IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 23 q. 4Causa XXIII, Quaestio IV

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 23 q. 4 d.a.c. 1

Quod autem uindicta inferenda non sit, multis modis probatur. Mali enim tollerandi sunt, non abiciendi; increpatione feriendi, non corporaliter expellendi. Unde Augustinus ait in libro de uerbis Domini: [sermone XVIII.]

C. 23 q. 4 c. 1 · Quomodo mali sunt tollerandi, et quomodo ab eis sit recedendum

Tollerandi sunt quidem mali pro pace, nec corporaliter ab eis recedatur; sed spiritualiter exire est facere quod pertinet ad correctionem malorum, quantum licet pro gradu cuiusque, salua pace; displicere est non tangere. Non enim prophetae, qui hoc dicebant, populum suum dimiserunt, sed inter eos habitabant, quos increpabant, unum templum cum eis intrabant, eadem sacramenta celebrabant. Hoc ergo est exire, ore non parcere, hoc est inmundum non tangere, uoluntate non consentire.

C. 23 q. 4 c. 2 · Quod mali sint tollerandi a bonis · Idem.

Tu bonus tollera malum. Nam et Christus Iudam, cum sciret furem esse, tollerauit et ad predicandum misit, eique cum aliis eucharistiam dedit.

C. 23 q. 4 c. 3 · Pro pace ecclesiae mali sunt tollerandi · Idem super Iohannem. [tractatu L., ad c. 12.]

Quid ergo uoluit Dominus noster Iesus Christus, fratres mei, ammonere ecclesiam suam, quando unum perditum inter duodecim habere uoluit, nisi ut malos tolleremus, ne corpus Christi diuidamus? Ecce inter sanctos est Iudas, ecce fur est Iudas, et, ne contendas, fur et sacrilegus, non qualiscumque fur, sed loculorum dominicorum, sed sacrorum. Sic crimina discernuntur in fure qualiscumque furti et peculatus (peculatus enim dicitur furtum de re publica, et non sic iudicatur furtum rei priuatae, quomodo publicae), quanto uehementius est iudicandus sacrilegus fur, non undecumque tollere hoc est, sed de ecclesia. Qui aliquid de ecclesia furatur Iudae proditori conparatur.

C. 23 q. 4 c. 4 · De eodem · Idem. [serm. XVIII. de uerbis Domini]

Ecce, inquiunt, dicit Propheta: "Recedite, exite inde, et inmundum ne tetigeritis." Quomodo ergo malos tollerabimus pro pace, a quibus exire et recedere iubemur, ne tangamus inmundum? Nos istam recessionem spiritualiter intelligimus: illi corporaliter. Nam et ego clamo cum Propheta; equalia sumus uasa, utitur nobis Deus in dispensatione uestra. Clamamus nos, et dicimus uobis, recedite et exite inde, et inmundum ne tetigeritis, sed contactu cordis, non corporis. Quid est enim tangere inmundum, nisi consentire peccatis? Quid est autem exire inde, nisi facere quod pertinet ad correctionem malorum, quantum pro uniuscuiusque gradu atque persona, salua pace, fieri potest? Et paulo post: § 1. Ergo, fratres mei, quotquot habetis inter uos, qui adhuc amore seculi pregrauantur, auaros, periuros, adulteros, spectatores nugarum, consultores mathematicorum, phanaticorum, augurum, aruspicum, ebriosos, luxuriosos, quicquid inter uos malorum esse nostis, quantum potestis, inprobate, ut corde recedatis, et redarguite, ut exeatis inde, et nolite consentire, ut inmundum non tangatis.

C. 23 q. 4 c. 5 · Pacificus est qui corrigit quod potest, uel excludit a se quod non potest · Idem in secundo libro contra Parmenianum, c. 1.

Quisquis uel quod potest arguendo corrigit, uel quod corrigere non potest saluo pacis uinculo excludit, uel quod saluo pacis uinculo excludere non potest equitate inprobat, firmitate supportat, hic est pacificus, et ab isto maledicto, quo scriptura dicit: "Vae his, qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam," omnino liber, prorsus securus, penitus est alienus. § 1. Quomodo, inquit Parmenianus, incorruptus poteris permanere, qui corruptis sociaris?

C. 23 q. 4 c. 6 · Quid sit malis sociari · Idem. [in eodem capite continuo]

Ita plane, sociatur, id est si mali aliquid cum eis conmittit, aut conmittentibus fauet. Si autem neutrum facit, nullo modo sociatur. Porro, si addat tertium, ut non sit in uindicando piger, sed uel corripiat iustus in misericordia et arguat, uel etiam, si eam personam gerit, et ratio conseruandae pacis admittit, et coram omnibus peccantes arguat, ut ceteri timeant, remoueatur etiam uel ab aliquo gradu honoris, uel ab ipsa conmunione sacramentorum, et hec omnia cum dilectione corrigendi, non cum odio persequendi faciat, plenissimum offitium non solum castissimae innocentiae, sed etiam diligentissimae seueritatis inpleuit. Ubi autem cetera inpediuntur, illa duo semper retenta incorruptum castumque custodiunt, ut nec faciat malum, nec approbet factum.

C. 23 q. 4 c. 7 · Aliena peccata in ecclesia alicui non preiudicant · Idem in epistola Concilii ad Donatistas.

Si quis a catholica ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se uiuere existimet, hoc solo scelere, quod a Christianitate disiunctus est, non habebit uitam, sed ira Dei manet super eum. Quisquis autem in hac sancta ecclesia bene uixerit, nichil ei preiudicant aliena peccata; quia in ea unusquisque proprium onus portabit, sicut Apostolus ait. § 1. Ergo conmunio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensio factorum. Nam si in malis factis non eis quisque consentiat, malus causam suam portat, nec preiudicat alteri, quem in consensione mali operis non habet socium criminis.

C. 23 q. 4 c. 8 · Non te maculat malus, si ei non consentis, sed ipsum redarguis · Idem in sermone [XVIII.] de uerbis Euangelii.

A malis disiungimini semper corde: ad tempus caute corpore copulamini. § 6. Duobus modis non te maculat malus: si non consentias, et si redarguas. Hoc est non conmunicare, non consentire; conmunicatur quippe, quando facto eius consortium uoluntatis uel approbationis adiungitur. § 2. Neque ergo consentientes sitis malis, ut approbetis; neque negligentes, ut non arguatis; neque superbientes, ut insultantes arguatis.

C. 23 q. 4 c. 9 · Inmundum tangere est peccatis consentire · Item in eodem.

Recedite, exite inde, et inmundum ne tetigeritis. Sed contactu cordis, non corporis. Quid enim est tangere inmundum, nisi consentire peccatis? Quid est exire inde, nisi facere quod pertinet ad correctionem illorum, quantum pro uniuscuiusque gradu atque persona, salua pace, fieri potest? Displicuit tibi quod quisque peccauerit? non tetigisti inmundum. Redarguisti, corripuisti, monuisti, adhibuisti etiam, si res exigat, congruam, et que unitatem non uiolet disciplinam? existi inde. § 1. Clamauit Moyses ista, clamauit Ysaias, clamauit Hieremias, clamauit Ezechiel. Videamus, si dimiserunt populum Dei, et se ad gentes alias transtulerunt. Quam multa, et quam uehementer Hieremias increpauit in peccatores et sceleratos populi? Inter eos tamen erat, unum cum eis templum intrabat, eadem sacramenta celebrabat, in eadem sceleratorum hominum congregatione uiuebat; sed clamando exibat inde. Hoc est exire inde, hoc est inmundum non tangere, et uoluntate non consentire, et ore non parcere.

C. 23 q. 4 c. 10 · Non maculant innocentes facta nocentium, que ab eis credi non possunt · Idem in epistola [XLVIII.] ad Vincentium.

Quam magnum est crimen ab istorum innocentium communione separari? Nam et facta nocentium, que innocentibus demonstrari, uel ab innocentibus credi non possunt, non inquinant quemquam, si propter innocentes etiam cognita sustinentur. Non enim propter malos boni deserendi, sed propter bonos mali tollerandi sunt, sicut tollerauerunt Prophetae, contra quos tanta dicebant, nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant; sicut ipse Dominus nocentem Iudam usque ad condignum eius exitum tollerauit, et eum sacram cenam cum innocentibus communicare permisit, sicut tollerauerunt Apostoli eos, qui per inuidiam (que ipsius diaboli est uicium) Christum annunciabant.

C. 23 q. 4 c. 11 · Mali, quos ecclesia recipit, nec expellit, a bonis sunt tollerandi · Idem in libro I. de unico baptismo.

Forte in populo Dei stat iuxta te auarus, raptor, inhians rebus alienis, quem nosti talem, et fidelis est, uel potius fidelis uocatur. Non eum potes de ecclesia pellere, non habes aliquem aditum castigando et corripiendo illum corrigere, accessurus est tecum ad altare. Noli timere: unusquisque onus suum portabit. Item: § 1. Quomodo (inquis) ferrem quem noui malum? nonne melius ipsum ferres, quam te foras efferres? Ecce, quomodo ferres: adtende Apostolum dicentem: "Unusquisque proprium onus portabit." Liberet te ista sententia. Non enim conmunicares cum illo auariciam, sed conmunicares cum illo Christi mensam. Et quid tibi obesset, si cum illo conmunicares mensam Christi? Apostolus dicit: "Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit:" sibi, non tibi. Sane si iudex es, si iudicandi potestatem accepisti, ecclesiastica regula, si apud te accusatur, si ueris documentis testibusque conuincitur, coherce, corripe, excommunica, degrada.

C. 23 q. 4 d.p.c. 11

Est et alia distinctio tollerandorum et cauendorum, quam ex uerbis Augustini licet colligere, dicentis: [serm. XLIX. de uerbis Domini]

C. 23 q. 4 c. 12 · Pastor est diligendus, mercenarius tollerandus, latro cauendus

Tres personas dixit Dominus (et debemus illas inuestigare) in euangelio, pastoris, et mercenarii, et furis. Pastorem dixit animam suam ponere pro ouibus, et intrare per ianuam. Furem dixit et latronem ascendere per aliam partem. Mercenarium dixit, lupum uel etiam furem si uideat, fugere, quia non est illi cura de ouibus: mercenarius autem est, non pastor. Ille intrat per ianuam, qui pastor est; ille ascendit per aliam partem, qui fur est; ille uidens eos, qui uolunt oues tollere, timet et fugit, quia mercenarius est, nec illi cura est de ouibus, mercenarius est enim. Si inuenerimus tres istas personas, inuenit sanctitas uestra quos diligatis, quos tolleretis, quos caueatis. Diligendus est pastor, tollerandus est mercenarius, cauendus est latro.

