IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 23 q. 6Causa XXIII, Quaestio VI

Abrir no leitor do IusCommune →

C. 23 q. 6 d.a.c. 1

Quod autem queritur, an mali sint cogendi ad bonum? facile apparet. Antiquus namque populus metu penarum ad legis obseruationem cogebatur. In euangelio quoque Dominus ait discipulis suis: "Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem occidere non possunt, sed pocius eum timete," id est ei in timore seruite, "qui potest animam et corpus perdere in gehennam." Paulus quoque, cum ecclesiam Dei persequeretur, in itinere cecatus ad Deum conuerti coactus est. Unde se abortiuo similem testatus est, dicens: "Nouissime autem omnium tamquam abortiuo uisus est et michi." Hinc Augustinus scribit [epist. L.] ad Bonifatium:

C. 23 q. 6 c. 1 · Ecclesia malos debet cogere ad bonum, sicut Christus Paulum coegit

Scismatici dicunt: cui Christus uim intulit, quem coegit? Ecce habent apostolum Paulum. Agnoscant in eo prius cogentem Christum, postea docentem: prius ferientem, postea consolantem. Mirum est autem, quomodo ille, qui pena corporis ad euangelium coactus intrauit, plus omnibus illis laborauit, qui solo uerbo uocati sunt, in euangelio, et quem maior timor conpulit ad karitatem, eius perfecta karitas foras mittit timorem. Cur ergo non cogeret ecclesia perditos filios, ut redirent, si perditi filii coegerunt alios, ut perirent? Quamuis et illos, quos non coegerunt, sed tantummodo seduxerunt, si per terribiles et salubres leges in eius gremio reuocentur, blandius pia mater amplectitur, et de illis multo amplius, quam de his, quos numquam perdiderat, gratulatur. § 1. An non pertinet ad diligentiam pastoralem etiam illas oues, que non uiolenter ereptae, sed blande leniterque seductae a grege aberrauerant, et ab alienis possideri ceperant, inuentas ad ouile dominicum, si resistere uoluerint, flagellorum terroribus uel etiam doloribus reuocare? Item: § 2. A Christo coactum Paulum ostendimus. Imitatur itaque ecclesia in istis cogendis Dominum suum, que prius, ut neminem cogeret, expectauit, ut de fide regum atque gentium predicatio prophetica conpleretur. § 3. Etiam hinc non absurde intelligitur apostolica illa sentencia, ubi B. Paulus dixit: "Parati ulcisci omnem inobedientiam, cum conpleta fuerit prior uestra obedientia." § 4. Unde et ipse Dominus ad magnam cenam suam prius conuiuas adduci iubet, postea cogi. Nam, cum ei serui respondissent: "Domine, factum est quod iussisti, et adhuc locus est, exite," inquit, "in uias et sepes, et quoscumque inueneritis cogite intrare." In illis ergo, qui primo leniter adducti sunt, conpleta est prior obediencia; in istis autem, qui coguntur, inobedientia cohercetur. Item: § 5. Si per potestatem, quam per religionem ac fidem regum, tempore quo debuit, diuino munere accepit ecclesia, hii, qui inueniuntur in uiis et sepibus, id est in heresibus et scismatibus, coguntur intrare, non quia coguntur, reprehendant, sed quo coguntur, attendant.

C. 23 q. 6 c. 2 · Variis modis errantes corripiuntur a Domino · Idem ad Donatistas. [epist. CLXVI.]

"Quod errauerat," inquit Dominus, "non reuocastis, et quod perierat non requisistis." Hoc uobis per nos ipse Deus facit, ipse obsecrando, ipse minando, siue corripiendo, siue dampnis, siue laboribus, siue per ammonitiones suas occultas uel uisitationes, siue per potestatum temporalium leges.

C. 23 q. 6 c. 3 · Non est considerandum, quod quisque cogitur, sed quo cogitur · Idem in epistola [XLVIII.] ad Vincentium.

