C. 23 q. 8Causa XXIII, Quaestio VIII
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 23 q. 8 d.a.c. 1
¶De episcopis uero uel quibuslibet clericis, quod nec sua auctoritate, nec auctoritate Romani Pontificis arma arripere ualeant, facile probatur. Cum enim Petrus, qui primus apostolorum a Domino fuerat electus, materialem exerceret gladium, ut magistrum a Iudeorum iniuria defensaret, audiuit: "Conuerte gladium tuum in uaginam, omnis enim, qui acceperit gladium, gladio peribit," ac si aperte ei diceretur: hactenus tibi tuisque predecessoribus inimicos Dei corporali gladio licuit persequi; deinceps in exemplum patienciae gladium tuum, id est tibi hactenus concessum, in uaginam conuerte, et spiritualem tantum gladium, qui est uerbum Dei, in mactatione ueteris uitae exerce. Omnis enim preter illum, uel auctoritatem eius, qui legitima potestate utitur, qui, ut Apostolos ait, non sine causa gladium portat, cui etiam omnis anima subdita esse debet, omnis, inquam, qui preter huius auctoritatem gladium acceperit gladio peribit. § 1. Item Ambrosius: "Arma episcopi lacrimae sunt et orationes." Item illud Apostoli: "Non uosmetipsos defendentes, karissimi," quamuis omnibus generaliter dicatur specialiter tamen prelatis dictum intelligitur. [PALEA. Unde Iohannes Papa VIII. Angebergae Inperatrici, excusans Iohannem episcopum remoueri de milicia, dicit:
C. 23 q. 8 c. 1 · De eodem
¶Nimium certe ueretur, et iure formidat contra professionem sui ordinis secularem miliciam exercere; terram defendere, de preliis tractare, de armis, terrenae potestatis est.]
C. 23 q. 8 c. 2 · De eodem · Item Innocentius Papa.
¶Cum a Iudeis, inquit, Dominus caperetur, et Petrus cuiusdam inobedientis aurem abscinderet, ferire prohibuit, et forma omnium sacerdotum (quorum prior erat) etiam pro se ipso capi arma carnalia prohibuit.]
C. 23 q. 8 c. 3 · De eodem · Item Ambrosius.
¶Non pila querunt ferrea, non arma Christi milites. Coactus repugnare non noui: sed dolor, fletus, orationes, lacrimae fuerunt mihi arma aduersus milites. Talia enim munimenta sunt sacerdotis. Aliter nec debeo, nec possum resistere; fugere autem, et relinquere ecclesiam non soleo. Seruum Christi non custodia corporalis, sed Domini prouidentia sepire consueuit.
C. 23 q. 8 d.p.c. 3
¶Hinc etiam de his, qui in bello aut in rixa moriuntur, in Concilio Triburiensi sic statutum est:
C. 23 q. 8 c. 4 · Pro clerico, qui in bello aut in rixa moritur oratio uel oblatio non offeratur
¶Quicumque clericus aut in bello, aut in rixa, aut gentilium ludis mortuus fuerit, neque in oblatione, neque in oratione pro eo postuletur, sed in manus incidat iudicis; sepultura tamen non priuetur.
C. 23 q. 8 c. 5 · Gradu amisso in monasterio trudantur clerici uoluntarie arma sumentes · Item ex Concilio Tolletano [IV. c. 44.] de clericis arma ferentibus.
¶Clerici, qui in quacumque factione arma uolentes sumpserint, reperti amisso ordinis sui gradu in monasterio perhenniter tradantur.
C. 23 q. 8 c. 6 · Proprii gradus amissione mulctentur militaria arma clerici ferentes · Item ex Concilio Meldensi. [c. 37.]
¶Quicumque ex clero uidentur esse, arma militaria non sumant, nec armati incedant; sed professionis suae uocabulum religiosis moribus et religioso habitu prebeant. Quod si contempserint, tamquam sacrorum canonum contemptores et ecclesiasticae auctoritatis profanatores proprii gradus amissione mulctentur, quia non possunt simul Deo et seculo militare.
