C. 22 q. 5Causa XXII, Quaestio V
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 22 q. 5 d.a.c. 1
¶Quod autem quinto loco queritur, si licitum esset quod archidiaconus iurauerat, an episcopus esset reus periurii, qui ad peierandum archidiaconum cogebat? facile potest discerni. Si enim consentiens pari pena cum faciente puniendus est, multo magis ille, qui cogit, reus admissi criminis probatur. Unde Pius Papa ait:
C. 22 q. 5 c. 1 · Qui peierare conpellit, et qui conpellitur, periurus uterque habetur
¶Qui conpulsus a domino sciens periurat, utrique sunt periuri, et dominus, et miles: dominus, quia precepit; miles, quia plus dominum quam animam dilexit. Si liber est, quadraginta dies in pane et aqua peniteat, et septem sequentes annos; si seruus eiusdem, tres quadragesimas et legitimas ferias peniteat.
C. 22 q. 5 c. 2 · Penitencia eius, qui in manu episcopi aut in cruce consecrata periurat · Item.
¶Qui periurat se in manu episcopi, aut in cruce consecrata, tres annos peniteat; si uero in cruce non consecrata, annum unum peniteat. Qui autem coactus fuerit, et ignorans se periurauerit, et post cognoscit, tres quadragesimas peniteat.
C. 22 q. 5 c. 3 · Qua pena sit feriendus qui necessitate coactus periurat · Item ex Penitenciali Theodori.
¶Si quis coactus pro uita redimenda, uel pro qualibet causa uel necessitate periurat, quia plus corpus quam animam dilexit, tres quadragesimas peniteat. Alii iudicant tres annos, unum ex his in pane et aqua.
C. 22 q. 5 c. 4 · Qui deierat et alios deierare facit, qua pena sit feriendus · Item Gelasius Papa.
¶Si quis se periurauerit, et alios sciens in periurium duxerit, quadraginta dies peniteat in pane et aqua, et septem sequentes annos, et numquam sit sine penitencia. Et alii, si conscii fuerint, similiter peniteant.
C. 22 q. 5 c. 5 · Homicidam uincit qui sciens ad periurium conpellit · Item Augustinus in sermone de decollatione S. Iohannis. [id est serm. XI. de sanctis]
¶Ille, qui hominem prouocat ad iurationem, et scit, eum falsum esse iuraturum, uincit homicidam, quia homicida corpus occisurus est, ille animam, immo duas animas, et eius, quem iurare prouocauit, et suam. Scis, uerum esse quod dicis, et falsum quod ille dicit, et iurare conpellis? Ecce iurat, ecce periurat. Tu quid inuenisti? immo et tu peristi, qui de illius morte saciari uoluisti.
C. 22 q. 5 c. 6 · Non peccat qui iuramentum exigit ab eo, quem nescit falsum iurare · Idem in sermone de periuriis. [id est in sermone de uerbis Apostoli, XXX. ad XXVIII.]
¶Qui exigit iurationem, multum interest, si nescit illum iuraturum falsum, an scit. Si enim nescit, et ideo dicit: Iura michi, ut fides ei sit, non est peccatum: tamen humana temptatio est. Si autem scit, eum fecisse, et cogit eum iurare, homicida est. Ille enim se suo periurio interimit: sed iste manum interficientis et inpressit, et pressit.
C. 22 q. 5 c. 7 · Usque ad exitum uitae non conmunicet qui ad periuria alios trahit · Item ex Concilio Maticensi. [I. c. 17.]
¶Si quis conuictus fuerit alios ad falsa testimonia uel periuria adtraxisse, uel quacumque corruptione sollicitasse, ipse quidem usque ad exitum uitae non conmunicet; hii uero, qui ei in periurio consensisse probantur, postea ab omni testimonio sunt remouendi, et secundum legem infamia notabuntur.
