C. 24 q. 3Causa XXIV, Quaestio III
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 24 q. 3 d.a.c. 1
¶Quod autem pro peccato alicuius tota familia excommunicanda sit, multorum exemplis probatur. Pro peccato namque Sodomitarum paruuli eorum, qui beneficio etatis paterna flagicia nesciebant, celesti igne sunt consumpti. § 1. Item pro peccato Amalecitarum non solum paruuli eorum, sed etiam bruta animalia usque ad mingentem ad parietem iussa sunt deleri a Domino. § 2. Item Dathan et Abiron auctores scismatis fuerunt contra Moysen et Aaron nec tantum ipsi soli, sed omnis substantia eorum cum ipsis descendit ad inferos. § 3. In nouo etiam testamento nonnumquam peccatis exigentibus grauis pestilentia deseuisse legitur, que etiam illos inuoluit, qui peccati conscientiam non habebant. Si ergo tam seuerissime pro peccatis parentum inueniuntur paruuli puniti, nulli dubium est, quin pro peccatis eorundem sentencia excommunicationis pariter feriri ualeant. § 4. His ita respondetur: Pro peccatis parentum paruulos corporaliter flagellari ex uerbis euangelii apparet, ubi discipulis de ceco nato interrogasse dicuntur: "Rabbi, quis peccauit, hic, aut parentes eius, ut cecus nasceretur?" In quibus etiam illud conpletur, quod Dominus ait ad Moysen: "Ego sum Deus zelotes, uisitans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem." Spiritualiter autem peccatis parentum paruuli non tenentur, ex quo per sacramentum regenerationis ab originali peccato fuerint emundati. Unde per Ezechielem Dominus ait: "Anima, que peccauerit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portat iniquitatem filii; iustitia iusti super eum erit, et inpietas inpii erit super eum." Quecumque etiam peccata parentes conmiserunt, ex quo filius personaliter ab eis separatus fuerit, ei non inputantur ad penam. Unde peccato Adae ideo omnes posteri teneri dicuntur, quia nondum aliquis ex illo materialiter fuerat proseminatus. Quia uero apud Deum non sentencia sacerdotum, sed uita reorum queritur, patet, quod non est notandus sentencia quem peccati macula non inficit. Hinc etiam Paulus scribens Chorinthiis ait: "Si quis frater nominatur fornicator, aut auarus, aut idolis seruiens, cum eiusmodi nec cibum sumere debetis." Ex quibus uerbis datur intelligi, quod nisi primum fuerit aliquis nominatus de crimine, id est uel coram iudice accusatus et conuictus, uel in iure ipse de se fuerit confessus, quod nec sentencia est feriendus, nec ab eius conmunione est abstinendum. Non ergo pro alicuius peccato tota familia excommunicanda est. Unde Augustinus scribit ad Auxilium Episcopum: [epist. LXXV.]
C. 24 q. 3 c. 1 · Pro peccato patris non est filius anathematizandus
¶Si habes de hac re sentenciam certis rationibus uel scripturarum testimoniis exploratam, nos docere digneris, quomodo recte anathematizetur pro patris peccato filius, aut pro mariti uxor, aut pro domini seruus, aut quisquam in domo etiam nondum natus, si eo tempore, quo uniuersa domus est anathemate obligata, nascatur, nec ei possit per lauacrum regenerationis in mortis periculo subueniri. Hec enim fuit corporalis pena, qua legimus quosdam contemptores Dei cum suis omnibus, qui eiusdem impietatis participes fuerunt, pariter interfectos. Tunc quippe ad terrorem uiuentium mortalia corpora perimebantur, quandoque etiam moritura. Spiritualis autem pena, qua fit quod scriptum est: "Quae ligaueris super terram erunt ligata et in celo," animas obligat, de quibus dictum est: "Ut anima patris, et anima filii mea est. Anima, que peccauerit, ipsa morietur." § 1. Audistis fortassis aliquos magni nominis sacerdotes cum domo sua quempiam anathematizasse peccantium. Sed forte, si essent interrogati, reperirentur ydonei inde reddere rationem. Ego autem, si quis a me quesierit, utrum id recte fiat, quid ei respondeam non inuenio, numquam hoc facere ausus sum de quorumdam facinoribus unanimiter aduersus ecclesiam perpetratis, nisi grauissime conmouerer. Sed si tibi quam iuste id fiat Dominus reuelauit, nequaquam iuuenilem etatem tuam, et honoris ecclesiastici rudimenta contempno. Senex enim a iuuene, et episcopus tot annorum a collega necdum anniculo paratus sum doceri, quomodo possim uel Deo, uel hominibus iustam reddere rationem, si animas innocentes pro scelere alieno quod non trahunt ex Adam, in quo omnes peccauerunt, spirituali supplicio puniamus. Etenim Classitiani filius, etsi traxit ex patre noxam primi hominis, sacro fonte baptismatis expiandam, tamen quicquid post, quam eum genuit, peccati pater eius admisit, ubi particeps ipse non fuit, ad eum non pertinere quis ambigit? Quid dicam de coniuge? Quid de tot animabus uniuersae familiae? Unde si una anima per istam seueritatem, qua tota domus ista anathematizata est, sine baptismate de corpore exeundo perierit, innumerabilium mors corporum, si de ecclesia homines innocentes uiolenter abstrahantur et interficiantur, huic dampno non potest conparari. Si ergo de hac re potes reddere rationem, utinam et nobis rescribendo prestes, ut possimus et nos. Si autem non potes, quid tibi est inconsulta conmotione animi facere, unde, si interrogatus fueris, responsionem rectam non uales inuenire? Hec autem dixi, etiamsi filius noster Classitianus aliquid admisit, quod tibi anathemate plectendum iustissime uideretur.
C. 24 q. 3 d.p.c. 1
¶Ut ergo ex hac auctoritate euidentissime monstratur, illicite excommunicatur quis pro peccato alterius, neque aliqua ratione nituntur qui pro peccato unius in totam familiam sentenciam ferunt excommunicationis. Illicita autem excommunicatio notatum non ledit, sed excommunicantem. Unde Gregorius scribit Magno, Episcopo Mediolanensi: [lib. II. epist. 26.]
C. 24 q. 3 c. 2 · Illicite aliquem excommunicans, semet ipsum, condempnat non illum
¶Conperimus, quod Laurentius quondam frater et coepiscopus noster nullis te culpis extantibus conmunione priuauerit. Ideoque huius precepti nostri auctoritate munitus offitium tuum securus perage, et conmunionem sine aliqua sume formidine.