C. 23 q. 8 d.p.c. 6
¶His ita respondetur: Sacerdotes propria manu arma arripere non debent; sed alios ad arripiendum, ad oppressorum defensionem, atque ad inimicorum Dei oppugnationem eis licet hortari. Unde Leo IV. scribit Ludouico Augusto:
C. 23 q. 8 c. 7 · Pro Sarracenis Papa iubet populum congregari, et eis ad litus maris occurrere
¶Igitur cum sepe aduersa a Sarracenorum partibus perueniant nuntia, quidam in Romanorum portum Sarracenos clam furtiueque uenturos esse dicebant. Pro quo nostrum precipimus congregari populum, maritimumque ad litus descendere decreuimus, et egressi sumus Romam.
C. 23 q. 8 c. 8 · Ultor sui gregis Papa debet esse ac precipuus adiutor · Item.
¶Scire uos oportet, quod numquam ab aliquibus nostros homines sinimus opprimi; sed, si necessitas ulla incurrerit, presentialiter uindicamus, quia nostri gregis in omnibus ultores esse debemus et precipui adiutores.
C. 23 q. 8 c. 9 · Celeste regnum a Deo consequitur qui pro Christianorum defensione moritur · Idem exercitui Francorum.
¶Omni timore ac terrore deposito, contra inimicos fidei sanctae et aduersarios omnium religionum uiriliter agere studete. Nouit enim omnipotens, si quilibet uestrorum morietur, quod pro ueritate fidei, et saluatione patriae, ac defensione Christianorum mortuus est, ideo ab eo celeste premium consequetur.
C. 23 q. 8 c. 10 · Contra Longobardos precibus Adriani Papae Karolus bellum suscepit · Item Alcuinus.
¶Hortatu et precibus Adriani Romanae urbis episcopi exoratus Karolus rex bellum contra Longobardos suscepit, quod prius quidem et a patre eius Papa supplicante, cum magna difficultate susceptum est.
C. 23 q. 8 c. 11 · Iudeos non debemus persequi, sed Sarracenos · Item Alexander Papa [II.] omnibus Episcopis Hispaniae.
¶Dispar nimirum est Iudeorum et Sarracenorum causa. In illos enim, qui Christianos persecuntur, et ex urbibus et propriis sedibus pellunt, iuste pugnatur; hii ubique seruire parati sunt.
C. 23 q. 8 c. 12 · Qui crimina, que potest emendare, non corrigit, ipse conmittit · Item Iohannes VIII. Demago Duci glorioso.
¶Preterea deuotionis tuae studium exhortamur, ut contra marinos latrunculos, qui sub pretextu tui nominis in Christicolas debachantur, tanto uehementius accendaris, quanto illorum prauitate famam tui nominis obfuscatam fuisse cognoscis; quoniam, licet credi possit, quod te nolente illi nauigantibus insidientur, tamen, quia a te conprimi posse dicuntur, nisi eos conpescueris, innoxius non habeberis. Scriptum quippe est: "Qui crimina, que potest emendare, non corrigit, ipse conmittit."
C. 23 q. 8 c. 13 · Crimina pro Deo punire non est crudelitas sed pietas · Item Ieronimus ad Riparium. [contra Vigilantium]
¶Legi syromasten Finees, auctoritatem Helyae, et zelum Simonis Chananei, Petri seueritatem Ananiam et Saphiram trucidantem, Pauli constantiam, qui Helimam magum uiis Domini resistentem eterna seueritate dampnauit. Non est crudelitas pro Deo crimina punire, sed pietas. Unde et in lege dicitur: "Si frater tuus, et amicus tuus, et uxor, que in sinu tuo dormit, deprauare uoluerit ueritatem, sit manus tua super eos, et effundes sanguinem ipsorum."
C. 23 q. 8 c. 14 · Quedam in ueteri testamento licebant, que modo prohibentur · Item Iohannes Crisostomus super Mattheum omelia XVII. [ad c. 5.]
¶Occidit Finees hominem, et reputatum est illi ad iusticiam. Abraham uero, non solum homicida, uerum etiam patricida (quod certe est grauius) effectus Deo magis placuit. Petrus uero geminum fecit homicidium: fuit tamen opus spirituale, quod factum est. Non solum igitur respiciamus ad opera, sed ad tempus, et ad causam, et ad uoluntatem, personarum quoque differentiam, et quantacumque alia ipsis operibus acciderunt, diligentissime requiramus. Non enim possumus aliter ad ueritatem peruenire.
