C. 23 q. 1Causa XXIII, Quaestio I
Abrir no leitor do IusCommune →C. 23 q. 1 d.a.c. 1
¶Quod militare alienum uideatur ab euangelica disciplina, hinc uidetur posse probari, quia omnis milicia uel ob iniuriam propulsandam, uel propter uindictam inferendam est instituta, iniuria autem uel a propria persona, uel a socio repellitur, quod utrumque euangelica lege prohibetur. Cum enim dicitur: "Si quis te percusserit in unam maxillam, prebe ei et alteram," et iterum: "Qui angariauerit te mille passus, uade cum eo duo milia;" item cum Apostolus dicat ad Romanos: "Non uos defendentes, karissimi, sed date locum irae:" quid aliud prohibemur, quam propriae personae iniuriam repellere? § 1. Item, cum Petro gladio defendenti magistrum, Christus dixerit: "Conuerte gladium tuum in uaginam; an putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit michi plus quam duodecim milia legiones angelorum?" denique, sicut de B. Andrea legitur, cum fieret concursus populorum, ut de manibus iniqui iudicis eum eriperent, et ab iniuria mortis illum defenderent, ipse econtra et exemplo et uerbo patienciam docens, rogabat eos, ne suum martirium inpedirent, quid aliud monemur, quam sicut proprias, ita et sociorum iniurias patienter tollerare, nec ad arma concurrere, sed eorum exemplo ad similia ferenda animum preparare? § 2. Item cum in Prouerbiis dicatur: "Michi uindictam, et ego retribuam, dicit Dominus;" item, cum in euangelio dicatur: "Nolite iudicare, et non iudicabimini;" item, cum pater familias dicat seruis uolentibus colligere zizania: "Sinite utraque crescere usque ad messem, et tunc dicam messoribus, colligite zizania, et alligate fasciculos ad comburendum;" § 3. item, cum rex ille, qui nuptias fecerat filio suo, missis exercitibus suis, angelorum uidelicet, dicatur perditurus homicidas prophetarum et apostolorum, qui uocati ad nuptias uenire contempserunt credendo; item, cum Paulus apostolus dicat in epistola ad Romanos: "Nolite iudicare inuicem;" item: "Tu quis es, qui iudicas seruum alienum? Suo domino stat, aut cadit. Siue ergo uiuimus siue morimur, Domini sumus. In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, ut et uiuorum, et mortuorum dominetur:" in his omnibus quid aliud precipitur, quam ut uindicta delinquentium diuino reseruetur examini? Cum ergo, ut supra dictum est, milicia uideatur instituta uel ob iniuriam propulsandam, uel ad uindictam inferendam, utrumque autem lege euangelica prohibeatur, apparet, quod militare peccatum est. Hinc etiam Gregorius:
C. 23 q. 1 c. 1 · Bella carnalia bellorum spiritualium figuram gerunt
¶Nisi bella ista carnalia figuram bellorum spiritualium gererent, numquam, opinor, Iudaicarum historiarum libri discipulis Christi, qui uenit pacem docere, legendi in ecclesiis fuissent ab Apostolis traditi. Quomodo enim eis bellorum proficeret ista descriptio, quibus dicitur ab Iesu: "Pacem meam do uobis, pacem relinquo uobis?" et quibus per Apostolum iubetur et dicitur: "Non uosmetipsos uindicantes, sed magis iniuriam percipite, et magis fraudem patimini?" Unde denique sciens Apostolus, iam nobis ultra bella non esse carnaliter peragenda, sed animae certamina contra spiritales aduersarios desudanda, uelut magister miliciae preceptum dat militibus Christi, dicens: "Induite uos armatura Dei, ut possitis stare aduersus insidias diaboli?"
