IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 22 q. 1Causa XXII, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 22 q. 1 d.a.c. 1

Quod iuramentum prestandum non sit, auctoritate scripturae canonicae probatur. Ait enim Christus in euangelio apostolis: "Sit sermo uester: Est est, non non; quod autem amplius est a malo est." Item Iacobus in epistola: "Ante omnia, fratres mei, nolite iurare omnino." Utraque auctoritate iuramentum prohibemur prestare. Sed aliud est ad iurandum sponte accedere, aliud uel ad asserendam innocentiam suam, uel ad federa pacis confirmanda, uel ad persuadendum auditoribus, quando pigri sunt credere quod eis utile est, iuramentum offerre. Primum prohibetur, secundum conceditur. Non enim iurare omnino peccatum est. Unde in Tolletano Concilio VIII. [c. 2.] legitur:

C. 22 q. 1 c. 1 · Iuramentum pro federe pacis est faciendum

Omne, quod in federa pacis uenit, tunc solidius subsistit, cum iuramenti hoc interpositio roborat. Sed et omne, quod amicorum animos conciliat, tunc fidelius durat, cum eos sacramenti uincula ligant. Omne enim, quod testis adstipulatur, uerius constat, cum id iurationis adiectio affirmat. Quod et si testis deficiat, innocentis fidem sola iurisiurandi taxatio manifestat.

C. 22 q. 1 c. 2 · Iuratio non est prohibenda, nec tamquam bonum appetenda · Item Augustinus super epistolam ad Galathas. [cap. 1. in fine]

Non est contra preceptum Domini iuratio, que a malo, non iurantis est, sed increduli a quo iurare cogitur. Nam hinc intelligitur, ita Dominum prohibuisse a iureiurando, ut, quantum in ipso est, quisque non iuret; quod multi faciunt, in ore habentes iurationem tamquam magnum atque suaue aliquid. Nam utique Apostolus nouit preceptum Domini, et tamen iurauit. Non enim audiendi sunt qui has iurationes esse non putant. Quid enim facient de illa: "Cottidie morior, per gloriam uestram, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro": quam greca exemplaria manifestissimam iurationem esse ostendunt. Prohibemur ergo iurare cupiditate aut dilectione iurandi. Quamuis enim iuramentum amplius sit, quam est est, non non, et ideo a malo sit, non tamen a malo tuo, sed infirmitatis aut incredulitatis eorum, qui non aliter mouentur ad fidem.

C. 22 q. 1 c. 3 · Peierare peccatum est, non iurare · Item Augustinus in epistola [CLIV.] ad Publicolam.

In nouo testamento dictum est, ne omnino iuremus. Quod michi quidem propterea dictum uidetur, non quia iurare peccatum est, sed quia periurare inmane peccatum est, a quo nos longe esse uoluit qui omnino ne iuremus conmonuit.

C. 22 q. 1 c. 4 · In necessariis uerum iurare non est peccatum · Idem. [sermone XXX. de uerbis Apostoli]

Ut noueritis, uerum iurare non esse peccatum, inuenimus etiam apostolum Paulum iurasse: "Cottidie morior ego, per uestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro." Per uestram gloriam iuratio est; non enim sic ait, per uestram gloriam morior, quasi uestra gloria me facit mori, quomodo, si diceretur per uenenum, per gladium, per bestiam, per inimicum mortuus est, intelligeretur faciente inimico, faciente gladio, faciente ueneno mortuus est.

C. 22 q. 1 c. 5 · Nec tamquam bonum appetendum, nec tamquam malum iuramentum est uitandum · Idem de sermone Domini. [lib. I. c. 30.]

Ita ergo intelligitur precepisse Dominum, ne iuraretur, ne quisquam sicut bonum appetat iusiurandum, et assiduitate iurandi ad periurium per consuetudinem delabatur. Quapropter qui intelligit non in bonis, sed in necessariis iurationem habendam, refrenat se quantum potest, ut non ea utatur, nisi necessitas cogat, uidelicet, cum uidet pigros esse homines ad credendum quod eis utile est credere, nisi iuratione firmetur. Ad hoc utique pertinet quod sic dicitur: "Sit autem sermo uester: Est est, non non." Hoc bonum est et appetendum, "quod autem amplius est a malo est;" id est: si iurare cogeris, scias de necessitate uenire infirmitatis eorum, quibus aliquid suades, que infirmitas utique malum est, unde nos cottidie liberari deprecamur, cum dicimus: "Libera nos a malo." Itaque non dixit, quod autem amplius est malum est. Tu enim non malum facis, qui bene uteris iuratione.

C. 22 q. 1 c. 6 · Iurare non est peccatum · Item Augustinus de sermone Domini in monte libro I.

Tu malum non facis, qui bene uteris iuratione, que, etsi non bona, tamen necessaria est, ut alteri persuadeas quod utiliter suades. Sed a malo est illius, cuius infirmitate iurare cogeris.

