C. 22 q. 2Causa XXII, Quaestio II
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 22 q. 2 d.a.c. 1
¶Quod autem periurium sit falsum iurare, facile probatur. Ait enim Augustinus in libro Psalmorum super: "Domini est terra":
C. 22 q. 2 c. 1 · Peierat qui aliter facturus est quam promittit
¶In dolo iurat qui aliter facturus est quam promittit, cum periurium sit nequiter decipere credentem.
C. 22 q. 2 c. 2 · Quos debeat habere comites iusiurandum · Item Ieronimus super Iheremiam, libro II.
¶Animaduertendum est, quod iusiurandum hos habeat comites, ueritatem, iudicium atque iusticiam. Si ista defuerint, nequaquam iuramentum erit, sed periurium.
C. 22 q. 2 d.p.c. 2
¶Item, qui falsum iurat mentitur. Mentiendo autem iurare nichil est aliud quam peierare. § 1. Cum ergo omnes, qui locuntur mendacium, perdendi sint, iuxta illud Psalmistae: "Perdes omnes, qui locuntur mendacium," multo magis dampnabiles sunt, qui deierare mentiendo conuincuntur, quia nomen Dei sui in uanum assumunt. § 2. Sed aliud est falsum iurare, aliud iurare in dolo. Non enim omnis, qui aliter facturus est quam promittit, in dolo iurat. Licet enim Apostolus aliter facturus esset quam Corinthiis promitteret in prima epistola, cum ait: "Veniam ad uos," non tamen in dolo iurauit, aut mendaciter promisit. Ille enim in dolo iurat, aut mendaciter promittit, in cuius mente est, non sic se esse facturum, ut promittit; ille autem, qui promittit falsum quod putat uerum, nec iurat, in dolo nec mendaciter promittit. Unde Augustinus de uerbis Apostoli, sermone XXVIII.: [al. XXX.]
C. 22 q. 2 c. 3 · De eo, qui iurat falsum quod putat uerum
¶Homines falsum iurant, uel cum fallunt, uel cum falluntur. Putat homo uerum esse quod falsum est, et temere iurat; aut scit uel putat falsum esse, et tamen pro uero iurat, et nichilominus cum scelere iurat. Distant autem ista periuria, que duo conmemoraui. Fac illum iurare, qui uerum putat esse pro quo iurat; uerum putat esse, et tamen falsum est; non ex animo iste periurat, fallitur: hoc pro uero habet, quod falsum est, non pro re falsa sciens iurationem interponit. Da alium. Scit falsum esse, et dicit uerum esse, et iurat tamquam uerum sit quod scit falsum esse. Videtis, quam ista detestanda sit belua, et de rebus humanis exterminanda? Quis enim fieri uelit? Omnes homines detestantur talia. Fac alium. Putat esse falsum, et iurat tamquam uerum sit. Forte uerum est. Verbi gratia (ut intelligatis) pluit in illo loco; interrogas hominem, et dicit pluisse, et ad negocium ipsius conpetit, ut dicat, pluit, sed putat non pluisse: periurus est. Interest, quemadmodum uerbum procedat ex animo. Ream linguam non facit nisi rea mens.
C. 22 q. 2 d.p.c. 3
¶Quia ergo mens huius non erat rea (nesciebat esse falsum quod iurauit uerum), nec temere uel negligenter, sed cum magna diligentia uidebatur sibi deprehendisse uerum quod iurauit falsum, periurii reus nequaquam est iudicandus. Item, quod dicitur, qui falsum iurat mentitur, non uniuersaliter hoc intelligi debet. Non enim omnis, qui falsum dicit, mentitur, sicut nec omnis, qui mentitur, falsum dicit. Unde Augustinus in Enchiridion: [c. 22.]
