C. 23 q. 5Causa XXIII, Quaestio V
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 23 q. 5 d.a.c. 1
¶Quod autem nulli liceat aliquem occidere, illo precepto probatur, quo Dominus in lege homicidium prohibuit, dicens: "Non occides." Item in euangelio: "Omnis, qui gladium acceperit, gladio peribit."
C. 23 q. 5 c. 1 · Mali non sunt interficiendi, sed flagellis emendandi · Item Augustinus ad Marcellinum Comitem, de Donatistis captis. [epist. CLIX.]
¶Circumcelliones illos, et clericos partis Donati, quos de Yponensi ad iudicium pro factis eorum publicae disciplinae causa deduxerat, a tua nobilitate conperi auditos, et plurimos eorum de homicidio, quod in Restitutum catholicum presbiterum conmiserunt, et de cede Innocentii alterius catholici presbiteri, atque de oculo eius effosso et digito preciso fuisse confessos. Unde michi sollicitudo maxima incussa est, ne forte sublimitas tua censeat eos tanta legum seueritate plectendos, ut qualia fecerunt talia patiantur. Ideoque his litteris obtestor fidem tuam, quam habes in Christo, per ipsius Domini nostri misericordiam, ut hoc non facias, nec omnino fieri permittas. Quamuis enim ob illorum interitum dissimulare possemus, quia non accusantibus nostris, sed illorum notariis, ad quos tuendae publicae pacis uigilantia pertinebat, presentati uideantur examini; nolumus tamen passiones seruorum Dei, quasi in alienae partis suppliciis uindicari; non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri, sed hoc magis sufficere uolumus, ut uiui et nulla parte corporis truncati uel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum cohercione dirigantur, uel a malignis operibus alicui utili operi deputentur. Vocatur quidem et ista dampnatio; sed quis non intelligat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec seuiendi relaxatur audacia, nec penitendi salutaris medicina subtrahitur? Inple, Christiane iudex, pii patris offitium, sic succensere iniquitati memineris, ut non in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peccatorum uulneribus curandi adhibeas uoluntatem. Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione seruasti, quando tantorum scelerum confessionem non extendendo eculeo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed uirgarum uerberibus eruisti, qui modus cohercionis et a magistris artium liberalium, et ab ipsis parentibus adhibetur, ut sepe etiam in iudiciis ab episcopis solet haberi. Noli ergo atrocius uindicare quod lenius inquirendi quam puniendi maior necessitas est. Ad hoc enim et mitissimi homines facinus admissum diligenter atque instanter examinare debent, ut quibus parcant inueniant.
C. 23 q. 5 c. 2 · Preter supplicium mortis rei sunt puniendi · Idem Marcellino. [epist. CLVIII.]
¶Pena illorum, quamuis de tantis sceleribus confessorum, rogo te ut preter supplicium mortis sit, et propter conscientiam nostram, et propter catholicam mansuetudinem conmendandam. Ipse enim fructus ad nos peruenit confessionis illorum, quia inuenit ecclesia catholica, ubi erga atrocissimos inimicos seruet atque exhibeat lenitatem. In tanta quippe crudelitate quecumque preter sanguinem uindicta processerit, magna lenitas apparebit. Quod etsi modo quibusdam nostris illa atrocitate conmotis uidetur indignum, et quasi dissolutionis et negligentiae simile, transactis tamen motibus animorum (qui recentioribus factis solent turbulentius excitari) egregie luculenta bonitas apparebit.
C. 23 q. 5 c. 3 · Mali sunt prohibendi a malo, et cogendi ad bonum · Idem Donato. [epist. CXXVII.]
¶Unum solum est, quod in tua iusticia pertimescimus, ne forte (quoniam quicquid mali contra Christianam societatem ab hominibus inpiis ingratisque conmittitur, profecto grauius est et atrocius, quam si in alios conmittatur) tu quoque pro inmanitate facinorum, ac non pocius pro lenitatis Christianae consideratione censeas cohercendum. Quod te per Iesum Christum ne facias obsecramus. Et paulo post: § 1. Ex occasione terribilium iudicum et legum, ne eterni iudicii penas luant, corrigi eos cupimus, non necari; nec disciplinam circa eos negligi uolumus, nec suppliciis, quibus sunt digni, coherceri. Sic ergo eorum peccata conpesce, ut sint quos peniteat peccauisse. Et paulo post: § 2. Proinde si occidendos in his uiros putatis, deterrebitis nos, ne per nostram operam iudicium tale quid perueniat. Quo conperto in nostram perniciem licentiori audacia grassabuntur, necessitate nobis inpacta, ut etiam occidi ab eis eligamus, quam eos occidendos uestris iudiciis inferamus.
C. 23 q. 5 c. 4 · Quies ecclesiae principum seueritate iuuatur · Idem. [Macedonio, epist. LIV.]
¶Prodest seueritas uestra, cuius ministerio quies adiuuatur et nostra. Prodest intercessio nostra, cuius ministerio seueritas temperatur et uestra. Non uobis displiceat, quod rogamini a bonis, quia nec nobis, quod timemini a malis. § 1. Nam hominum iniquitatem etiam apostolus Paulus non tantum iudicio futuro, uerum etiam de presentibus uestris secularibus potestatibus terruit, asserens et ipsas ad dispensationem diuinae prouidentiae pertinere. "Omnis," inquit, "anima potestatibus sublimioribus subdita sit, etc." Hec uerba Apostoli utilitatem uestrae seueritatis ostendunt. Proinde sicut dilectionem iussi sunt terrentibus debere qui timent, ita dilectionem iussi sunt timentibus debere qui terrent. Nichil nocendi cupiditate fiat, sed omnia consulendi karitate, et nichil fiat inmaniter, nichil inhumaniter. Ita formidetur ulcio cognitoris, ut nec intercessoris religio contempnatur, quia et plectendo, et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut uita hominum corrigatur. Quod si tanta est peruersitas et inpietas, ut corrigendae rei nec disciplinae, nec ueniae remedia suffragentur ab omni tamen intentione atque conscientia, quam Deus cernit, siue seueritate siue lenitate, non nisi offitium dilectionis inpletur.
C. 23 q. 5 c. 5
¶Hoc tamen intelligendum est de illis, quos presentia supplicia in melius conmutant, non de illis, qui obstinati sunt in malo, qui, si semper uiuerent, semper peccarent, quorum pena hic incipit, et in eternum durabit.]
C. 23 q. 5 c. 6 · In presentiarum nonnulli puniuntur, ne in eternum flagellentur · Item Ieronimus in Naum. [Prophetam, ad c. 1.]