C. 23 q. 4 d.p.c. 12

Ecce, quod mali tollerandi sunt, nec corporali, sed spirituali uindicta sunt puniendi. Unde, cum discipuli non recepti a Samaritanis ignem celitus super eos deducere uoluerunt, dicentes magistro: "Vis dicimus descendat ignis de celo, et consumat eos?" audierunt: "Nescitis, cuius spiritus estis?" Item: "Omnis, qui gladium acceperit, gladio peribit."

C. 23 q. 4 c. 13 · Spiritualis carnalem non persequitur, sed e conuerso · Hinc etiam Ieronimus ait. [in comment. ep. ad Gal. c. 4.]

Qui secundum carnem natus est, persequebatur spiritualem: numquam uero spiritualis carnalem persequitur, sed ignoscit ei, quasi rusticano fratri. Scit, eum proficere posse per tempus, et si quando Egyptiae filium uiderit irascentem, recordabitur unius patris, qui boues creauit, et culicem, et in magna domo non solum esse uasa aurea et argentea, sed lignea et fictilia uoluit.

C. 23 q. 4 c. 14 · Boni a malis numquam in hac uita penitus possunt separari · Item Augustinus in libro [IV.] de baptismo. [c. 12.]

Quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et lenitatis obliuio et arrogantiae quanta iactatio, ut quis se posse credat facere, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania uidelicet a frumento putet se posse discernere?

C. 23 q. 4 c. 15 · Presens ecclesia simul recipit bonos et malos · Item Gregorius. [homilia XXXVIII. Euang.]

Hec autem uita, que inter celum et infernum sita est, sicut in medio subsistit, ita utrarumque partium ciues communiter recipit: quos tamen sancta ecclesia et indiscrete suscipit, et postmodum in egressione discernet. Si igitur boni estis, quamdiu in hac uita subsistitis, equanimiter tollerate malos. Nam quisquis malos non tollerat, ipse sibi per intollerantiam testis est, quia bonus non est. Abel enim esse rennuit, quem Cain malicia non exercet.

C. 23 q. 4 d.p.c. 15

Ex his omnibus colligitur, quod malorum uindicta Deo reseruanda est, nec sunt corporaliter puniendi, sed crebra ammonitione, et karitatis beneficio ad correctionem inuitandi. Unde Christus ait in euangelio: "Audistis: quia dictum est in lege," (quem modum ulcionis lex statuit) "Oculum pro oculo, dentem pro dente." Ego autem hanc uicissitudinem tollens, et ad mansuetudinem et karitatis perfectionem uos inuitans, dico uobis: "Nolite resistere malo, sed diligite inimicos uestros, benefacite his, qui oderunt uos, ut sitis filii patris uestri, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos." Hinc Paulus ait: "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi." Omnis autem iniquus bonorum est inimicus; omnis enim amicus huius seculi inimicus est Dei. Inimicus autem Dei bonitatis et iusticiae est inimicus, ac per hoc amatorem iusticiae et bonitatis diligere non potest. Cum ergo inimicos diligere, uel illis benefacere, cibum et potum subministrare iubemur: inimicos persequi et punire prohibemur. § 1. In lege enim ueteris testamenti corporalis pena statuta est: in lege uero euangelii omni peccanti per penitenciam uenia promittitur. Unde illa a terrore incepit, dicens: "Ego sum Dominus Deus zelotes, uisitans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem." Hec uero a lenitate mansuetudinis et misericordiae, ita inquiens: "Beati pauperes spiritu, beati mites, beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur." In illa dicebatur: "Qui fecerit hoc uel illud, morte moriatur." In ista dicitur: "Gaudeo super uno peccatore penitenciam agente, quam super nonaginta nouem iustis, qui non indigent penitencia." Item: "Non ueni uocare iustos, sed peccatores." Item: "Estote misericordes, sicut et pater uester misericors est." Inicium quoque predicationis saluatoris nostri, et preconis eiusdem, ad penitenciam peccatores inuitauit. Sic enim uterque exorsus est: "Penitenciam agite, appropinquabit enim regnum celorum." Sic et in Actibus Apostolorum, cum Iudei, conpuncti de scelere mortis Christi, dicerent Petro: "Quid faciemus, uiri fratres?" legitur Petrus his respondisse: "Penitenciam agite, et baptizetur unusquisque uestrum." Et, ut uniuersaliter dicatur, in lege populus ille rudis seruili timore penarum cogebatur: unde et legem in pedagogum accepit. In euangelio autem populus gratiae liber et adultus filiali amore, et hereditatis certitudine ad cultum diuinae seruitutis inuitatur. Unde, cum quidam legem, quasi cohercentem, predicarent esse tenendam simul cum gratia, ait Apostolus: "Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater." § 2. Hinc etiam Gregorius ait in expositione euangelii: "Simile factum est regnum celorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo."

C. 23 q. 4 c. 16 · In lege cuique permittebatur diligere amicum, et odire inimicum

Cum in lege scriptum sit: "Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum," accepta tunc licentia iustis fuerat, ut Dei suosque aduersarios, quanta possent uirtute, conprimerent, eosque iure gladii ferirent. Quod in nouo proculdubio testamento conpescitur, cum per semetipsam ueritas predicat, dicens: "Diligite inimicos uestros, benefacite his, qui oderunt uos." Quid ergo per tauros, nisi ueteris testamenti patres signantur? Nam dum ex permissione legis acceperant, quatinus aduersarios suos odii retributione percuterent (ut ita dicam), quid aliud quam tauri erant, qui inimicos suos cornu corporeae uirtutis feriebant? Quid uero per altilia, nisi patres noui testamenti figurantur? qui dum gratiam internae pinguedinis percipiunt, a terrenis desideriis innitentes, contenplationis penna ad sublimia quasi se subleuant.

C. 23 q. 4 d.p.c. 16

His ita respondetur: Sunt quedam, que salubri tantum ammonitione sunt corripienda, non corporalibus flagellis sunt animaduertenda; sed eorum uindicta diuino examini tantum est reseruanda, quando in delinquentes disciplinam uidelicet exercere non possumus, uel quia non sunt nostri iuris, uel quia illorum crimina, etsi nobis nota sunt, tamen manifestis indiciis probari non possunt. § 1. De his, qui non sunt nostri iuris, ait Apostolus in epistola prima ad Chorinthios: "Quid enim michi attinet de his, qui foris sunt, iudicare? de his enim Dominus iudicabit." Quod Augustinus exponens ait:

C. 23 q. 4 c. 17 · Infidelium colloquia et conuiuia non sunt euitanda

Infideles non possumus Christo lucrari, si colloquium eorum uitamus et conuiuium. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus manducauit et bibit. In his uero, qui intus sunt, id est infidelibus, putredo resecanda est.

C. 23 q. 4 d.p.c. 17

Hinc etiam, cum Propheta dicit: "Facit Dominus iudicium omnibus iniuriam patientibus," exponendo addidit Augustinus: "ab his, qui non sunt sui iuris, in quos nequit disciplina exerceri." § 1. Item, quando multitudo est in scelere, nec salua pace ecclesiae mala puniri possunt, tolleranda sunt pocius, quam uiolata pace ecclesiae punienda. Unde Augustinus ait: [in libro de fide et operibus, c. 4. et 5.]

C. 23 q. 4 c. 18 · Quedam mala sunt punienda, et quedam tolleranda

Quidam, cum bonorum malorumque conmixtionem in ecclesia demonstratam uel predictam esse perspexerint, et precepta patienciae didicerint, (que nos firmissimos reddunt, ut etiamsi uiderentur in ecclesia zizania, tamen non inpediatur aut fides, aut karitas nostra, et quoniam zizania in ecclesia esse cernimus, non ideo ipsi de ecclesia recedamus) destituendam putant ecclesiae disciplinam, quandam peruersissimam securitatem prepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat, nisi dicere quid cauendum sit, quidue faciendum sit; quodlibet autem quisque faciat non curare. Nos uero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur utrisque testimoniis uitam sententiamque moderare, ut et canes in ecclesia propter pacem ecclesiae tolleremus, et canibus sanctum, ubi est pax ecclesiae tuta, non demus. Cum uero per negligentiam prepositorum, siue per aliquam excusabilem necessitatem, siue per occultas obreptiones inuenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut cohercere non possumus, tunc, ne ascendat in cor nostrum inpia et perniciosa presumptio, qua estimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur, atque ita post nos trahere conemur, ueluti mundos sanctosque discipulos ab unitatis conpage quasi a malorum coniunctione separatos, ueniant in mentem illae de scripturis similitudines, et diuina oracula, uel certissima exempla, quibus demonstratum et pronunciatum est, malos in ecclesia bonis permixtos usque in finem seculi tempusque iudicii futuri, malos tollerandos nichilque bonis in unitate ac participatione sacramentorum, qui eorum factis non consenserint, obfuturos. § 1. Cum uero eis, per quos ecclesia regitur, adest pace salua potestas disciplinae aduersus inprobos aut nefarios exercendae, tunc rursus, neque socordia neque segnitia dormiamus, sed aculeis preceptorum, que ad seueritatem cohercionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in uia Domini ex utrisque testimoniis illo duce atque adiutore dirigentes, nec patienciae nomine torpescamus, nec obtentu diligentiae seuiamus.

C. 23 q. 4 c. 19 · Leuius occulta, seuerius autem ab ecclesia punienda sunt delicta manifesta · Idem contra epistolam Parmeniani. [lib. III. c. 2.]

Cum quisque fratrum et Christianorum, intus in ecclesiae societate constitutorum, in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc, ubi periculum scismatis nullum est. Infra: § 1. Quando cuiusquam crimen notum est, et omnibus execrabile apparet, ut uel nullos prorsus, uel non tales habeat defensores, per quos possit scisma contingere, non dormiat seueritas disciplinae.

C. 23 q. 4 d.p.c. 19

Est etiam alia causa, qua correctio uerborum uel uerberum uidetur esse inutilis uel superflua. Predestinati enim ad uitam sine correctione mutantur, sicut Petrus, quem Dominus respiciens nemine corripiente conmouit ad lacrimas. Presciti ad mortem inter flagella deteriores fiunt, sicut Pharao. Bonis ergo superflua, dampnandis inueniuntur hec esse inutilia. His ita respondetur auctoritate Gregorii et Augustini:

C. 23 q. 4 c. 20 · Sicut ab oratione cessandum non est, sic nec a correctione

Sicut non est cessandum ab oratione pro eis, quos corrigi uolumus, etiamsi nullo hominum orante pro Petro Dominus respexit eum, et fecit eum suum flere peccatum: ita non est negligenda correctio, quamuis Deus, quos uoluerit, non correctos faciat esse correctos. Tunc autem ex correctione proficit homo, cum miseretur atque adiuuat qui facit, quos uoluerit, etiam sine correctione proficere.