C. 22 q. 2 c. 4 · Non est mentiri dicere falsum quod putat uerum
¶Is autem, qui mentitur, contra id, quod animo sentit, loquitur uoluntate fallendi. § 1. Et utique uerba propterea sunt instituta, non ut per ea se inuicem homines fallant, sed ut eis quisque in alterius noticiam cogitationes suas proferat. Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod sunt instituta, peccatum est. § 2. Nec ideo ullum mendacium putandum est non esse peccatum, quia possumus aliquando alicui prodesse mentiendo. Possumus enim et furando, si pauper, cui palam datur, sentit commodum, et diues, cui clam tollitur, non sentit incommodum, nec ideo tale furtum quisquam dixerit peccatum non esse. Et infra: [c. 18.] § 3. Nemo mentiens iudicandus est qui dicit falsum quod putat uerum, quia, quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur. Non itaque mendacii, sed aliquando temeritatis arguendus est qui falsa incautius credit ac pro ueris habet, pociusque e contrario, quantum in ipso est, ille mentitur, qui dicit uerum quod putat falsum. Quantum enim ad animum eius attinet, quia non quod sentit, hoc dicit, non uerum dicit, quamuis uerum inueniatur esse quod dicit. Nec ullo modo liber est a mendacio qui ore nesciens uerum loquitur, sciens autem uoluntate mentitur. Non consideratis itaque rebus ipsis, de quibus aliquid dicitur, sed sola intentione dicentis, melior est qui nesciens falsum dicit, quoniam id uerum putat, quam qui mentiendi animum sciens gerit, nesciens uerum esse quod dicit.
C. 22 q. 2 c. 5 · Non mentitur qui animum fallendi non habet · Item Gelasius Papa.
¶Beatus Paulus apostolus non ideo (quod absit) fefellisse credendus est aut sibi extitisse contrarius, quoniam, cum ad Ispanias se promisisset iturum, dispositione diuina maioribus occupatus ex causis inplere non potuit quod promisit. Quantum enim ipsius uoluntatis interfuit, hoc pronunciauit, quod reuera uoluisset efficere. Quantum enim ad diuini secreta consilii, (que, ut homo, omnia non potuit, licet spiritu Dei plenus, agnoscere) superna pretermisit dispositione preuentus. § 1. Nec quia B. Petrus apostolus pro affectu diuinae reuerentiae ipsi Domino respondit: "Non lauabis mihi pedes in eternum," fefellisse (quod absit) aut in sua putabitur minime constitisse sententia, quia mox eidem diuinae uoluntati cesserit, et quod se dixerat non esse facturum, causis asstrictus humanae salutis, passus est prona uoluntate faciendum.
C. 22 q. 2 d.p.c. 5
¶Ille ergo falsum iurando mentitur, qui scit falsum esse quod iurat. Est enim mendacium (ut Augustinus ait) "falsa significatio cum uoluntate fallendi." § 1. Sed cum fallere semper sit uoluntatis, falli autem uel infirmitatis, uel temeritatis, grauius autem sit quod ex uoluntate, quam quod ex temeritate uel infirmitate procedit: aliquando contingit falli uel nullum, uel minimum esse peccatum, aliquando ex ipsa rerum uaria consideratione minus esse fallere quam falli. Unde idem Augustinus in Enchiridion: [c. 21.]
C. 22 q. 2 c. 6 · Falli in his, que ad fidem non pertinent, aut paruum, aut nullum peccatum est
¶In quibus rebus nichil interest ad capessendum regnum Dei, utrum credantur, an non, et utrum uera putentur, an falsa; in his errare, id est aliud pro alio putare, non est arbitrandum esse peccatum, aut si est, minimum esse atque leuissimum.
C. 22 q. 2 c. 7 · In his, que ad fidem pertinent, grauius est falli quam alios decipere
¶In eodem. [c. 18.] In ipsarum consideratione rerum, que dicuntur, tantum interest, quia, siue quisque fallatur siue mentiatur, utcumque falli quam mentiri minus est malum, quantum pertinet ad hominis uoluntatem; tamen longe tollerabilius est in his, que a religione seiuncta sunt, mentiri, quam in his, sine quorum fide uel noticia Deus coli non potest, falli.