¶Quid ergo, ait, contra Dominum cogitatis? Ipse, qui creauit mundum, et eius consummationem faciet. Quid si uobis uidetur crudelis et rigidus et cruentus, quod in diluuio genus deleuit humanum, super Sodomam et Gomorram ignem et sulphurem pluit, Egyptios submersit fluctibus, Israelitarum cadauera prostrauit in eremo, scitote, eum ideo ad presens reddidisse supplicia, ne in eternum puniret. Certe aut uera sunt que Prophetae loquuntur, aut falsa. Si uera sunt que de seueritate eius uidentur dicere, ipsi dixerunt: "Non iudicabit Dominus bis in id ipsum in tribulatione;" sin autem falsa sunt, et falsum est quod dicitur: "Non consurget duplex tribulatio:" falsa est ergo et crudelitas, que in lege scripta est. Quod si uerum est, et negare non poterunt, dicente Propheta: "Non iudicabit Deus bis in id ipsum in tribulatione:" ergo qui puniti sunt postea non punientur. Si autem postea punientur, scriptura mentitur, quod nefas est dicere. Receperunt ergo et qui in diluuio perierant, et Sodomitae, et Egyptii, et Israelitae in solitudine mala sua in uita sua. § 1. Querat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat? Aut enim punietur, et falsum est hoc, quod dicitur: "Non iudicabit Deus bis in id ipsum in tribulatione," aut non punietur, et optandum est adulteris, ut in presentiarum breui et cita pena cruciatus frustrentur eternos. Ad quod respondebimus, Deum, ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras, et non preueniri sententia iudicis, nec illi in peccatorem exercendae dehinc penae auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnisque cruciatibus lui. Si quis autem punitus sit ut ille in lege, qui Israelitis maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa leuis presenti supplicio conpensata sit.
C. 23 q. 5 c. 7 · Qui rei sunt sanguinis ab ecclesia debent defendi · Item Gregorius.
¶Reos sanguinis defendat ecclesia, ne effusione sanguinis particeps fiat.
C. 23 q. 5 d.p.c. 7
¶Hinc apparet, quod mali flagellis sunt cohercendi, non membrorum truncatione uel temporali morte plectendi. § 1. Sed obicitur illud, quod ait Dominus ad Moysen: "Maleficos non patieris uiuere;" item: "Qui coierit cum iumento morte moriatur." Adulterii etiam uel blasphemiae crimine notatus inmisericorditer lapidari iubetur. Item Moyses, qui legem acceperat, cultores ydoli morte puniuit. Samuel etiam Agag regem pinguissimum in frusta conscidit. Finees quoque Iudeum cum Madianita coeuntem gladio transfixit, quod ei reputatum est ad iusticiam. Similiter nonnulli in ueteri testamento inueniuntur malos trucidasse, nec transgressores legis, sed defensores appellantur. § 2. Prohibetur ergo illo precepto quisque sua auctoritate in necem alicuius armari, non legis inperio reos morti tradere. Qui enim, publica potestate functus, ipsius legis inperio malos perimit, nec illius precepti transgressor, nec a celesti patria alienus habetur. Unde Augustinus ad Publicolam: [epist. CLIV.]
C. 23 q. 5 c. 8 · Ex offitio non est peccatum hominem occidere
¶De occidendis hominibus, ne ab eis quisque occidatur, non michi placet consilium, nisi forte sit miles, aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis, uel pro ciuitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima potestate, si eius congruit personae. Qui uero repelluntur aliquo terrore, ne mala faciant, etiam ipsis fortasse aliquid prestatur. Hinc autem dictum est: "Non resistamus malo," ne nos uindicta delectet, que alieno malo animum pascit, non ut correctionem hominum negligamus. Unde nec reus est mortis alienae, qui cum suae possessioni murorum ambitum circumduxerit, aliquis ex ipsorum usu percussus interiit. Neque enim reus est Christianus, si bos eius aliquem feriendo, uel equus calcem iaciendo aliquem occidat, aut ideo non debent Christianorum boues habere cornua, aut equus ungulas, aut dentes canes. Aut uero, quoniam apostolus Paulus satis egit, ut in tribuni noticiam perferretur, insidias sibi a quibusdam perditis preparatas, et ob hoc deductores accepit armatos, si in illos scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum suum crimen agnosceret? Absit, ut ea, que propter bonum ac licitum facimus aut habemus, siquid per hec preter nostram uoluntatem cuiquam mali acciderit, nobis inputetur. Alioquin nec ferramenta domestica et agrestia sunt habenda, ne quis ex eis uel se uel alterum interimat, nec arbores plantandae, ne quis se inde suspendat, nec fenestra facienda, ne per hanc se quisquam precipitet. Et quid plura conmemorem, cum ea conmemorando finire non possem? Quid est in usu hominum bono ac licito, unde non possit inrogari pernicies?
C. 23 q. 5 d.p.c. 8
¶Se ipsum autem perimere nulla legis auctoritate alicui permittitur. Unde Augustinus libro I. de ciuitate Dei: [c. 17.]