C. 23 q. 4 c. 21 · Soli predestinati saluantur, quod tamen postulando suo labore merentur · Item in Dialogo: [lib. I. c. 8.]

Obtineri nequaquam possunt que predestinata non fuerint. Sed ea, que sancti uiri orando efficiunt, ita predestinata sunt, ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perhennis regni predestinatio ita est ab omnipotenti Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perueniant, quatinus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante secula disposuit donare.

C. 23 q. 4 c. 22 · Item Augustinus. [in libro de predestinatione et gratia, c. 15.]

Nabuchodonosor penitenciam meruit fructuosam. Nonne post innumeras inpietates flagellatus penituit, et regnum, quod perdiderat, rursus accepit? Pharao autem ipsis est flagellis durior effectus et periit? Hic michi rationem reddat qui diuinum consilium nimium altum sapienti corde diiudicat, cur medicamentum unius medici confectum alii ad interitum, alii ualuerit ad salutem, nisi quia Christi bonus odor aliis est odor uitae in uitam, aliis est odor mortis in mortem? Quantum ad naturam, ambo homines erant. Quantum ad dignitatem, ambo reges. Quantum ad causam, ambo captiuum populum Dei possidebant. Quantum ad penam, ambo flagellis clementer ammoniti. Quid ergo fines eorum fecit esse diuersos, nisi quod unus Dei manum sentiens in recordatione propriae iniquitatis ingemuit, alter libero contra Dei misericordissimam ueritatem pugnauit arbitrio?

C. 23 q. 4 c. 23 · Idem

Vasis irae numquam Deus redderet interitum, si non spontaneum homo inueniretur habere peccatum, quia nec Deus peccanti homini iuste inferret iram, si homo ex predestinatione Dei cecidisset in culpam. Idem: § 1. Predestinationem Dei siue ad bonum siue ad malum in omnibus operari ineptissime dicitur, ut ad utrumque homines quedam necessitas uideatur inpellere, cum in bonis uoluntas sit intelligenda non sine gratia, in malis autem uoluntas intelligenda sine gratia. § 2. Cum uero aliquos a Deo aut traditos desideriis suis, aut obduratos legimus aut relictos, magnis peccatis suis hoc ipsos meruisse profitemur, quo quia talia eorum crimina precesserunt, ut ipsi sibi penam debuerint, qua eis etiam supplicium uerteretur in reatum. Atque ita nec de iudicio Dei querimur, quo deserit meritos deseri, et misericordiae eius gratias agimus, qua liberat non meritos liberari. § 3. Vires itaque obedientiae non ideo cuiquam subtraxit, quia eum non predestinauit, sed ideo eum non predestinauit, quia recessurum ab ipsa obedientia esse preuidit. § 4. Predestinatio quoque Dei semper in bono est, que peccatum sola hominis uoluntate conmissum aut remittendum nouit cum laude misericordiae, aut plectendum cum laude iusticiae. In malis autem operibus nostris sola prescientia Dei intelligenda est, quia, sicut presciuit et predestinauit que ipse fecit, et ut faceremus dedit, ita presciuit tantum, non etiam predestinauit, que nec ipse fecit, nec ut faceremus exegit. § 5. Hi autem, de quibus dicitur: "Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum," uoluntate exierunt, uoluntate ceciderunt, et quia presciti sunt casuri, non sunt predestinati; essent autem predestinati, si essent reuersuri, et in sanctitate ac ueritate mansuri. Ac per hoc predestinatio Dei multis est causa standi, nemini est causa labendi.

C. 23 q. 4 d.p.c. 23

Non ergo necessitatem facit correctionis uel obdurationis diuina predestinatio seu prescientia, cum boni per gratiam corrigantur, et libero arbitrio mali pereant. Neque enim, quia predestinatio seu prescientia Dei non falli potest, necessario eueniunt que predestinantur uel presciuntur, sicut nec necessario predestinantur uel presciuntur que futura sunt: sed quia bona absque eius gratia, mala preter eius scientiam euenire non possunt. § 1. Quamuis ergo conuenienter dicatur, si hec predestinata sunt uel prescita, necessario euenient: non tamen ideo absolute uerum est, necessario euenient que predestinata sunt uel prescita; quia hic necessitas refertur ad rerum euentum, ibi ad intuitum diuinae prescientiae. Unde Augustinus: "Duae sunt," inquit, "necessitates, simplex una, ueluti, necesse est omnes homines esse mortales: altera conditionis, ut, si aliquem ambulare quis scit, eum ambulare necesse est. Quod enim quisque nouit, id esse aliter, ac notum est, nequit. Sed hec minime secum illam simplicem trahit. Hanc enim necessitatem non propria facit natura, sed condicionis adiectio. Nulla enim necessitas cogit incedere gradientem uoluntate, quamuis eum tunc, cum gradiatur, incedere necessarium sit. Eodem igitur modo, si quid prouidentia presens uidet, id necesse est esse, tametsi nullam naturae habeat necessitatem. At quidem ea futura, que ex libertate arbitrii proueniunt, prescientia contuetur. Hec igitur, ad intuitum relata diuinum, necessaria fiunt per dispositionem diuinae nocionis. Per se uero considerata absolutam naturae suae libertatem non deserunt. Fient igitur proculdubio cuncta, que futura Deus esse prenoscit; sed eorum quedam de libero proficiscuntur arbitrio, que, quamuis eueniant, existendo tamen naturam propriam non amittunt, qua prius, quam fierent, etiam non euenire potuissent." § 2. His omnibus mala nostra libero asscribuntur arbitrio, cum alibi diuinae asscribantur indignationi. Unde Gregorius: "Cum superna indignatio sese, ut ita dixerim, medullitus mouet, hanc opinio humana non remouet, nec se cuiuslibet utiliter deprecatio obicit, cum semel Deus aliquid ab intimis irascendo disponit. Hinc est enim, quod Moyses, qui reatum totius plebis apud Dominum suis precibus tersit, dumque se obicem obtulit, diuinae iracundiae uim placauit, ad petram Oreb ueniens, et pro aquae exhibitione diffidens, repromissionis terram ingredi Domino irascente non potuit." § 3. Item Augustinus: "De Tyriis uero et Sydoniis quid aliud possumus dicere, quam non datum esse eis ut crederent, quos credituros fuisse ipsa ueritas docet, si talia qualia apud non credentes facta sunt, uirtutum signa uidissent? Quare autem hoc negatum eis fuerit, dicant, si possunt, qui calumpniantur, et ostendant, cur apud eos Dominus mirabilia, quibus profutura non erant, fecerit, et apud eos, quibus erant profutura, non fecerit. Nos etenim, si ratione facti profunditatem iudicii eius penetrare non possumus, manifestissime tamen scimus, et uerum esse quod dixit, et iustum esse quod fecit, et non solum Tyrios et Sydonios, sed etiam Corozaim et Bethsaida potuisse conuerti, et fideles ex infidelibus fieri, si hoc in eis Dominus uoluisset operari. Neque enim ulli falsum uideri potest, quod ueritas ait: 'Nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo.' Item qui per Prophetam plebi Iudaicae promisit: 'Ecce, ego sepiam uias tuas spinis, et muniam eas lapidibus quadris,' id est adimam tibi facultatem peccandi. Idem per Psalmistam de dampnandis dixerat: 'Fiant uiae eorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.' Sed in his omnibus uicia nostra humanae asscribuntur mentis arbitrio, quod diuina clementia in electis misericorditer uertit ad bonum, in dampnandis iuste relinquit ad malum. Sicut ergo, quamuis certissime sciamus, neminem ultra terminum a Deo sibi prefixum esse uicturum, omnibus tamen languentibus non incongrue medemur: sic, quamuis nemo saluetur, nisi predestinatus ad uitam, omni tamen delinquenti est adhibenda correctio. nec malorum est negligenda disciplina." Unde idem Augustinus Bonifatio:

C. 23 q. 4 c. 24 · Non semper in eos, qui peccant, uindicta exercenda est

Ipsa pietas, ueritas, karitas, nos non permittit contra Cecilianum eorum hominum accipere testimonium, quos in ecclesia non uidemus, cui Dominus perhibet testimonium. Quos enim diuina testimonia non secuntur, pondus humani testimonii perdiderunt. Item: § 1. Molestus est medicus furenti frenetico, et pater indisciplinato filio: ille ligando, ille cedendo, sed ambo diligendo. Si autem illos negligant, et perire permittant, ista pocius falsa mansuetudo est crudelitas. Item: § 2. Quapropter si potestate, quam propter religionem ac fidem, tempore quo debuit, diuino munere accepit ecclesia, hii, qui inueniuntur in uiis et sepibus, id est in heresibus et scismatibus coguntur intrare, non quia coguntur reprehendant, sed quo coguntur adtendant. Conuiuium Domini est unitas corporis Christi non solum in sacramento altaris, sed etiam in uinculo pacis. In eodem: § 3. Theodosius inperator legem generaliter in omnes hereticos promulgauit, ut quisquis eorum episcopus uel clericus ubilibet esset inuentus, decem libris auri mulctaretur. Item: § 4. Si duo aliqui in una domo simul habitarent, quam certissime sciremus ruituram, nobisque id prenunciantibus nollent credere, atque in ea manere persisterent, si eos inde possemus eruere uel inuitos, quibus inminentem illam ruinam predemonstrauimus, ut ulterius redire sub eius periculum non auderent, puto, nisi faceremus, non inmerito crudeles iudicaremur. Porro, si illorum unus nobis diceret, quando intraueritis eruere nos, me ipsum continuo trucidabo; alter autem nec exire quidem inde, nec erui uellet, sed neque necare se auderet; quid eligeremus, utrum ambos ruinae obprimendos relinquere, an, uno saltim per nostram operam liberato, alterum non nostra culpa, sed sua pocius interire? Nemo est tam infelix, qui non quid fieri in talibus rebus oporteat facillime iudicet. Item post pauca: § 5. Quod si plurimi essent in domo ruitura, et inde saltim unus liberari posset, atque, id cum facere conarer, alii semetipsos precipitio necarent, dolorem de ceteris, uerum de unius saltim salute consolaremur; non tamen, ne se ipsos alii perderent, perire uniuersos nullo liberato permitteremus. Quid igitur de opere misericordiae, quod pro uita eterna adipiscenda et pena eterna uitanda hominibus deberemus inpendere, iudicandum est, si pro salute ista non solum temporali, sed etiam breui et ad tempus exiguum liberanda sic nos subuenire hominibus ratio uera et benigna conpellit? Item: § 6. Si (inquiunt Donatistae) oportet, ut nos extra ecclesiam et aduersus ecclesiam fuisse peniteat, ut salui esse possimus, quomodo post istam penitenciam apud uos clerici uel etiam episcopi permanemus? Hoc non fieret, quoniam reuera (quod fatendum est) fieri non deberet, nisi pauci ipsa conpensatione sanarentur. Sed sibi hoc dicant, et multo maxime doleant humiliter, qui in tanta morte precisionis iacent, ut isto quodam uulnere matris catholicae reuiuiscant. Cum enim precisus ramus inseritur, fit aliud uulnus in arbore, quo possit recipi, ut uiuat, qui sine uita radicis peribat; sed cum receptus recipienti coaluerit, et uigor consequitur et fructus; si autem non coaluerit, ille quidem arescet, sed uita arboris permanebit. Est enim et tale inserendi genus, ut nullo preciso ramo, qui intus est, ille, qui foris est, inseratur; non tamen nullo, sed uel leuissimo uulnere arboris. Ita ergo et isti, cum ad radicem catholicam ueniunt, nec eis, postquam uix erroris sui penitet honor clericatus aut episcopatus aufertur, si quidem fit aliquid tamquam in cortice arboris matris contra integritatem seueritatis; uerumtamen, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, ad Dei misericordiam precibus fusis, coalescente pace ramorum suorum, karitas cooperuit multitudinem peccatorum. Et paulo post: § 7. Verum in huiusmodi causis, ubi per graues dissensionum scissuras non huius aut illius hominis est periculum, sed populorum strages iacent, detrahendum est aliquid seueritati, ut maioribus malis sanandis sincera karitas subueniat. Habeant ergo de preterito detestabili errore, sicut Petrus habuit de mendacii timore, amarum dolorem, et ueniant ad ecclesiam Christi ueram, id est catholicam matrem: sint in illa clerici, sint episcopi utiliter, qui contra eam fuerunt hostiliter. Non inuidemus, imo amplectimur, hortamur, optamus, et quos in uiis aut sepibus inuenimus, intrare cogimus, et sic nondum quibusdam persuademus, quia non res eorum, sed ipsos querimus?

C. 23 q. 4 c. 25 · Medicinali seueritate mali coguntur ad bonum · Idem Fausto. [epist. CLXVII.]

Quid faciet ecclesiae medicina, salutem omnium materna karitate conquirens, tamquam inter freneticos et lethargicos estuans? Numquid contempnere, numquid desistere uel debet, uel potest? Utrisque si necesse est sit molesta, que neutris est inimica. Nam et frenetici nolunt ligari, et lethargici nolunt excitari, sed perseuerat diligentia karitatis freneticum ligare, lethargicum stimulare, ambos amare. Ambo offenduntur, sed ambo diliguntur. Ambo molestari, quamdiu egri sunt, indignantur, sed ambo sanati gratulantur. In eodem: § 1. Catholici esse non incipiunt, nisi heretici destiterint esse. Neque enim sacramenta eorum inimica sunt nobis, que in illis nobis communia sunt, quia non humana sunt, sed diuina. Proprius error eorum est auferendus, quem male inierunt, non sacramenta, que similiter acceperunt, que ad penam suam portant et habent, quanto indignius habent, sed tamen habent.

C. 23 q. 4 d.p.c. 25

Ecce, quod crimina sunt punienda, quando salua pace ecclesiae feriri possunt; in quo tamen discretio adhibenda est. Aliquando enim delinquentium multitudo diu per patienciam ad penitenciam est expectanda: aliquando in paucis est punienda, ut eorum exemplo ceteri terreantur, et ad penitenciam prouocentur. Hinc, cum discipuli celesti igne Samaritanos uellent consumere, prohibiti sunt, et Samaritani ad penitenciam sunt expectati, ut Christo predicante conuerterentur ad fidem. Unde Ambrosius ait: [lib. VII. commentariorum ad c. 9. Lucae u. 54.]

C. 23 q. 4 c. 26 · Non semper est in eos, qui peccant, uindicta exercenda

Quod Christus discipulos increpauit, quia ignem descendere super eos gestiebant, qui ipsum non receperant, ostenditur nobis, non semper in eos, qui peccant, uindicandum, quia nonnumquam amplius prodest clementia, tibi ad pacientiam, quam lapso ad correctionem. Denique Samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis arcetur; nec discipuli peccant, qui legem secuntur. Sciebant enim et Finees reputatum ad iusticiam, quod sacrilegos interemerat, et ad preces Helyae ignem descendisse de celo.

C. 23 q. 4 d.p.c. 26

Potest in hac prohibitione Apostolorum aliud intelligi. Apostoli non zelo iusticiae, sed amaritudinis odio ob iniuriam suae expulsionis uindicandam Samaritanos igne uoluerunt consumere; Dominus autem uolens eos iniuriam propriae personae cum patiencia et gaudio tollerare, iniuriam uero seruitutis diuinae non inultam relinquere, ait: "Nescitis, cuius spiritus estis?" Hinc etiam Petrus, qui, cum aliis audierat: "Beati eritis, cum maledixerint uobis homines, et dixerint omne malum aduersum uos; gaudete in illa die, et exultate, quoniam merces uestra copiosa est in celis," contumelias sibi illatas cum gaudio suscipiebat; peccata uero, que in Deum conmittebantur, acerrime puniebat. Unde Ananiam et Saphiram Spiritui sancto mentientes mortis sentencia perculit. Sic etiam Paulus, dum a suo contemptu pia ammonitione et multimoda conmendatione sui Chorinthios reuocaret, magum illum Elymam qui credituros a fide retrahebat, cecitate percussit, ut ceteri perterriti predicationem eius non inpedirent, sed in Christum credentes animae cecitatem effugerent. Et Chorinthium illum fornicatorem, quia in Deum peccauerat, sathanae ad uexandum tradidit. Hinc etiam Gregorius scribit Ianuario Episcopo, reprehendens eum, quod ob iniuriam propriae personae quendam excommunicauerat, dicens: [l. II. Indict. 10. epist. 34.]

C. 23 q. 4 c. 27 · Pro iniuria propria episcopo aliquem excommunicare non licet

Inter querelas multiplices Ysidorus uir clarissimus a fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est. Quod quam ob rem factum fuerit, dum a clerico tuo, qui presens erat, uoluissemus addiscere, pro nulla alia causa, nisi pro eo, quod te iniuriauerat, factum innotuit. Que res nos uehementer afflixit, quia, si ita est, nichil te cogitare de celestibus ostendis, sed terrenam te habere conuersationem significas, dum pro uindicta propriae iniuriae (quod sacris regulis prohibetur) maledictionem anathematis inuexisti. Unde de cetero omnino esto circumspectus atque sollicitus, et talia cuiquam pro defensione tuae iniuriae inferre denuo non presumas. Nam si tale aliquid feceris, in te scias postea esse uindicandum.

C. 23 q. 4 d.p.c. 27

Hinc idem in omeliis, ostendens, quod peccata, que in Deum uel in proximum conmittuntur, a nobis punienda sunt, ea uero, quibus in nos delinquitur, patienter tolleranda, uel potius dissimulanda sunt ait:

C. 23 q. 4 c. 28 · Valde offendit qui dominica debita inpune dimittit

Si is, qui prelatus est, debitori dominico culpas inpune dimittit, non mediocriter profecto offendit, qui debita celestis regis et Domini sua presumptione resoluit. Ea namque, que in nobis conmittuntur, facile possumus dimittere; ea uero, que in Deum conmissa sunt, cum magna discretione, nec tamen sine penitencia possumus relaxare.

C. 23 q. 4 d.p.c. 28

Semel uero culpa remissa recidiuo dolore iterum ad animum reuocari non debet. Unde Gelasius Gerontio, Iohanni, Germano et Petro Episcopis:

C. 23 q. 4 c. 29 · Iniuria, cui semel remittitur, iterum reuocari non debet

Si illic, ubi hec acta sunt, presentibus utrisque constiterit, et satisfecisse Stephanum, et supplicatione suscepta eum, qui male tractatus est, ignouisse, semel in abolitione missa punitio recidiuo dolore non debet iterari, diuinae scilicet imitatione clementiae, que dimissa peccata in ulcionem redire non patitur. Sin uero nichil uel de satisfactione probabitur, uel de remissione transactum dilectionis uestrae sermone monstretur, quatinus, siue nunc saltim poterit conpetens satisfactio prouenire, illud pocius exerceatur, ubi animum sanare possit afflicti, siue irremissibilis prestat acerbitas, ibidem nichilominus uindicetur, ubi plectibilis est orta presumptio.

C. 23 q. 4 d.p.c. 29

Sed obicitur illud Ambrosii: "Ad preces Helyae ignis descendit de celo, ut Prophetae uindicaretur iniuria." Quod tunc intelligitur factum, quando Achab rex Israel post sterilitatem illam trium annorum et sex mensium, que facta est, quando precibus Helyae celum clausum est annis tribus et mensibus sex, misit duos quinquagenarios ad Helyam, qui dicerent ei: "Homo Dei, rex Israel uocat te, qui ait: Si homo Dei sum, descendat ignis de celo, et consumat uos, et statim ignis de celo descendit, et consumpsit eos." Quo facto non cuius meriti apud Deum esset uoluit ostendere, sed quod ille esset uerus Deus, quem colebat, non ille, ad cuius culturam stupro corporis proprii Iezabel nonnullos prouocabat, euidentissimis indiciis monstrare curauit. Iniuria ergo Prophetae non alia, quam iniuria ipsius Domini intelligitur, que in paucis uindicanda est, ut ceteri terreantur. Item obicitur illud Siluerii: [ad Amatorem Episcopum]

C. 23 q. 4 c. 30

Guilisarius patricius noster mandauit me ad se uenire pacifice pro quibusdam ecclesiasticis dispositionibus in palacium principis, et ad primum et ad secundum uelum retinuit omnem clerum et populum, qui mecum ueniebat, et nullum permisit introire, nisi me solum, et Vigilium diaconem nostrum. Me uero ui retento, et ante predictam patriciam deducto, miserunt in exilium, in quo modo sustentor pane tribulationis et aqua angustiae. Ego tamen non dimisi, nec dimitto propterea offitium meum, sed cum episcopis, quos congregare potui, eos, qui talia erga me egerunt, anathematizaui, et una cum illis apostolica auctoritate statui, nullum umquam taliter decipiendum, sicut deceptus sum, et, si aliquis deinceps ullum umquam episcoporum taliter deceperit anathema maranatha fieret in conspectu Dei et sanctorum angelorum. Idem Vigilio: § 1. Habeto itaque cum his, qui tibi consentiunt, plenae dampnationis sentenciam, sublatumque tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce, sancti Spiritus iudicio et apostolica a nobis auctoritate dampnatus.