C. 23 q. 8 c. 15 · Necessitate instante etiam a quadragesimalibus diebus bellum inire licet · Item Nycolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 46.]
¶Si nulla urget necessitas, non solum quadragesimali tempore, sed etiam omni tempore est a preliis abstinendum. Si autem ineuitabilis urget inportunitas, nec quadragesimali tempore pro defensione tam sua quam patriae, seu legum paternarum, est bellorum proculdubio preparationi parcendum, ne uidelicet Deum uideatur homo temptare, si habet quod faciat, et suae ac illorum saluti consulere non procurat, et sanctae religionis detrimenta non precauet.
C. 23 q. 8 c. 16 · Petrus Ananiam et Saphiram increpando morti tradidit · Item Gregorius in Dialogis. [lib. II. c. 30.]
¶Petrus, qui Tabitam mortuam orando suscitauit, Ananiam et Saphiram mentientes morti increpando tradidit. Neque enim orasse in eorum extinctione legitur, sed solummodo culpam, quam perpetrauerant, increpasse. Constat ergo, quia aliquando talia ex potestate exhibentur, aliquando expostulatione, dum et istis increpando uitam abstulit, et illi reddidit orando.
C. 23 q. 8 c. 17 · B. Gregorius quosdam hortatur, ut milites congregent, et contra hostes arma uiriliter parent · Idem Veloci, Magistro. [lib. XII. ep. 21.]
¶Et pridem gloriae uestrae notificauimus quia milites illuc erant parati uenire; sed quoniam inimicos congregatos et huc discurrere epistola uestra significauerat, hec eos hic causa retinuit. Nunc uero utile est uisum, ut aliquanti illuc milites transmittantur, quos gloria tua ammonere et hortari, ut parati sint ad laborem, studeat, et occasione inuenta cum gloriosis filiis nostris Marcio et Vitalio loquere, et quecumque uobis Deo adiutore pro utilitate reipublicae persuaserint facite; et si huc uel ad Rauennae partes nec dicendum Arnulfum cognoueritis excurrere, uos a dorso eius ita, sicut uiros fortes condecet, laborate, quatinus opinio uestra ex laboris uestri qualitate amplius in republica Deo auxiliante proficiat. Illud tamen pre omnibus ammonemus, ut familiam Aloyn, et Adobin, Vigildi, atque Grussingi, qui cum glorioso magistro militum Mauricio esse noscuntur, sine aliqua mora uel excusatione relaxes, quatinus uenientes illuc homines predicti uiri sine aliquo inpedimento cum eis debeant ambulare.
C. 23 q. 8 c. 18 · Item Eiusdem Mauricio et Vitaliano. [lib. XII. epist. 23.]
¶Suppliciter gloriae uestrae per filium nostrum Vitalianum, cum quo et tractaueratis, et uerbo et scripto mandauimus. Undecimo autem die mensis Iunii Arnulfus hanc epistolam, quam uobis direximus, transmisit, et ideo relegentes eam uidete, si in fide Suanenses, quam reipublicae promiserunt, perstiterunt, obsidesque dignos, de quibus possitis confidere, ab eis accipite, et insuper denuo eos sacramentis astringite, reddentes eis quod loco Pignoris sustulistis sermonibus uestris eos sanantes. Si autem manifestissime cognoueritis, eos cum Arnulfo de sua subiectione locutos fuisse, uel certe obsides ei dedisse, sicut nos Arnulfi epistola, quam uobis direximus, dubios reddidit, salubri consilio pertractantes, ne in aliquo anima uestra uel nostra de sacramentis grauetur, quicquid reipublicae utile iudicaueritis peragite. Sed ita faciat gloria uestra, ut neque sit aliquid, unde possimus ab aduersariis reprehendi, neque utilitas reipublicae (quod Dominus auertat) negligatur. Preterea, gloriosi filii, estote solliciti, quia, quantum conperi, hostis multitudinem habet collectam, et Narina dicitur residere; ut si huc cursum, Deo sibi irato, mittere uoluerit, uel loca ipsius (quantum uos Dominus adiuuerit) depredamini, aut certe sculcas, quos mittes, sollicite requirant, ne dolens factum ad uos discurrat.