C. 22 q. 2 d.p.c. 7
¶Item, quod dicitur: "Perdes omnes, qui locuntur mendacium," non de omni mendacio intelligendum est. Sunt enim quedam mendacia, in quibus etsi sit aliqua culpa, non tamen dampnabilia sunt, immo tamquam non mendacia habenda sunt. Sunt et alia mendacia, que sunt grauioris culpae, de quibus intelligitur: "Perdes omnes, qui locuntur mendacium." § 1. Ut autem appareat, que mendacia sint uenialia, et que dampnabilia, distinguendum est, quot sint genera mendacii. De quibus Augustinus scribit in libro de mendacio: [c. 14.]
C. 22 q. 2 c. 8 · Quot sint genera mendacii?
¶Primum est capitale mendacium et longe fugiendum, quod fit in doctrina religionis, ad quod mendacium nulla condicione quiuis debet adduci. Secundum, ut aliquem ledat iniuste, quod tale est, ut nulli prosit, et obsit alicui. Tertium, quod prodest alteri ita, ut obsit alteri, quamuis non ad inmundiciam obsit corporalem. Quartum, sola mentiendi fallendique libidine, quod mirum mendacium est. Quintum, quod fit placendi cupiditate de suaui eloquio. His omnibus penitus euitatis atque reiectis, sequitur sextum genus, quod et nulli obest, et prodest alicui, uelut si quispiam pecuniam alicuius iniuste tollendam, sciens ubi sit, nescire se mentiatur. Septimum, quod et nulli obest, et prodest alicui, uelut si nolens hominem ad mortem quesitum prodere, mentiatur. Octauum genus est mendacii, quod et nulli obest, et ad hoc prodest, ut ab inmunditia corporali aliquem tueatur. § 1. Non igitur est mentiendum in doctrina pietatis; magnum scelus est, primum genus detestabilis mendacii. Non est mentiendum igitur secundo genere, quia nulli facienda est iniuria. Non est mentiendum tertio genere, quia nulli cum alterius iniuria est consulendum. Non est mentiendum quarto genere, propter mendacii libidinem, que per se ipsam uiciosa est. Non est mentiendum quinto genere, quia nec ipsa ueritas placendi causa hominibus enuncianda est; quanto minus mendacium, quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe est? Non est mentiendum sexto genere, neque enim recte testimonii ueritas pro cuiusque temporali commodo ac salute corrumpitur; ad sempiternam uero salutem nullus ducendus est opitulante mendacio. Neque septimo genere mentiendum est, non enim cuiusque commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei preferenda est, nec se quisquam in recte factis nostris tam male moueri sentiat, ut fiat etiam animo deiectior longeque a pietate remotior. Nec octauo genere mentiendum est, quia et in bonis castitas animi pudicitiae corporis prefertur, et in malis, quod ipsi facimus, eo, quod fieri sinimus, nobis dampnabilius est. § 2. In his autem octo generibus tanto quisque minus peccat, cum mentitur, quanto magis a primo recedit. Quisquis autem esse aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit, putauerit, decipiet se ipsum turpiter, cum honestum se deceptorem arbitretur aliorum.
C. 22 q. 2 c. 9 · Non licet alicui humilitatis causa mentiri · Item Augustinus de uerbis Apostoli. [sermone XXXI. al. XXIX.]
¶Cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator ante, quam mentireris, mentiendo efficeris quod euitaueras. Veritas in te non est, nisi te ita dixeris peccatorem, ut etiam esse cognoscas. Veritas autem ipsa est, ut quod est dicas. Nam quomodo est humilitas, ubi regnat falsitas?
C. 22 q. 2 c. 10 · De eodem · Item Gregorius. [lib. XXVI. Moralium, c. 2.]
¶Incaute sunt humiles qui mendacio se illaqueant.
C. 22 q. 2 c. 11 · Non licet mentiri, ut arrogantia uitetur · Item Augustinus super Iohannem. [tractatu XLIII.]
¶Non ita caueatur arrogantia, ut ueritas relinquatur.
C. 22 q. 2 c. 12 · Non omne mendacium eque peccatum est · Item in Enchiridion. [c. 18.]
¶Michi autem non absurde uidetur omne quidem mendacium esse peccatum, sed multum interesse, quo animo et de quibus rebus quisque mentiatur. Non enim ita peccat, qui consulendi, quomodo ille, qui nocendi uoluntate mentitur, nec tantum nocet qui uiatorem mentiendo in aduersum iter mittit, quantum is, qui uiam uitae mendacio fallente deprauat.