C. 23 q. 4 d.p.c. 30

Sed et hic non suam, sed ecclesiae iniuriam ultus est. Quod autem peccatum populi in paucis puniendum sit, Moyses exemplo docuit, qui peccatum ydolatriae in paucos cultores uituli uindicauit, morte paucorum expians peccata multorum, in presens terrens, in posterum disciplinam sanctiens. Sic et ipse Christus peccata totius populi morte paucorum puniuit, dum pro fornicatione totius populi una die XXIII. milia perierunt. Sic et pro peccato murmurationis uel temptationis nonnulli puniti sunt, ut eorum exemplo ceteri ad penitenciam cogerentur. Sic et cottidie nonnullos punit Deus, ut diuina prouidentia etiam circa humana uigilare cognoscatur, et nonnullos etiam per longa tempora ad penitenciam expectat, ut patienciam suae benignitatis nobis ostendat. Sic Helyas etiam culturam Baal uindicauit, sacerdotes et prophetas eius interficiendo, morte auctorum expians peccata imitantium populorum. § 1. Quod uero peccata, que publicis indiciis deseruntur, punienda non sint, illo exemplo probatur, quo Christus, qui Iudam solus furem nouerat, non abiecisse, sed patienter tollerasse asseritur. Unde Ambrosius super primam epistolam ad Chorinthios [cap. S.] ait:

C. 23 q. 4 c. 31 · Iudicis non est sine accusatore dampnare

Si quis potestatem non habet quem scit reum abicere, uel probare non ualet, inmunis est, et iudicis non est sine accusatore dampnare, sicut Christus non abiecit Iudam.

C. 23 q. 4 d.p.c. 31

Similiter non est ferenda sentencia, quando multitudo est in causa, uel quando ille peccat, qui sociam habet multitudinem. Unde Augustinus in libro II. [c. 2.] contra Parmenianum:

C. 23 q. 4 c. 32 · Quod a multitudine peccatur, uel ab eo, qui multitudinem habet sociam, ab ecclesia non punitur, sed defletur

Non potest esse salubris a multis correctio, nisi cum ille corripitur, qui non habet sociam multitudinem. Cum uero idem morbus plurimos occupauerit, nichil aliud restat bonis, quam dolor et gemitus, ut per illud signum, quod Ezechieli sancto reuelatur, illesi euadere ab illorum uastatione mereantur. Et infra: § 1. Reuera cum contagio peccandi multitudinem inuaserit, diuinae disciplinae seuera misericordia necessaria est. Nam consilia separationis et inania sunt, et perniciosa atque sacrilega, quia inpia et superba sunt, et plus perturbant infirmos bonos, quam corrigant animosos malos. Et infra: § 2. Turba autem iniquorum, cum facultas est in populis promendi sermonem, generali obiurgatione ferienda est, et maxime, si occasionem atque oportunitatem prebuerit aliquod flagellum desuper Domini, quo eos appareat pro suis meritis uapulare.

C. 23 q. 4 d.p.c. 32

Precepta uero euangelica de dilectione inimicorum, et misericordia inpendenda proximis, exhortationes quoque Apostoli de cibandis uel potandis inimicis, non eatenus intelligenda sunt, ut peccandi relaxetur inpunitas, sed ut delinquenti correctio et naturae ministretur subsidium, donec per sentenciam iudicis, adempta spe correctionis, malorum tollatur exercitium. In hoc ergo iubemur diligere inimicos, et miseri eorum, ut de eorum perditione doleamus, eorum salutem desideremus, et pro illorum correctione cottidie laboremus et oremus, penitentibus solacia inpendamus, alter alterius onera portantes; ut non pertinaces et in malo persistentes inpunitate donemus. Sicut enim erga penitentes non seueri, sed misericordes esse monemur, iuxta illud: "Noli esse nimis iustus, quia est iustus qui perit in iusticia sua," et iterum: "Iudicium sine misericordia ei, qui non fecit misericordiam;" et item illud Apostoli in secunda epistola ad Chorinthios: "Cui aliquid donastis, et ego. Nam et ego si quid donaui, propter uos donaui, ac si ipse Christus donaret, ut non circumueniamur a sathana, Non enim ignoramus cogitationes eius," qui quos nequit consentiendo decipere facit nimis asperos, sicut, inquam, penitentibus, ut dictum est, misericordes esse iubemur, sic inpenitentibus et obstinatis in malo inpendere prohibemur misericordiam. Unde Ambrosius in libro de offitiis:

C. 23 q. 4 c. 33 · De iusta et iniusta misericordia

Est iniusta misericordia. Denique in lege scriptum est de quodam: "Non misereberis illius, "et in libris Regum legitur, quia Saul contraxit offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat diuina sentencia seruari. Ita, si quis latronem filiis deprecantibus motus, et lacrimis coniugis eius inflexus absoluendum putat cui adhuc latrocinandi aspiret affectus, nonne innocentes tradet exitio qui liberat multorum exitia cogitantem? Certe si gladium reprimit, uincula dissoluit, laxat exilium? cur latrocinandi qua potest clementiori uia non eripit facultatem, qui uoluntatem extorquere non potuit? Deinde inter duos, hoc est accusatorem et reum, pari periculo de capite decertantes, alterum, si non probasset, alterum, si esset ab accusatore conuictus, si non id, quod iusticiae est, iudex exequatur: sed miseretur alterius, aut dampnabit probantem, aut, dum accusatori fauet, quod probare non possit, addicet innoxium; non potest igitur hec dici iusta misericordia. In ipsa ecclesia, ubi maxime quis misereri debet, teneri quam maxime debet forma iusticiae, ne quis a consortio criminationis abstractus, breui lacrimula atque ad tempus parata, uel etiam uberioribus fletibus communionem, quam plurimis debet postulare temporibus a facilitate sacerdotis extorqueat. Nonne cum uni indulget indigno, ad prolapsionis contagium prouocat uniuersos? Facilitas enim ueniae incentiuum tribuit delinquendi.

C. 23 q. 4 c. 34 · Non debemus in mala causa pauperi misereri · Item Augustinus in libro Psalmorum. [Psal. 32.]

Ne amisso iudicio sis pauperi in mala causa misericors, cuius si parcis saccello, percutis cor, et tanto nequiorem reddis, quanto iustum fauere uidet sibi.

C. 23 q. 4 c. 35 · Homini est miserendum, peccatori est irascendum · Idem.

Duo ista nomina cum dicimus, homo peccator, non utique frustra dicuntur. Quia peccator est, corripe: et quia homo, miserere, nec omnino liberabis hominem, nisi eum persecutus fueris peccatorem. Huic offitio omnis inuigilat disciplina, sicut cuique regenti apta et accommodata est, non solum episcopo regenti plebem suam, sed etiam pauperi regenti domum suam, diuiti regenti familiam suam, marito regenti coniugem suam, patri regenti prolem suam, iudici regenti prouinciam suam, regi regenti gentem suam. Et paulo post: § 1. Ita nulli homini claudenda est misericordia, nulli peccato inpunitas relaxanda. Hinc itaque intelligendum est, quam non sit contempnenda elemosina, que quibusque pauperibus iure humanitatis inpenditur, quandoquidem Dominus subleuabat indigentiam pauperum etiam his loculis, quos ex opibus inplebat aliorum. Et paulo post: § 2. Non ergo suscipiamus peccatores, propter quod sunt peccatores, sed tamen eos ipsos, quia et homines sunt, humana consideratione tractemus; persequamur in eis propriam iniquitatem, misereamur communem naturam.

C. 23 q. 4 d.p.c. 35

Item illud euangelii, quod obiciebatur: "Qui gladio usus fuerit gladio cadet," Augustinus exponit in libro 2. contra Manicheos, [cap. 70.] ita dicens:

C. 23 q. 4 c. 36 · Qui dicatur gladium accipere

Ille gladium accipit, qui, nulla superiori ac legitima potestate uel iubente, uel concedente, in sanguinem alicuius armatur.

C. 23 q. 4 d.p.c. 36

Porro illud Ieronimi, quo ecclesia negatur aliquem persequi, non ita intelligendum est, ut generaliter ecclesia nullum persequatur, sed quod nullum iniuste persequatur. Non enim omnis persecutio culpabilis est, sed rationabiliter hereticos persequimur, sicut et Christus corporaliter persecutus est eos, quos de templo expulit. Unde Augustinus ait Vincentio Donatistae:

C. 23 q. 4 c. 37 · Potestatis offitio utiliter inquieti corriguntur

Nimium sunt inquieti, quos per ordinatas a Deo potestates cohiberi atque corrigi michi non uidetur inutile. Nam de multorum iam correctione gaudemus. Et post pauca: § 1. Si enim quisquam inimicum suum periculosis febribus freneticum factum currere in preceps uideret, nonne tunc pocius malum pro malo redderet, si sic eum ire permitteret, quam si corrigendum curandumque ligaret? Et tamen ei tunc molestissimus et aduersissimus uideretur, quando utilissimus et misericordissimus extitisset. Sed plane salute reparata tanto uberius ei gratias ageret, quanto minus sibi pepercisse sensisset. Et post pauca: § 2. At quibusdam ista non prosunt. Numquid ideo negligenda est medicina, quia nonnullorum est insanabilis pestilentia? Item post aliqua: § 3. Non omnis, qui parcit, amicus est, nec omnis, qui uerberat, inimicus. Meliora sunt uulnera amici, quam oscula inimici. Melius est cum seueritate diligere, quam cum lenitate decipere. Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus iusticiam negligebat, quam esurienti panis frangitur, ut iniusticiae seductus adquiescat. Item post pauca: § 4. Putas, neminem debere cogi ad iusticiam, cum legas patremfamilias dixisse seruis: "Quoscumque inueneritis cogite intrare;" cum legas etiam ipsum primo Saulum, postea Paulum, ad ueritatem cognoscendam et tenendam magna uiolentia Christi cogentis conpulsum esse. Item post pauca: § 5. Et noueritis furem aliquando auertendis pecoribus pabulum spargere, et aliquando pastorem flagello errantia pecora reuocare. Item: § 6. Si semper esset culpabile persecutionem facere, non scriptum esset in libris sanctis: "Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar." Aliquando ergo et qui eam patitur iniustus est, et qui eam facit iustus est. Sed plane sepe et mali persecuti sunt bonos, et boni malos; illi nocendo per iniusticiam, illi consulendo per disciplinam; illi inmaniter, illi temperanter; illi seruientes cupiditati illi karitati. Nam qui trucidat non considerat quemadmodum secet. Ille enim persequitur sanitatem, ille putredinem. Occiderunt inpii Prophetas: occiderunt inpios et Prophetae. Flagellauerunt Iudei Christum: Iudeos flagellauit et Christus; traditi sunt Apostoli ab hominibus humanae potestati: tradiderunt Apostoli homines potestati sathanae. In his omnibus quid adtenditur, nisi eorum quis pro ueritate, quis pro iniquitate, quis nocendi causa, quis emendandi? Et paulo post: § 7. Constantinus inperator constituit, ut res conuictorum et unitati peruicaciter resistentium fisco uendicarentur. Et post pauca: § 8. Certe nullius crimen maculat nescientem. Item: § 9. Facta nocentium, que innocentibus demonstrari uel ab innocentibus credi non possunt, non inquinant quemquam, sed propter innocentium consortium etiam cognita sustinentur. Non enim propter malos boni sunt deserendi, sed propter bonos mali sunt tollerandi, sicut tolerauerunt Prophetae, contra quos tanta dicebant, nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant.

C. 23 q. 4 c. 38 · Heretici ad salutem etiam inuiti sunt trahendi · Item Donato Presbitero. [epist. CCIV.]

Displicet tibi, quod traheris ad salutem Dei, cum tamen multos nostros traxeris ad perniciem? Quid enim uolumus, nisi te conprehendi, et presentari, et seruari, ne pereas? Quod autem in corpore lesus es, ipse tibi fecisti, qui iumento tibi mox admoto uti noluisti, et te ad terram grauiter collisisti. Nam utique alius, qui adductus est tecum, collega tuus illesus uenit, quia ipse sibi talia non fecit. Sed neque putas hoc tibi fieri debuisse, quia neminem existimas cogendum ad bonum. Adtende quid dixerit Apostolus: "Qui episcopatum desiderat bonum opus desiderat." Et tamen tam multi ut episcopatum suscipiant tenentur inuiti, producuntur, includuntur, patiuntur tanta que nolunt, donec eis adsit uoluntas suscipiendi operis boni. Quanto magis uos ab errore pernicioso, in quo uobis inimici estis, trahendi estis et perducendi ad ueritatem uel cognoscendam, uel eligendam, non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam ne nequissime pereatis? § 1. Dicis, Dominum dedisse arbitrium liberum, ideo non debere hominem cogi ad bonum. Quare ergo illi, de quibus supra diximus, coguntur ad bonum? Adtende ergo et considera quod non ideo uoluntas bona misericorditer inpenditur, ut mala uoluntas hominis diligatur. Nam quis nesciat, nec dampnari hominem, nisi merito malae uoluntatis, nec liberari, nisi bonam habuerit uoluntatem? Non tamen ideo qui diliguntur malae suae uoluntati inpune et crudeliter permittendi sunt, sed, ubi potestas datur, et a malo prohibendi, et ad bonum cogendi. Nam, si uoluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Israelitae recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur, et ad terram repromissionis conpellebantur? Si uoluntas mala suae permittenda est libertati, quare Paulus non est permissus uti pessima uoluntate, qua persequebatur ecclesiam, sed prostratus est, ut cecaretur, et cecatus est, ut mutaretur, et mutatus est, ut mitteretur, missus est, ut qualia fecerat in errore, talia pro ueritate pateretur? Si uoluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis sanctis filium durum non solum uerbis corripere, sed etiam latera eius tundere, ut ad bonam disciplinam coactus ac domitus dirigatur? Unde idem Salomon dicit: "Tu percutis eum uirga, animam autem eius liberas a morte." Si mala uoluntas semper suae permittenda est libertati, quare corripiuntur negligentes pastores, et dicitur eis: "Errantem non reuocastis, perditum non requisistis?" Et uos oues Christi estis; characterem dominicum portatis in sacramento, quod accepistis; sed erratis et peritis. Non ideo uobis displiceamus, quia reuocamus errantes, et querimus errantes perditos. Melius enim facimus uoluntatem Domini monentis, ut uos ad eius ouile redire cogamus, quam consentiamus uoluntati errantium, ut perire uos permittamus. § 2. Noli ergo iam dicere, quod te assidue audio dixisse: Sic uolo errare, sic uolo perire. Melius hoc omnino non permittimus, quantum possumus. Modo, quo quod te in puteum, morereris, misisti, utique libera uoluntate fecisti. Sed quam crudeles essent serui Dei, si huic malae uoluntati tuae te permitterent, et non te de illa morte liberarent? Quis eos non merito culparet? Quis non inpios recte iudicaret? Et tamen tu te uolens in aquam misisti, ut morereris; illi te nolentem leuauerunt de aqua, ne morereris. Tu fecisti secundum uoluntatem tuam, sed in perniciem tuam; illi contra uoluntatem tuam, sed contra mortem tuam. Si ergo salus ista corporalis sic custodienda est, ut etiam in nolentibus ab eis, qui eos diligunt, seruetur: quanto magis illa spiritualis, in cuius desertione mors eterna metuitur? Quamquam et in ista morte, quam tu ipse tibi uoluisti inferre, non solum ad tempus, sed etiam in eternum morereris, quia, etsi non ad salutem, non ad ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et indiuiduam karitatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse inferre mortem debuisti. Considera scripturas diuinas, et discute quantum potes, et uide, utrum hoc fecerit aliquis aliquando iustorum atque fidelium, cum ab eis mala tanta perpessi sunt, qui eos ad interitum, non ad uitam, quo conpelleris, adigebant. Et post pauca: § 3. Repetis, sicut audio, quod in euangelio scriptum est, recessisse a Domino LXX. discipulos, et arbitrio suae malae atque inpiae discessionis fuisse permissos; ceterisque duodecim, qui remanserant, fuisse responsum: "Numquid et uos uultis abire?" Et non adtendis quia tunc primum ecclesia nouello germine pullulabat, nondumque conpleta fuerat illa prophetia: "Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient ei?" Quod utique quanto magis inpletur, tanto maiore ecclesia utitur potestate, ut non solum non inuitet, sed etiam cogat ad bonum. Hoc Dominus significare uolebat, qui, quamuis magnam haberet potestatem, prius tamen elegit conmendare humilitatem. Hoc et in illa conuiuii similitudine satis euidenter ostendit, ubi misit ad inuitatos, et noluerunt uenire, et ait seruo: "Exi cito in plateas et uicos ciuitatis, et pauperes ac debiles, cecos et claudos introduc huc. Et ait Domino seruus: Factum est, ut inperasti, et adhuc locus est. Et ait Dominus seruo: Exi in uias et sepes, et conpelle intrare, ut inpleatur domus mea." Vide nunc, quemadmodum de his, qui primi uenerant, dictum est: introduc eos; nunc dictum est: conpelle. Ita significata sunt ecclesiae primordia adhuc crescentis, ut essent uires etiam conpellendi.

C. 23 q. 4 c. 39 · Heretici utiliter patiuntur que utiliter catholici inferunt · Idem super Iohannem. [tractatu XI. ad c. 3.]

Quando uult Deus concitare potestates aduersus hereticos, aduersus scismaticos, aduersus dissipatores ecclesiae, aduersus exsufflatores Christi, aduersus blasphematores Christi baptismi non mirentur. Quia Deus uocitat, ut a Sara uerberetur Agar, cognoscat se Agar, ponat ceruicem; que, cum humiliata discederet a domina sua, occurrit ei angelus, et dixit: "Quid tibi est Agar, ancilla Sarae?" Cum conquesta esset de domina, quid audiuit ab angelo: "Reuertere ad dominam tuam." Ad hoc ergo affligitur, ut reuertatur, atque utinam reuertatur, quia proles eius, sicut Iacob, cum fratribus hereditatem tenebit. Mirantur autem, quia conmouentur potestates Christianae contra dissipatores detestandos ecclesiae. Si non mouerentur, quomodo redderent rationem de inperio suo Deo? Intendat karitas uestra quid dicam, quia hoc pertinet ad reges seculi Christianos, ut temporibus suis pacatam uellent suam matrem ecclesiam, unde spiritualiter nati sunt. Et paulo post: § 1. Nabuchodonosor rex decreuit, dicens: "Quicumque dixerint blasphemiam in deum Sydrac, Mysac, et Abdenago, in interitu erunt, et domus eorum in dispersione." Ecce quomodo rex alienigena seuit, ne blasphemetur Deus Israel, qui potuit tres pueros de igne liberare. Et nolunt, ut seuiant reges Christiani, quia Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberatur? Et infra: § 2. Quomodo ergo reges isti non moueantur, qui non tres pueros attendunt liberatos de flamma, sed se ipsos de flamma gehennae, quando uident Christum, a quo liberati sunt, exsufflari in Christianis? quando audiunt dici Christiano: Dic te non esse Christianum? Talia facere uolunt, sed saltim talia pati nolunt. Nam uidete, qualia faciunt, et qualia patiuntur; occidunt animas, affliguntur in corpore; sempiternas mortes faciunt, et temporales se perpeti conqueruntur.

