IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 21 q. 1Causa XXI, Quaestio I

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 21 q. 1 d.a.c. 1

In duabus ecclesiis aliquem posse connumerari, septima Sinodus prohibet, dicens: [c. 15.]

C. 21 q. 1 c. 1 · In duabus ecclesiis clericus conscribi non debet

Clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus ecclesiis. Negotiacionis enim est hoc et turpis lucri commodum, et ab ecclesiastica consuetudine penitus alienum. Audiuimus enim ex ipsa dominica uoce, quod nemo potest duobus dominis seruire. Aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contempnet. Unusquisque enim secundum apostolicam uocem in quo uocatus est, in hoc debet manere, et in una locari ecclesia. Que enim per turpe lucrum in ecclesiasticis rebus efficiuntur aliena consistunt a Deo; ad uitae uero huius necessitatem studia diuersa sunt. Ex eis ergo, qui uoluerit, acquirat corpori opportuna. Ait enim Apostolus: "Ad ea, que michi opus erant, et his qui mecum sunt, ministrauerunt manus istae." Et hec quidem in hac seruanda urbe. Ceterum in uillis, que foris sunt, propter inopiam hominum indulgeatur.

C. 21 q. 1 d.p.c. 1

Sed duae ecclesiae intelliguntur ecclesiae duarum ciuitatum, in quibus nullus debet conscribi. Unde in Calcedonensi Concilio [c. 10.] statutum est:

C. 21 q. 1 c. 2

"Clericos in duarum ciuitatum ecclesiis conscribi non oportet." [Gratian.]

C. 21 q. 1 d.p.c. 2

Sed econtra nonnumquam episcopus unius ciuitatis efficitur archiepiscopus alterius ciuitatis, nec tamen priorem ecclesiam deserit: sed prior ecclesia quasi conmendata relinquitur, secunda quasi titulata habetur. Unde Leo IV. scribit:

C. 21 q. 1 c. 3 · In una ecclesia titulatus alteram sibi commendatam potest habere

Qui plures ecclesias retinet, unam quidem titulatam, aliam uero sub conmendatione tenere debet.

C. 21 q. 1 c. 4 · Duobus monasteriis unus abbas preesse non potest · Sic et illud Agatensis Concilii [cap. 57.] intelligendum est:

Unum abbatem duobus monasteriis presidere interdicimus.

C. 21 q. 1 d.p.c. 4

Potest etiam utrique tamquam titulato preesse, sed iure speciali, non communi. Unde Gregorius: [lib. II. epist. 13. ad Agnellum Episcopum]

C. 21 q. 1 c. 5 · Unus episcopus duabus preficitur ecclesiis

Relatio cleri simul et populi Terracinae degentis nos ualde letificat, ob hoc, quod de tua fraternitate bona testatur. Et quia defuncto pontifice suo Petro sibi cardinalem postulant te constitui sacerdotem, eorum desideria necessario conplenda preuidimus. § 1. Tota igitur mentis intentione ita lucrum animarum Domino nostro facere festinato, ut digna te merces ante eius conspectum in die retributionis inueniat. Quicquid uero de predictae rebus ecclesiae uel eius patrimonio, seu cleri ordinatione promotioneue, et omnibus generaliter ad eam pertinentibus sollerter atque canonice ordinare facereque prouideris, liberam habebis, quippe ut sacerdos proprius, modis omnibus facultatem.

C. 21 q. 1 c. 6

Illud quoque fraternitatem tuam scire necesse est, quoniam sic te predictae Terracinensis ecclesiae cardinalem esse constituimus sacerdotem, ut et Fundensis ecclesiae pontifex esse non desinas, nec curam gubernationemque eius pretereas, quia ita fraternitati tuae sepe dictae Terracinensis ecclesiae curam iniungimus ut Fundensis ecclesiae tibi iura potestatemue nullo modo subtrahamus.

C. 21 q. 1 d.p.c. 6

Non enim potest utrique presidere tamquam titulatae, sed uni tamquam conmendatae, alteri uero tamquam titulatae preesse ualet.