C. 22 q. 2 c. 13 · Non est aliquo modo decipiendus quilibet · Item Augustinus in libro de conflictu uiciorum atque uirtutum. [c. 19.]
¶Nec artificioso mendacio, nec simplici uerbo oportet quemquam decipere, quia quomodolibet mentitur quis, occidit animam.
C. 22 q. 2 c. 14 · Pro temporali uita alicuius perfectus mentiri non debet · Item Augustinus in quinto Psalmo. [ad uersic.: "Perdes omnes, qui locuntur".]
¶Ne quis arbitretur perfectum et spiritualem hominem pro ista temporali uita, morte cuius sua uel alterius non occiditur anima, debere mentiri, sed quoniam aliud est mentiri, aliud uerum occultare; siquidem aliud est falsum dicere, aliud uerum tacere; ut si quis forte non uelit ad istam uisibilem mortem hominem prodere, paratus esse debet uerum occultare, non falsum dicere, ut neque prodat, neque mentiatur, nec occidat animam suam pro corpore alterius. § 1. Duo uero sunt genera mendaciorum, in quibus non est magna culpa, sed tamen non sunt sine culpa; cum aut iocamur, aut, proximo consulendo, mentimur. Illud autem primum in iocando ideo non est perniciosum, quia non fallit. Nouit enim ille, cui dicitur, iocandi causa fuisse dictum. Secundum autem ideo mitius est, quia retinet nonnullam beniuolentiam. § 2. Illud uero, quod non habet duplex cor, nec mendacium quidem dicendum est, uerbi gratia, tamquam, si cui gladius conmendetur, et promittat se redditurum, cum ille, qui conmendauit poposcerit; si forte gladium suum repetat furens, manifestum est, non esse reddendum, ne uel se occidat, uel alios, donec ei sanitas restituatur. Hic ideo non habet duplex cor, quia ille, cui conmendatus est gladius, cum promittebat, se redditurum poscenti, non cogitabat furentem posse repetere. § 3. Manifestum est non esse culpandum aliquando uerum tacere, falsum autem dicere non inuenitur concessum sanctis.
C. 22 q. 2 c. 15 · Nostro peccato alterius saluti consulere non debemus · Idem in libro de mendacio. [c. 17.]
¶Faciat homo etiam pro temporali salute hominum quod potest. Cum autem ad hoc uentum fuerit, ut tali saluti nisi peccando consulere non possit, iam se existimet non habere quid faciat, quando id reliquum esse prospexerit, quod recte faciet.
C. 22 q. 2 c. 16 · De eodem · Item Ysidorus in Sinonimis. [c. 10.]
¶Omne genus mendacii summopere fuge, nec casu, nec studio loquaris falsum, nec, ut prestes, mentiri studeas, nec qualibet fallacia uitam alicuius defendas. Caue mendacium in omnibus.
C. 22 q. 2 c. 17 · De eodem · Item Augustinus in libro de mendacio, c. 6.
¶Si quis ad te confugiat, qui mendacio, tuo possit a morte liberari, non es mentiturus. Os enim, quod mentitur, occidit animam. Et infra: § 1. Cum ergo mentiendo uita eterna amittitur, numquam pro cuiusquam uita temporali mentiendum est.
C. 22 q. 2 c. 18 · Non deputantur mendacia, cum ea, que non sunt, ioco dicuntur · Item Augustinus in libro questionum Genesis c. 45. [quest. 145.]
¶Quod ait fratribus suis Ioseph: "Nesciebatis, quia non est in augurio homo, qualis ego?" de hoc augurio etiam mandauit eis dicendum per hominem, quid sibi uelit, queri solet. Aut quia non serio, sed ioco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium? Mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non ioco. Cum autem que non sunt tamquam ioco dicuntur, non deputantur mendacia.
C. 22 q. 2 d.p.c. 18
¶Sed in ueteri testamento multa permittebantur, quorum exemplis hodie uti non licet. Unde Gregorius: [lib. XVIII. Moral., c. 3.]