C. 23 q. 8 d.p.c. 18
¶In registro etiam legitur, quod B. Gregorius ciuibus Tusciae, ut contra Longobardus arma pararent, mandauit, et militantibus stipendia decreuit. Hoc igitur exemplo et premissis auctoritatibus claret, quod sacerdotes, etsi propria manu arma arripere non debeant, tamen uel his, quibus huiusmodi offitia conmissa sunt, persuadere, uel quibuslibet, ut ea arripiant, sua auctoritate ualeant inperare. § 1. Sed obicitur illud Nycolai ad Imperatorem Karolum:
C. 23 q. 8 c. 19 · Episcopi non debent militaribus occupari negociis
¶Reprehensibile ualde esse constat quod subintulisti, dicendo, maiorem partem omnium episcoporum die noctuque cum aliis fidelibus tuis contra piratas maritimos inuigilare, ob idque episcopi inpediantur uenire, cum militum Christi sit Christo seruire, milites uero seculi seruiant seculo, sicut scriptum est: "Nemo militans Deo inplicat se negociis secularibus." Quod si seculi milites miliciae student, quid ad episcopos et milites Christi, nisi ut uacent orationibus?
C. 23 q. 8 c. 20 · In morte cuiuslibet hominis episcopi se miscere formident · Item Gregorius. [lib. VII. epist. I., ad Sabinianum]
¶Si in morte Longobardorum me miscere uoluissem, hodie Longobardorum gens nec regem, nec ducem, haberet. Sed quia Deum timeo in mortem cuiuslibet hominis ne miscere formido.
C. 23 q. 8 d.p.c. 20
¶Ecce quod Nycolaus Papa prohibet episcopos seculari milicia occupari, nec etiam contra maritimos piratas permittit eos ad pugnam accedere. Quomodo ergo Leo Papa aduersus Sarracenos urbem egreditur, et, ut procul eos a littore arceat, populum undique conuocat, et suorum iniurias presentialiter uindicat, atque cum Gregorio milites ad arma inuitat? Sed notandum est, quosdam episcopos Leuitica tantum portione esse contentos, qui, sicut in Dei sorte tantum numerantur, sic ipsum Deum solummodo in hereditatem accipiunt, dicentes: "Dominus pars hereditatis meae est." His nichil commune est cum principibus seculi, quia temporalia penitus abiciunt, ne eorum occasione legibus inperatorum obnoxii teneantur. Talibus nulla occasio relinquitur occupationis secularis miliciae, quia, cum de decimis et primiciis uiuunt tamquam summi regis filii in omni regno a terrenis exactionibus liberi sunt ita, ut dicere ualeant: "Venit princeps mundi huius, et in nobis non habet quicquam." Porro alii sunt, qui non contenti decimis et primiciis, predia, uillas, et castella, et ciuitates possident, ex quibus Cesari debent tributa, nisi inperiali benignitate inmunitatem promeruerint ab huiusmodi. Quibus a Domino dicitur: "Reddite que sunt Cesaris Cesari; et que sunt Dei Deo." Quibus idem Apostolus: "Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum; cui uectigal, uectigal." Unde Ambrosius: [ad Marcellinam sororem, epist. XXXIII.]
