IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 22 q. 3Causa XXII, Quaestio III

Abrir no leitor do IusCommune →

C. 22 q. 3 d.a.c. 1

Cum ergo, ut ratione et exemplo monstratum est, episcopus reus periurii non esset, consueta obedientia ab archidiacono sibi denegari non debuit, cum etiamsi criminosum illum esse constaret ante diffinitiuam tamen sententiam, ut supra monstratum est, nulli suorum clericorum ab eo liceret discedere. Constat ergo illicitum esse quod archidiaconus iuramento firmauit. Unde merito queritur, an debeat seruari, uel non?