C. 22 q. 2 c. 19 · Veterum exemplo mentiri non licet
¶Si quis per testamentum uetus uult suum tueri mendacium, quia minus illic quibusdam fortasse nocuerit, dicat necesse est, rerum alienarum raptum, dicat retributionem iniuriae, que infirmis illic concessa sunt, sibi nocere non posse. Que omnia cunctis liquet quanta animaduersione ueritas insequitur, que nobis iam significationis suae umbra postposita in uera carne declaratur.
C. 22 q. 2 c. 20 · Obstetrices de pietate remuneratae de mendacio sunt punitae · Idem. [eodem lib. cap. 2.]
¶Si quelibet culpa sequenti solet pia operatione purgari, quanto magis hec facile abstergitur, quam mater boni operis pietas ipsa comitatur? Nonnulli uero obstetricum fallacia conantur asserere, hoc mendacii genus non esse peccatum, maxime quia illis mentientibus scriptum est: "quod edificauit eis domos Dominus." In qua magis reconpensatione cognoscitur, quid mendacii culpa mereatur. Nam benignitatis earum merces, que eis in eterna potuit uita retribui, premissa culpa mendacii in terrena est reconpensatione declinata.
C. 22 q. 2 d.p.c. 20
¶Abraham quoque loquens ad pueros suos ait: "Sedete hic cum asina; ego et puer illuc usque pertransibimus, et, cum adorauerimus, reuertemur ad uos;" licet aliud se facturum deliberaret, tamen excusatur a mendacio. Unde Ambrosius in libro de Patriarchis: "Prophetauit, quod ignorabat. Ipse solus disponebat redire inmolato filio. Sed Dominus per os eius locutus est quod parabat. Captiose autem loquebatur cum seruulis, ne cognito negocio aut inpediret eum aliquis, aut gemitu obstreperet aut fletu." § 1. Quandoque aliquid iubendo significamus uelle fieri, quod tamen fieri nolumus, sed experimentum obedientiae querimus, sicut Abraham a Deo temptatus legitur, cum iussus est inmolare filium, quem Dominus nolebat ab eo occidi. Unde in eodem libro idem Ambrosius: "Non enim uolebat Deus inmolari a patre filium, nec inpleri hoc munus uolebat, qui ouem pro filio inmolandam obtulit, sed temptabat affectum patris, si Dei precepta preferret filio." Et infra: "Non inicias, inquit, manum in puerum, neque facias ei quicquam. Affectum tuum inquisiui, non factum exegi; temptaui mentem tuam, si etiam filio dilectissimo non parceres propter me. Non aufero quod ipse donaui, nec heredem inuideo, quem largitus sum non habenti."
C. 22 q. 2 c. 21 · Simulatio utilis est et in tempore assumenda · Item Ieronimus. [in epist. ad Galatas, c. 2.]
¶Utilem simulationem et in tempore assumendam, Ieu regis Israel nos doceat exemplum, qui, cum non potuisset interficere sacerdotes Baal, nisi finxisset se ydolum uelle colere, dicens: "Congregate michi omnes sacerdotes Baal. Achab seruiuit ei in paucis, ego seruiam sibi in multis." Et Dauid, quando mutauit faciem suam coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Nec mirum quamuis iustos homines tamen aliqua simulare pro tempore ob suam et aliorum salutem, cum et ipse Dominus noster, non habens peccatum, nec carnem peccati, simulationem peccatricis carnis assumpsit, ut, condempnans, in carne peccatum, nos in se faceret iusticiam Dei.
C. 22 q. 2 d.p.c. 21
¶Ecce, que mendacia sint uenialia, et que dampnabilia. § 1. Sed queritur, quare Augustinus dicat, non esse mentiendum pro temporali uita alicuius, cum Abraham descendens in Egiptum rogauerit Saram, ut sororem eius se esse mentiretur, dicens: "Noui, quod pulcra sis mulier, et quod, cum uiderint te Egiptii, dicturi sunt, uxor illius est, et interficient me, et te reseruabunt. Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit michi propter te, et uiuet anima mea ob gratiam tui." Sed Abraham non mendacium dici, sed uerum taceri uoluit. Unde idem Augustinus ait in questionum Genesis: [quest. 26.]