C. 23 q. 5 c. 9 · Qui Deo auctore bella gesserunt, preceptum non occidendi nequaquam transgressi sunt
¶Si non licet priuata potestate alicui hominem occidere innocentem, cuius occidendi licentiam lex nulla concedit, profecto etiam qui se ipsum occidit homicida est, et tanto fit nocentior, cum se occiderit, quanto innocentior in ea causa fuit, qua se occidendum putauit. Nam si Iudae merito factum detestamur, eumque ueritas iudicat, cum se laqueo suspendit, sceleratae illius traditionis auxisse pocius, quam expiasse conmissum, quoniam, de Dei misericordia desperando exiciabiliter penitens, nullum sibi salubris penitenciae locum reliquit: quanto magis a sua cede se abstinere debet qui tali supplicio quid in se puniat non habet? Iudas enim, cum se occidit, sceleratum hominem occidit, et tamen non solum Christi, uerum etiam suae mortis reus finiuit hanc uitam, quia, licet propter scelus, alio tamen suo scelere occisus est. § 1. Cur autem homo, qui nichil mali fecit, sibi malefaciat, et se ipsum interficiendo hominem interficiat innocentem, ne alium patiatur nocentem, atque in se perpetret peccatum proprium, ne in eo perpetretur alienum? Item: [c. 20.] § 2. In sanctis canonicisque libris nobis nusquam diuinitus preceptum permissumue reperiri potest, ut uel ipsius inmortalitatis adipiscendae, uel ipsius cauendi curandiue causa nobismetipsis necem inferamus. Nam et prohibitos nos esse intelligendum est, ubi lex ait: "Non occides," presertim, quia non addidit, proximum tuum, sicut falsum testimonium cum uetaret: "Falsum," inquit, "testimonium non dices aduersus proximum tuum." Nec ideo tamen, si aduersus se ipsum quisquam falsum testimonium dixerit, ab hoc se putauerit crimine alienum, quoniam regulam diligendi proximum a semetipso accepit, quandoquidem scriptum est: "Diliges proximum tuum sicut te ipsum." Porro si falsi testimonii non minus reus est qui de se ipso falsum fatetur, quam si aduersus proximum hoc faceret, cum in eo precepto, quo falsum testimonium prohibetur, aduersus proximum prohibeatur, possitque non recte intelligentibus uideri non esse prohibitum, ut aduersus se ipsum quisque falsus testis assistat: quanto magis intelligendum est, non licere homini se ipsum occidere, cum in eo, quod scriptum est: "Non occides," nichil deinde addito, nec ipse utique, cui precipitur, intelligatur exceptus? Item: § 3. "Non occides," nec te, nec alterum. Neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit. § 4. Quasdam uero exceptiones eadem ipsa diuina fecit auctoritas, sed his exceptis, quos Deus occidi iubet, siue data lege, ad personam pro tempore expressa iussione, siue ipse qui occidit, ministerium debet iubenti, sicut gladius amminiculum utenti. Et ideo nequaquam contra hoc preceptum fecerunt, quod dictum est: "Non occides," qui Deo auctore bella gesserunt, aut personam gerentes publicae potestatis secundum ius legis, hoc est iustissimae rationis inperium, sceleratos morte punierunt. Et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, uerum etiam laudatus est nomine pietatis, quod uoluit filium nequaquam scelerate, sed obedienter occidere. Et merito queritur, utrum pro iussu Dei sit habendum, quod Iephte filiam, que patri occurrit, occidit, cum id uouisset se inmolaturum, quod ei uictori redeunti de prelio primitus occurrisset. Nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum cum hostibus ruina domus obpressit, nisi quia Spiritus latenter hoc iusserat, qui per illum miracula faciebat. His igitur exceptis, quos uel lex iusta generaliter, uel ipse fons iustitiae Deus specialiter iubet occidi, quisquis hominem uel se ipsum uel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur. Item: [c. 26.] § 5. Hoc dicimus, hoc asserimus, hoc modis omnibus approbamus, neminem spontaneam mortem sibi inferre debere, uelut fugiendo molestias temporales, ne incidat in perpetuas; neminem propter aliena peccata, ne hoc ipso incipiat habere grauissimum proprium; neminem propter sua preterita peccata, que magis in hac uita opus est, ut possint penitendo sanari; neminem uelut desiderio melioris uitae, que post mortem speratur, quia reum suae mortis melior post mortem uita non suscipit.
C. 23 q. 5 c. 10 · Nemini licet sibi manus inicere · Idem contra Petilianum. [lib. II. c. 49.]
¶Tu dixisti, laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit. Hoc ad nos non pertinet omnino. Neque enim ueneramur nomine martirum eos, qui sibi collum ligauerunt.
C. 23 q. 5 c. 11 · De eodem · Item Ieronimus in Iona Propheta. [ad cap. I., non longe a fine.]
¶Non est nostrum mortem arripere, sed illatam ab aliis libenter excipere. Unde et in persecutionibus non licet propria perire manu (absque eo, ubi castitas periclitatur), sed percutienti colla submittere.
C. 23 q. 5 c. 12 · Nulla fiat pro illis oratio, qui se ipsos interficiunt · Item ex Concilio Bracarensi. [I., c. 34.]
¶Placuit, ut hii qui sibi ipsis uoluntarie aut per ferrum, aut per uenenum, aut per precipitium aut per suspendium, uel quolibet modo inferunt mortem, nulla pro illis in oblatione conmemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadauera deducantur. Multi enim sibi hoc per ignorantiam usurpant. Similiter et de his placuit fieri, qui pro suis sceleribus moriuntur.
C. 23 q. 5 d.p.c. 12
¶Inpenitentes subaudiatur. Idem in eodem libro I:
C. 23 q. 5 c. 13 · Non est reus homicidii miles, qui potestati obediens hominem occidit
¶Miles, cum obediens potestati, sub qua legitime constitutus est, hominem occidit, nulla ciuitatis suae lege reus est homicidii; immo, nisi fecerit, reus inperii deserti atque contempti est. Quod si sua sponte atque auctoritate fecisset, crimen effusi humani sanguinis incidisset. Itaque unde punitur, si fecerit iniussus, inde punietur, si non fecerit iussus.
C. 23 q. 5 c. 14 · Homicida est qui sponte occidit quos iudex iubet occidi · Item in questionibus Exodi. [quest. XXXIX. ad c. 11.]
¶Cum minister iudicis occidit eum, quem iudex iussit occidi, profecto, si id sponte facit, homicida est, etiamsi eum occidat, quem scit a iudice debuisse occidi.
C. 23 q. 5 c. 15 · Sicut iure laudatur obedientia, ita reprehenditur qui sibi non concessa usurpat · Idem. [lib. XXII. contra Faustum, c. 73.]
¶Lex eterna ita medio quodam posuit loco aliqua, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exequendis iure laudetur obedientia. Abraham, si spontaneus motus fuisset in occidendo filio, execrabilis haberetur: at iubenti Deo obsecundans famulatus est.
C. 23 q. 5 c. 16 · Bono animo offitia uindictae possunt inpleri · Idem in questionibus super Matheum. [lib. I. qu. 10.]
¶Offitia uindictae possunt inplere boni bono animo, quomodo iudex, quomodo lex.
C. 23 q. 5 c. 17 · Non est iniquus, sed humanus, qui crimen persequitur, ut hominem liberet · Idem ad Macedonium. [epist. LIV.]
¶Non est iniquitatis, sed pocius humanitatis societate deuinctus, qui propterea est criminis persecutor, ut sit hominis liberator.
C. 23 q. 5 c. 18 · Quare sint instituta regia potestas et legalia tormenta · Idem. [in eadem epistola]
¶Non frustra sunt instituta potestas regis, ius cognitoris, ungulae carnificis, arma militis, disciplina dominantis, seueritas etiam boni patris; habeant ista omnia modos suos, causas, rationes, utilitates. Hec cum timentur, et mali cohercentur, et boni quieti inter malos uiuunt.