C. 22 q. 5 d.p.c. 7
¶Item, qui audit aliquem falsum iurare, et tacet, delinquit. Unde Augustinus ait in questionibus Leuitici c. 1.: "Anima, que audierit uocem iurantis falsum etc.":
C. 22 q. 5 c. 8 · Cui sit indicandum falsum, quod ab aliquoiuratur
¶Hoc uidetur dicere, peccare hominem, quo audiente iurat aliquis falsum, et scit, eum falsum iurare, et tacet. Tunc autem scit, si eius rei, de qua iuratur, testis fuit, aut uidens, aut conscius fuit, id est aliquo modo cognouit, aut oculis suis conspexit, aut ille ipse, qui iurat, illi indicauit. Ita enim potuit esse conscius. § 1. Sed inter timorem huius peccati, et timorem proditionis hominum non parua existit plerumque temptatio. Possumus enim paratum ad periurium admonendo uel prohibendo a tam graui peccato reuocare; sed si non audierit, et coram nobis de re, quam nouimus, falsum iurauerit, utrum prodendus sit, ita ut proditus etiam periculum mortis incurrat, difficillima questio est. Sed quia hic non expressit, cui hoc indicandum sit, utrum illi, cui iuratur, an sacerdoti cuipiam, qui non solum eum persequi non potest irrogando supplicium, sed etiam orare pro illo potest: uidetur michi, quod se soluat ab hoc peccati uinculo, si indicet talibus, qui magis possunt prodesse quam obesse periuro, siue eum corrigendo, siue Deum pro eo placando, si et ipse confessionis sibi adhibeat medicinam.
C. 22 q. 5 d.p.c. 8
¶Si ergo iste, ut supra dictum est, qui audit falsum iurare, et tacet, delinquit, multo magis ille reus est, qui ad deierandum aliquem conpellit. § 1. Queritur de eo, qui uerborum calliditate se circumuenire putat illum, cui iuramentum defert, an sit reus periurii, nisi seruauerit quod iurasse creditur. De hoc ita scribit Ysidorus Sentenciarum libro II.: [c. 31.]
C. 22 q. 5 c. 9 · De eo, qui calliditate uerborum iurat
¶Quacumque arte uerborum quis iuret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille, cui iuratur, intelligit. Dupliciter autem reus fit, qui et nomen Dei in uanum assumit, et proximum dolo capit.
C. 22 q. 5 c. 10 · Periurus est qui super lapidem falsum iurat · Item ex sermone S. Augustini: [XXX. de uerbis Apostoli]
¶Ecce, karitati uestrae dico, et qui per lapidem iurat falsum periurus est. Unde hoc dico? quia multi et in hoc falluntur, et putant, quia nichil est per quod iurant, non se crimine teneri periurii. Prorsus periurus es, quia per id, quod sanctum non putas, falsum iuras. Si tu illud sanctum non putas, sanctum putat, cui iuras. Non enim quando, iuras, tibi aut lapidi, sed proximo iuras. Homini iuras ante lapidem, sed numquid non ante Deum? Non te audit lapis loquentem, sed punit Deus te fallentem.
C. 22 q. 5 c. 11 · Apud Deum uerba nostra non ex ore, sed ex corde procedunt · Sed obicitur illud Gregorii in XXVI. libro Moralium: [c. 7.]
¶Humanae aures talia uerba nostra iudicant, qualia foris sonant. Diuina uero iudicia talia foris audiunt, qualia ex intimis proferuntur. § 1. Certe nouerit ille, qui intentionem et uoluntatem alterius uariis uerbis explicat, quia non debet aliquis uerba considerare, sed uoluntatem et intentionem, quia non debet intentio uerbis deseruire, sed uerba intentioni.
C. 22 q. 5 d.p.c. 11
¶Si ergo diuina iudicia uerba nostra talia foris audiunt, qualia ex intimis proferuntur, si intentio non debet deseruire uerbis, sed uerba intentioni: patet, quod Deus non sic accipit iuramentum, sicut ille, cui iuratur, sed pocius sicut qui iurat intelligit, cum recipienti non ex intimis, sed ex his que proferuntur foris, uerba nostra sonent. § 1. Item obicitur, qui iurat super lapidem, putans se iurare super sacrosanctum euangelium, perinde tenetur, ac si super euangelium iurauerit, licet ille, cui iurat, ideo super lapide illum iurare fecerit, ne, non seruando quod promittit, reatu periurii teneatur. § 2. Item obicitur de ciuibus, qui credunt se iurare obedituros consulibus suis in omnibus, que sibi inperata fuerint pro honore suae ciuitatis; ne uero, obedientiam recusantes, reatu periurii illaqueentur, supponitur breue iuraturis, in quo aliud continetur, quam se iuraturos arbitrentur, uidelicet ne Padum in Nilum conuertant, uel aliquid huiusmodi faciant. Si ergo contra hoc, quod se iurasse crediderant, consulibus suis obedientiam denegarent, numquid secundum intentionem recipientis, an non pocius secundum intentionem iurantis Deus iuramentum illud acciperet? § 3. Item, si innocens de adulterio uel furto inpetitus innocentiam suam uellet asserere, iuraret autem se ab obiectis sic esse inmunem, sicut in breui illo continetur, quod manibus suis se scripsisse arbitretur, contineatur autem in illo, hunc esse reum obiectorum, numquid a Domino periurus reputabitur? aut numquid poterit argui, se iurasse, adulterii aut furti reatum incurrisse? Non. Hinc et Iohannes Crisostomus ait:
C. 22 q. 5 c. 12 · Inter iuramentum et locutionem fidelium nulla debet esse differentia
¶Iuramenti huius causa est, quia omnis, qui iurat, ad hoc iurat, ut quod uerum est loquatur. Et ideo Dominus inter iuramentum et loquelam nostram nullam uult esse distantiam, quia, sicut in iuramento nullam conuenit esse perfidiam, ita quoque in uerbis nostris nullum debet esse mendacium, quia utrumque, et periurium et mendacium, diuini iudicii pena dampnatur, dicente scriptura: "Os, quod mentitur, occidit animam." Quisquis ergo uerum loquitur, iurat, quia scriptum est: "Testis fidelis non mentietur."
