IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 23 q. 2Causa XXIII, Quaestio II

Abrir no leitor do IusCommune →

C. 23 q. 2 d.a.c. 1

Quod autem queritur, quod sit bellum iustum Ysidorus Ethimologiae libro XX. inquit:

C. 23 q. 2 c. 1 · Quid sit iustum bellum

Iustum est bellum, quod ex edicto geritur de rebus repetendis, aut propulsandorum hominum causa. § 1. Iudex dictus est, quia ius dictat populo, siue quod iure disceptet. Iure autem disceptare est iuste iudicare. Non enim est iudex, si non est iusticia in eo.

C. 23 q. 2 c. 2 · Nichil interest ad iusticiam, siue aperte siue ex insidiis aliquis pugnet · Item Augustinus in libro questionum. [VI., quest. 10.]

Dominus Deus noster iubet ad Iesum Naue, ut constituat sibi retrorsum insidias, id est insidiantes bellatores ad insidiandum hostibus. Hinc admonemur, hoc non iniuste fieri ab his, qui iustum bellum gerunt, ut nichil iustus precipue cogitet in his rebus, nisi ut bellum suscipiat cui bellare fas est. Non enim fas est omnibus. Cum autem iustum bellum susceperit, utrum aperte pugnet, an ex insidiis, nichil ad iusticiam interest. Iusta autem bella solent diffiniri, que ulciscuntur iniurias, sic gens et ciuitas, petenda est, que uel uindicare neglexerit quod a suis inprobe factum est, uel reddere quod per iniurias ablatum est. Sed et hoc genus belli sine dubio iustum est, quod Deus inperat, qui, nouit quid cuique fieri debeat; in quo bello ductor exercitus uel ipse populus non tam auctor belli, quam minister iudicandus est.

C. 23 q. 2 d.p.c. 2

Cum ergo iustum bellum sit, quod ex edicto geritur, uel quo iniuriae ulciscuntur, queritur, quomodo a filiis Israel iusta bella gerebantur. De his ita scribit Augustinus in questionibus Numeri: [quest. 44. ad c. 20.]

C. 23 q. 2 c. 3 · Innoxius transitus filiis Israel negabatur, atque ideo iusta bella gerebantur

Notandum sane est, quemadmodum iusta bella gerebantur a filiis Israel contra Amorreos. Innoxius enim transitus negabatur, qui iure humanae societatis equissimo patere debebat.