dici potest ecclesia, in qua scisma est, restat, ut, quoniam ecclesia nulla esse non potest, ea sit, quam in apostolicae sedis per successiones episcoporum radice constitutam nullorum hominum malicia (etiamsi nota et excludi non possit, sed pro temporum ratione tolleranda iudicetur) ullo modo ualeat exstinguere."
C. 24 q. 1 c. 34 · Unitati non conmunicat scismaticis consentiens · Idem.
¶Scisma siquidem ipsum, quod grecum nomen est, scissuram sonat. Sed scisura in unitate esse non potest. Non ergo unitati conmunicat qui scismaticis conmunicat. Partes sibi ipsi fecerunt, et ab eo, quod unum est, ut apostoli Iudae iam uerbis loquar, semetipsos segregantes, Spiritum non habent. Quibus omnibus illud efficitur, ut, quia in unitate unum non sunt, ut, quia in partem esse uoluerunt, ut, quia Spiritum non habent, corpus Christi sacrificium habere non possint. § 1. Non autem nobis nunc illa questio est, utrum tollerare malos, sed utrum debeamus scismaticis sociari. Si etiam ipsi, licet in suo sensu habundantes, intra materna tamen positi uiscera quererent ueritatem, a nobis repellendi non erant, donec apud eos ratione duce rei ueritas claruisset. Sed quia se ab uniuersali ecclesia diuiserunt, sicut B. Augustinus ait, omnis catholicus securus eam partem detestatur, cui ecclesiam uniuersalem apostolicis sedibus roboratam non conmunicare cognoscit. § 2. Nec enim leuigat eorum crimen, magis uero auget, quod eos restitisse diu dixistis, ne apostolicis conmunicantes sedibus in sua conmunione reciperent. In hoc enim dum et illi culpandi sunt, qui conmunicare talibus uoluerunt, multo magis tamen illi execrandi sunt, qui non solum in sacerdotibus conmunionem apostolicarum sedium, uerum etiam in ipsis laicis spreuerunt. Sed nec illud eis prodest, quod eos in eisdem litteris uel ignorantia rationis, uel simplicitate intellectus sui a nostra se conmunione suspendisse perhibetis. Id ipsum enim magis est, propter quod scismatici sunt, quia non eos diuersa sentiendi iudicium, sed quedam apud se delata, sibi tamen incognita metuentes et contra apostolicam sedem temere credentes, pessima diuisit oppinio. § 3. Quod scisma specialiter esse beatus denunciat Augustinus, dicens de talibus: "Aduersus auctoritatem illarum ecclesiarum, que ab apostolica sede epistolas accipere meruerunt, temere credendo, inmanissimum crimen scismatis a se propulsare non poterit." Ad summam, aut illos ecclesiam esse creditis, (et, cum duae ecclesiae esse non possint, nos, quod absit, scismaticos iudicabitis,) aut, si ueram in apostolicis sedibus esse constat ecclesiam, et illos ab unitate diuisos cognoscite, et conmunionis questionem esse sublatam, quam ueram nisi in unitate constat esse non posse. § 4. Noli ergo, quasi nulla scismaticorum atque ecclesiae differentia sit, uelle indifferenter utrorumque sacrificiis sociari. Non est Christi corpus, quod scismaticus conficit, si ueritate duce dirigimur. Nec enim diuisum esse poterit Christum quisquam sine Apostoli reprobatione confingere. Unam, ut sepe dictum est, que Christi corpus est, constat esse ecclesiam que in duo uel in plura diuidi non potest. Simul enim, cum ab ea quisque discesserit, ecclesia esse desistit.
C. 24 q. 1 c. 35 · Ex quo episcopus fidei contraria docet, alium expoliare non potest
¶Item Nykolaus Papa scribit Michaeli Augusto. [epist. VII.] Ait Celestinus Papa, orientalibus episcopis scribens: "Si quis ab episcopo Nestorio, aut ab aliis, qui eum secuntur, ex quo talia predicare ceperunt, uel excommunicatus, uel exutus est seu antistitis seu clerici dignitate, hunc in nostra communione et durasse, et durare manifestum est, nec iudicamus eum esse remotum, quia non poterat quemquam eius remouere sentencia, qui iam se prebuerat ipse remouendum."
