C. 23 q. 3Causa XXIII, Quaestio III
Abrir no leitor do IusCommune →C. 23 q. 3 d.a.c. 1
¶Quod uero iniuria sociorum armis propulsanda non sit, exemplis et auctoritatibus probatur. Dominus enim, cum ab Herode quereretur ad interficiendum, non patrocinium sibi quesiuit armorum, cum occulto instinctu posset in eum conuertisse manus Iudeorum, sed fugiens in Egyptum latuit ibi per septennium. Sic etiam, cum a Iudeis lapidibus peteretur, abscondit se, et exiuit de templo. Sic etiam, cum duceretur ad crucem, noluit conmouere aduersus seniores Iudeorum turbam, que nuper ei obuiam processerat, et cum palmis et laudibus eum receperat. Sic etiam interrogatus a Pilato, an rex esset, ait: "Regnum meum non est de hoc mundo. Si enim esset de hoc mundo, ministri utique mei decertarent, ut ego non traderer Iudeis," insinuans illos ad regnum huius mundi pertinere, qui auxilio humanarum uirium, non diuino presidio ab inminenti iniuria se tueri contendunt. Item, cum discipulis suis ait: "Si uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam," non arma armis, sed fugam persequentibus docuit obponi. § 1. Item, sicut in Ysaia legitur, Egyptus a Nabuchodonosor deuastata est, quia filiis Israel contra Assyrios et Chaldeos protectionis et defensionis auxilium promisit. Unde dictum est: "Baculus harundineus rex Egypti, super quem si aliquis innisus fuerit, confringetur, et perforabit manum innitentis." Ipsi etiam Iudei captiui ducti sunt, quia spem suae liberationis non in solo Deo, sed etiam in homine posuerunt. Sic etiam de primis credentibus legitur, quod rapinam suorum bonorum cum gaudio suscipiebant, non querentes sibi aliorum patrocinia, sed gaudentes, quoniam digni inueniebantur pro nomine Iesu contumeliam pati. Sic et Apostolus in prima epistola persuadet Chorinthiis, ut iniuriam et fraudem patienter ferant pocius, quam repetendo fratres scandalizent. Sic ab ydolotitis et a qualibet esca censet abstinendum pocius, quam cum scandalo fratrum edamus. Sic et a sumptibus abstinet, ne aliquod offendiculum euangelio Christi prestaret. Cum ergo ille, qui ab iniuria armis arcetur, non minus scandalizetur quam ille, a quo ablata coram iudice reposcuntur, patet, quod ad propulsandam iniuriam non sunt petenda armorum auxilia. Quod autem petendum non est, illud iure prestari non debet. § 2. Sed multa rite prestantur, que tamen iure non petuntur. Bonus enim non rite iniuriae uindictam peteret quia malum pro malo redderet quam tamen iudex recte infligeret, nec nisi bonum pro malo redderet. Unde Augustinus in expositione Psalmi CVIII. ait:
C. 23 q. 3 c. 1 · Quot sint differentiae retributionis
¶Sex differentiae sunt: reddere pro malis bona, non reddere mala pro malis; hec bonorum sunt, et prius melius. Non reddere bona pro bonis, reddere mala pro bonis; hec duo malorum sunt, et posterius deterius. Reddere pro bonis bona, et pro malis mala; hec duo mediocrium sunt: prius propinquum bonis, quod Christus non arguit, sed plus oportere dicit, quia et ethnici hoc faciunt; posterius propinquum malis, tamen conuenit et bonis. Unde et lex modum ultionis statuit: "Oculum pro oculo." Que, si dici potest, iniustorum iusticia est, non quia iniqua est ultio, quam lex statuit, sed quia uiciosa est libido ulciscendi, magisque ad iudicem hoc pertinet inter homines decernere, quam bonum hominem sibi expetere. Hic enim malum pro malo redderet, iudex uero non, sed delectatione iustitiae, iustum iniusto, quod est bonum pro malo, quod etiam Deus facit iudex.
C. 23 q. 3 d.p.c. 1
¶Item ab aliquo capto iniuste sua exiguntur, pro uita tamen redimenda iuste offeruntur. Item uasa sacra ab aliquo barbaro exiguntur iniuste, pro redemptione tamen captiuorum iuste prestantur. Sic etiam iniuriae propulsatio, licet iniuste postuletur, tamen iuste prestatur, quamquam et ipsa postulatio non usquequaque iniusta probetur. § 1. Aliud est enim iniuriam propellere, ut sibi liceat uoluptuose uiuere, aliud, ut aliorum utilitati libere possit uacare. Sicque aliud est suffragium ab homine tamquam a ministro iusticiae postulare, ut mala uoluntas aduersantium eius ministerio careat effectu, et bonorum uoluntas eius suffragio sortiatur effectum; aliud spem suam a Deo in hominem transferre, ut aduersa, que inferuntur a Deo ad uitae correctionem, humano pellantur auxilio nulla precedente correctione, sicut Israelitae, qui captiuitatem sibi inminentem Egyptiorum suffragio se putabant posse euadere sine penitencia preteritae uitae, non reuocantes ad memoriam: "Da nobis auxilium de tribulatione, quia uana salus hominis." Et item: "Hii in curribus, et hii in equis, nos autem in nomine Dei nostri inuocabimus." Petere ergo uel prestare in tribulatione subsidium, ut uoluptuose quis in crimine uiuat, dampnabile est. Petere autem uel prestare solacium, ut malis facultas delinquendi adimatur, ut ecclesia pacem adipiscatur, ut aliquis multorum utilitati seruetur, utile est et honestum; dissimulare uero est grauissimum. Hinc de Paulo legitur, quod, cum quidam Iudeorum iurassent, se non comesturos panem, nisi eum interficerent, petiit milites a pretore, quorum presidio illesus seruaretur ab iniuria Iudeorum, non suae uoluptati, sed omnium utilitati uicturus. Hinc in euangelio mercenarius uocatur qui uidet lupum uenientem, et dimittit oues, et fugit. § 2. Hinc etiam ecclesia auxilium ab inperatore ad sui defensionem petere monetur. Unde Augustinus ad Bonifatium ait: [epist. L.]