C. 23 q. 1 d.p.c. 1
¶His ita respondetur: precepta patienciae non tam ostentatione corporis quam preparatione cordis sunt retinenda. Unde Augustinus ait in sermone de puero centurionis:
C. 23 q. 1 c. 2 · Precepta patienciae uirtute animi, non ostentatione corporis seruanda sunt
¶Paratus debet esse homo iustus et pius patienter maliciam eorum sustinere, quos fieri bonos querit, ut numerus pocius crescat bonorum, non ut pari malicia se quis numero addat malorum. Denique ista precepta magis sunt ad preparationem cordis, quam ad opus, quod in aperto fit, ut teneatur in secreto animi patiencia cum beniuolentia, in manifesto autem id fiat, quod eis uidetur prodesse, quibus bene uelle debemus. § 1. Hinc liquido ostenditur, quod ipse Dominus Iesus, exemplum singulare patienciae, cum percuteretur in facie, respondit: "Si male locutus sum, exprobra de malo; si autem bene, quid me cedis?" Nequaquam igitur preceptum suum, si uerba intueamur, inpleuit. Neque enim prebuit percutienti alteram partem, sed pocius prohibuit, ne faceret et iniuriam augeret. Et tamen paratus aduenerat non solum in faciem percuti, uerum etiam pro his quoque, a quibus hec paciebatur, crucifixus occidi, pro quibus ait in cruce pendens: "Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt." § 2. Neque Paulus apostolus preceptum Domini et magistri sui uidetur inplesse, ubi etiam percussus in faciem dixit principi sacerdotum: "Percutiet te Deus, paries dealbate; sedes me iudicare secundum legem, et contra legem iubes me percuti?" Et cum a circumstantibus diceretur: "Iniuriam facis principi sacerdotum?" irridens eos ammonere uoluit quid dixerit, ut qui saperent intelligerent iam destruendum esse in aduentu Christi parietem dealbatum, hoc est ypocrisin sacerdotii Iudeorum. Ait quippe: "Nesciui fratres, quia princeps est. Scriptum est enim: Principi populi tui non maledices," cum proculdubio qui in eodem populo creuerat, atque in lege fuerat eruditus, illum principem sacerdotum nescire non posset, nec eos, quibus ita notus fuerat, ullo modo falleret, quod nesciret. Sunt ergo ista precepta patienciae semper in cordis preparatione retinenda, ipsa quoque beniuolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in uoluntate conplenda. § 3. Agenda sunt autem multa etiam cum inuitis quadam benigna asperitate plectendis, quorum pocius utilitati consulendum est quam uoluntati. Nam in corripiendo filium quamlibet aspere numquam profecto paternus amor amittitur. Fiat tamen quod nolit, et doleat qui etiam inuitus dolore uidetur sanandus. § 4. Ac per hoc, si terrena ista respublica Christiana precepta custodiat, etiam ipsa bella sine beniuolentia non gerentur, sed ut ad pietatis iusticiaeque societatem uictis facilius consulatur. Nam cui licentia iniquitatis eripitur utilius uincitur, quoniam nichil est infelicius felicitate peccantium, qua penalis nutritur inpunitas, et mala uoluntas, uelut interior hostis, roboratur. Et paulo post: § 5. Nam si Christiana disciplina omnia bella culparet, hoc pocius, consilium salutis petentibus, in euangelio diceretur, ut abicerent arma, seque miliciae omnino subtraherent. Dictum est autem eis: "Neminem concusseritis; estote contenti stipendiis uestris." Quibus proprium stipendium sufficere debere precepit, militare utique non prohibuit.
C. 23 q. 1 c. 3 · In bellicis armis multi Deo placere possunt · Item eiusdem ad Bonifatium. [epist. CCVII.]
¶Noli existimare, neminem Deo placere posse, qui armis bellicis ministrat. In his erat sanctus Dauid, cui Dominus tam magnum perhibuit testimonium. In his etiam plurimi illius temporis iusti. In his erat ille centurio, qui Domino dixit: "Non sum dignus, ut intres sub tectum meum." § 1. Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia uirtus tua etiam ipsa corporalis donum Dei est. Sic enim cogitabis de dono Dei non facere contra Dominum. Fides enim, quando promittitur, etiam hosti seruanda est, contra quem bellum geritur; quanto magis amico, pro quo pugnatur? Pacem habere uoluntatis, bellum autem debet esse necessitatis, ut liberet Deus a necessitate, et conseruet in pace. Non enim pax queritur, ut bellum exerceatur, sed bellum geritur, ut pax acquiratur. Esto ergo bellando pacificus, ut eos, quos expugnas, ad pacis utilitatem uincendo perducas. "Beati enim pacifici" (ait Dominus) "quoniam filii Dei uocabuntur." Si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto dulcior est pax diuina pro eterna salute angelorum? Itaque hostem pugnantem necessitas deprimat, non uoluntas. Sicut bellanti et resistenti uiolentia redditur, ita uictoriis capto misericordia iam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur.
C. 23 q. 1 c. 4 · Que sint in bello iure reprehendenda · Item eiusdem contra Manicheos: [id est, libro XXII. contra Faustum, c. 74. et 75.]