C. 24 q. 3 c. 3 · Qui non corde, sed ore maledicunt, labiorum inmundiciam contrahunt · Item Ieronimus in Leuitico.
¶Qui negligunt oris maledicti consuetudinem resecare, etiamsi non corde maledicant, tamen inmundiciam labiorum (secundum Ysaiae uerbum) et inquinamenta oris incurrunt.
C. 24 q. 3 c. 4 · Vita, non sentencia ligat quemlibet uel soluit · Item.
¶Si quis non recto iudicio eorum, qui presunt ecclesiae, depellatur, et foras mittatur, si ipse antea non exiit, hoc est, si non ita egit, ut mereretur exire, nichil leditur in eo, quod non recto iudicio ab hominibus uidetur expulsus. Et ita fit, ut interdum ille, qui foras mittitur, intus sit, et ille foris, qui intus uidetur retineri.
C. 24 q. 3 c. 5 · De eodem · Item Rabanus de ecclesiasticis pressuris, libro I.
¶Non in perpetuum dampnamur, cum iniuste iudicamur, dicente Psalmista: "Nec dampnabit illum, cum iudicabitur illi." Multi sacerdotum culpam se zelo Dei persequi profitentur; sed, dum indiscrete hoc agunt, sacrilegii facinus incurrunt, et dum precipites quasi ad emendandum ruunt, ipsi quoque multo magis deterius cadunt.
C. 24 q. 3 c. 6 · Qua pena feriatur qui illicite aliquem excommunicat · Item ex Concilio Parisiensi tempore Lodouici.
¶De illicita excommunicatione lex Iustiniani inperatoris catholici, quam probat et seruat catholica ecclesia, constitutione CXXVIII capitulo CCCLI decreuit, ut nemo presbiter excommunicet aliquem ante, quam causa probetur, propter quam ecclesiastici canones hoc fieri iubent. Si qui autem aduersus ea aliquem excommunicauerit, ille quidem, qui excommunicatus est, maioris sacerdotis auctoritate ad gratiam sanctae conmunionis redeat: is autem, qui legitime non excommunicauerit, in tantum abstineat a sacra conmunione tempus, quantum maiori sacerdoti uisum fuerit, ut quod iniuste fecit ipse iuste patiatur. Hinc et S. Gregorius ad Iohannem episcopum iniuste excommunicantem inter cetera scripsit, dicens: "Cassatis prius atque ad nichilum redactis predictae sentenciae tuae decretis, ex B. Petri principis apostolorum auctoritate decreuimus, triginta dierum spacio sacra conmunione priuatum ab omnipotenti Deo tanti excessus ueniam cum summa penitencia ac lacrimis exorare. Quod si hanc sentenciam nostram te cognouerimus inplesse remissius, non iam tantum iniusticiam, sed contumaciam fraternitatis tuae cognoscas iuuante Domino seuerius puniendam," quia nemo propere uel prepostere, scilicet non conmonitus neque conuictus est iudicandus. § 1. De conuentione autem huiusmodi inperatoris manifestorum criminum lex dicit: "Quicumque tribus auctoritatibus iudicis conuentus, uel tribus edictis fuerit ad iudicem prouocatus, aut uno pro omnibus peremptorio, id est quod causam exstinguit, fuerit uocatus, et presenciam suam apud eum iudicem, a quo ei denunciatum est, exhibere noluerit, aduersus eum quasi in contumacem iudicari potest. Quinimo retractari nec per appellationem negocia possunt, quociens in contumacem fuerit iudicatum." Et hanc sentenciam de tribus auctoritatibus conuentis ex euangelica ueritate Celestinus ad Nestorium dicens, et Ephesina sinodus de eodem decernens, et B. Gregorius ad Iohannem scribens, conprobauit. § 2. De peremptorio scripto Affricanum concilium demonstrat de Cresconio, ut, si conuentus resipiscere detrectauerit, suo contemptu et sua contumacia faciente, auctoritate iudiciaria iam protinus excludatur. Item B. Gregorius de sentencia in contumacem, scribens ad Maximum presumptorem Salonitanum episcopum, dixit: "Hortamur, ut ad nos uenire omni postposita excusatione festines, quatinus seruata iusticia hec, de quibus accusaris, et cognoscere, et finire secundum canonica instituta Christo reuelante possimus. Ita autem fac, ut ad ueniendum amplius iam moras non ingeras, nec magis ipsa te absencia obnoxium his, que dicuntur, assignet, et nos in te hec res, non solum propter predicta crimina, que purgare subterfugis, sed etiam propter inobedientiae culpam, durius, scilicet ut in contumacem, cogat ex concilio ferre iudicium."
C. 24 q. 3 c. 7 · Vita, non sentencia aliquem ab ecclesia eicit, uel ad eam reducit · Item Origenes super Leuiticum. [hom. XIV. ad c. 24.]
¶Cum aliquis exiit a ueritate, a timore Dei, a fide, a karitate, exit de castris ecclesiae, etiamsi per episcopi uocem minime abiciatur; sicut e contrario, aliquis non recto iudicio foras mittitur, sed si ante non exierit, id est non egerit ut mereretur exire, nichil leditur. Interdum enim qui foras mittitur intus est, et qui foris est intus uidetur retineri.
C. 24 q. 3 c. 8 · Et qui aperto sacrilegio, et qui peruersa uita fidelibus non sociatur, ad ecclesiam non pertinere probatur · Item Augustinus. [serm. XI. de uerbis Domini]
¶De illis, qui sunt ab ecclesia segregati, non dicit: "Ea, que sunt Spiritus, non percipientes;" ne ad scientiae perceptionem referretur: sed dictum est: "Spiritum non habentes." § 1. Hoc utique non diceretur nisi de segregatis ab ecclesia, qui dicti sunt Spiritum non habentes. Sed nec ille dicendus est esse in ecclesia, et ad istam societatem Spiritus pertinere, qui ouibus Christi ficto corde miscetur. "Spiritus enim sanctus disciplinae effugiet fictum." Neque enim non solum ad ecclesiam pertinent qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt, sed etiam illi, qui in eius unitate corporaliter mixti per pessimam uitam separantur.