C. 22 q. 2 c. 22 · Quomodo Abraham excusetur de mendacio, qui Saram sororem suam esse dixit
¶Queritur, cur Patriarcha mentiri uoluit, ut diceret Saram sororem suam, et non potius Deo conmisit, qui, si uellet, eius pudicitiam apud Pharaonem seruare posset. Sed ueritatem uoluit celari, non mendacium dici. Soror enim dicitur, quia filia fratris erat. Et in hoc ostenditur, quod nemo debet temptare Deum suum, dum habet quod rationabili consilio faciat. Fecit quod potuit: quod non potuit Deo conmisit, in quem sperauit, nec eum fides aut spes fefellit. Si autem interrogatus illam uxorem suam indicaret, duas res conmitteret Deo, et uitam suam, et uxoris pudicitiam.
C. 22 q. 2 d.p.c. 22
¶Item opponitur, quod Iacob mentiendo et sibi profuit, et alii nocuit, nec tamen reprehenditur, sed conmendatur. Sed Iacob dicendo se esse Esau primogenitum, non est mentitus. Non enim dixit, se esse primogenitum nascendo, sed ius primogeniturae, illo uendente, rite adeundo. Sic et Christus Iohannem dixit esse Heliam, non persona, sed imitatione uirtutis. Erat ergo Iacob Esau, non nascendo, ut diximus, sed emptione primogenitorum, de non primogenito in primogenitum transeundo, sicut et ipse Esau primogenita uendendo de primogenito non primogenitus fieri meruit. Sic et Iudei, cum essent filii Abrahae carne, quia non fuerunt filii eius imitatione, non deputantur inter filios Abrahae, sed dicuntur filii diaboli, cuius filii sunt, non nascendo, sed imitando. Unde a Domino audire meruerunt: "Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite; nunc autem queritis me interficere, hominem, qui ueritatem locutus sum uobis. Hoc Abraham non fecit. Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris uestri facere uultis." § 1. Econtra gentiles, cum secundum originem carnis ab Abraham essent alieni, tamen imitatione fidei et iusticiae successerunt in filios Abrahae. Unde ab Apostolo dicitur eisdem: "Si autem Christi, ergo Abrahae semen estis." Hinc idem Apostolus scribens Romanis ait: "O tu Iudee, si circumcidaris, nec legem eius obserues, circumcisio tua preputium facta est, quomodo et preputium, si iusticias legis custodiat, in circumcisionem reputatur." Prefertur ergo, ut ex premissis colligitur, imitatio operis origini carnis. Veraciter ergo, non mendaciter, Iacob se dixit Esau esse; nec mentiendo, sed uerum dicendo sibi profuit, alteri uero non nocuit, quia benedictionem sibi debitam accepit, non alienum subripuit. § 2. Episcopus uero iste, de quo agitur, etsi falsum iurauit, tamen quia, ut supra dictum est, ream linguam non facit nisi rea mens, nequaquam reus periurii habetur. Probatur etiam hoc exemplo Saulis, qui, cum esset in castris pugnaturus contra Philisteos, iurauit se interfecturum quicumque ante solis occasum comederet. Ionathas autem filius eius non audito regis iuramento, cum pugnando magnam hostium stragem dedisset, et salutem fecisset in Israel, fame laborans uidit fauum mellis, quem regia uirga, quam gestabat in manibus, accepit et comedit, statimque oculi, quos fere fames clauserat, aperti sunt, et facies eius est exhilarata. Quo conperto Saul uoluit eum dare neci; sed precibus et pia populi supplicatione placatus mortis reuocauit sententiam, ne interficeretur ille, per quem salus data erat in Israel, et quo pugnante de manibus hostium populus ille liberatus fuerat. Ecce Saul falsum iurauit, quia quod iurando se facturum decreuit precibus populi prouocatus non fecit. Nec tamen periurii reus arguitur, quia quantum in ipso fuit, quod iurauit inpleuit, dum sententiam mortis in filium dedit, quam non carnali affectu, sed populi supplicatione reuocauit.