C. 22 q. 5 c. 13 · Ante, quam aliquis iuret, peierat, si contra conscientiam iurare parat · Idem.
¶Qui periurare paratus est, ante, quam periuret, iam periurus uidetur, quia Deus non ex operibus iudicat, sed ex cogitationibus et ex corde.
C. 22 q. 5 d.p.c. 13
¶Ex his omnibus colligitur, quod iuramenta secundum intentionem prestantis, non recipientis, a Deo iudicantur. Quomodo ergo, secundum Ysidorum, quecumque arte uerborum quis iuret, Deus sic accipit, sicut ille, cui iuratur, intelligit? Sed sicut aliud est callida arte uerborum iurare, aliud simpliciter intentionem suam iurando enunciare, sic aliud est simplici intentione iuramentum factum recipere, et aliud in recipiendo calliditate uti, quia, sicut quisquam apud Deum non ualet aliquem ledere, sic nec preter eius intentionem ualet quis alicui subuenire. Deus autem duplicitatis aspernator simplicem intentionem utriusque considerat, et tam ex parte recipientis quam ex parte prestantis uerborum artem aspernatur et odit. § 1. De etate uero iurantium queritur, qua etate quisque ad iurandum debeat cogi? De quo in primo libro Capitularium [c. 63.] sic inuenitur diffinitum:
C. 22 q. 5 c. 14 · Ante annos rationabiles aliqui non cogantur iurare
¶Paruuli, qui sine etate rationabili sunt, non cogantur iurare. Et qui semel periuratus fuerit, nec testis sit post hec, nec ad sacramentum accedat, nec in sua causa uel alterius iurator existat.
C. 22 q. 5 c. 15 · Ante quatuordecim annos nullus iurare cogatur · Item ex Concilio Eliberitano.
¶Pueri ante quatuordecim annos non cogantur iurare. Puella quoque, si in puerili etate sita in domo patris, illo nesciente, se iuramento constrinxerit, et pater eius, ut audierit, statim contradixerit, uota eius et iuramenta irrita erunt, et facilius emendabitur.
C. 22 q. 5 c. 16 · De eodem, et ut a ieiunis iuramenta prestentur · Item Cornelius Papa.
¶Honestum etiam uidetur, ut, qui in sanctis audet iurare, hoc ieiunus faciat cum omni honestate et timore Dei, ut et pueri ante quatuordecim annos non cogantur iurare.
C. 22 q. 5 d.p.c. 16
¶Preterea sunt quedam tempora, quibus iurare prohibemur. Unde in Concilio apud S. Medardum habito:
C. 22 q. 5 c. 17 · Quibus temporibus iurare prohibemur
¶Decreuit sancta sinodus, ut a septuagesima usque in octauam pascae, et ab aduentu Domini usque in octauam epiphaniae, nec non et in ieiuniis quatuor temporum, et in letaniis maioribus, et in diebus dominicis, et in diebus rogationum (nisi de concordia et pacificatione) nullus super sacra euangelia iurare presumat.