Vides, ut oppinor, non esse considerandum, quod quisque cogitur, sed quale sit illud, quo cogitur, utrum bonum, an malum: non quod quisque bonus possit esse inuitus, sed timendo quod non uult pati uel relinquit inpedientem animositatem, uel ignoratam conpellitur cognoscere ueritatem, ut timens uel respuat falsum, de quo contendebat, uel querat uerum quod nesciebat, et uolens iam teneat quod nolebat. Item: § 1. Mea primitus sentencia erat, neminem ad unitatem Christi cogendum esse, uerbo esse agendum, disputatione pugnandum, ratione uincendum, ne fictos catholicos haberem quos apertos hereticos noueram. Sed hec oppinio mea non contradicentium uerbis tantum, sed demonstrantium superabatur exemplis. Nam primo opponebatur michi ciuitas mea, que, cum tota esset in partes Donati, ad unitatem catholicam legum inperialium timore conuersa est, quam nunc uidemus ita huius uestrae animositatis perniciem detestari, ut in ea numquam fuisse credatur. Ita aliae multae, que michi nominatim conmemorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem, etiam in hac causa recte intelligi posse quod scriptum est: "Da sapienti occasionem, et sapientior erit."

C. 23 q. 6 c. 4 · Onere pensionis rusticus ad Dominum conuerti cogatur · Item Gregorius Maximiano Episcopo.

Iam uero, si rusticus tantae perfidiae et obstinationis fuerit inuentus, ut ad Dominum minime uenire consentiat, tanto pensionis onere grauandus est, ut ipsa exactionis suae pena conpellatur ad rectitudinem festinare.

C. 23 q. 6 d.p.c. 4

Ex his omnibus colligitur, quod mali sunt cogendi ad bonum. § 1. Sed obicitur, quod nemo est cogendus ad id, ad quod inutiliter cogitur. Ad bonum autem quisque cogitur inutiliter, cum Deus aspernetur coacta seruicia. Unde Apostolus, cum ad elemosinas Chorinthios hortaretur, ait: "Unusquisque det, prout destinauit in corde suo, non ex tristicia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus." Unde datur intelligi, quod qui inuitus dat propter presentem pudorem, et rem et meritum perdit. Item, cum redderet causam, quare abstineret a sumptibus, ait: "Si ex necessitate euangelizauero, non erit michi gloria." § 2. Item: "Si inuitus euangelizauero, dispensatio michi credita est. Si autem uolens hoc ago, mercedem habeo apud Deum." Item, cum Galathis scriberet, legalia non esse tenenda, ait: "Si Spiritu ducimini, non estis sub lege." Ex quo apparet eum, qui sub lege est, id est qui timore penae, non amore iusticiae seruit, non duci Spiritu sancto. Si autem Spiritu non ducitur, Deo placere minime ualet. § 3. Item: "Non accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater." Ex quibus uerbis datur intelligi, quod, etsi in ueteri testamento timore penae homines cogebantur ad bonum, tamen in nouo testamento sola libertate et dilectione iusticiae sunt inuitandi ad fidem. Unde illi dicuntur serui et filii ancillae, pertinentes ad Ismahel: isti dicuntur liberi et filii liberae, pertinentes ad Ysaac. § 4. Item Iohannes in epistola sua: "Timor non est in karitate, sed perfecta karitas foras mittit timorem." Qui autem cogitur, illo timore ducitur, qui non est in karitate; qui manus conprimit, non animum mutat, quo pena timetur, non bonum diligitur. Porro sine dilectione boni nullus Deo placere, uel in numero bonorum connumerari poterit. Unde, cum Propheta diceret: "Animalia tua habitabunt in ea," hereditate, ostendens, quomodo ad ipsam habitationem perueniant, subdit: "In dulcedine tua, quam tu preparasti pauperi," dulcedinem uocans suauitatem boni operis, qua bonum fit non timore penae, sed delectatione iusticiae. Cum ergo sine hac dulcedine animalia in hereditate non habitent, patet, quod nemo, nisi inutiliter, ad bonum cogitur solo timore. Quicumque etenim ad bonum cogitur, solo timore, non amore ducitur: non sunt ergo mali cogendi ad bonum. § 5. His ita respondetur: Si bonum, ad quod mali coguntur, semper inuiti tollerarent, et numquam uoluntarii seruirent, inutiliter ad illud cogerentur. Sed quia humanae naturae est et ea, que in dissuetudinem ducuntur, abhorrere, et consueta magis diligere, flagellis tribulationum cohibendi sunt mali a malo, et prouocandi ad bonum, ut, dum timore penae malum in dissuetudinem ducitur, abhorreatur, bonum uero ex consuetudine dulcescat. Unde Augustinus in Psalmo 127.: "Cum per timorem gehennae continet se homo a peccato, fit consuetudo iusticiae, et incipit quod durum erat amari, et incipit excludi timor a karitate, et succedit timor castus, de quo hic dicitur, quo timemus, ne tardet, ne discedat, ne eo careamus. Ille utilis, sed non permanet in eternum ut iste."