C. 23 q. 3 c. 2 · Ab inperatore ecclesia auxilium postulare debet
¶Maximianus episcopus Vagiensis auxilium petiuit ab inperatore Christiano contra hostes ecclesiae, non tam sui ulciscendi causa, quam tuendae ecclesiae sibi creditae. Quod si pretermisisset, non eius fuisset laudanda patiencia, sed negligentia merito culpanda. Neque enim apostolus Paulus uitae suae transitoriae, sed ecclesiae Dei consuluit, quando contra illos, qui eum occidere conspirauerant, consilium illorum ut tribuno proderetur effecit. Unde factum est, ut eum ad locum, quo fuerat perducendus, deduceret miles armatus, ne illorum pateret insidiis.
C. 23 q. 3 c. 3 · Catholici aduersus hereticos a potestatibus ordinatis defensionem postulare possunt · Item Augustinus ad Emeritum. [epist. CLXIV.]
¶Nostri aduersus illicitas et priuatas uestrorum uiolentias (quas et uos ibi, qui talia facitis, doletis et gemitis) a potestatibus ordinatis ultionem petunt, non quod hos persequantur, sed quia se defendant.
C. 23 q. 3 c. 4 · Quantum interest inter persecutionem hereticorum et catholicorum · Item eiusdem contra Petilianum. [I. II. c. 88.]
¶Pro membris Christi aduersus uos seuiunt, et uobis resistunt, quicumque in ecclesia eo animo sunt, quo tunc Petrus fuit, cum ferrum pro Christi nomine strinxit. Sed multum interest inter uestram persecutionem, et istorum. Vos similes estis seruo sacerdotis, quia seruientes principibus uestris aduersus ecclesiam catholicam, id est aduersus corpus Christi, armamini. Isti autem tales sunt, qualis Petrus tunc fuit, qui pro Christi corpore, id est pro ecclesia, etiam corporaliter pugnauit.
C. 23 q. 3 c. 5 · Iusticia plenus est qui patriam bello tuetur a barbaris · Item Ambrosius libro I. de offitiis. [c. 27.]
¶Fortitudo, que bello tuetur a barbaris patriam, uel domi defendit infirmos, uel a latronibus socios, plena iustitia est.
C. 23 q. 3 c. 6 · Prodest latroni uel piratae qui membra eius debilitat · Item Ieronimus super Sophoniam. [ad c. 1.]
¶Si quis fortitudinem latronis, uel piratae eneruat et infirmos reddit, prodest illis sua infirmitas. Debilitata enim membra, quibus prius non bene utebantur, a malo opere cessabunt.
C. 23 q. 3 c. 7 · Qui a socio non repellit iniuriam similis est ei, qui facit · Item Ambrosius libro I. de offitiis. [c. 36.]
¶Non in inferenda, sed in depellenda iniuria lex uirtutis est. Qui enim non repellit a socio iniuriam, si potest, tam est in uicio quam ille, qui facit. Unde S. Moyses hinc prius orsus est temptamenta inbecillae fortitudinis. Nam cum uidisset Hebreum ab Egyptio iniuriam accipientem, defendit ita, ut Egyptium prosterneret, atque in arena absconderet. Salemon quoque ait: "Eripe eum, qui ducitur ad mortem."
C. 23 q. 3 c. 8 · Malorum inpietati fauet qui eis obuiare cessat · Item Anastasius et Damasus.
¶Qui potest obuiare et perturbare peruersos, et non facit, nichil est aliud quam fauere inpietati eorum. Nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obuiare.
C. 23 q. 3 c. 9 · Qui diuina mandata contempnunt seueris coherceantur uindictis · Item Calixtus. [epist. II. ad Episcopos Galliae]
¶Iustum est, ut qui diuina contempnunt mandata et inobedientes paternis existunt iussionibus, seuerioribus corrigantur uindictis, quatinus ceteri talia conmittere timeant, et deus gaudeat fraterna concordia, et cuncti sumant seueritatis atque bonitatis exemplum. Nam si (quod absit) ecclesiasticam sollicitudinem uigoremque negligimus, perdit desidia disciplinam, et animabus fidelium profecto nocebitur.
C. 23 q. 3 c. 10 · Inperatores cum episcoporum prouisione ecclesiae defensionem aduersus diuitum potenciam debent suscipere · Item ex Concilio Cartaginensi V. [c. 9.]
¶Ab inperatoribus uniuersis iustum est postulandum propter afflictionem pauperum, quorum molestiis sine intermissione fatigatur ecclesia, ut defensores eis aduersus potentias diuitum cum episcoporum prouisione delegentur.
C. 23 q. 3 d.p.c. 10
¶Ecce, quod nonnumquam est obuiandum peruersis, et iniuria sociorum armis est propulsanda, ut et malis adempta facultas delinquendi prosit, et bonis optata facultas libere consulendi ecclesiae ministretur. Hoc qui non facit, consentit. Unde Augustinus ait in Psalmo LXXXI.:
C. 23 q. 3 c. 11 · Non sunt inmunes a scelere qui non liberant eos, quos possunt liberare a facto
¶Ostendit Propheta nec illos inmunes a scelere esse, qui permiserunt principibus Christum interficere, cum pro multitudine timerentur, et possent illos a facto, et se a consensu liberare. Qui desinit obuiare, cum potest, consentit.