C. 22 q. 5 d.p.c. 17
¶De forma uero fidelitatis, et quid quisque debeat domino, uel e conuerso, sic inuenitur in epistola Filiberti Episcopi:
C. 22 q. 5 c. 18 · Que in fidelitate sunt obseruanda
¶De forma fidelitatis aliquid scribere monitus, hec uobis, que secuntur, breuiter ex librorum auctoritate notaui. Qui domino suo fidelitatem iurat, ista sex in memoria semper habere debet: incolume, tutum, honestum, utile, facile, possible. Incolume uidelicet, ne sit in dampnum domino suo de corpore suo. Tutum, ne sit ei in dampnum de secreto suo, uel de munitionibus, per quas tutus esse potest. Honestum, ne sit ei in dampnum de sua iusticia, uel de aliis causis, que ad honestatem eius pertinere uidentur. Utile, ne sit ei in dampnum de suis possessionibus. Facile uel possible, ne id bonum, quod dominus suus facere leuiter poterat, faciat ei difficile, neue id, quod possibile erat, reddat ei inpossibile. Ut fidelis hec documenta caueat, iustum est. § 1. Sed quia non sufficit abstinere a malo, nisi fiat, quod bonum est, restat, ut in eisdem sex supradictis consilium et auxilium domino suo fideliter prestet, si beneficio dignus uideri uult, et saluus esse de fidelitate, quam iurauit. § 2. Dominus quoque fideli suo in his omnibus uicem reddere debet. Quod si non fecerit, merito censebitur malefidus, sicut ille, si in eorum preuaricatione uel faciendo, uel consentiendo deprehensus fuerit perfidus et periurus.
C. 22 q. 5 c. 19 · De eodem
¶Augustinus. Si quis laicus iuramentum uiolando profanat, quod regi et domino suo iurat, et postea peruerse et dolose eius regnum tractauerit, et in mortem ipsius aliquo machinamento insidiatur, quia sacrilegium peragit, in Christum Domini manum mittens, anathema sit, nisi per dignam penitenciae satisfactionem emendauerit, sicut constitutum a sancta sinodo est, id est seculum relinquat, arma deponat, in monasterium eat, et peniteat omnibus diebus uitae suae. Verumtamen conmunionem in exitu uitae suae cum eucharistia percipiat. § 1. Episcopus uero, presbiter, diaconus, si hoc crimen conmiserit, degradetur.
C. 22 q. 5 d.p.c. 19
¶Ut itaque ex premissis apparet, mendacium nec simplici sermone debet proferri, nec iuramento firmari. Mendacium autem non solum in uerbis, sed etiam in simulatis operibus esse probatur. Unde Ambrosius ait in sermone habito in dominica de Abraham:
C. 22 q. 5 c. 20 · Mentitur qui professionem suam operibus non ostendit
¶Cauete, fratres, mendacium, quia omnes, qui amant mendacium, filii sunt diaboli. § 1. Non solum in falsis uerbis, sed etiam in simulatis operibus mendacium est. Mendacium namque est, Christianum se dicere, et opera Christi non facere. Mendacium est episcopum, sacerdotem uel clericum se profiteri, et contraria huic ordini operari.
C. 22 q. 5 c. 21 · Quociens sermo malus de ore nostro procedit · Item Ieronimus. [in c. 4. epist. ad Ephesios]
¶Quociens uero loquimur, aut non in oportuno tempore, aut non in oportuno loco, aut non ut conuenit audientibus, tociens sermo malus procedit de ore nostro ad destructionem eorum, qui audiunt. Consideremus itaque quid loquamur, quia pro omni otioso uerbo reddituri sumus rationem in die iudicii.
C. 22 q. 5 d.p.c. 21
¶Iuramentum uero clericus laico prestare non debet. Unde in Remensi Concilio legitur:
C. 22 q. 5 c. 22 · Cuiquam laico clericus nichil iurare presumat
¶Nullus ex ecclesiastico ordine cuiquam laico quicquam super sacra euangelia iurare presumat, sed simpliciter cum ueritate et puritate dicat: est aut non. Sed si est aliquid, quod sibi obiciatur, prout iudicauerint qui eiusdem sunt ordinis, aut corrigatur, aut expurgetur.
C. 22 q. 5 c. 23 · De eodem · [PALEA. Episcopo similiter clericus iuramentum prestare non debet, nisi forte is, cui ecclesiae procurationem conmittit. Unde Urbanus II. ait:
¶Nullus episcopus clericos suos, nisi forte quibus ecclesiasticarum rerum dispensatio conmissa fuerit, sibi iurare conpellat.]