C. 24 q. 3 c. 9 · A Deo separamus, quos inpios demonstramus · Item ex V. Sinodo. [collatione 5.]
¶Certum est, quod qui inpius demonstratus est omnino separatus est a Deo, sicut etiam ille, qui anathematizatus est tamquam inpius separatus est. Nichil enim aliud significat anathema, nisi a Deo separationem.
C. 24 q. 3 d.p.c. 9
¶Illicita ergo excommunicatio, ut ex premissis apparet, non ledit eum, qui notatur, sed quo notatur, ac per hoc qui innocentes sunt ex alterius crimine condempnari non possunt, sicut ab inprudentibus familiae potentum pro peccatis dominorum consueuerunt notari. Sed adhuc obicitur, quod non solum innocentes, sed nec etiam criminosi sentencia maledictionis sint feriendi. Ait enim Christus in euangelio: "Orate pro persequentibus et calumpniantibus uos, benefacite his, qui oderunt uos." Item Apostolus: "Benedicite persequentibus uos: benedicite et nolite maledicere." Item: "Maledici regnum Dei non possidebunt."
C. 24 q. 3 c. 10 · Ab omni maledicto fideles inmunes esse oportet · Item Ieronimus in epistola ad Titum. [initio cap. 3.]
¶Si igitur Michael non fuit ausus diabolo et certe maledictionis dignissimo iudicium inferre blasphemiae, quanto magis nos ab omni maledicto puri esse debemus? Merebatur diabolus maledictum, sed per os archangeli blasphemia exire non debuit. Relege ueteres libros, et uide, que tribus in monte Garizim constitutae sunt ut benedicerent populo, et que in monte altero, ut maledicerent. Ruben, qui maculauerat thorum parentis, et Zabulon nouissimus Liae filius, et ancillarum liberi in monte Hebal ponuntur, ut maledicant his, qui maledictione digni sunt.
C. 24 q. 3 c. 11 · Quos significent qui ad benedictionem, quiue ad maledictionem de filiis Israel electi sunt · Idem in libro Iudicum.
¶Cum ergo in singulis quibusque fidelium sit talis propositi uarietas, hoc michi designari uidetur in hoc loco, quod dimidii illi, qui iuxta montem Garizim incedunt (illum, qui ad benedictionem electus est), istos figuraliter indicent, qui non metu penae, sed benedictionum et repromissionum desiderio ueniunt ad salutem; illi uero dimidii, qui iuxta montem Gebal incedunt, in quo maledictiones prolatae sunt, istos alios indicant, qui malorum metu et suppliciorum timore conplentes que in lege scripta sunt, perueniunt ad salutem.
C. 24 q. 3 d.p.c. 11
¶Sed qui pro persecutoribus iussit orare, primos parentes pro transgressione mandati mortis maledicto percussit. Cain quoque, quia primae preuaricationi fratricidium adiunxit, sentenciam maledictionis a Domino reportauit. Abrahae quoque dixit Dominus: "Maledicam maledicentibus tibi, et benedicam benedicentibus tibi." In euangelio etiam, cum esuriens ueniret ad ficum, non inueniens fructum in ea, sua maledictione perpetua sterilitate ipsam dampnauit. § 1. Item Noe, cum uerenda sua a Cham derisa cognosceret, filium eius Chanaan maledixit dicens: "Maledictus Chanaan sit seruus fratrum suorum." Item Ysaac, cum benediceret Iacob filio suo, ait: "Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi benedictionibus repleatur." § 2. Item, sicut in libro Numerorum legitur, Moyses ex precepto Dei duodecim tribus filiorum Israel in duas partes diuisit, et sex tribus iussit, ut iuxta montem Gebal incedentes maledictionem transgredientium legem uociferarent; aliis uero precepit, ut iuxta alium montem incedentes benedictiones obseruantium inclamarent. § 3. In nouo etiam testamento Petrus apostolus Symoni legitur maledixisse, cum ait: "Pecunia tua tecum sit in perditione." Paulus quoque, qui dixerat: "Benedicite, et nolite maledicere," fornicatorem Chorinthium iussit excommunicari. Item in alia epistola ait: "Si quis non fuerit secutus doctrinam Domini nostri Iesu Christi, sit anathema, maranatha." Item Galathis: "Si angelus de celo ueniens aliud uobis euangelizauerit, anathema sit." § 4. Distinguendum est ergo inter maledictum, quod prohibetur, et maledictum, quod a Domino et a sanctis uiris rationabiliter profertur. Maledictum, quod prohibetur, est illud, quod procedit ex uoto ultionis et odio persequentis, non ex amore iusticiae. Maledictum uero, quo sancti maledicunt, est illud, quod procedit ex amore iusticiae, non ex liuore uindictae. Unde Gregorius in Moralibus ait libro III.:
C. 24 q. 3 c. 12 · Sancti uiri non ex uoto ultionis, sed amore iusticiae aliquos maledicunt
¶Cum sancti uiri maledictionis sentenciam proferunt, non in hanc ex uoto ultionis, sed ex iusticiae examine prorumpunt. Intus subtile iudicium respiciunt, et mala foris surgentia qua maledictione ferire debeant cognoscunt, et eo maledicto non peccant, quo ab interno iudice non discordant. Item: § 1. Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat: aliud uidelicet, quod approbat, aliud, quod dampnat. Aliter enim maledictum profertur iudicio iusticiae, ut in ipso primo peccante prolatum est, cum audiuit: "Maledicta terra in opere tuo, etc." et sicut Abrahae dicitur: "Maledicam maledicentibus tibi." Aliter uero profertur maledictum, quod non iudicio iusticiae, sed liuore uindictae promitur, a quo uoce Pauli predicantis cessare ammonemur, qui ait: "Benedicite, et nolite maledicere."
C. 24 q. 3 c. 13 · Errantes et in errorem mittentes excommunicentur · Item Pelagius Papa Angellio Episcopo.
¶Apostolicae auctoritatis exemplo didicimus, errantium et in errorem mittentium spiritus tradendos esse sathanae, ut blasphemare dediscant.
C. 24 q. 3 c. 14 · Delinquentes corrigantur a sacerdotibus, incorrigibiles inuenti excommunicentur · Item Anacletus Papa. [epist. III.]
¶Tam sacerdotes quam reliqui fideles omnes summam debent habere curam de his, qui pereunt, quatinus eorum redargutione aut corrigantur a peccatis, aut, si incorrigibiles apparuerint, ab ecclesia separentur.
