C. 22Causa XXII
Abrir no leitor do IusCommune →C. 22 pr.
¶Quidam episcopus iurauit falsum quod putabat uerum, quo conperto archidiaconus eius iurauit se numquam prestaturum ei obedientiam. Conpellitur archidiaconus ab episcopo ad exhibendum sibi consuetam reuerentiam; accusatur episcopus de dupplici periurio, et de eo, quod falsum iurauit, et quia archidiaconum ad peierandum conpellit. (Qu. I.) Primum queritur, an iuramentum sit prestandum, uel non? (Qu. II.) Secundo, si sit periurus qui iurat falsum quod putat uerum? (Qu. III.) Tertio, si licuit archidiacono denegare episcopo consuetam obedientiam? (Qu. IV.) Quarto, si constiterit esse illicitum quod iurauit archidiaconus, an sit seruandum? (Qu. V.) Quinto, si constiterit illud seruandum esse, an episcopus sit reus periurii, qui contra iuramentum archidiaconum suum ire conpellit?