C. 24 q. 1 c. 36 · Non habeantur excommunicati qui ab hereticis excommunicantur · Item ad Clerum Constantinopolitanum.
¶Aperte, inquit, sedis nostrae sanxit auctoritas, nullum siue episcopum, siue clericum, seu professione aliqua Christianum, qui a Nestorio, uel eius similibus, ex quo talia predicare ceperunt, uel conmunione uel loco suo deiecti sunt, uel eiectum uel excommunicatum uideri: sed hii omnes in nostra conmunione hucusque perdurant, quia neminem deicere uel remouere poterat qui predicans talia titubabat. Intellexisti, inperator, ex supra memoratis non potuisse, ut non dicamus saltim prelatum suum, quemlibet remouere, qui fuerant olim remoti, nec deicere quemquam iam ante prostrati?
C. 24 q. 1 c. 37 · Ad iudicandum excommunicati non sunt recipiendi · Item Nykolaus Papa. [ibidem paulo inferius]
¶Miramur, quomodo excommunicati ad iudicandum recepti sint, cum secundum apostolicos canones sine conmendaticiis litteris in sola conmunione recipi prohibeantur. Absurdum enim est, ut, cui non licet etiam cum minimis iuxta sacras regulas conmunicare, liceat etiam ei de suis pene maioribus iudicare.
C. 24 q. 1 d.p.c. 37
¶His auctoritatibus perspicue monstratur, quod, ex quo aliquis contra fidem ceperit aliqua docere, nec deicere aliquem ualet nec dampnare. § 1. Obicitur tamen illud Augustini: "Recedentes a fide nec baptisma, nec baptizandi potestatem amittunt." Cum ergo sacerdotalem unctionem utraque potestas, baptizandi uidelicet et excommunicandi, sequatur, a fide recedentes aut utramque retinebunt, aut utraque carebunt. Sed aliud est potestas offitii, aliud executio. Plerumque offitii potestas uel accipitur, ueluti a monachis in sacerdotali unctione, uel accepta sine sui executione retinetur, ueluti a suspensis, quibus amministratio interdicitur, potestas non aufertur. A fide itaque recedentibus potestas non adimitur, sicut redeuntibus non redditur, ne non homini, sed sacramento iniuria uideatur fieri. Unde ab hereticis baptizati uel ordinati, cum ad unitatem fidei catholicae redierint, si forte intuitu ecclesiasticae pacis in suis recipiantur ordinibus, non iterabitur sacramentum, quod in forma ecclesiae probabitur ministratum, sed per inpositionem manus prestabitur uirtus sacramenti, que extra ecclesiam nulli docetur esse collata. Cum ergo utraque potestas in hereticis remaneat, si hereticus catholicum uel alium hereticum excommunicauerit, ut in conmunionem suae heresis illum deducat, quia iniqua est sentencia, pondere caret. § 2. Quod si in catholicum praue uiuentem, uel in hereticum flagiciis uel facinoribus deditum, ut alias ad recte uiuendi normam uterque redeat, sentenciam dederit, an uterque, an hereticus tantum eius sentencia teneatur, merito querendum uidetur? Potest autem dici, catholicum sentencia heretici minime teneri. Non enim potest oris gladio ferire quem accusare uel in quem testificari non ualet. Si enim quos diuina testimonia non secuntur, quia extra ecclesiam sunt, pondus humani testimonii perdiderunt aduersus eos, qui in ecclesia esse uidentur, nec aduersus eosdem ecclesiasticae auctoritatis pondus habere poterunt qui ab eius fide discessisse probati sunt, atque ideo ab ecclesia sunt condempnati. In hereticum autem potestatem habere uidetur hereticus, sicut et diabolus potest in malis, tamquam in suo pecore. Unde Augustinus scribit Vincentio Donatistae et Rogatistae: [epist. XLVIII.]
C. 24 q. 1 c. 38 · Pro facinore ab hereticis excommunicatus a catholicis non est recipiendus
¶Quisquis pro aliquo facinore uel flagicio proiectum a uobis ita suscipit, sicut suscipiuntur qui excepto errore, quo a nobis separamini, sine crimine apud uos uixerunt, displicet nobis. Sed nec facile ista monstratis, et, si monstretis, nonnullos tolleramus, quos corrigere uel punire non possumus, neque propter paleam relinquimus aream Domini, neque propter pisces malos rumpimus retia Domini, neque propter hedos in fine segregandos deserimus gregem Domini, neque propter uasa facta in contumeliam migramus de domo Domini.
C. 24 q. 1 c. 39 · Quisquis propter disciplinam ab hereticis excommunicatur, a catholicis non est recipiendus · Idem ad Eusebium. [epist. CLXIX.]
¶Subdiaconus quondam Hispaniensis ecclesiae, uocabulo Primus, cum ab accessu indisciplinato sanctimonialium prohiberetur, atque ordinata et sana precepta contempneret, a clericatu remotus est. § 1. Ego, si Domino placet, istum modum seruo, ut quisquis apud eos propter disciplinam degradatus ad catholicam transire uoluerit, in humiliatione penitenciae recipiatur, quo et ipsi forsitan eum cogerent, si apud eos manere uoluisset.