C. 22 q. 1 c. 7 · Per Deum iurare permittitur, ne per idola iuretur · Item Ieronimus in Iheremia. [ad c. 4.]

Et iurabunt, uiuit Dominus in ueritate, et in iudicio, et in iustitia, et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt. Quomodo ergo euangelium iurare nos prohibet? Sed hic: iuramentum, pro confessione dicitur, et ad condempnationem idolorum, per que iurabat Israel. Denique auferuntur offendicula, et iurat per Dominum, quodque dicitur: "uiuit Dominus;" in testamento ueteri iusiurandum est ad condempnationem mortuorum, per quos iurauit omnis idolatra.

C. 22 q. 1 c. 8 · Infirmis iurare conceditur · Item Ieronimus super Mattheum in libro I. [in c. 5.]

Considera, quod Saluator non per Deum iurare prohibuerit, sed per celum, et per terram, et per Iherosolimam, et per caput tuum. Et hoc quasi paruulis fuerat lege concessum, ut quomodo uictimas inmolabant Deo, ne eas inmolarent idolis, sic et iurare permitterentur in Deum; non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset Deo id exhibere quam demoniis.

C. 22 q. 1 c. 9 · Excommunicetur clericus per creaturas pertinaciter iurans · Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 61. et 62.]

Clericum per creaturas iurantem acerrime obiurgandum; si perstiterit in uicio, excommunicandum. Inter epulas uero cantantem supradictae sententiae seueritate cohercendum.

C. 22 q. 1 c. 10 · Clericus deponatur, laicus anathematizetur, per capillum uel caput Dei iurans · Item Pius Papa.

Si quis per capillum Dei uel caput iurauerit, uel alio modo blasphemia contra Deum usus fuerit, si ex ecclesiastico ordine est, deponatur; si laicus, anathematizetur. Et si quis per creaturas iurauerit, acerrime castigetur, et iuxta id, quod sinodus diiudicauerit, peniteat. § 1. Si quis autem talem hominem non manifestauerit, non est dubium, quin diuina condempnatione coherceatur. § 2. Et si episcopus ista emendare neglexerit, acerrime corripiatur.

C. 22 q. 1 d.p.c. 10

Queritur, quis magis teneatur, an ille, qui per Deum, an ille, qui super sacra euangelia iurat? Huic questioni Iohannes Crisostomus respondet, dicens:

C. 22 q. 1 c. 11 · Non est maius per euangelia, quam per Deum iurare

Si aliqua causa fuerit, modicum uidetur facere qui iurat per Deum. Qui autem per euangelium, maius aliquid fecisse uidetur. Quibus dicendum est: Stulti, scripturae propter Deum sanctae sunt, non Deus propter scripturas.

C. 22 q. 1 c. 12 · Non solum in altari uel reliquiis, sed etiam in communi loquela periurium caueatur · Item Ieronimus.

Habemus in lege Dei scriptum: "Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui in uanum." Ideo ammonendi sunt omnes, ut diligenter caueant periurium, non solum in altari seu sanctorum reliquiis, sed etiam in communi loquela.

C. 22 q. 1 c. 13 · Non prohibet Deus iurare · Item Ysidorus Sententiarum libro II. [c. 31.]

Non est contra Dei preceptum iurare; sed dum iurandi usum facimus, periurii crimen incurrimus.

C. 22 q. 1 c. 14 · Iuratio non est peccatum · Item Augustinus de uerbis Apostoli, sermone 28. [al. 30.]

Si peccatum esset iuratio, nec in ueteri lege diceretur: "Non periurabis; reddes Domino iuramenta tua." Non enim peccatum preciperetur nobis. Item: § 1. Non uobis dicimus, nos non iurare. Si enim hoc dicimus, mentimur. Quantum ad me pertinet, non iuro, sed quantum michi uidetur, magna necessitate conpulsus, cum uideo, nisi faciam, michi non credi, et ei, qui michi non credit, non expedire, quod non credit. Hac perpensa ratione et consideratione librata cum magno timore dico: "Coram Deo," aut, "testis est michi Deus," aut, "scit Christus, quod sic est in meo animo," et uideo, quod plus est, id est quod amplius est quam est est, non non. Sed hoc quod est amplius a malo est, non iurantis, sed non credentis.

C. 22 q. 1 d.p.c. 14

Ex premissis colligitur, quod iurare non est peccatum; non tamen tamquam bonum est appetendum, ne consuetudine iurandi labamur in periurium. Sed cum dicatur procedere a malo non credentis, uidetur, quod, etsi iurare peccatum non sit, iuramentum tamen recipere malum sit. Sed nomine mali non malicia, sed pena peccati intelligitur. Ex penali enim infirmitate incredulitas illa processit, qua ad iurandum conpellimur. Ipsum autem iurare sicut peccatum non est, ita iuramentum ab aliquo recipere malum non est. Unde Augustinus scribit ad Publicolam: [epist. CLIV.]

C. 22 q. 1 c. 15 · Iuramentum accipere non prohibemur

Quamuis dictum sit, ne iuremus, nusquam in scripturis sanctis me legisse memini, ne ab aliquo iurationem recipiamus.