C. 23 q. 8 c. 21 · Ecclesiae inperatoribus non sint obnoxiae
¶Conuenior ipse a comitibus ut per me basilicae fieret matura traditio, dicentibus, inperatorem iure suo iussisse tradi debere utpote in cuius potestate essent omnia. Respondi, si a me peteret quod meum est, id est fundum meum, argentum meum, huiusmodi meum, me non refragaturum, quanquam omnia, que mea sunt, sint pauperum; uerum ea, que diuina sunt, inperatoriae potestati non esse subiecta. Si patrimonium petit, inuadite; si corpus, occurram. Vultis in uincula rapere? uultis in mortem? uoluntatis est michi, non ego me uallabo circumfusione populorum, nec altaria tenebo uitam obsecrans; sed pro altaribus gratis inmolabor. Horrebam quippe animo, cum armatos ad basilicam ecclesiae occupandam missos cognoscerem, ne, dum populus basilicam uendicat, aliqua strages fieret, que in perniciem totius ueniret ciuitatis; orabam, ne tantae urbis, uel pocius totius Italiae busto superuiuerem. Et infra: § 1. Mandatur, trade basilicam, hoc est: "Dic aliquod uerbum in Deum, et morere," nec solum dic aduersus Deum, sed etiam fac aduersus Deum. Mandatur, trade altaria Dei. Urgemur igitur regalibus preceptis; sed confirmamur scripturae sermonibus, que respondit: "Tamquam una ex insipientibus locuta es." Et infra: § 2. Quid igitur turbamini? uolens numquam uos deseram; coactus repugnare non noui; dolere potero, flere potero, gemere potero; aduersus arma, milites Gothos quoque, lacrimae meae mea arma sunt. Talia enim munimenta sunt sacerdotis. Aliter nec debeo, nec possum resistere. § 3. Utinam securus essem, quod ecclesia hereticis minime traderetur; ad palatium inperatoris irem libenter, si hoc congrueret sacerdotis offitio, ut in palatio magis certarem, quam in ecclesia. Sed in consistorio solet non Christus reus esse, sed iudex. Causam fidei in ecclesia agendam quis abnuat? Si quis confidit, huc ueniat. Et infra: § 4. Allegatur, inperatori licere omnia, ipsius esse uniuersa. Respondeo: Noli te grauare, inperator, ut putes, te in ea, que diuina sunt, inperiale aliquod ius habere; noli te extollere, sed, si uis diutius inperare, esto Deo subditus. Scriptum est: "Que Dei Deo; que Cesaris Cesari." Ad inperatores palatia pertinent, ad sacerdotes ecclesiae. Publicorum menium tibi ius conmissum est, non sacrorum. Iterum dicitur michi, mandasse inperatorem, debeo et ego unam basilicam habere. Respondeo, non licet tibi illam habere. Quid tibi cum adultera? Adultera est enim, que non est legitimo coniugio Christi copulata. Et infra: § 5. Nabute, sanctum uirum, possessorem uineae suae scimus interpellatum petitione regia, ut uineam suam daret, ubi rex succisis uitibus olus uile sereret, eumque respondisse: "Absit, ut ego Patrum meorum tradam hereditatem." Regem contristatum esse, quod sibi esset alienum ius relatione iusta negatum: sed muliebri concilio deceptum morte in agrum uenisse. Sanctus enim Nabute uites suas uel proprio cruore defendit. Si ille uineam non tradidit suam, nos trademus ecclesiam Christi? Quid igitur a me responsum est contumaciter? Dixi enim conuentus, absit a me, ut tradam Christi hereditatem. Non tradidit Nabute suam, ego tradam Christi hereditatem? sed hoc addidi: absit, ut tradam Dyonisii hereditatem, qui in exilio causa fidei defunctus est, hereditatem Eustorgii confessoris, hereditatem Myrocletis, atque omnium fidelium retro episcoporum. Respondi ego quod sacerdotis est. Quod inperatoris est faciat inperator. Prius est, ut animam michi quam fidem auferat. Et infra: § 6. Tributum Cesaris est, non negatur. Ecclesia Dei est. Cesari utique non debetur, quia ius Cesaris esse non potest Dei templum. Quod cum honorificentia inperatoris dictum nemo potest negare. Quid enim honorificentius, quam ut inperator ecclesiae filius esse dicatur? Quod enim dicitur, sine peccato dicitur, cum gratia dicitur. Inperator enim intra ecclesiam est. Bonus enim inperator querit auxilium ecclesiae, non refutat. Et infra: § 7. Si de me aliquid compelleretur et posceretur, aut fundus, aut domus, aut aurum, aut argentum, id quod mei iuris esset, libenter offerrem: templo Dei nichil possum nec decerpere, nec tradere illud custodiendum, non tradendum acceperim. Deinde consulere etiam me inperatoris saluti, quia nec michi expediret tradere, nec illi accipere. Accipiat uocem liberi sacerdotis, si uult sibi esse consultum, recedat a Christi iniuria. Hec plena humilitatis sunt, et, ut arbitror, plena affectus eius, quem inperatori debet sacerdos.