C. 24 q. 3 c. 15 · Secunda uel tertia ammonicione interposita excommunicationis sentencia procedat · Item Gregorius. [Papa lib. II. epist. 37. ad Natalem Episcopum]
¶De excommunicationis articulo (que tamen interposita condicione gradus, secundo uel tertio iam ut ita dicam, ex necessitate subiuncta est) beatitudo uestra inmerito queritur, cum Paulus apostolus dicat: "In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam."
C. 24 q. 3 c. 16 · Mali ab ecclesia sunt eliminandi · Item Ieronimus. [in epistolam ad Galatas, c. 5.]
¶Secandae sunt carnes putridae, et scabiosa a caulis ouis repellenda, ne tota domus, massa, corpus et pecora ardeat, corumpatur, putrescat, intereat. Arrius in Alexandria una scintilla fuit, sed quoniam non statim oppressus est, totum orbem eius flamma populata est.
C. 24 q. 3 c. 17 · Pro diuersitate culparum subditi a prepositis corripiantur · Item Augustinus. [in libro de correptione et gratia, c. 15.]
¶Corripiantur itaque subditi a prepositis suis correptionibus de karitate uenientibus pro culparum diuersitate diuersis, uel minoribus, uel amplioribus, quia et ipsa, que dampnatio nominatur, quam facit episcopale iudicium (qua pena in ecclesia nulla maior est), potest, si Deus uoluerit, in correptionem saluberrimam cedere atque proficere. Neque enim scimus quid contingat sequenti die. Aut ante finem huius uitae de aliquo desperandum est? Aut contradici Deo potest, ne respiciat et det penitenciam, et, accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti, a reatu quamuis iustae dampnationis absoluat dampnatum quem ipse non dampnet? Pastoris tamen necessitas habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab ouibus sanis morbidam, ab illo, cui nichil est inpossibile, ipsa forsitan separatione sanandam. Nescientes enim quis pertineat ad predestinatorum numerum, quis non pertineat, sic affici debemus karitatis affectu, ut omnes uelimus saluos fieri.
C. 24 q. 3 c. 18 · Qui corrigi nolunt excommunicationis ferro debent abscidi · Item Prosper. [libro de uita contemplatiua, c. 7.]
¶Ecce autem crimina quorumlibet, si ipsis criminosis confiteri nolentibus undecumque claruerint quecumque non fuerint patienciae leni medicamento sanata, ueluti quodam igne piae increpationis urenda sunt et curanda. Quo si nec sic quidem equanimiter sustinentis ac pie increpantis medela processerit in eis, qui diu portati et salubriter obiurgati corrigi noluerint, tamquam putridae corporis partes debent ferro excommunicationis abscidi, ne, sicut caro morbis emortua, si abscissa non fuerit, salutem reliquae carnis putredinis suae contagione corrumpit, ita isti, qui emendari despiciunt, et in suo morbo persistunt, si moribus deprauatis in sanctarum societate permanserint, eos suae perditionis exemplo interficiant.
C. 24 q. 3 c. 19 · Excommunicandus est qui simul duas uxores habere presumit · Item Nykolaus Papa Lothario Regi.
¶An non districta ultione feriendus es, qui in duabus uxoribus adulterium Lamech et flagitium imitatus esse dinosceris? Quod Dominus non nisi post septuaginta septem generationes suo salutifero aduentu deleuit, cum Cain fratricidium septima generatione aquis abolitum sit cataclismi.
C. 24 q. 3 c. 20 · Falsi testes et homicidae conmunione priuentur · Item ex Concilio Agatensi. [c. 37.]
¶Itaque censuimus homicidas et falsos testes a conmunione ecclesiastica submouendos, nisi penitenciae satisfactione crimina admissa diluerint.
C. 24 q. 3 c. 21 · Excommunicetur potens, qui clericum pauperem religiosum spoliare presumit · Item ex Concilio Tolletano I. [cap. 11.]
¶Si quis de potentibus clericum, aut quemlibet pauperiorem, aut religiosum expoliauerit, et mandauerit eum ad se uenire episcopus, ut audiatur, et contempserit, inuicem mox scripta percurrant per omnes prouinciae episcopos, et quoscumque adire potuerint, ut excommunicatus habeatur ipse, donec obediat et reddat aliena.
C. 24 q. 3 c. 22 · De eodem · Ex dictis Gregorii Papae.
¶Quisquis per dolum manum suam mittit in Christum Domini, id est episcopum uel presbiterum, quia sacrilegium graue conmittit, et si quis ecclesiam Dei uastat, aut inpugnat, aut incendit, quia et hoc grauissimum est sacrilegium, placuit sanctae sinodo, ut inprimis omnia bona eius proscriptione publicentur; deinde in uno loco, id est in monasterio, inclusus peniteat omnibus diebus uitae suae.
C. 24 q. 3 c. 23 · Conmunione priuetur qui Romipetas, et peregrinos, uel mercatores molestare presumpserit · Item Calixtus Papa.
¶Si quis Romipetas et peregrinos Apostolorum limina, et aliorum sanctorum oratoria uisitantes capere, seu rebus, quas ferunt, spoliare, et mercatores nouis teloneorum et pedaticorum exactionibus molestare temptauerit, donec satisfecerit, conmunione careat Christiana.
C. 24 q. 3 c. 24 · Excommunicetur qui oratores et ecclesias, earumque bona et personas ibidem seruientes infestare presumit · Item Urbanus.
¶Paternarum traditionum exemplis conmoniti, pastoralis offitii debitum persoluentes, ecclesias cum bonis suis, tam personis quam possessionibus, clericos uidelicet ac monachos, eorumque conuersos, oratores quoque cum suis nichilominus rebus, quas ferunt, tutos et sine molestia esse statuimus. Si quis autem contra hoc facere presumpserit, et post, quam facinus suum recognouerit, infra spacium dierum triginta conpetenter non emendauerit, a liminibus ecclesiae arceatur, et anathematis gladio feriatur.
C. 24 q. 3 c. 25 · Qui oratoribus, pauperibus non arma ferentibus in malum obuiauerint, excommunicentur · Item Nykolaus Papa omnibus Episcopis.
