C. 21 q. 2Causa XXI, Quaestio II
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 21 q. 2 d.a.c. 1
¶Qui uero relicta sua ecclesia ad aliam transire uoluerit nequaquam sine dimissoriis litteris sui episcopi suscipiatur. Unde in septima Sinodo [c. 17.] legitur:
C. 21 q. 2 c. 1 · Sine dimissoriis litteris in aliena ecclesia clericus non ordinetur
¶Quoniam diuersarum ecclesiarum clerici suas, in quibus ordinati sunt, ecclesias relinquentes, ad alios concurrunt episcopos, et ignorante proprio episcopo in alienis constituuntur ecclesiis, ubi contingit eos sine sui examinatione permanere, precipimus amodo, ut nullus omnino clericorum, in quocumque gradu sit, licentiam habeat sine dimissoriis litteris sui episcopi in altera constitui ecclesia. Qui uero hoc amodo non obseruauerit, ad obprobrium eius, qui ordinauerit eum, deponatur tam ipse, quam qui eum sine ratione suscepit.
C. 21 q. 2 c. 2 · Ad aliam ecclesiam clerico transire non licet, si propriis ministris sua fuerit destituta · Item ex Concilio Spalensi. [II. c. 3.]
¶Placuit, ut si quis clericus ministris ecclesiae propriae destitutis ad aliam transitum fecerit, conpellente, ad quem confugerit, sacerdote, ad ecclesiam, quam prius incoluerat, reuertatur. Qui uero eum susceperit, nec statim sine ullo nisu exceptionis ad propriam ecclesiam remittendum elegerit, quamdiu eum restituat, communione se priuatum cognoscat. Desertorem autem clericum cingulo honoris atque ordinis sui exutum aliquo tempore monasterio religari conuenit, sicque postea in ministerio ecclesiastici ordinis reuocari. Nam non poterit in talibus propagationis aboleri licentia, nisi fuerit in eis per correctionem disciplinae subsecuta correctio.
C. 21 q. 2 d.p.c. 2
¶Obicitur autem illud Calcedonensis Concilii: [c. 10.]
C. 21 q. 2 c. 3 · Nichil commune habeat cum priori qui ab una in aliam transfertur
¶Si quis iam translatus est ab una ecclesia in aliam, nichil habeat commune cum priori siue sub ecclesia constitutis martiribus, siue in ptochiis, uel xenodochiis, aut eorum negociis. Eos uero, qui ausi fuerint post ordinationem huius magnae et uniuersalis sinodi agere que prohibita sunt statuit sancta sinodus cadere de proprio gradu.
C. 21 q. 2 d.p.c. 3
¶Sed aliud est transferri, atque aliud propria temeritate transire. Illud apostolica auctoritate fieri licet, hoc uero omnibus modis prohibetur. § 1. Sicut autem duabus ecclesiis unus preponi non debet, ita nec una ecclesia inter plures diuidi ualet. Unde in Remensi Concilio legitur:
C. 21 q. 2 c. 4 · Una ecclesia duobus sacerdotibus diuidi non potest
¶Sicut in unaquaque ecclesia unus presbiter debet esse, ita ipsa, que sponsa uel uxor eius dicitur, non potest diuidi inter plures presbiteros, sed unum tantummodo habebit sacerdotem, qui eam caste et sinceriter regat. Unde interdicimus, ut nullus presumat ecclesiam inter duos uel plures diuidere quia ecclesia Christi uxor et sponsa debet esse, non scortum, sicut Papa Calixtus testatur.
C. 21 q. 2 d.p.c. 4
¶Conductitiis quoque presbiteris ecclesia conmitti non debet. Unde Innocentius II.: [in Sinodo Romana, c. 10.]
C. 21 q. 2 c. 5 · Conductitiis presbiteris ecclesiae non conmittantur
¶Precipimus etiam, ne conductitiis presbiteris ecclesiae conmittantur, et unaqueque ecclesia, cui facultas suppetit, proprium habeat sacerdotem.