C. 23 q. 4 c. 40 · Ecclesia ratione hereticos persequitur · Idem contra Petilianum. [lib. II. c. 79.]

Qui peccat, non peccat legis auctoritate, sed contra legis auctoritatem. Quia uero interrogas, que sit ratio persequendi, uicissim te interrogo, cuius sit uox in Psalmo dicentis: "Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar." Quere itaque causam, et modum persecutionis, et noli tanta impericia malorum generaliter persecutores reprehendere. [c. 82.] Non enim persequimur uos, nisi quemadmodum ueritas persequitur falsitatem. Item: [c. 1O.] § 2. Petilianus dixit, si Apostoli persecuti sunt aliquem, aut aliquem tradidit Christus? Augustinus respondit: Possem quidem dicere, ipsum sathanam omnibus malis hominibus esse peiorem, cui tamen tradidit Apostolus hominem in interitum carnis, ut spiritus sit saluus in die Domini Iesu, item alios, de quibus dicit: "Quos tradidi sathanae, ut discant non blasphemare." Et Dominus flagellatos expulit de templo inprobos mercatores, ubi etiam connexum est testimonium scripturae dicentis: "Zelus domus tuae comedit me." Ecce, inuenimus Apostolum traditorem, Christum persecutorem. [c. 19.]: § 3. Quare per uiolentissimas turbas etiam ultro inprobi estis ecclesiis catholicis, ubi potueritis aduertere quod innumerabilibus exemplis res ipsa indicat? Sed dicitis, uos loca uestra defendere, et resistitis fustibus et cedibus, quibuscumque potueritis. Quare non audistis ibi uocem Domini dicentis: "Ego autem uobis dico, non resistere malo?" Aut, si fieri potest, ut aliquando recte per uim corporalem resistatur uiolenti, nec ideo preceptum uioletur, quod audiuimus a Domino: "Ego autem dico uobis, non resistere malo:" cur non etiam hoc fieri potest, ut per ordinatas et legitimas potestates de sedibus, que illicite usurpantur uel ad iniuriam Dei retinentur, pius expellat inpium, et iustus iniustum? Neque enim eo modo persecutionem passi sunt pseudoprophetae ab Helya, quomodo ipse Helyas a rege nequissimo, aut, quia flagellatus est Dominus a persecutoribus, passionibus eius conparandi sunt quos ipse de templo flagellatos eiecit. § 4. Restat ergo, ut nichil aliud requirendum esse fateamini, nisi utrum iuste, an inpie feceritis, non miremini, si non desunt ministri Deo, per quos flagellemini, quia persecutionem patimini non a nobis, sed, sicut scriptum est, ab ipsis factis uestris. Et infra: § 5. De persecutione uestra querela sedabitur, si cogitetis prius et intelligatis, non omnem persecutionem esse culpabilem. Alioquin non laudabiliter diceretur: "Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar." Nam cottidie uidemus et filium de patre tamquam de persecutore suo conqueri, et coniugem de marito, et seruum de domino, et colonum de possessore, et reum de iudice, et militem uel prouincialem de duce uel rege, cum illi plerumque ordinatissima potestate homines sibi subditos per terrores leuium penarum a grauioribus malis prohibeant atque conpescant, plerumque autem a bona uita, et a bonis factis minando et seuiendo deterreant. Sed cum a malo et illicito prohibent, correctores et consultores sunt; cum autem a bono et licito, persecutores et obpressores sunt. Culpantur etiam qui prohibent a malo, si modum peccati modus correctionis excedat.

C. 23 q. 4 c. 41 · A regibus terrae contra inimicos suos ecclesia auxilium petat · Idem in epistola [XLVIII.] ad Vincentium.

Non inuenitur exemplum in euangelicis et apostolicis litteris, aliquid petitum a regibus terrae pro ecclesia contra inimicos ecclesiae. Quis negat non inueniri? Sed nondum implebatur illa prophetia: "Et nunc reges intelligite, erudimini, qui iudicatis terram." Adhuc enim inplebatur illud, quod in eodem psalmo paulo superius legitur: "Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum." Verumtamen si facta preterita in propheticis libris figurae fuerunt futurorum, in rege illo, qui appellabatur Nabuchodonosor, utrumque tempus prefiguratum est, et quod sub Apostolis habuit, et quod nunc habet ecclesia. Temporibus itaque Apostolorum et martirum illud inplebatur, quod figuratum est, quando rex memoratus pios et iustos cogebat adorare symulacrum, et recusantes in ignem mittebat. Nunc illud inpletur, quod paulo post in eodem rege figuratum est, cum conuersus ad honorandum Deum uerum decreuit in regno suo, ut, quicumque blasphemaret Deum Sydrach, Mysach et Abdenago, penis debitis subiaceret. Prius ergo tempus illius regis significabat priora tempora regum infidelium, quos patiuntur Christiani pro inpiis. Posterius uero tempus illius regis tempora regum fidelium, quos patiuntur inpii pro Christianis. Sed plane in eis, qui sub nomine Christi erant seducti a peruersis, ne forte oues Christi sint errantes, ad gregem aliter reuocandae sint, temperata seueritas, et magis mansuetudo seruatur, ut cohercione exiliorum atque dampnorum ammoneantur considerare, quid et quare patiantur, et discant preponere rumoribus et calumpniis hominum scripturas, quas legunt. Quis enim nostrum, quis uestrum non laudat leges ab inperatoribus datas aduersus sacrificia paganorum? Et certe longe ibi pena seuerior constituta est. Illius quippe inpietatis capitale supplicium constitutum est. De uobis autem corripiendis atque cohercendis habita ratio est, qua pocius ammoneremini ab errore discedere, quam pro scelere puniremini.

C. 23 q. 4 c. 42 · Malos ecclesia iuste persequitur · Idem eiusdem ad Bonifatium Comitem. [ep. L.]

Si ecclesia uera ipsa est, que persecutionem patitur, non que fecit, querant ab Apostolo, quam ecclesiam significabat Sara, quando persecutionem faciebat ancillae. Liberam quippe matrem uestram, celestem Ierusalem, id est ueram Dei ecclesiam, in illa muliere dicit figuratam, que affligebat ancillam. Si autem melius discutiamus, magis illa persequebatur Saram superbiendo, quam Sara cohercendo. Illa enim faciebat dominae iniuriam, ista inponebat superbae disciplinam. Deinde quero, si boni et sancti uiri nemini faciunt persecutionem, sed tantummodo patiuntur, cuius putant in Psalmo uocem esse, ubi legitur: "Persequar inimicos meos, et conprehendam illos, et non conuertar, donec deficiant?" Ergo si uerum dicere uel agnoscere uolumus, est persecutio iniusta, quam faciunt inpii ecclesiae Christi. Ista namque beata est, que persecutionem patitur propter iusticiam; illi uero miseri, qui persecutionem patiuntur propter iniusticiam. Proinde ista persequitur diligendo, illa seuiendo: ista ut corrigat, illa ut euertat: ista ut reuocet ab errore, illa ut precipitet in errorem. § 1. Quod autem dicunt qui contra suas inpietates leges iustas institui nolunt, non petisse a regibus terrae Apostolos talia non considerant, aliud tempus tunc fuisse, et omnia suis conuenire temporibus. Quis enim tunc in Christum crediderat inperator, quis ei pro pietate contra inpietatem leges ferendo seruiret. Tunc enim illud adhuc propheticum conplebatur: "Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum aduersus Dominum, et aduersus Christum eius." Nondum enim agebatur quod paulo post in eodem psalmo dicitur: "Et nunc reges intelligite, erudimini, qui iudicatis terram. Seruite Domino in timore, et exultate ei cum tremore." Quomodo ergo reges Domino seruiunt in timore, nisi ea, que contra Domini iussa fiunt, religiosa seueritate prohibendo atque plectendo? Aliter enim seruit, quia homo est, aliter etiam quia rex est. Quia homo est, seruit uiuendo fideliter; quia rex est, seruat leges iusta precipientes et contraria prohibentes conuenienti uigore sanctiendo.

C. 23 q. 4 c. 43 · Exemplo Christi mali sunt ad bonum cogendi · Idem. [in eadem epistola]

Quis potest nos amplius amare, quam Christus, qui animam suam posuit pro ouibus suis? Et, cum Petrum et alios apostolos uocasset uerbo solo, Paulum, ecclesia suae postea magnum edificatorem, sed horrendum antea uastatorem, non solum uoce conpescuit, uerum etiam potestate prostrauit, atque infidelitatis tenebris seuientem, ad desiderandum lumen cordis, ut surgeret, prius cecitate corporis percussit. Si pena illa non esset, non ab ea postmodum sanaretur, et quando apertis oculis nichil uidebat si eos saluos haberet, non ad inpositionem manus Ananiae, ut eorum aperiretur intuitus, tamquam squamas, quibus clausus fuerat, inde cecidisse scriptura narraret. Ubi est quod isti clamare consueuerunt, liberum est credere uel non credere? cui uim Christus intulit? quem coegit? Ecce habent Paulum apostolum; agnoscant in eo prius cogentem Christum, et postea docentem, prius ferientem, et postea consolantem. Mirum est autem, quomodo ille, qui pena corporis ad euangelium coactus intrauit, plus illis omnibus, qui solo uerbo uocati sunt, in euangelio laborauit, et quem maior timor conpulit ad karitatem, eius perfecta karitas foras mittit timorem. Cur ergo non cogeret ecclesia perditos filios, ut redirent?

C. 23 q. 4 c. 44 · Non crudelitate, sed dilectione Moyses populum flagellauit · Idem contra Faustum. [lib. XXII. c. 79.]

Quid crudele Moyses mandauit aut fecit, cum conmissum sibi populum sancte zelans, uiuo et uni uero Deo subditum cupiens, posteaquam cognouit ad fabricandum et colendum ydolum defluxisse, mentemque inpudicam prostituisse demonibus, in paucos eorum uindicans gladio, quos Deus ipse, quem offenderant, alto et secreto iudicio feriendos uoluisset mox feriri, et in presenti salubriter terruit, et disciplinam in posterum sanxit? Nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit, quis non in uerbis eius agnoscat, orantis pro peccatis eorum, et dicentis: "Si dimittis illis peccatum, dimitte: sin autem, dele me de libro tuo." § 1. Sic plane et Apostolus non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem sathanae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die Domini Iesu; tradidit et alios, ut discerent non blasphemare.

C. 23 q. 4 c. 45 · Non inputatur fidelibus, qui ex offitio aut tormenta exercent, aut capitalem sentenciam ferunt · Item Innocentius. [epist. III. ad Exsuperium, Episcopum Tolosanum, c. 3.]

Quesitum est etiam super his, qui post baptismum amministrauerunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulere sentenciam. Nichil de his legimus a maioribus diffinitum. Meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter uindictam noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministerio esse datum in huiusmodi uindices. Quomodo igitur reprehenderent factum, quod auctore Domino uiderent esse concessum? De his ergo, ut hactenus seruatum est, sic habeamus, ne aut disciplinam auertere, aut contra auctoritatem Domini uenire audeamus. Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia seruabuntur.

C. 23 q. 4 c. 46 · Inmunis est dictator a culpa, cum legum auctoritas in inprobos exercetur · Idem ad Tolosanum episcopum.