¶Illi, qui peregrinos, uel oratores cuiuscumque sancti, siue clericos, siue monachos, uel feminas, aut inermes pauperes depredati fuerint, uel bona eorum rapuerint, uel in malum eis obuiauerint, anathematis uinculo feriantur, nisi digne emendauerint. § 1. Pax uero illa, quam treugam Dei dicimus, sic obseruetur, sicut ab archiepiscopis uniuscuiusque prouinciae constituta est. Qui autem eam infregerit excommunicationi subdatur.
C. 24 q. 3 d.p.c. 25
¶Quia uero de hereticis sermo habetur, uidendum est, quid intersit inter scisma et heresim, et qui sint heretici, et quot sint hereticorum sectae? Differentiam autem inter scisma et heresim Ieronimus in epistola ad Galathas assignat, dicens:
C. 24 q. 3 c. 26 · Scismatis et heresis differentia
¶Inter heresim et scisma hoc esse arbitror, quod heresis peruersum dogma habeat, scisma post episcopalem discessionem ab ecclesia pariter separat. Quod quidem in principio aliqua ex parte intelligi potest diuersum; ceterum nullum scisma nisi heresim aliquam sibi confingit, ut recte ab ecclesia uideatur recessisse.
C. 24 q. 3 c. 27 · Unde dicatur heresis? · Unde autem heresis dicatur, in eadem epistola Ieronimus diffinit, dicens:
¶Heresis grece ab electione dicitur, quod scilicet eam sibi unusquisque eligat disciplinam, quam putat esse meliorem. Quicumque igitur aliter scripturam intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo scripta est, licet ab ecclesia non recesserit, tamen hereticus appellari potest, et de carnis operibus est, eligens que peiora sunt.
C. 24 q. 3 d.p.c. 27
¶Qui uero proprie dicantur heretici, Augustinus [in lib. de utilitate credendi c. 1.] ostendens ait:
C. 24 q. 3 c. 28 · Qui proprie dicantur heretici
¶Hereticus est, qui alicuius temporalis commodi et maxime gloriae principatusque sui gratia falsas ac nouas oppiniones uel gignit, uel sequitur. Ille autem, qui huiusmodi hominibus credit, est imaginatione quadam ueritatis illusus.
C. 24 q. 3 c. 29 · Non sunt heretici, qui non sua audatia, sed aliena seducuntur in errorem · Idem. [Glorio, Elesuio, et aliis, epist. CLXII.]
¶Dixit Apostolus: "Hereticum hominem post primam et secundam correctionem deuita, quia subuersus est huiusmodi, et peccat, in semetipso dampnatus." Sed qui sentenciam suam, quamuis falsam atque peruersam, nulla pertinaci animositate defendunt, presertim quam non audacia suae presumptionis pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, querunt autem cauta sollicitudine ueritatem, corrigi parati, cum inuenerint, nequaquam sunt inter hereticos deputandi.
C. 24 q. 3 c. 30 · Magistri erroris existunt qui ueritatis disciplinam contempnunt · Item Leo. [Papa epist. X. ad Flauianum]
¶Quid autem iniquius est quam inpia sapere, et sapientioribus doctioribusque non credere? Sed in hanc insipientiam cadunt, qui, cum ad cognoscendam ueritatem aliquo inpediuntur obscuro, non ad propheticas uoces, non ad apostolicas litteras, nec ad euangelicas auctoritates, sed ad semetipsos recurrunt, et ideo magistri erroris existunt, quia ueritatis discipuli non fuerunt.
C. 24 q. 3 c. 31 · Heretici sunt qui quod praue sapiunt contumaciter defendunt · Item Augustinus contra Manicheos.
¶Qui in ecclesia Christi morbidum aliquid prauumque sapiunt, si correcti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter, suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, heretici sunt.
C. 24 q. 3 c. 32 · Errante dampnabilior est qui eius defendit errorem · Item Urbanus Papa.
¶Qui aliorum errorem defendit multo est dampnabilior illis, qui errant, quia non solum ille errat, sed etiam aliis offendicula preparat erroris et confirmat. Unde quia magister erroris est, non tantum hereticus, sed etiam heresiarcha dicendus est.
C. 24 q. 3 c. 33 · Qui mendacio ueritatem inmutant patrum terminos transferre probantur · Item Ieronimus. [lib. II. Conment. ad cap. 5. Oseae]
¶Transferunt principes Iuda terminos, quos posuerunt patres eorum, quando inmutant mendacio ueritatem, et aliud predicant quam ab Apostolis acceperunt. Idem: § 1. De hereticis manifestus est sensus, quod sophismatibus suis et arte dialectica sepe opprimant ecclesiasticos. Idem: § 2. Veteres scrutans historias inuenire non possum scidisse ecclesiam, et de domo Domini populos seduxisse, preter eos, qui sacerdotes a Deo positi fuerant et prophetae, id est speculatores. Isti ergo uertuntur in laqueum tortuosum, in omnibus locis ponentes scandalum.
C. 24 q. 3 c. 34 · Abiciantur qui aduersariorum conueniunt prauitati · Item Leo Papa. [epistola LXXIV. ad Anatolium].
¶Illud sane plurimum michi displicere significo, quod inter ditionis tuae clericos quidam esse dicuntur, qui aduersariorum conueniant prauitati, et uesaniae uasis misericordiae uasa misceantur. Quibus inuestigandis et seueritate congrua cohercendis debet diligentia tua uigilanter insistere ita, ut his, quibus prodesse correctio non potuerit, non parcat abscisio. Oportet enim nos euangelici meminisse mandati, quod ab ipsa ueritate precipitur, ut, si nos oculus, aut pes, aut dextera scandalizauerit manus, a conpage corporis auferatur, quia melius sit his in seculo carere membris, quam cum ipsis in eterna supplicia ire. Nam superfluo extra ecclesiam positis resistimus, si ab his, qui intus sunt, in eis, quos decipiunt, uulneramur. Abicienda prorsus pestifera hec a sacerdotali uigore patiencia est, que sibimet, peccatis aliorum parcendo, non parcit.
C. 24 q. 3 c. 35 · Et sodalitates et conuiuia hereticorum clerici uitare debent · Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 70. 71. 72.]
¶Clericus hereticorum aut scismaticorum tam conuiuia quam sodalitates euitet equaliter. Eorum conuenticula non ecclesia, sed conciliabula sunt appellanda. Cum eis neque orandum est, neque psallendum.