¶Quid culpatur in bello? An quia morituri quandoque moriuntur, ut domentur in pace uicturi? Hoc reprehendisse timidorum est, non religiosorum. Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, inplacatus atque inplacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia, hec sunt, que in bellis iure culpantur. Que plerumque ut etiam iure puniantur, aduersus uiolentias resistentium (siue Deo, siue aliquo legitimo inperio iubente) gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, cum in eo rerum humanarum ordine inueniuntur, ubi eos uel iubere aliquid tale, uel in talibus obedire iuste ipse constringit. Unde neque Iohannes ab armis iubet discedere milites, et tributa Christus Cesari monet reddi, quia propter bella necessario militi stipendium prebeatur. Ordo autem ille naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium penes principes sit. § 1. Sed si humana cupiditate bellum geritur, non nocet sanctis, in quos non habet quisquam potestatem, nisi desuper datam. Non enim est potestas, nisi a Deo, siue iubente siue sinente. Ergo uir iustus, si forte etiam sub rege, homine sacrilego, militet, recte potest illo iubente bellare, si, uice pacis ordinem seruans, quod sibi iubetur uel non esse contra Dei preceptum, certum est, uel utrum sit, certum non est, ita, ut fortasse reum faciat regem iniquitas inperandi, innocentem autem militem ostendat ordo seruiendi.
C. 23 q. 1 c. 5 · Militare non est peccatum · Item eiusdem in libro de uerbis Domini, tractatu [siue sermone] XIX.
¶Militare non est delictum, sed propter predam militare peccatum est; nec rempublicam gerere criminosum est, sed ideo agere rempublicam, ut diuitias augeas, uidetur esse dampnabile. Propterea enim quadam prouidentia militantibus sunt stipendia constituta, ne, dum sumptus queritur, predo crassetur. Item: § 1. Dominus ipse dixit: "Reddite que Dei sunt Deo, et que sunt cesaris cesari." Igitur quod cesar precipit ferendum est, quod inperat tollerandum est; sed fit intollerabile, dum predam exactores accumulant. Item: § 2. "Interrogauerunt Iohannem milites, dicentes: Quid faciemus et nos? Ait illis, neminem concutiatis, neque calumpniam faciatis, sed estote contenti stipendiis uestris." Sic autem se cognoscere debet omnis homo, qui militat. Non enim de his tantum militantibus scriptura loquitur, qui armata milicia detinentur, sed quisquis miliciae suae cingulo utitur, dignitatis suae miles asscribitur, atque ideo hec sentencia potest dici (uerbi gratia) militibus, protectoribus, cunctisque rectoribus. Quicumque sibi stipendia publice decreta consequitur, si amplius querit, tamquam calumpniator et concussor Iohannis sententia condempnatur.
C. 23 q. 1 c. 6 · Pacata sunt bella, que geruntur, ut mali coherceantur et boni subleuentur · Item eiusdem de diuersis ecclesiae obseruationibus.
¶Apud ueros Dei cultores etiam ipsa bella pacata sunt, que non cupiditate aut crudelitate, sed pacis studio geruntur ut mali coherceantur, et boni subleuentur.
C. 23 q. 1 c. 7 · Summa est laus miliciae republicae utilitatibus obedientiam exhibere · Item Gregorius uniuersis militibus Neapolim. [lib. XII. epist. 24.]
¶Summa laus miliciae inter alia bona merita hec est, obedientiam reipublicae utilitatibus exhibere, quicquid sibi utiliter inperatum fuerit obtemperare, sicut etiam nunc deuotionem uestram fecisse didicimus, que epistolis nostris, quibus magnificum uirum Constantium tribunum custodiae ciuitatis deputauimus preesse, paruit, et congruam militaris deuotionis obedientiam demonstrauit. Unde scriptis uos presentibus curauimus admonendos, uti predicto magnifico uiro tribuno, sicut et fecistis, omnem debeatis pro serenissimorum dominorum utilitate uel conseruanda ciuitate obedientiam exhibere, quatinus quicquid a uobis hactenus bene gestum agnoscitur per presentem temporis uigilantiam ac sollicitudinem augmentetis.
C. 23 q. 1 d.p.c. 7
¶Ex his omnibus colligitur, quod militare non est peccatum, et quod precepta patienciae in preparatione cordis, non ostentatione corporis seruanda sunt.