C. 23 q. 8 c. 22 · De suis exterioribus ecclesiae soluunt tributum · Item Urbanus Papa.
¶Tributum in ore piscis piscante Petro inuentum est, quia de exterioribus suis, que palam cunctis apparent, tributum ecclesia reddit. Non autem totum piscem dare iussus est, sed tantum staterem, qui in ore eius inuentus est, quia non ecclesia dari inperatori, non pontificalis apex, qui in ore capitis ecclesiae preminet, subici regibus potest. Sed sane, ut diximus, quod in ore piscis inuenitur pro Petro et Domino dari iubetur, quia de exterioribus ecclesiae, quod constitutum antiquitus est, pro pace et quiete, qua nos tueri et defensare debent, inperatoribus persoluendum est.
C. 23 q. 8 d.p.c. 22
¶Quamuis etiam huiusmodi non uideantur inperialibus exactionibus subiciendi. Nam, cum tempore famis cunctorum Egyptiorum terram Pharao sibi emeret, atque sub eadem fame suae seruituti cunctos subiceret, sacerdotibus ita necessaria subministrauit, ut nec possessionibus, nec libertate nudarentur, Domino ex tunc prenunciante, sacerdotes in omni gente liberos esse oportere. Unde Constantius et Constans hanc inmunitatem dederunt ecclesiae, dicentes:
C. 23 q. 8 c. 23
¶"In qualibet ciuitate, in quolibet oppido, uel uico, castello, municipio, quicumque uoto Christianae religionis meritum eximiae singularisque uirtutis omnibus intimauerit, securitate perpetua potiatur. Gaudere eum et gloriari ex fide uolumus semper, scientes, magis religionibus, quam offitiis et labore corporis uel sudore nostram rempublicam contineri." Valentinianus quoque et Valens decreuerunt, dicentes: § 1. "Uniuersos, quos constiterit custodes ecclesiarum esse uel sanctorum locorum, ac religiosis obsequiis deseruire, nullius attemptationis molestiam sustinere decreuimus." Inperator Iustinianus: § 2. "Sanccimus res ad uenerabiles ecclesias, uel xenones, monasteria, uel ptochotrophia, uel brephotrophia, uel orphanotrophia, uel gerontocomia, uel si quid tale aliud consortium descendentes ex qualicumque curiali liberalitate, siue inter uiuos, siue mortis causa, siue in ultimis uoluntatibus habita, lucratiuorum inscriptionibus liberas esse et inmunes; lege scilicet, que super huius modi inscriptionibus posita est, in aliis quidem personis suum robur obtinente, in parte autem ecclesiastica, uel aliarum domuum, que his piis consortiis deputatae sunt, suum uigorem pietatis intuitu mitigante."
C. 23 q. 8 c. 24 · De agro ecclesiastico presbiter non cogatur censum persoluere · Hinc etiam in Parisiensi Concilio legitur:
¶Secundum canonicam auctoritatem et constitutionem domini inperatoris Lodoici, de agro ecclesiastico, et manso, de mancipiis, que ipse suis capitulis constituit, uel si quilibet, pro loco sepulturae aliquid largitus ecclesiae fuerit, de decimis et oblationibus fidelium nullus quemquam presbiterorum aliquem censum persoluere cogat, nec quisquam cuiuslibet ordinis aut dignitatis exinde quicquam subtrahat, aut redhibitionem quamcumque exigat temporalem. Quod si fecerit, communione usque ad satisfactionem priuetur, et regia potestate dare cogatur.
C. 23 q. 8 c. 25 · Item ex Concilio Wormaciensi, c. 50
¶Sanccitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque ullo seruitio attribuatur, et presbiteri in eis constituti non de decimis, neque de obligationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis, uel de hortis iuxta ecclesiam positis, neque de prescripto manso aliquod seruicium faciant preter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde maioribus suis debitum seruicium inpendant.