C. 24 q. 3 c. 36 · Canonum obseruatores cum hereticis nullum debent inire certamen · Item Gelasius Papa. [in epistola ad Episcopos Dardaniae]
¶Cum quibus erat sinodus ineunda? Catholici pontifices fuerant undique iam depulsi, soli remanserant socii perfidorum, cum quibus nec iam licebat habere conuentum, dicente Psalmo: "Non sedi cum concilio uanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo." Nec ecclesiastici moris est cum his, qui pollutam habent conmunionem permixtamque cum perfidis, miscere concilium. Recte igitur per Calcedonensis sinodi formam huiusmodi preuaricatio repulsa est potius quam ad concilium uocata, quod nec opus erat post primam sinodum, nec cum talibus habere licebat. Idem: [in commonitorio ad Faustum] § 1. Canonum magistris atque custodibus nobis nullum fas est inire certamen cum hominibus conmunionis alienae.
C. 24 q. 3 c. 37 · Non contradicit, sed pocius euangelio obedit qui malos excommunicat · Item ex epistola Urbani Papae.
¶Notandum est, quod quidam dicunt contra euangelicam parabolam nos facere, ubi de zizaniis non eradicandis Dominus precepit, cum excommunicatione aliquos dignos excommunicationi subicimus, et aiunt etiam S. Augustinum hoc contradicere eo in loco, ubi ait: "Quia non est precidenda unitas, ferendi sunt mali, non abiciendi." Quibus hoc primum respondendum est: Si heretici et mali homines non sunt excommunicandi, quare ipse pater sanctus Augustinus cum legatis S. Romanae ecclesiae, et cum sanctis episcopis suis Pelagium et Celestinum, nouam heresim in sanctam Dei ecclesiam introducentes, excommunicauit, et ab ecclesia Dei separauit? Quare ipsos Donatistas, contra quos ista et multa his similia loquitur, tam ipse quam omnis ecclesia Dei excommunicatos habuit, et, nisi prius penituissent, et per manus inpositionem reconciliati essent, eis nequaquam conmunicabat? Idem ipse Dominus, qui hoc parabolice hic enarrat, aperte alibi excommunicationem fieri iubet, dicens: "Frater, qui corripitur ab ecclesia, et non obedit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus." Unde apparet liquido, aliud esse excommunicationem, et aliud eradicationem. Qui excommunicatur enim (ut Apostolus ait) ad hoc excommunicatur, ut spiritus eius saluus fiat in die Domini. Disciplina enim est excommunicatio, et non eradicatio, [Gratian.]
C. 24 q. 3 d.p.c. 37
¶nisi forte ex contemptu et superbia excommunicati proueniat. Unde Augustinus in libro Numeri: [hom. XV. ad c. 23.]
C. 24 q. 3 c. 38 · Diuina maledictio meritum maledicti designat
¶Deus, quibus maledicit, meritum designat eius, cui maledicitur, et sentenciam promit, utpote quem non fallit neque peccati qualitas, neque peccantis affectus. Homo, hoc quia non potest scire (neque enim propositum mentemque alterius alius uidere aut cognoscere potest), idcirco etiam si iudicantis uel sentenciam promentis intuitu proferat maledictum, non potest esse maledicendi causa, ubi ignoratur peccantis affectus, maxime cum humanum uicium tunc sciat maledicta proferre, cum forte conuiciis aut iniuriis prouocatur. Quod uicium resecare uolens Apostolus, ne maledictis maledicta et conuiciis conuicia prouocemus, mandatum necessarium ponit, ut benedicamus, quo conuiciandi uicium resecetur, non quo iudicandi ueritas, que homines latet, et pronunciandi auctoritas perimatur.
C. 24 q. 3 d.p.c. 38
¶Sectae uero hereticorum quot sint, et unde nomina acceperint, Ysidorus VIII. libro Ethimologiarum c. 5. determinat, dicens:
C. 24 q. 3 c. 39 · Quot sint sectae hereticorum
¶Quidam autem heretici, qui de ecclesia recesserunt, ex nomine auctorum suorum nuncupantur; quidam uero ex causis, quas eligentes instituerunt. § 1. Symoniani a Symone dicti, magicae disciplinae perito, cui Petrus in Actibus Apostolorum maledixit pro eo, quod ab Apostolis Spiritus sancti gratiam pecunia emere uoluisset. Hii dicunt, creaturam non a Deo esse, sed a uirtute creatam quadam superna. § 2. Menandriani a Menandro mago, discipulo Symonis nuncupati, qui mundum non a Deo, sed ab angelis factum asseruit. § 3. Basilidiani a basilide appellati, qui inter reliquas blasphemias passum Iesum abnegauit. § 4. Nykolaitae a Nykolao dicti diacono ecclesiae Iherosolimorum, qui cum Stephano et ceteris constitutus est a Petro; qui, propter pulchritudinem uxorem relinquens, dixit ut qui uellet ea uteretur; uersa est in stuprum talis consuetudo, ut inuicem coniugia conmutarentur. Quos Iohannes in Apokalipsi inprobat dicens: "Sed hoc habes, quod odisti facta Nykolaitarum." § 5. Gnostici propter excellentiam scientiae se ita appellare uoluerunt. Animam naturam esse Dei dicunt; bonum et malum Deum suis dogmatibus fingunt. § 6. Carpocratiani a Carpocrate quodam uocantur, qui dixit, Christum hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum. § 7. Cherinthiani a quodam Cherintho nuncupati. Hii inter cetera circumcisionem obseruant, mille annos post resurrectionem in uoluptate carnis futuros predicant. Unde et grece Ciliastae, latine Miliasti sunt appellati. § 8. Nazarei dicti, qui dum Christum (qui a uico Nazareus est appellatus) filium Dei confiteantur, omnia tamen ueteris legis custodiunt. § 9. Ofitae a colubro nominati sunt. Coluber enim grece ofi dicitur. Colunt enim serpentem, dicentes, ipsum in paradyso induxisse uirtutis cognicionem. § 10. Valentiniani a quodam Valentino Platonico sectatore uocati, qui EONAS, id est secula quedam in originem Dei creatoris induxit, Christum quoque de Virgine nichil corporis assumpsisse, sed per eam quasi per fistulam transisse asseruit. § 11. Apellitae, quorum auctor Apelles princeps fuit, qui, creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faciens, Deum legis Israelis illum igneum affirmans qui dixit, Christum non Deum in ueritate, sed hominem in fantasia apparuisse. § 