C. 23 q. 5 c. 19 · Nonnumquam pocius peccat qui causam mortis prebet, quam ille, qui occidit · Item.
¶Cum homo ab homine occiditur, multum distat, utrum fiat nocendi cupiditate, uel iniuste aliquid auferendi (sicut fit ab inimico, sicut a latrone), an ulciscendi uel obediendi ordine (sicut a iudice, sicut a carnifice), uel euadendi uel subueniendi necessitate, sicut interimitur latro a uiatore, hostis a milite. § 1. Et aliquando qui causa mortis fuit pocius in culpa est, quam ille, qui occidit; uelut si quispiam decipiat fideiussorem suum, atque ille pro isto supplicium legitimum luat. Nec tamen omnis, qui causa alienae mortis est, reus est. Velut si stuprum quisquam petat, seseque, si non inpetrauerit, interimat? Quid si filius timens patris pia uerbera precipitio pereat? Quid si alius homine liberato, uel ne alius liberetur, sibi ipsi mortem inferat? Num propter istas alienarum mortium causas aut sceleri consentiendum est, aut uindicta peccati, que non fit nocendi, sed corrigendi studio, etiam paterna tollenda, aut opera misericordiae cohibenda sunt? Hec cum accidunt, debemus eis humanum dolorem, non propter illa, ne accidant, recte factorum reprimamus uoluntatem.
C. 23 q. 5 c. 20 · Quod sacerdotes efficere docendo non ualent; disciplinae terrore potestas extorqueat · Item Ysidorus. [lib. III. Sent. de summo bono, c. 53.]
¶Principes seculi nonnumquam intra ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eandem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant. Ceterum intra ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut quod non preualent sacerdotes efficere per doctrinae sermonem potestas hoc inperet per disciplinae terrorem. Sepe per regnum terrenum celeste regnum proficit, ut qui intra ecclesiam positi contra fidem et disciplinam agunt rigore principum conterantur, ipsamque disciplinam, quam ecclesiae utilitas exercere non preualet, ceruicibus superborum potestas principalis inponat, et, ut uenerationem mereatur, uirtutem potestatis inpertiatur. Cognoscant principes seculi Deo se debere esse rationem reddituros propter ecclesiam, quam Christo tuendam suscipiunt. Nam siue augeatur pax et disciplina ecclesiae per fideles principes, siue soluatur, ille ab eis rationem exigit, qui eorum potestati suam ecclesiam credidit.
C. 23 q. 5 c. 21 · Et regia, et sacerdotalis defendant auctoritas que ad diuinam confessionem pertinent · Item Leo Papa. [epist. XXIX. ad Pulcheriam Augustam.]
¶Res omnes aliter tutae esse non possunt, nisi que ad diuinam confessionem pertinent, et regia et sacerdotalis defendat auctoritas.
C. 23 q. 5 c. 22 · Sacerdotalis ammonitio quos corrigere non ualet secularis potentia corrigat · Item ex Concilio Turonensi III. [c. 41.]
¶Incestuosi, patricidae, homicidae multi apud nos reperiuntur; sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt ammonitionibus aurem accommodare, uolentes in pristinis perdurare criminibus, quos oportet per secularis potentiae disciplinam a tam praua consuetudine coherceri, qui per salutifera sacerdotum monita noluerunt reuerti.
C. 23 q. 5 c. 23 · Malos conprimere, et bonos subleuare regum offitium est · Item Ieronimus super Hieremiam. [ad c. 22.]
¶Regum est proprium, facere iudicium atque iusticiam, et liberare de manu calumpniantium ui obpressos, et peregrino pupilloque et uiduae, qui facilius obprimuntur a potentibus, prebere auxilium. Et, ut curam eis preceptorum Dei maiorem iniceret, intulit: "Nolite contristare," ut non solum eripiatis, sed ne patiamini quidem ut uestra conniuentia eueniat eos ab aliis contristari, "et sanguinem innocentem non effundatis in loco isto." Homicidas enim, et sacrilegos etc. Et post pauca: "Si," inquit, "hec feceritis, o reges Iuda, tenebitis pristinam potestatem."
C. 23 q. 5 d.p.c. 23
¶Ipsis autem principibus et potestatibus fidem et reuerentiam seruari oportet, quam qui non exhibuerit apud Deum premia inuenire non poterit. Unde idem Ieronimus: [in epist. ad Titum, c. 2. ad uers. Serui dominis]
C. 23 q. 5 c. 24 · Eterna mercede fraudatur qui fidem et reuerentiam potestatibus seruare contempnit
¶Si apud dominos carnales in minimis fideles fuerint, incipient eis apud Dominum maiora conmitti. Ornat autem doctrinam Domini qui ea, que condicioni suae apta sunt, facit, ut e diuerso confundit eam qui non est subiectus in omnibus, cui condicio sua displicet, qui contradictor atque fraudator in nullo bonam fidem ostendit. Quomodo enim potest fidelis esse in substantia Dei qui carnali domino fidem exhibere non potuit?
C. 23 q. 5 c. 25 · Militaris disciplina regi omnia seruat · Item Ambrosius in libro I. de Patriarchis. [id est de Abraham cap. 3.]
¶Dicat aliquis, cum ipse uicerit, quomodo dicit Abraham ad regem Sodomorum: "Nichil sumam abs te," cum preda fuerit utique in potestate uictoris? Docet militarem disciplinam, ut regi seruentur omnia. Sane his, qui secum fuissent in adiumentum fortasse sociati, partem emolumenti tribuendam asserit tamquam mercedem laboris. Ideoque, quoniam sibi mercedem ab homine non quesiuit, a Deo accepit, sicut legimus scriptum, quia post hec uerba factum est uerbum Domini ad Abraham in uisu, dicens: "Noli timere Abraham; ego protegam te, et merces tua magna erit ualde."
C. 23 q. 5 d.p.c. 25
¶Preterea, sicut principibus et potestatibus fidem et reuerentiam exhibere cogimur, ita secularium dignitatum amministratoribus defendendarum ecclesiarum necessitas incumbit. Quod si facere contempserint, a communione sunt repellendi. Unde Iohannes VIII.:
C. 23 q. 5 c. 26 · Querimonias ecclesiarum qui in dignitatibus agunt attentius debent audire
¶Amministratores plane secularium dignitatum, qui ad ecclesiarum tuicionem, pupillorum ac uiduarum protectionem, rapaciumque refrenationem constituti esse proculdubio debent, quotiens ab episcopis et ecclesiasticis uiris conuenti fuerint, eorum querimonias attentius audiant, et secundum quod necessitas expetierit absque negligentia examinent et diligenti studio corrigant. Quod si Dei timorem pre oculis non habentes negligere post secundam et tertiam ammonitionem inuenti fuerint, omni communione usque ad condignam se nouerint satisfactionem priuatos.