C. 24 q. 1 d.p.c. 39
¶Sed istud Augustini intelligitur dictum non propter sentenciam, cuius potestas nulla est extra ecclesiam, sed in detestatione criminum, que in hereticis, sicut in catholicis, eque sunt punienda. Potest tamen illud Augustini de potestate baptizandi intelligi, non ligandi, aut soluendi, uel cetera sacramenta ministrandi. Baptisma namque siue ab heretico, siue etiam laico ministratum fuerit, dummodo in unitate catholicae fidei accipiatur, non carebit effectu. Alia uero sacramenta, ut sacri corporis et sanguinis Domini, excommunicationis uel reconciliationis, si ab heretico uel catholico non sacerdote ministrentur, uel nullum, uel letalem habebunt effectum. Unde et ab hominibus fidelibus nullatenus sunt recipienda. Hinc Augustinus scribit in I. libro de unico baptismo: [contra Donatistas c. 2.]
C. 24 q. 1 c. 40 · In extremo positus etiam ab heretico penitenciam accipere ualet
¶Si quem forte coegerit extrema necessitas et ubi catholicum, per quem accipiat, non inuenerit, et in animo pacem catholicam custodiens, per aliquem extra unitatem catholicam positum acceperit quod in ipsa erat catholica unitate percepturus, si statim etiam de hac uita migrauerit, non eum nisi catholicum deputamus. Si autem fuerit a corporali morte liberatus, cum se catholicae congregationi et presentia corporali reddiderit, unde numquam corde discesserat, non solum non inprobamus quod fecit, sed etiam securissime uerissimeque laudamus, quoniam presentem Deum credidit cordi suo, ubi unitatem seruabat, et sine sancti baptismi sacramento (quod, ubicumque inuenit, non hominum, sed Dei esse cognouit) noluit ex hac uita migrare. Si quis autem, cum possit in ipsa accipere, aliqua mentis peruersitate elegerit in scismate baptizari, etiamsi postea uenerit ad catholicam ecclesiam, certum est ibi prodesse sacramentum, quod alibi accipi potest, prodesse non potest; peruersus et iniquus est, et tanto perniciosius, quanto scientius.
C. 24 q. 1 c. 41 · Annum peniteat qui de manu heretici nesciens prohibitam conmunionem accepit · Item Iulianus Papa.
¶Si quis dederit aut acceperit conmunionem de manu heretici, et nescit, quod catholica ecclesia contradicit, postea intelligens, annum integrum peniteat. Si autem scit, et neglexerit, et postea penitenciam egerit, decem annos peniteat. Alii iudicant septem, et quidam humanius, ut quinque annos peniteat. § 1. Si quis permiserit hereticum missam suam celebrare in ecclesia catholica, et nescit, quadraginta dies peniteat; si pro reuerentia eius, annum unum peniteat; si pro dampnatione ecclesiae catholicae, et consuetudinis Romanorum, proiciatur ab ecclesia, sicut hereticus, nisi habeat penitenciam; si habuerit, decem annos peniteat. Si recesserit ab ecclesia catholica in congregatione hereticorum, et alios persuaserit, postea si penitenciam egerit, duodecim annos peniteat, tres extra ecclesiam et septem inter audientes, et duos adhuc extra conmunionem. De his ita in canone dicitur, ut duodecimo anno conmunionem sine oblatione percipiant.
C. 24 q. 1 c. 42 · Pocius est mortem arripere quam de manu heretici conmunionem accipere · Item Gregorius. [Papa lib. III. Dialog., cap. 31.]
¶Cepit Erminegildus rex iuuenis terrenum regnum despiciens, et forti desiderio celeste querens, in ciliciis iacere uinculatus et omnipotenti Deo ad confortandum se preces effundere, tantoque sublimius gloriam transeuntis mundi despicere, quanto et religatus agnouerat nil fuisse, quod potuit auferri. Superueniente autem festiuitatis pascalis die, intempestae noctis silentio ad eum perfidus pater Arrianum episcopum misit, ut de eius manu sacrilegae consecrationis conmunionem perciperet, atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur. Sed uir Deo deditus Arriano episcopo uenienti exprobrauit ut debuit, eiusque a se perfidiam dignis increpationibus repulit, quia etsi exterius iacebat ligatus, apud se tamen in magno mentis culmine stabat securus. Ad se itaque reuerso episcopo Arriano pater infremuit, statimque suos apparitores misit, qui constantissimum confessorem Dei illic, ubi iacebat, occiderent.