IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 23 q. 7Causa XXIII, Quaestio VII

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 23 q. 7 d.a.c. 1

Nunc autem queritur, an heretici suis et ecclesiae rebus sint expoliandi? et qui possident hereticis ablata an dicantur possidere aliena? De his ita scribit Augustinus ad Vincentium: [epist. XLVIII.]

C. 23 q. 7 c. 1 · Res terrenae non nisi diuino uel humano iure tenentur

Quicumque uos ex occasione huius legis inperialis, non corrigendi dilectione, sed odio inimicandi persequitur, displicet nobis. Et quamuis res queque terrena non recte a quoquam possideri possit, nisi uel iure diuino, quo cuncta iustorum sunt, uel iure humano, quod in potestate est regum terrae, (ideoque falso res appellatis uestras, quas nec iuste possidetis, et secundum leges terrenorum regum amittere iussi estis, frustraque dicitis, nos eis congregandis laboramus, cum scriptum legatis: "Labores inpiorum iusti edunt)," sed tamen, quisquis ex occasione legis huius, quam reges terrae Christo seruientes ad emendandam inpietatem uestram promulgauerunt, res proprias uestras cupide appetit, displicet nobis. Quisquis denique ipsas res pauperum, uel basilicas congregationum, quas sub nomine ecclesiae tenebatis (que omnino non debentur nisi ei ecclesiae, que uera est Christi ecclesia) non per iusticiam, sed per auariciam tenet, displicet nobis. Quisquis pro aliquo flagicio uel facinore deiectum a uobis ita suscipit, sicut suscipiuntur qui (excepto errore, quo a nobis separamini) sine crimine apud uos uixerunt, displicet nobis. Sed nec facile ista monstratis, nonnullos tolleramus, quos corrigere uel punire non possumus, neque propter paleam relinquimus aream Domini, neque propter pisces malos rumpimus retia Domini, neque propter hedos in fine segregandos deserimus gregem Domini, neque propter uasa facta in contumeliam migramus de domo Domini.

C. 23 q. 7 c. 2 · Catholici non ideo aliena possident, quia ab hereticis ablata tenent · Idem contra Petilianum. [lib. II. c. 43.]

Si de rebus uel locis ecclesiasticis, que, non tenetis, querimini, possunt et Iudei se iustos dicere, et iniquitatem nobis obicere, quia locum, in quo inpii regnauerunt, modo Christiani possident. Quid ergo indignum, si ea, que tenebant heretici, secundum parem Domini uoluntatem catholici tenent? Ad omnes iniquos et inpios illa uox Domini ualet: "Auferetur a uobis regnum Dei, et dabitur genti facienti iusticiam." An frustra scriptum est: Labores inpiorum pii edent? Quapropter magis mirari debetis, quod adhuc tenetis aliquid, quam quod aliquid amisistis. Item: [c. 59.] § 1. Si qua iam concisi possidere cepistis, quia uobis ablata nobis Dominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quia illius inperio, cuius sunt omnia, facta sunt nostra, et iuste sunt nostra. Vos enim utebamini ad precisionem, nos ad unitatem. Alioquin et primo populo Dei possent illi obicere alienae rei concupiscentiam, qui diuina potestate ab eorum facie, qui ea terra male utebantur, expulsi sunt, et ipsi Iudei, a quibus ablatum est regnum secundum uerba Domini, et datum est genti facienti iusticiam, possunt obicere alienae rei concupiscentiam, quia ecclesia Christi possidet ubi persecutores Christi regnabant.