C. 23 q. 5 c. 27 · Contrariae fortitudines non solum homines sunt sed ultrices irae Dei · Item Ieronimus super Iohel. [ad c. 2.]
¶Non solum homines ministri sunt et ultores Dei irae his, qui malum operantur (unde non sine causa gladium portant), sed et contrariae fortitudines, que appellantur furor et ira Dei.
C. 23 q. 5 c. 28 · Qui crudeles iugulat non est talis, qualis patientibus uidetur · Idem super Ysaiam. [ad c. 13.]
¶Non est crudelis qui crudeles iugulat: sed crudelis patientibus esse uidetur. Nam latro suspensus patibulo crudelem iudicem putat.
C. 23 q. 5 c. 29 · Minister Domini est qui malos percutit in eo, quod mali sunt · Idem super Ezechielem libro III. [ad c. 9.]
¶Qui malos percutit in eo, quod mali sunt, et habet uasa interfectionis, ut occidat pessimos, minister est Domini.
C. 23 q. 5 c. 30 · Non scelus admittit iudex, qui hominem uincit · Idem super epistola ad Galathas libro II. [ad c. 3.]
¶Iudex non est auctor sceleris, homines uinciendo.
C. 23 q. 5 c. 31 · Non sanguinem fundit qui homicidas et sacrilegos punit · Idem super Hieremiam. [lib. IV., ad c. 22.]
¶Homicidas, et sacrilegos, et uenenarios punire non est effusio sanguinis, sed legum ministerium.
C. 23 q. 5 c. 32 · Principes seculi pessimis parcere non debent · Item Ciprianus. [libro de exhortatione martyrii, c. 5.]
¶Si audieris in una ex ciuitatibus, quas Dominus Deus tuus dabit tibi inhabitare illic, dicentes: Eamus, et seruiamus Diis alienis, quos non nostis, interficiens necabis omnes, qui sunt in ciuitate, cede gladii, et incendes ciuitatem igni, et erit sine habitaculo in eternum: non reedificabitur etiam nunc, ut auertatur Dominus ab indignatione irae suae. Et dabit misericordiam tibi, et miserebitur tui, et multiplicabit te, si exaudieris uocem Domini Dei tui, et obseruaueris precepta eius. Cuius precepti et uigoris memor Matathias interfecit eum, qui ad aram sacrificaturus accesserat. Quod si ante aduentum Christi circa Deum colendum et ydola spernenda hec precepta sunt seruata, quanto magis post aduentum Christi seruanda sunt, quando ille ueniens non uerbis nos hortatus sit, sed et factis?
C. 23 q. 5 c. 33 · Tribulationum flagellis aliquando perfidia castigatur · Item Augustinus contra Petilianum. [lib. II. c. 83.]
¶Ad fidem nullus est cogendus ut dicitis, sed per seueritatem, immo et per misericordiam Dei tribulationum flagellis solet perfidia castigari. Numquid, quia mores optimi libertate uoluntatis eliguntur, ideo mores pessimi non legis integritate puniuntur? Sed tamen male uiuendi ultrix disciplina prepostera est, nisi cura precedens bene uiuendi doctrinam pretendat. Sic igitur que aduersus uos leges constitutae sunt, non eis benefacere cogimini, sed malefacere prohibemini. Nam benefacere nemo potest, nisi elegerit, nisi amauerit, quod est in libera uoluntate. § 1. Cum aliquid aduersus uos leges constituunt, admoneri uos credite, ut cogitetis, quare ista patiamini. Si propter iusticiam, reuera illi persecutores uestri sunt, uos autem beati, qui persecutionem passi propter iusticiam possidebitis regnum celorum. Si autem propter iniquitatem scismatis uestri, illi quidem correctores uestri sunt; uos autem, sicut ceteri diuersorum scelerum rei, qui penas legibus pendunt, profecto infelices et in hoc, et in futuro seculo.
C. 23 q. 5 c. 34 · Iniuria sacramentorum Christi a regibus est uindicanda · Idem. [in eodem lib., c. 92.]
¶Si propterea persecutor non fuit Nabuchodonosor, quia scelus in sanctum Danielem conmissum uindicauit iustissime: quomodo uindicandum est a regibus, quod Christi sacramenta exsufflantur, si Prophetae membra, quia in periculum missa sunt, sic uindicari meruerunt?
C. 23 q. 5 c. 35 · Diligentissimi rectores sunt, qui malos, ut a malo fugiant, persequuntur · Idem. [in libro de unitate ecclesiae, c. 17.]
¶Si uos contra ecclesiam Christi altaria erexisse, et a Christiana unitate, que toto orbe diffunditur, sacrilego scismate separatos esse, et corpori Christi (quod est ecclesia toto orbe diffusa), rebaptizando, et blasphemando, et quantum potestis obpugnando aduersarios sancta et canonica scriptura conuincit, non inpii atque sacrilegi: illi autem, qui uos pro tanto scelere tam leuiter dampnorum ammonitionibus, uel locorum, uel honorum, uel pecuniae priuatione deterrendos cohercendosque decernunt, ut cogitantes, quare ista patiamini, sacrilegium uestrum cognitum fugiatis, et ab eterna dampnatione liberemini, diligentissimi rectores, et piissimi consultores deputantur.
C. 23 q. 5 c. 36 · Non amatur seruus uel filius, cum non corripitur · Idem super epistolam Iohannis.[tractatu VII.]
¶Non putes, te tunc amare seruum tuum, quando eum non cedis, aut tunc amare filium tuum, quando non das disciplinam, aut tunc amare uicinum tuum, quando non corrigis eum. Non est ista karitas, sed languor. Ferueat karitas ad emendandum, ad corrigendum. Si sunt boni mores, delectent: si sunt mali, emendentur.
C. 23 q. 5 c. 37 · Innocentis offitium est nulli nocere, et peccantem punire · Idem super libro [XIX.] de ciuitate Dei. [c. 16.]
¶Non est innocentiae parcendo sinere, ut in malum grauius incidatur. Pertinet ergo ad innocentis offitium non solum nemini malum inferre, uerum etiam a peccato cohibere, uel punire peccatum, ut aut ipse, qui prius odio habetur, corrigatur experimento, aut alii terreantur exemplo.