C. 22 q. 1 d.p.c. 15

Sed queritur, an sit utendum fide eius, qui per demonia iurat? De his ita scribit Augustinus [eadem epist. CLIV.] ad Publicolam:

C. 22 q. 1 c. 16 · Licet uti fide eius, qui, ut eam seruet, per demonia iurat

Mouet te, utrum eius fide utendum sit, qui, ut eam seruet, per demonia iurauerit. Ubi te uolo prius considerare, utrum si quispiam per Deos falsos iurauerit se fidem seruaturum, et eam non seruauerit, non tibi uidetur bis peccasse? Si enim tali iuratione promissam seruaret. fidem ideo tantum peccasse iudicaretur, quia per Deos falsos iurauerit. Illud autem nemo reprehenderet, quia fidem seruauit. Nunc uero, quia et iurauit per quos non debuit, et contra pollicitam fecit fidem quod non debuit, bis utique peccauit, ac per hoc qui utitur fide illius, quem constat iurasse per falsos Deos, et utitur non ad malum, sed ad licitum et bonum, non peccato illius se sociat, quo per demonia iurauit, sed bono pacto eius, quo fidem seruauit. Neque hic eam fidem dico seruari, qua fideles uocantur qui baptizantur in Christo. Illa enim longe alia est longeque discreta a fide humanorum placitorum atque pactorum. Verumtamen sine ulla dubitatione minus malum est per Deos falsos iurare ueraciter, quam per Deum uerum fallaciter. Quanto enim per quod iuratur magis sanctum est, tanto magis penale est periurium. § 1. Alia questio est, utrum non peccet qui per falsos Deos sibi iurari facit? quia ille, qui ei iurat, iurat per falsos Deos, quos colit. Cui questioni possunt illa testimonia suffragari, que ipse conmemorasti de Laban et Abimelech, si tamen Abimelech per Deos suos iurauit, sicut Laban per Deum Sabaoth.

C. 22 q. 1 d.p.c. 16

Sic etiam cum in libro Machabeorum Romani legantur pacem firmasse cum Iudeis, intelligendi sunt iurasse per falsos Deos, sicut et Iudei iurauerunt per Deum uerum. Sic etiam de iuramento, quod fit per creaturas, intelligendum est, quod ipsum quidem iurare per creaturas, malum est, quia a Deo prohibitum est; sed seruare quod iuratur, bonum est, ut euitetur peccatum mendacii et dolositatis. § 1. Sed obicitur, quod Ioseph, uir sanctus, per creaturas iurauit, dum dixit fratribus suis: "Per salutem Pharaonis, non exibitis hinc." § 2. Sed sciendum est, quod sancti non tam per creaturas, quam per auctorem creaturarum iurabant, nec in creaturis aliud quam creatorem ipsarum uenerabantur, sicut Ioseph, qui per Pharaonem iurando hoc in eo ueneratus est, quod Dei iudicio positus erat in infimis. Unde Apostolus ait: "Omnis potestas a Domino Deo est." Item Christus Pilato: "Non haberes in me potestatem, nisi esset tibi datum desuper." Deus autem per creaturas iurare prohibuit, ne uel more gentilium aliquod numen deitatis creaturis inesse crederetur, uel ne creaturas contemptibiles iudicando per eas promissa pro nichilo duceremus. § 3. Sed queritur, quid grauius sit, an per creaturas, an per creatorem iurare fallaciter? Dupliciter enim reus est qui per creaturas iurat mendaciter, quia et contra prohibitionem iurat per quod sibi iurare non licet, (a quo peccato est inmunis, qui non nisi per creatorem iurat,) et proximum dolo capit, quod facit etiam per creatorem mendaciter iurans. Sed si periurium tanto magis penale est, quanto sanctius illud, per quod iuratur, apparet, quod, etsi per creaturas mendaciter iurans dupliciter peccet, grauiori tamen se subicit penae qui per creatorem iurat mendaciter. § 4. Periurii autem pena grauissima est, quam si quis timens ad confessionem uenire noluerit, a fidelium consortio est abiciendus. Unde Euticianus Papa:

C. 22 q. 1 c. 17 · Fidelium consortio careat qui penitenciam periurii agere noluerit

Predicandum est etiam, ut periurium fideles caueant, et ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus esse, et in lege, et in Prophetis, et in euangelio prohibitum. Audiuimus autem, quosdam paruipendere hoc scelus, et leuem quodammodo periuris penitenciae modum inponere; qui etiam nosse debent, talem de periurio penitenciam inponi debere, qualem et de adulterio, de fornicatione, et de homicidio sponte conmisso, et de ceteris criminalibus uiciis. § 1. Si quis uero perpetrato periurio aut quolibet criminali peccato, timens penitenciam longam, ad confessionem uenire noluerit, ab ecclesia repellendus est, siue a communione et consortio fidelium, ut nullus cum eo comedat, neque bibat, neque in sua domo eum recipiat.