C. 23 q. 8 d.p.c. 25
¶Hinc datur intelligi, quod de his, que inperiali beneficio, uel a quibuslibet pro beneficio sepulturae ecclesia possidet, nullius iuri, nisi episcopi, teneatur asstricta. De his uero, que a quibuslibet emerit uel uiuorum donationibus acceperit, principibus consueta debet obsequia, ut et annua eis persoluat tributa, et conuocato exercitu cum eis proficiscatur ad castra. Quod tamen hoc ipsum non sine consensu Romani Pontificis fieri debet. Unde Gelasius Papa Elpidio Episcopo:
C. 23 q. 8 c. 26 · Absque auctoritate Romani Pontificis ad comitatum episcopi proficisci non audeant
¶Quo ausu, qua temeritate rescribis, ad Rauennam te parare proficisci, cum canones euidenter precipiant nullum omnino pontificum, nisi nobis ante uisis atque consultis ad comitatum debere contendere? Quemadmodum tibi putas licere quod non licet, nisi quod hoc offitio carere festinas, quo his excessibus te ostendis indignum?
C. 23 q. 8 c. 27 · Absque metropolitani consilio uel prouincialium episcoporum ad inperatorem episcopi non pergant · Item ex Concilio Antioceno. [c. 11.]
¶Si quis episcopus, uel presbiter, uel omnis omnino, qui est sub ecclesiastica regula constitutus, preter consilium uel litteras eorum episcoporum, qui intra prouinciam sunt, et maxime metropolitani, ad inperatorem perrexerit, hunc abdicari et eici non solum de conmunione debere, sed etiam propria dignitate priuari tamquam molestum et inportunum inperialibus auribus contra ecclesiastica constituta.
C. 23 q. 8 d.p.c. 27
¶Reprehenduntur ergo Gallicani episcopi a Nykolao, quoniam auctoritate apostolica contempta potius arma sequi elegerant, quam apostolico conspectui sese representarent. Quamquam proficiscentes ad comitatum possunt intelligi non secuti inperatorem, ut armis sibi auxilientur, sed ipsum cum exercitu suo cottidianis orationibus Deo conmendent. In quo casu auctoritas illa Sardicensis Concilii loqui uidetur, in cuius octauo capitulo Osius Episcopus dixisse legitur:
C. 23 q. 8 c. 28 · Qui a religiosis inperatoribus uocati episcopi non fuerint ad comitatum non accedant
¶Si uobis, fratres karissimi, placet, decernite, ne episcopi ad comitatum accedant, nisi forte hi, qui a religiosis inperatoribus uel inuitati uel uocati fuerint. Sed quoniam sepe contingit, ut ad misericordiam ecclesiae confugiant qui iniuriam patiuntur, et qui peccantes in exilium uel in insulas dampnantur, aut certe quamcumque sentenciam suscipiunt: ideoque subueniendum his, et sine dubitatione eis est petenda per ecclesiam indulgentia.
C. 23 q. 8 d.p.c. 28
¶Licet ergo prelatis ecclesiae exemplo B. Gregorii ab inperatoribus uel quibuslibet ducibus defensionem fidelibus postulare. Licet etiam cum B. Leone quoslibet ad sui defensionem contra aduersarios sanctae fidei uiriliter adhortari, atque ad uim infidelium procul arcendam quosque citare. Effusionem uero sanguinis nulli episcoporum sua uel inperatorum auctoritate inperare licet. Unde in Tolletano Concilio IV. [c. 30.] legitur:
C. 23 q. 8 c. 29 · Sacerdotes ibi consentiant fieri iudices, ubi iureiurando indulgentia promittitur
¶Sepe principes contra quoslibet maiestatis obnoxios sacerdotibus negocia sua conmittunt. Quia uero sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus fieri iudices, ubi iureiurando supplicii indulgentia promittitur, non ubi discriminis sentencia preparatur. Si quis ergo sacerdotum contra hoc conmune consultum discussor in alienis periculis extiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum, et apud ecclesiam perdat proprium gradum.
C. 23 q. 8 c. 30 · Non debent agitare iudicium sanguinis qui sacramenta Domini tractant · Item ex Concilio Tolletano XI. [c. 6.]
