IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 21 q. 3Causa XXI, Quaestio III

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 21 q. 3 d.a.c. 1

Quod autem clerici secularium negociorum procuratores esse non ualeant, auctoritate Cartaginensis Concilii I. probatur, in quo Nicasius Episcopus Culusitanus dixisse legitur capitulo 6.:

C. 21 q. 3 c. 1

Peruenit in sanctam sinodum, quia de eis, qui in clero connumerantur, quidam propter turpis lucri gratiam alienarum possessionum conductiones et seculares causas suscipiunt, et se ipsos quidem a ministeriis sanctis per desidiam separant, ad domos autem secularium concurrunt, et substantiarum eorum gubernationes auariciae causa suscipiunt. Decreuit igitur sancta et magna sinodus, neminem deinceps eorum, hoc est non episcopum, siue clericum, aut monachum, conducere possessiones, aut misceri secularibus procurationibus, nisi forte qui legibus ad minorum etatem tutelas siue procurationes inexcusabiles attrahantur, aut cui ipsius ciuitatis episcopus ecclesiasticarum rerum conmiserit gubernacula, uel orphanorum, aut uiduarum, que indefensae sunt, aut earum personarum, que maxime ecclesiastico indigent amminiculo propter timorem Dei. Si quis uero transgressus fuerit hec statuta, correctioni ecclesiasticae subiaceat.]

C. 21 q. 3 c. 2 · Qui annexi sunt clero secularium possessionum procuratores non fiant

Credo placere suggestionem meam sanctitati uestrae, et displicere uobis, ut qui seruiunt Deo, et annexi sunt clero, accedant ad actiones, seu amministrationes uel ad procurationes domorum. Gratus episcopus dixit: Apostolorum statuta sunt, que dicunt: "Nemo militans Deo inplicat se negociis secularibus." Proinde aut clerici sint sine actionibus domorum, aut actores sine offitio clericorum. Uniuersi dixerunt: "Hoc obseruemus."

C. 21 q. 3 c. 3 · De eodem · Item ex Concilio Cartaginensi IIII. [c. 15.]

Placuit, ut episcopi, presbiteri, et diaconi, uel quicumque clerici non sint conductores, aut procuratores, neque ullo turpi uel inhonesto negocio uictum querant, quia respicere debent scriptum esse: "Nemo militans Deo inplicat se secularibus negociis."

C. 21 q. 3 c. 4 · Secularium negociorum procurationem clerici non suscipiant · Item ex epistola Cipriani ad Presbiteros, et Diacones, et plebem Furnensem. [lib. I. epist. 9.]

Ciprianus presbiteris, et diaconibus, plebi Furnensi consistentibus salutem. Iampridem concilio episcoporum statutum est, ne quis de clericis et Dei ministris tutorem et curatorem testamento suo nominauerit, quando singuli diuino sacerdotio honorati et in clericorum ministerio constituti non nisi altari et sacrificiis deseruire, et precibus atque orationibus uacare debeant. Scriptum est enim: "Nemo militans Deo inplicat se negociis secularibus, ut possit placere ei, cui se probauit." § 1. Quod episcopi et antecessores nostri religiose considerantes et salubriter prouidentes censuerunt, ne quis excedens ad tutelam uel curam clericum nominaret; ac si quis hoc fecisset, non offerretur pro eo, nec sacrificium pro dormitione eius celebraretur. Neque enim ante altare Dei merentur nominari in sacerdotum prece qui ab altari sacerdotes et ministros uolunt auocare.

C. 21 q. 3 c. 5 · Non licet clericis molliciis et secularibus rebus obligari · Item ex eadem.

Molliciis et secularibus rebus laqueisque obligari non debent qui diuinis rebus et spiritualibus occupati sunt nec ad terrenos et seculares actus uacare.

C. 21 q. 3 c. 6 · Secularibus negociis clerici non alligentur · Item ex eadem.

Hii, qui in ecclesia Domini ad ordinationem clericorum promouentur, in nullo ab administratione diuina auocentur, nec molestiis et negociis secularibus alligentur, nec ab altariis et sacrificiis recedant, sed die ac nocte celestibus rebus et spiritualibus seruiant.

C. 21 q. 3 c. 7 · De eodem · Item, ut supra, Ciprianus.

Sacerdotum religiose secretum et necessarie factum seruetur a nobis, simul et ceteris fratribus detur exemplum, ne quis sacerdotes et ministros Dei altari eius et ecclesiae uacantes ad seculares molestias deuocet. Obseruari de cetero poterit, ne quis ultra hoc faciat circa personam clericorum, si quod factum est fuerit uindicatum.