C. 23 q. 5 c. 38 · Non est misericors qui uiciis nutriendis parcit · Idem ad Letarium.
¶Qui uiciis nutriendis parcit et fauet, ne contristet peccantium uoluntatem, tam non est misericors, quam qui non uult cultrum rapere puero, ne audiat plorantem, et non timet, ne uulneratum doleat uel extinctum.
C. 23 q. 5 c. 39 · Enormia flagicia per seculi iudices corripiantur · Item Aimo super epistolam ad Romanos. [c. 13.]
¶Sunt quedam enormia flagicia, que pocius per mundi iudices, quam per antistites et rectores ecclesiarum uindicantur, sicut est cum quis interficit Pontificem apostolicum, episcopum, presbiterum, siue diaconum. Huiusmodi reos reges et principes mundi dampnant. Ergo non sine causa gladium portat qui talia scelera diiudicat. Sunt enim maxime constituti propter homicidas, raptores, ut et illos dampnent, et alios suo timore conpescant.
C. 23 q. 5 c. 40 · Furta et cetera crimina a rege sunt cohibenda · Item Ciprianus in nono genere abusionis.
¶Rex debet furta cohibere, adulteria punire, inpios de terra perdere, patricidas et periuros non sinere uiuere, filios suos non sinere inpie agere.
C. 23 q. 5 c. 41 · Non peccat qui ex offitio nocentem interficit · Item Augustinus de libero arbitrio, libro I. [c. 4.]
¶Si homicidium est hominem occidere, potest occidere aliquando sine peccato. Nam et miles hostem, et iudex uel minister eius nocentem, et cui forte inuito atque inprudenti telum manu fugit, non michi uidentur peccare, cum hominem occidunt. Sed nec etiam homicidae isti appellari solent. Idem in questionibus Leuitici: [quest. 68. ad cap. 19.] § 1. Cum homo iuste occiditur, lex eum occidit, non tu.
C. 23 q. 5 c. 42 · Non qui ad bonum, sed qui ad malum cogit persequitur · Item Pelagius Papa.
¶Non uos hominum uaniloquia retardent dicentium, quia persecutionem ecclesia faciat, dum uel ea, que conmittuntur, reprimit, uel animarum salutem requirit. Errant huiusmodi rumoris fabulatores. Non persequitur, nisi qui ad malum cogit. Qui uero malum uel factum iam punit, uel prohibet ne fiat, non persequitur iste, sed diligit. Nam si, ut illi putant, nemo nec reprehendendus a malo, nec retrahendus ad bonum est, humanas ac diuinas leges necesse est euacuari, que et malis penam, et bonis premia iusticia suadente constituunt. Malum autem scisma esse, et per exteras etiam potestates huiusmodi obprimi homines debere, et canonicae scripturae auctoritas, et paternarum nos regularum ueritas docet. Quisquis ergo ab apostolicis diuisus est sedibus, in scismate eum dubium non est esse, et contra uniuersalem ecclesiam altare conatur erigere. § 1. Sed quid de talibus insertus Calcedonensi sinodo canon statuat, gloria uestra consideret, ubi post alia sic dicit: "Qui a communione semet ipsum suspendit, et collectam fecit, et altare constituit, et noluit uocanti episcopo consentire, et noluit eidem acquiescere, neque obedire et prius et secundo uocanti, hunc omnino dampnari, nec umquam uel orationem mereri, nec recipere eum posse honorem. Si enim permanserit turbas faciens et seditiones ecclesiae, per extraneam potestatem tamquam seditiosum conprimi." § 2. Et B. Augustinus de talibus dicit: "Multa etiam cum inuitis benigna quadam asperitate plectendis agenda sunt, quorum pocius utilitati consulendum est quam uoluntati. Nam in corripiendo filio, quamuis aspere, numquam paternus amor amittitur; fit tamen quod nollet ut doleat qui etiam inuitus uidetur dolore sanandus." Ecce uidetis, quemadmodum tanti testimonio patris non persequatur talia cohercendo, sed diligat emendando tales semper ecclesia. Facite ergo etiam uos quod scientes intentionem Christianitatis uestrae frequenter hortamur, et date operam, ut talia ultra fieri non liceat, sed etiam (quod uobis facillimum esse non dubito) hii, qui presumpserunt talia, ad piissimum principem sub digna custodia dirigantur. § 3. Recolere enim debet celsitudo uestra, quid per uos Deus fecerit tempore illo, quo et, Istrias et Venetias tyranno Totila possidente, Francis etiam cuncta uastantibus, non ante tamen Mediolanensem episcopum fieri permisistis, nisi ad clementissimum principem exinde retulissetis, et quid fieri debuisset eius iterum scriptis recognouissetis, et inter ubique feruentes hostes, Rauennam tamen et is, qui ordinabatur, et is, qui ordinaturus erat, prouidentia culminis uestri deducti sunt.
C. 23 q. 5 c. 43 · Scismaticos et hereticos seculi potestates coherceant · Idem Narsae, Patricio. [et Duci in Italia]
¶De Liguribus, atque Veneticis, et Istriis episcopis quid dicam? quos ydonea est excellentia uestra et ratione et potestate reprimere, et dimittitis eos in contemptum apostolicarum sedium de sua rusticitate gloriari, cum, si quid eos de iudicio uniuersalis sinodi, quod Constantinopoli per primam nuper elapsam indictionem actum est, forte mouebat, ad sedem apostolicam (quomodo semper factum est) electis aliquibus de suis, qui dare et accipere rationem possint, dirigere debuerunt, et non clausis oculis corpus Christi Domini nostri, hoc est sanctam ecclesiam, lacerare. Nolite ergo dubitare huiuscemodi homines principali uel iudiciali auctoritate conprimere, quia regulae Patrum hoc specialiter constituerunt, ut, si qua ecclesiastici offitii persona cui subiectus est restiterit, uel seorsum collegerit, aut aliud altare erexerit, seu scisma fecerit, iste excommunicetur atque dampnetur. Quod si forte et hoc contempserit, et permanserit diuisiones et scismata faciendo, per potestates publicas obprimatur. Ecce, domine, quia animus uester forte timidus est, ne persequi uidearis, de Patrum uobis auctoritate hec breuiter dirigenda curaui, cum mille alia exempla et constitutiones sint, quibus euidenter agnoscitur, ut facientes scissuras in sancta ecclesia non solum exiliis, sed etiam proscriptione rerum et dura custodia per publicas potestates debeant coherceri.
