IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 23Causa XXIII

Abrir no leitor do IusCommune →

C. 23 pr.

Quidam episcopi cum plebe sibi conmissa in heresim lapsi sunt; circumadiacentes catholicos minis et cruciatibus ad heresim conpellere ceperunt, quo conperto Apostolicus catholicis episcopis circumadiacentium regionum, qui ab inperatore ciuilem iurisdictionem acceperant, inperauit, ut catholicos ab hereticis defenderent, et quibus modis possent eos ad fidei ueritatem redire conpellerent. Episcopi, hec mandata Apostolica accipientes, conuocatis militibus aperte et per insidias contra hereticos pugnare ceperunt. Tandem nonnullis eorum neci traditis, aliis rebus suis uel ecclesiasticis expoliatis, aliis carcere et ergastulo reclusis, ad unitatem catholicae fidei coacti redierunt. (Qu. I.) Hic primum queritur, an militare peccatum sit? (Qu. II.) Secundo, quod bellum sit iustum, et quomodo a filiis Israel iusta bella gerebantur? (Qu. III.) Tertio, an iniuria sociorum armis sit propulsanda? (Qu. IV.) Quarto, an uindicta sit inferenda? (Qu. V.) Quinto, an sit peccatum iudici uel ministro reos occidere? (Qu. VI.) Sexto, an mali sint cogendi ad bonum? (Qu. VII.) Septimo, an heretici suis et ecclesiae rebus sint expoliandi, et qui possidet ab hereticis ablata an dicatur possidere aliena? (Qu. VIII.) Octauo, an episcopis uel quibuslibet clericis sua liceat auctoritate, uel Apostolici, uel inperatoris precepto arma mouere?