¶His a quibus Domini sacramenta tractanda sunt, iudicium sanguinis agitare non licet. Et ideo magnopere talibus excessibus prohibendum est, ne indiscretae presumptionis motibus agitati aut quod morte plectendum est sentencia propria iudicare presumant, aut per se inferant truncationes quibuslibet personis aut inferendas precipiant. Quod si quisquam horum inmemor preceptorum aut in ecclesiae suae famulis, aut in quibuslibet personis tale aliquid fecerit, concessi ordinis priuetur honore et loco; sub perpetuo quoque dampnationis teneatur ergastulo religatus. Cui tamen conmunio exeunti ex hac uita non est neganda propter Domini misericordiam, qui non uult peccatoris mortem, sed ut conuertatur et uiuat.
C. 23 q. 8 d.p.c. 30
¶Ceteri etiam absque iudiciali auctoritate membrorum truncationes et domorum incendia facere prohibentur. Unde in Decretis Euticiani Papae:
C. 23 q. 8 c. 31 · Membra detruncans, domos incendens absque iudiciali auctoritate, excommunicetur
¶Si quis membrorum truncationes, domorum incendia fecerit, siue facere iusserit aut facienti consenserit, quousque de his unicuique legaliter uel amicabiliter coram episcopo ciuitatis aliisque ciuibus non emendauerit, tamquam ethnicus et publicanus ab omni Christianorum collegio separetur.
C. 23 q. 8 d.p.c. 31
¶De incendiariis quoque Innocentius II. in uniuersali Concilio [c. 18.] generaliter constituit, dicens:
C. 23 q. 8 c. 32
¶"Pessimam quidem et depopulatricem, et horrendam incendiariorum maliciam auctoritate Dei, et beatorum apostolorum Petri et Pauli omnino detestamur et interdicimus. § 1. Si quis igitur post huius nostrae prohibitionis promulgationem malo studio, siue pro odio, siue pro uindicta ignem apposuerit, uel apponi fecerit, aut appositoribus consilium aut auxilium scienter tribuerit, excommunicetur, et si mortuus fuerit incendiarius, Christianorum careat sepultura, nec absoluatur, nisi prius, dampno cui intulit secundum facultatem suam resarcito, iuret, se ulterius ignem non appositurum. Penitencia autem ei detur, ut Iherosolimis aut in Hispania in seruicio Dei per annum integrum permaneat. Si quis autem archiepiscopus uel episcopus hoc relaxauerit, dampnum restituat, et per annum ab offitio episcopali abstineat. Sane regibus et principibus faciendae iusticiae facultatem consultis archiepiscopis et episcopis non negamus."
C. 23 q. 8 c. 33 · Homicida est, qui, publicam functionem non habens, aliquem occidit aut debilitat · Item Augustinus in libro de ciuitate Dei.
¶"Qui percutit malos in eo, quod mali sunt, et habet causam interfectionis, minister Dei est. Qui uero sine aliqua publica amministratione maleficum, furem, sacrilegum, adulterum et periurum, uel quemlibet criminosum interfecerit, aut trucidauerit, uel membris debilitauerit, uelut homicida iudicabitur, et tanto acrius, quanto non sibi a Deo concessam potestatem abusiue usurpare non timuit."
C. 23 q. 8 d.p.c. 33
¶De his autem, qui simul hominem uulnerant, queritur, si ille mortuus fuerit, quis eorum homicidii reatum incurrat? De his ita statutum est in Concilio apud Vermerias:
C. 23 q. 8 c. 34 · Si plures contra unum rixentur, qua pena quisque eorum feriatur
¶Si quatuor aut quinque homines, seu etiam plures, contra unum hominem rixati fuerint, et ab his uulneratus mortuus fuerit, quicumque eorum plagam inposuit, secundum statuta canonum ut homicida iudicetur; reliqui autem, qui eum inpugnabant, uolentes eum interficere, similiter peniteant. Qui nec eum impugnabant, nec uulnerabant, nec consilio nec auxilio cooperatores fuerunt, sed tantum affuerunt, extra noxam sint.