C. 23 q. 7 c. 3 · Res ecclesiasticae ab hereticis iniuste possidentur · Idem. [epist. L. ad Bonifacium]

Quod autem nobis obiciunt, quod res eorum concupiscamus et auferamus, utinam catholici fiant, et non solum que dicunt sua, sed etiam nostra nobiscum in pace et karitate possideant. Usque adeo autem calumpniandi cupiditate cecantur, ut non adtendant, quam sint inter se contraria que loquuntur. Ipsi certe dicunt, et inuidiosissime sibi conqueri uidentur, quod eos in nostra communione uiolento legum inperio coartamus. Hoc itaque nullo modo faceremus, si res eorum possidere uellemus. Quis auarus querit conpossessorem? Quis dominandi cupiditate inflammatus, uel fastu dominationis elatus, desiderat habere consortem? Ipsos certe attendant quondam suos, modo etiam nostros socios et fraterna nobis dilectione coniunctos, quemadmodum sua teneant non solum, que habebant, sed etiam nostra, que non habebant, que tamen, si pauperum conpares sumus, et nostra sunt, et illorum. Si autem priuatim que nobis sufficiant possidemus, non sunt illa nostra, sed pauperum, quorum procurationem quodammodo gerimus, non proprietatem nobis usurpatione dampnabili uendicamus. Quicquid igitur nomine ecclesiarum partis Donati possidebant, Christiani inperatores legibus religiosis cum ipsis ecclesiis ad catholicam transferre iusserunt. Cum ergo nobiscum sunt plebes ecclesiarum earundem, nobiscum pauperes, qui de eisdem possessiunculis alebantur, ipsi pocius foris positi desinant concupiscere aliena, sed intrent unitatis societatem, ut pariter gubernemus non illa tantum, que dicunt sua, uerum etiam que dicunt et nostra. Scriptum est enim: "Omnia uestra, uos autem Christi, Christus autem Dei."

C. 23 q. 7 c. 4 · Qui a corpore Christi preciditur spiritum iusticiae tenere non potest · Idem in epistola ad Vincentium.

Quemadmodum membrum, si precidatur ab hominis uiui corpore, non potest tenere spiritum uitae, sic homo, qui preciditur de Christi iusti corpore, nullo modo potest tenere spiritum iusticiae, etiamsi figuram membri teneat, quam sumpsit in corpore. In huius uero conpagem corporis ueniant, et labores suos non dominandi cupiditate, sed bene utendi pietate possideant. Nos autem uoluntatem nostram, ut iam dictum est, ab huius cupiditatis sordibus quolibet inimico iudicante purgamus, quando eos ipsos, quorum labores dicuntur, ut nobiscum et illis, et nostris in societate catholica utantur, quantum ualemus, inquirimus. § 1. Sed hoc est, inquiunt, quod nos mouet: si iniusti sumus, quare nos queritis? Quibus respondemus: querimus uos iniustos, ne permaneatis iniusti; querimus perditos, ut de inuentis gaudere possimus, dicentes: "Mortuus erat frater, et reuixit; perierat, et inuentus est." Quare ergo me, inquit, non baptizas, ut abluas me a peccatis? Respondeo, quia non facio iniuriam caracteri inperatoris, cum errorem corrigo desertoris. Quare, inquit, apud te uel penitenciam non ago? Immo, nisi egeris, saluus esse non poteris. Quomodo enim gaudebis te esse correctum, nisi doleas te fuisse peruersum? Quid ergo, inquiunt, apud uos, cum ad uos transimus, accipimus? Respondeo, non quidem accipitis baptismum, qui uobis extra compagem corporis Christi inesse potuit, prodesse non potuit: sed accipitis unitatem Spiritus in uinculo pacis (sine qua nemo poterit uidere Deum) et karitatem, que, sicut scriptum est, operit multitudinem peccatorum. § 2. Si autem consideremus quod scriptum est in libro Sapientiae: "Ideo iusti tulerunt spolia inpiorum;" item, quod legitur in Prouerbiis: "Thesaurizantur autem iustis diuitiae inpiorum," tunc uidebimus, non esse querendum, qui habeant res hereticorum, sed qui sint in societate iustorum. Item post aliqua: § 3. Si corpus Christi tollit spolia inpiorum, et corpori Christi thesaurizant diuitiae inpiorum, non debent inpii foras remanere, ut calumpnientur, sed intrare ut pocius iustificentur. Item post aliqua: § 4. In Christi ergo conpagem corporis ueniant, et labores suos non dominandi cupiditate, sed bene utendi pietate possideant. Nos autem uoluntatem nostram, ut iam dictum est, ab huius cupiditatis sordibus quolibet inimico iudicante purgauimus, quando eos ipsos, quorum labores dicuntur, ut nobiscum et illis, et nostris in societate catholica utantur, quantum ualemus, inquirimus.

C. 23 q. 7 d.p.c. 4

His igitur auctoritatibus liquido monstratur, quod ea, que ab hereticis male possidentur, a catholicis iuste auferuntur, nec ideo aliena possidere dicuntur.