12. Archontiaci a principibus appellantur, quia uniuersitatem, quam Deus condidit, opera esse archangelorum defendunt. § 13. Adamiani uocati, quia Adae imitentur nuditatem. Unde et nudi orant, et nudi inter se mares feminaeque conueniunt. § 14. Caiani proinde sunt appellati, quoniam Cain adorant. § 15. Sethiani nomen acceperunt a filio Adae, qui uocatus est Seth, dicentes, eundem esse Christum. § 16. Melchisedechiani uocati pro eo, quod Melchisedech, sacerdotem Dei, non hominem fuisse, sed uirtutem Dei esse arbitrantur. § 17. Angelici uocati, quia angelos colunt. § 18. Apostolici hoc ideo sibi nomen sumpserunt, quod nichil possidentes proprium nequaquam recipiant eos, qui aliquo in hoc mundo utuntur. § 19. Cerdoniani a Cerdone quodam nominati, qui duo contraria principia asseruit. § 20. Marcionistae a Marcione, Stoico philosopho, appellati, qui Cerdonis dogma secutus alterum bonum, alterum iustum Deum asseruit, tamquam duo principia creationis et bonitatis. § 21. Artotyritae ab oblatione uocati, panem enim et caseum offerunt, dicentes, a primis hominibus oblationem a fructibus terrae et a fructibus ouium fuisse celebratam. § 22. Aquarii appellati eo, quod aquam solam offerunt in calice sacramenti. § 23. Seueriani a Seuero exorti, uinum non bibunt; uetus testamentum et resurrectionem non recipiunt. § 24. Taciani a Taciano uocati, qui et Enchratitae dicti, quia carnes abhominantur. § 25. Alogii uocantur tamquam sine uerbo, logos enim grece uerbum dicitur. Deum enim uerbum non credunt, respuentes Iohannis Euangelium et Apokalipsim. § 26. Catafrigiis nomen prouincia Frigia dedit, quia ibi extiterunt auctores eorum Montanus, Prisca et Maximilla. Hii aduentum Spiritus sancti non in Apostolis, sed in se traditum asserunt. § 27. Cathareae propter mundiciam ita se nominauerunt: gloriantes enim de suis meritis negant penitentibus ueniam peccatorum; uiduas, si nupserint, tamquam adulteras dampnant; mundiores se ceteris predicant. Qui nomen suum si cognoscere uellent, mundanos pocius se quam mundos uocarent. § 28. Pauliani a Paulo Samosateno exorti sunt, qui dixit, non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse inicium. § 29. Ermogeniani ab Ermogene quodam uocati, qui materiam non natam introducens, Deo non nato eam conparauit, matremque elementorum et Deam asseruit, quos Apostolus inprobat elementis seruientes. § 30. Manichei a quodam extiterunt Persa, qui uocatus est Manes. Hic duas naturas et substancias introduxit, id est bonam et malam, et animas ex Deo quasi ex aliquo fonte manare asseruit; testamentum uetus respuunt, nouum ex parte recipiunt. § 31. Antropomorfitae dicti pro eo, quod simplicitate rustica Deum habere membra humana, que in diuinis libris scripta sunt, arbitrantur; antropos enim grece latine homo interpretatur. Ignorantes uocem Domini, qui ait: "Spiritus est Deus." Incorporeus est enim; nec enim membris distinguitur, nec corporis mole censetur. § 32. Eraclitae ab Eraclio auctore exorti, monachos tantum recipiunt, coniugia respuunt, regna celorum paruulos habere non credunt. § 33. Nouatiani a Nouato Romanae urbis presbitero exorti, qui aduersus Cornelium cathedram sacerdotalem conatus inuadere, heresim instituit, noluit apostatas suscipere et rebaptizans baptizatos. § 34. Montani heretici dicti, quod tempore persecutionis in montibus latuerunt, qua occasione se a catholicae ecclesiae corpore diuiserunt. § 33. Ebionitae ab Ebione dicti, siue a paupertate; Christum enim per prouectum solum uirum iustum putant effectum. Unde conpetenter Ebionitae pro paupertate intelligentiae appellati sunt. Hii enim Iudei sunt, et ita tenent euangelium, ut legem carnaliter seruent; aduersus quos ad Galathas Apostolus scribens inuehitur. § 36. Fotiniani a Fotiniano Gallogreciae Sirmiae episcopo nuncupati, qui Ebionitarum heresim suscitans asseruit, Christum a Maria per Ioseph nuptiali coitu fuisse conceptum. § 37. Haeriani ab Haereo quodam nuncupati sunt; hii offerre sacrificium pro defunctis spernunt. § 38. Haetiani ab Haetio sunt uocati, idemque Eunomiani ab Eunomio quodam dialectico, Haetii discipulo, ex cuius nomine magis innotuerunt, dissimilem patri asserentes Filium, et Filio Spiritum sanctum. Dicunt etiam, nullum inputari peccatum in fide manentium. § 39. Origeniani Origene auctore exorti sunt, dicentes, quod non possit Filius uidere Patrem, nec Spiritus sanctus Filium. Animas quoque in mundi principio dicunt peccasse, et pro diuersitate peccatorum e celis usque ad terras diuersa corpora quasi uincula meruisse, eaque causa factum esse mundum. § 40. Noetiani a quodam Noeto uocati, qui dicebant Christum eundem esse et Patrem, et Spiritum sanctum, ipsamque Trinitatem in offitiorum nominibus, non personis accipiunt. Unde et Patripassiani uocantur, quia Patrem passum dicunt. § 41. Sabelliani ab eodem Noeto pullulasse dicuntur, cuius discipulum perhibent fuisse Sabellium, ex cuius nomine maxime innotuerunt, unde et Sabelliani uocati sunt. Hii unam personam Patris, et Filii, et Spiritus sancti astruunt. § 42. Arriani ab Arrio Alexandrino presbitero exorti sunt, qui, coeternum Patri Filium non agnoscens, diuersas in Trinitate substantias asseruit, contra illud, quod Dominus ait: "Ego et Pater unum sumus." § 43. Macedoniani a Macedonio episcopo sunt dicti, negantes Deum esse Spiritum sanctum. § 44. Apollinaristae ab Apollinare uocati sunt, dicentes Christum corpus tantummodo sine anima assumpsisse. § 45. Antidicomaritae appellati sunt, eo, quod Mariae uirginitati contradicunt, asserentes eam post Christum natum uiro suo fuisse conmixtam. § 46. Metangismonitae ideo tale nomen acceperunt, quia angios grece uas dicitur. Asserunt enim sic esse in Patre Filium, tamquam uas minus inter uas maius. § 47. Patriciani a quodam Patricio