Illud etiam sciscitari uoluisti, an preces dictantibus liberum concedatur utique post baptismi regenerationem a principibus poscere mortem alicuius uel sanguinem de reatu. Quam rem principes numquam sine cognitione concedunt, sed ad iudices conmissa ipsa uel crimina semper remittunt, ut causa cognita uindicentur; que cum quesitori fuerint delegata, aut absolutio aut dampnatio pro negotii qualitate profertur. Et dum legum auctoritas in inprobos exercetur, erit dictator inmunis.

C. 23 q. 4 c. 47 · In correptione malorum Deus omnipotens placatur · Item Gregorius Brunichildae, Reginae Francorum. [lib. VII. Indict. 1. epist. 5.]

Si quos igitur uiolentos, si quos adulteros, si quos fures, uel aliis prauis actibus studere cognoscitis, Deum Deorum correctione placare festinate, ut per uos flagellum perfidarum gentium, quod (quantum uidemus) ad multarum nationum uindictam excitatum est, non inducat; ne, si, quod non credimus, diuinae ulcionis iracundia sceleratorum fuerit actione conmota, belli pestis interimat quos delinquentes ad rectitudinis uiam Dei precepta non reuocant.

C. 23 q. 4 c. 48 · Ecclesiasticae religionis inimici etiam bellis sunt cohercendi · Idem Genadio, Patricio et Exarcho Affricae. [lib. I. epist. 72.]

Sicut excellentiam uestram hostilibus bellis in hac uita Dominus uictoriarum fecit luce fulgere, ita oportet etiam inimicis ecclesiae eius omni uiuacitate mentis et corporis obuiare, quatinus eius ex utroque triumpho magis ac magis enitescat opinio, cum et forensibus bellis aduersariis catholicae ecclesiae pro Christiano populo uehementer obsistitis, et ecclesiastica prelia sicut bellatores Domini fortiter dimicatis. Notum est enim hereticae religionis uiros, si eis, quod absit, suppetit nocendi licentia, contra catholicam fidem uehementer insurgere, quatinus hereseos suae uenena ad tabefacienda, si ualuerint, Christiani corporis membra transfundant. Cognouimus enim eos contra catholicam ecclesiam, Domino eis aduersante, colla subrigere, et fidem Christiani nominis inclinare uelle; sed eminentia uestra conatus eorum conprimat, et superbas eorum ceruices iugo rectitudinis premat. Concilium uero catholicorum episcoporum ammoneri precipite, ut primatem non ex ordine loci postpositis uitae meritis faciat, quoniam apud Deum non gradus elegantior, sed uitae melioris actio conprobatur. Ipse uero primas non passim (sicut moris est) per uillas, sed in una ciuitate eorum iuxta electionem resideat, quatinus adeptae dignitatis meliori ingenio resistendi Donatistis possibilitas disponatur. Ex concilio uero Numidiae si qui desiderant ad apostolicam sedem uenire, permittite, et, si quilibet eorum uiae contradicere putauerint, obuiate. Magis profecto excellentia uestra apud Creatorem gloria proficit, si per eam dispersarum ecclesiarum potuerit societas restaurari. Cum enim largita munera ad nominis sui conspicit gloriam reuocari, tanto largiora tribuit, quanto per ea religionis suae dignitatem uiderit ampliari. Persoluentes preterea paternae karitatis affectum, Dominum petimus, quo brachium uestrum ad conprimendos hostes forte efficiat, et mentem eius fidei zelo uelut mucrone gladii uibrantis exacuat.

C. 23 q. 4 c. 49 · Merito fidei bellorum prestatur uictoria · Idem ad eundem. [lib. I. epist. 73.]

Si non ex fidei merito et Christianae religionis gratia tanta excellentiae uestrae bellicorum actuum prosperitas eueniret, non miranda fuerant, cum sciamus, hec etiam antiquis bellorum ducibus fuisse concessa. Sed cum futuras, Deo largiente, uictorias non carnali prouidentia, sed magis orationibus preuenitis, fit, ut hoc in stuporem ueniat, quod gloria uestra non terreno consilio, sed Deo desuper largiente descendat. Ubi enim meritorum uestrorum loquax non discurrit opinio? que bella uos frequenter appetere non desiderio fundendi sanguinis, sed dilatandae causa reipublicae in qua Deum coli conspicimus, loquitur, quatinus Christi nomen per subditas gentes fidei predicatione circumquaque discurreret. Sicut enim exteriora uos uirtutum opera eminentes in hac uita constituunt, ita et interna morum ornamenta ex corde mundo procedentia in futuram uitam celestium gaudiorum participatione glorificant. Plurima enim pro pascendis ouibus B. Petri apostolorum principis utilitatibus excellentiam uestram prestitisse didicimus, ita, ut non parua loca patrimonii eius propriis nudata cultoribus, largitis Dacorum habitatoribus, restaurasset. Quecumque igitur illi Christianissima mente confertis, horum retributionem per spem in futuro iudicio sustinetis

C. 23 q. 4 d.p.c. 49

Breuiter monstratum est, quod boni laudabiliter persecuntur malos, et mali dampnabiliter persecuntur bonos. Illud autem Apostoli: "Tu autem quis es, qui iudicas seruum alienum?" de occultis alieni cordis intelligendum est. Quod uindicta inferri possit, monstratum est. Nunc restat ostendere, quod debet inferri, et quod magis diliguntur illi, qui puniuntur, quam qui inpuniti relinquuntur; quod utrumque multorum auctoritate probatur. Ait enim Augustinus.

C. 23 q. 4 c. 50 · Ad iram Deus prouocatur, cum peccata puniri differuntur

Si ea de quibus uehementer Deus offenditur, insequi uel ulcisci differimus, ad irascendum utique diuinitatis patienciam prouocamus. "Nonne Achan filius Zare preteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israel ira eius incubuit? Et ille erat unus homo, atque utinam solus perisset in scelere suo."

C. 23 q. 4 c. 51 · Vindicta, que ad correctionem ualet, non est prohibenda · Item Augustinus de sermone Domini in monte, libro I. [c. 37. et 38.]

Ea uindicta, non prohibetur, que ualet ad correctionem, que etiam ad misericordiam pertinet, nec inpedit illud propositum, quo quisque paratus est ab eo, quem correctum esse uult, plura perferre. Sed huic uindictae inferendae non est idoneus, nisi qui odium, quo flagrare solent qui se uindicare desiderant, dilectionis mansuetudine superauerit. Non enim metuendum est, ne odisse paruulum filium parentes uideantur, cum ab eis uapulat peccans, ne peccet ulterius. Et certe perfectio dilectionis ipsius Dei patris imitanda nobis proponitur, cum in sequentibus dicitur: "Diligite inimicos uestros, benefacite his, qui oderunt uos, et orate pro his, qui uos persecuntur." Et tamen dicitur de ipso per Prophetam: "Quem enim diligit Dominus corripit, flagellat autem omnem filium, quem recipit." Et dicit etiam Dominus: "Seruus, qui nescit uoluntatem Domini sui, et facit non digna plagis, uapulabit paucis; seruus autem, qui scit uoluntatem Domini sui, et non facit digna plagis, uapulabit multis." Non ergo, nisi ut ipse uindicet, cui rerum ordine potestas data est, et ea uoluntate uindicet, qua pater filium paruulum flagellat, quem tamen per etatem non potest odisse. Hinc enim apertissimum exemplum dicitur, quo satis apparet, posse peccatum amore pocius uindicari, quam inpunitum relinqui, ut illum, quem uindicat, non pena miserum, sed correctione beatum esse uelit; paratus tamen sit, si opus fuerit, equo animo plura tollerare ab eo illicita, quem uult esse correptum, siue in eum habeat potestatem cohercendi, siue non habeat. § 1. Magni autem et sancti uiri, qui iam optime scirent mortem istam, que animam dissoluit a corpore, formidandam non esse, secundum eorum tamen animum, qui illam timerent, nonnulla peccata morte punierunt, quo et uiuentibus utilis metus incuteretur, et illis, qui morte puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum, quod augeri posset, si uiuerent, diminueretur. Non temere illi iudicabant, quibus tale iudicium Deus donauerat. Inde est, quod Helyas morte multos affecit propria manu, et igne diuinitus inpetrato, quod et alii multi magni et diuini uiri eodem spiritu consulendo rebus humanis non temere fecerunt. De quo Helya cum dedissent exemplum discipuli, conmemorantes quid ab eo factum sit, ut etiam ipsis daret potestatem petendi de celo ignem ad consumendum eos, qui sibi hospicium non prebuerant, reprehendit in eis Dominus non exemplum prophetae sancti, sed ignorantiam uindicandi, que adhuc erat in rudibus, animaduertens eos non amare correctionem, sed odio desiderare uindictam. Itaque posteaquam eos docuit, quid esset diligere proximum tamquam se ipsum, infuso etiam Spiritu sancto, quem decem diebus conpletis post ascensionem suam desuper, ut promiserat, misit, non defuerunt tales uindictae, quamuis multo rarius quam in ueteri testamento. Ibi enim ex maiori parte seruientes timore premebantur; hic autem maxime dilectione liberi nutriebantur. Nam et uerbis apostoli Petri Ananias, et uxor eius (sicut in Actibus Apostolorum legimus) exanimes ceciderunt, nec resuscitati sunt, sed sepulti.

C. 23 q. 4 c. 52 · Que ueritati contraria sunt Christianus persequi debet · Item Augustinus contra Cresconium Grammaticum, libro I.

Quisquis Christianus iniquum persequitur, Christi est inimicus. Verum dicis, si non hoc in illo persequitur, quod Christo est inimicum. Neque enim dominus in seruo, pater in filio, maritus in coniuge, cum sint utrique Christiani, non debent persequi uicia Christianae contraria ueritati. An uero, si non persequantur, non rei negligentiae merito tenebuntur?

C. 23 q. 4 c. 53 · Quemadmodum homo debet diligere proximum sicut se ipsum · Item Augustinus ad Macedonium. [ep. LII.]

Debet homo diligere proximum tamquam se ipsum, ut quem potuerit hominem beneficentiae consolatione, uel informatione doctrinae, uel disciplinae cohercione, adducat ad colendum.

C. 23 q. 4 c. 54 · De eodem · Item Augustinus ad Donatum Presbiterum, epistola CCIV.

Mali sunt prohibendi a malo, et cogendi ad bonum.

C. 23 q. 4 d.p.c. 54

Ex his omnibus colligitur, quod uindicta est inferenda non amore ipsius uindictae, sed zelo iusticiae; non ut odium exerceatur, sed ut prauitas corrigatur. Sed cum uindicta aliquando inferatur dampnis rerum, aliquando flagellis, aliquando etiam morte: queritur, an sit peccatum iudici uel ministro reos morti tradere?