C. 23 q. 5 c. 44 · Ab ecclesiae unitate diuisi a secularibus potestatibus coherceantur · Idem.
¶Quali nos de gloriae uestrae studiis iudicio gratulemur, non solum uestram, sed multorum ac pene omnium credimus habere noticiam, et idcirco nunc de his, que uobis presentibus ibi fieri stupemus, fiducialiter apud gloriam uestram duximus conquerendum. Tercius siquidem atque Maximilianus, nomina tantum episcoporum habentes, et ecclesiasticam ibi unitatem perturbare dicuntur, et omnes ecclesiasticas res suis usibus applicare, in tantum, ut contra unum eorum, id est Maximilianum, usque ad nos per tam longum iter necessitate conpellente quidam infatigabiliter uenientes preces offerrent. Ob quam causam Petrum presbiterum sedis nostrae, sed et Proiectum notarium ad eadem loca duximus destinandos, ut ea, que canonicis statutis a predictis pseudoepiscopis conpererint conmissa, uel digna ibi debeant ulcione conpescere, uel eosdem ad nos usque perducere. Et ideo salutantes paterno affectu gloriam uestram petimus, ut prefatis, qui a nostra sede directi sunt, in omnibus prebeatis auxilium, nec putetis alicuius esse peccati, si huiusmodi homines conprimuntur. Hoc enim et diuinae et humanae leges statuerunt, ut ab ecclesiae unitate diuisi, et eius pacem iniquissime perturbantes, a secularibus etiam potestatibus conprimantur. Nec quicquam maius est, unde Deo sacrificium possitis offerre, quam si id ordinetis, ut hii, qui in suam et in aliorum perniciem debachantur, conpetenti debeant uigore conpesci.
C. 23 q. 5 c. 45 · Iniquitas prauorum, quamuis bonis proficiat, tamen punienda est · Item Pelagius Papa. [Iohanni Patricio]
¶Relegentes litteras excellentiae uestrae, de iniuria quidem, quam uobis iniquorum hominum presumptio ingessit, ualde doluimus. Sed quia scimus, occulto Dei iudicio animam uestram, etsi per aliorum iniquitatem ac superbiam, a contaminatione scismatis custoditam, egimus omnipotenti Deo gratias, qui etiam de malis hominum actibus bona operari consueuit. Nec enim sine illius prouidentia factum esse credendum est, ut insensati et peruersissimi homines ad hoc usque prosilirent, ut, suam diuisionem catholicam esse credentes ecclesiam, a pollutione sua uos prohiberent. Sic enim per misericordiam Dei etiam factum est nescientibus illis, ut a scismaticorum communione eruti, catholicae, quam diligitis, seruari uos contigisset ecclesiae. Quamuis igitur uestra per illorum scelus facta sit utilitas, nolite tamen inpunitam presumptionem iniquorum hominum grassari permittere. Si enim hoc, quod in uestram gloriam presumpserunt non fuerit uindicta conpressum, quod in minoribus ualeant puniri, ultra non debet ambigi. Exercete igitur in talibus debitam auctoritatem, et, ne eis amplius talia conmittendi spes crescat, uestris cohercionibus reprimatur. Ad hoc siquidem Dei nutu etiam contra uos talia presumpserunt, ut talia uobis corrigentibus ab eorum scelere alios possetis, Deo propitiante, munire. Quales sunt autem qui ecclesiam fugiunt, Eufrasii uos scelera (que Deus occulta amplius esse noluit) euidenter informant, qui in homicidio quidem nec hominis necessitudinem, nec karitatem fratris nec sacerdotii reuerentiam cogitauit. Incestuoso autem in adulterio etiam ipsi uindictae abstulit modum, quia, si adulterium punias, non remanet in quo uindicetur incestus. Si incestuoso ingeras penam, inultum crimen adulterii remanebit. Ecce, de quo collegio sunt qui, quantum ad superbiam suam, iniuriam uobis inferre moliti sunt, et, quantum ad prouidentiam Dei, inpollutos uos ecclesiae seruauerunt. Auferte tales ab ista prouincia, utimini oblata uobis a Deo obprimendi perfidos occasione. Quod tunc plenius fieri poterit, si auctores scelerum ad clementissimum principem dirigantur, et maxime ecclesiae Aquilegensis inuasor, qui et in scismate, et in eo maledictus, nec honorem episcopi poterit retinere, nec meritum.
C. 23 q. 5 c. 46 · In certamine, quod contra infideles geritur, quisquis moritur, celeste regnum meretur · Item Nycolaus exercitui Francorum.
¶Omnium uestrum nosse uolumus karitatem, quoniam quisquis (quod non optantes dicimus) in hoc belli certamine fideliter mortuus fuerit, regna illi celestia minime negabuntur.
C. 23 q. 5 c. 47 · Non sunt homicidae qui aduersus excommunicatos zelo matris ecclesiae armantur · Item Urbanus II Godifredo, Lucano Episcopo.
¶Excommunicatorum interfectoribus (prout in ordine Romanae ecclesiae didicisti) secundum intentionem modum congruae satisfactionis iniunge. Non enim eos homicidas arbitramur, quos, aduersus excommunicatos zelo catholicae matris ardentes, aliquos eorum trucidasse contingit. Ne tamen eiusdem ecclesiae matris disciplina deseratur, tenore, quem diximus, penitenciam eis indicito congruentem, qua diuinae simplicitatis oculos aduersus se conplacare ualeant, si forte quid duplicitatis pro humana fragilitate in eodem flagicio incurrerint.
C. 23 q. 5 c. 48 · Pax ecclesiae mesticiam consolatur perditorum · Item Augustinus [epistola L.] ad Bonifatium.
¶Quis enim nostrum uelit aliquem inimicorum non solum perire, uerum etiam aliquid perdere? Sed si aliter non meruit habere pacem domus Dauid, nisi Absalon, filius eius, in bello, quod gerebat contra patrem, fuisset exstinctus, quamuis magna cura mandauerit suis, ut eum, quantum possent, uiuum saluumque seruarent, et esset cui paternus affectus penitenti ignosceret quid ei restitit, nisi perditum flere, et sui regni pace acquisita suam mesticiam consolari?
C. 23 q. 5 d.p.c. 48
¶Si ergo uiri sancti et publicae potestates bella gerentes non fuerunt transgressores illius mandati: "Non occides," quamuis quosque flagitiosos digna morte perimerent; si miles suae potestati obediens non est reus homicidii, si eius inperio quemlibet flagitiosum interfecerit; si homicidas, et uenenarios punire non est effusio sanguinis, sed legum ministerium; si pax ecclesiae mesticiam consolatur perditorum; si illi, qui zelo catholicae matris accensi excommunicatos interficiunt, homicidae non iudicantur: patet, quod malos non solum flagellari, sed etiam interfici licet. § 1. Sed queritur, si contingat aliquos malos puniri ab his, qui non habent legitimam potestatem, an sint rei effusi sanguinis hii, per quos puniuntur? De his ita scribit Ambrosius: [lib. II. de Cain et Abel, cap. 4.]