nuncupati sunt, qui substantiam humanae carnis a diabolo conditam dicunt. § 48. Coliciani a quodam Colitho nominati, qui dicunt, Deum non facere mala contra illud, quod scriptum est: "Ego Dominus creans mala." § 49. Floriani a Florino, qui e contrario dicunt Deum creasse mala, contra hoc, quod scriptum est: "Fecit Deus omnia bona." § 50. Donatistae a Donato quodam Afro nuncupati sunt, qui, de Numidia ueniens, totam pene Affricam sua persuasione decepit, asserens minorem Patre Filium, et minorem Filio Spiritum sanctum, et rebaptizans catholicos. § 51. Bonosiani a quodam episcopo Bonoso exorti produntur, qui Christum filium Dei adoptiuum, non proprium asserunt. § 52. Circumcelliones dicti eo, quod agrestes sint, quos Cotopitas uocant, supradictae heresis habentes doctrinam. Hii amore martyrii semetipsos perimunt, ut uiolenter de hac uita discedentes martyres nominentur. § 53. Priscillianistae a Priscilliano uocati, qui in Hispania ex errore Gnosticorum et Manicheorum permixtum dogma conposuit. § 54. Luciferiani a Lucifero Sirmiae episcopo orti, qui episcopos catholicos, qui instanti persecutione perfidiae Arrianorum erant consentientes, et postea correcti in cathedram redire delegerunt, dampnantes quod crediderunt siue quod credidisse dissimulauerunt, quos ecclesia catholica materno recepit sinu, tamquam Petrum post fletum negationis: hanc illi matris karitatem super accipientes eos recipere nolentes, ab ecclesiae conmunione recesserunt, et cum ipso Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt. § 55. Iouinianistae a Iouiniano quodam monacho dicti, asserentes, nullam nuptiarum et uirginum esse distantiam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes esse discrimen. § 56. Eluidiani ab Eluidio nominati, qui dicunt post natum Christum alios Mariam filios de uiro Ioseph peperisse. § 57. Paterniani Paterno quodam exorti, qui inferiores corporis partes a diabolo factas opinantur. § 58. Arabici nuncupati eo, quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore mori, atque in nouissimo utrumque resurgere. § 59. Tertullianistae dicti a Tertulliano, presbitero Affricanae prouinciae ciuitatis Cartaginensis, animam inmortalem esse, sed corpoream predicantes, et animas peccatorum hominum post mortem in demones uerti putantes. § 60. Tesserescedecatitae dicti, quod quartadecima luna pasca cum Iudeis obseruare contendunt. Nam tessera quatuor, deka decem significat. § 61. Nictages a somno nuncupati, quod uigilias noctis respuant, supersticionem esse dicentes, iura temerari diuina, qui noctem ad requiem tribuit. § 62. Pelagiani a Pelagio monacho exorti. Hii liberum arbitrium diuinae gratiae anteponunt, dicentes, sufficere uoluntatem ad inplenda iussa diuina. § 63. Nestoriani a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui B. uirginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo genetricem asseruit, ut aliam personam carnis, aliam faceret Deitatis, nec unum Christum in uerbo Dei et carne credidit, sed separatim atque seiunctim alterum filium Dei, alterum hominis predicauit. § 64. Euticiani dicti ab Eutice Constantinopolitano abbate, qui Christum post humanam assumptionem negauit existere de duabus naturis, sed solam in eo diuinam asseruit esse naturam. § 65. Acephalitae dicti, id est sine capite. Nullus enim eorum repperitur auctor, a quo exorti sint. Hii trium Calcedonensium capitulorum inpugnatores, duarum in Christo substanciarum proprietatem negant, et unam in eius persona naturam predicant. § 66. Theodosiani et Gaianitae appellati a Theodosio et Gaiano, qui temporibus Iustiniani principis in Alexandria populi peruersi electione una die ordinati sunt episcopi. Hii errores Euticis et Dioscori sequentes Calcedonense concilium respuunt, ex duabus unam in Christo naturam asserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitae incorruptam contendunt. § 67. Gnoitae et Tritoitae a Theodosianis exorti sunt, ex quibus Gnoitae ab ignorantia dicti, quia peruersitati, a qua exorti sunt, id adiciunt, quod Christi diuinitas ignoret, que sunt futura scripta de die et hora nouissima, nec recordantes Christi personam nesciam loqui: "Diem iudicii in corde meo." § 68. Tritoitae uero uocati, quod sicut tres personas in Trinitate, ita quoque tres asserunt Deos esse, contra illud, quod scriptum est: "Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est." § 69. Sunt et aliae hereses sine auctore et sine nominibus. Ex quibus aliae putant trinum esse Deum; aliae Christi diuinitatem passibilem dicunt; aliae Christi de patre natiuitati in tempore inicium temporis dant; aliae liberationem hominum apud inferos factam Christi descensione non credunt; aliae animam imaginem Dei negant; aliae animas conuerti in demones et in quecumque animalia existimant; aliae de mundi statu dissentiunt; aliae innumerabiles mundos oppinantur; aliae aquam Deo coeternam faciunt; aliae nudis pedibus ambulant; aliae cum hominibus non manducant. He sunt hereses aduersus catholicam fidem exortae, ab Apostolis et sanctis Patribus uel conciliis predampnatae, que, dum in se multis erroribus diuisae inuicem sibi dissentiunt, conmuni tamen nomine aduersus ecclesiam Dei conspirant. § 70. Sed quicumque aliter scripturam sanctam intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de ecclesia non recesserit, tamen hereticus appellari potest.
C. 24 q. 3 c. 40 · Quare diuina prouidentia multos errare permittit
¶Augustinus. [de Genesi contra Manichaeos, lib. I. cap. 1.] Ideo diuina prouidentia multos diuersi erroris hereticos esse permittit, ut, cum interrogant nos ea, que nescimus, sic discutiamus pigriciam, et diuinas scripturas cupiamus. Propterea Apostolus ait: "ut probati manifesti fiant." Hii autem Deo probati sunt, qui bene possunt docere.