C. 23 q. 5 c. 49 · Aliquando puniuntur peccata per populos diuino iussu excitatos
¶Remittuntur peccata per Dei uerbum, cuius Leuites interpres et quidam executor est. Remittuntur per offitium sacerdotis sacrumque ministerium. Puniuntur quoque peccata per homines, sicut per iudices, qui potestate ad tempus utuntur. § 1. Puniuntur peccata etiam per populos, sicut legimus, quia sepe ab alienigenis, Dei iussu excitatis propter diuinae maiestatis offensam, subactus est populus Iudeorum.
C. 23 q. 5 d.p.c. 49
¶Hinc notandum est, quod aliquando punit Deus peccata per nescientes, aliquando per scientes. Per nescientes peccata punit, sicut per Sennacherib, et per Nabuchodonosor, et per Antiochum, et per principes Romanorum, et per nonnullos reges gentilium populum Israeliticum delinquentem afflixit aliquando, aliquando captiuauit. § 1. Unde ipse Dominus ait per Prophetam: "Virga furoris mei Assur: ipse autem non cognouit." Assur erat uirga furoris Domini, quia per eum innumeras gentes diuina iusticia flagellare disposuit. Ipse uero non cognouit, quia in superbiam elatus uictoriam, quam assecutus fuerat, non diuinae potenciae, sed suis uiribus attribuit. Unde contra eius superbiam Dominus loquitur, dicens: "Numquid serra gloriabitur contra eum, qui secat in ea? aut numquid exaltabitur securis contra eum, qui cedit in ea?" Quibus similitudinibus satis perspicue ostenditur, quod sicut serra et securis nec secare, nec cedere ligna possunt, nisi ab alio regantur, ac ideo contra regentem se superbire non debent: sic illi, per quos Deus punit, absque nutu diuinae dispositionis nichil agere ualent, ac ideo contra se regentem superbire non licet eis. § 2. Tales in eo, quod puniunt, Deo seruire dicuntur; in eo autem, quod ignorantes se esse ministros irae Dei inpia uanitate superbiunt, mercedem seruitutis suae a Deo non nisi temporalem inueniunt, penam uero superbiae suae non effugiunt. Unde, cum diceret ad Prophetam de Nabuchodonosor Dominus: "Quid dabo ei pro labore, quo seruiuit michi apud Tirum?" statim subiunxit: "Da," hoc est datam sibi pronuncia, "Egyptum et Ethiopiam." Cum autem in corde suo superbiens postea diceret: "Nonne hec est Babylon, quam ego condidi in robore regni mei? etc." statim inmutauit Deus rationabilem mentem eius, et induit eum bestialitate ferina, ut ab hominibus fugiens cum bestiis uiueret. § 3. Per Antiochum quoque, cum ydolatriam Iudaicae plebis Dominus puniret, et pacem, quam ex lege Dei abiecta, et ex sacris nationum assumptis querebant, illis in perniciem uerteret, quia Dei dispositionem ignorans suae facultati deuastationem illius plebis attribuit, inprecatur in eum Propheta, dicens: "Effunde iram tuam in gentes, que te non nouerunt, et in regna, que nomen tuum non inuocauerunt, ne forte dicant in gentibus: ubi est Deus eorum?" § 4. Similiter, cum per Romanos peccatum mortis Christi Deus punire decreuisset, urbis excidium et Iudaicae plebis miseram captiuitatem suis uiribus asscribere ceperunt, unde contra eos Propheta inprecatur, dicens: "Leua manus tuas in superbias eorum, qui te oderunt," et qui multa maligne operati monumenta suae uictoriae posuerunt in medio atrio tuo. § 5. Per scientes peccata puniuntur, sicut per filios Israel uoluit peccata punire Amorrheorum, et Chananeorum et aliarum gentium, quarum terram Israelitis possidendam dedit, quibus etiam precepit, ut nemini eorum parcerent, sed omnes morti traderent. Quod propter peccata eorum illis contigisse ex uerbis Domini apparet, qui, cum diceret ad Abraham: "Semini tuo dabo terram hanc," ueluti quereret, quare non modo das eam michi? audiuit: "Nondum enim sunt peccata Amorrheorum consummata." Que tunc intelliguntur fuisse consummata, cum populus ille, de Egyptiaca seruitute liberatus, terram eorum, sicut Abrahae promissum fuerat, in hereditatem accepit. § 6. Cum ergo sic diuino iussu ad puniendum peccata populi excitantur, sicut populus ille Iudaicus est excitatus ad occupandam terram promissionis, et ad delendas gentes peccatrices, sine culpa noxius sanguis effunditur, et que ab eis male possidentur in ius et dominium rite transeunt bonorum. § 7. Cum uero occulto instinctu aliqui mouentur ad persequendum malos, sicut Sennacherib, et ceteri, qui populum delinquentem persecuti sunt, licet occulto instinctu operante illorum meritis incitentur ad persequendum, tamen, quia praua intentione non peccata delinquentium punire, sed illorum bona rapere uel suae dicioni subicere querunt, non sunt inmunes a crimine. De quibus etiam notandum est, quod aliquando excitantur ad puniendum peccata bonorum, ut tandem per bonos correctos ipsi quoque puniantur, sicut in libro Iudicum legitur de Iabin, rege Chananeorum, et de Madianitis, quod propter ydolatriam populi suscitauit eos Deus, ut Israelem affligerent, et terram eorum occuparent. Cum autem populus Dei sub manibus eorum diutius afflictus peccatum suum recognosceret, et per penitenciam Deum sibi placaret, ex Dei precepto et Barach, comitatus Delboram prophetissam, uxorem Lapidoth, Iabin, regem Chananeorum, et Sysaram ducem exercitus sui, contriuit, et Gedeon et Zebee et Salmana, reges Madianitarum, et Oreb et Zeb, duces eorum, morti tradidit. § 8. Apparet ergo, quod aliquando per legitimam potestatem gerentes, aliquando per populos diuino iussu excitatos, mali pro peccatis suis non solum flagellantur, sed etiam rite perduntur. Nec est contrarium illud Augustini, quod ad Marcellinum pro circumcellionibus supplicans rogabat, ut uerberibus eos coherceret, non morte perderet. Quamuis enim supplicando spatium uitae eis reseruari poposcit, non tamen legum seueritatem, qua tales morte plectuntur, non obseruandam docuit.