IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 21 q. 4Causa XXI, Quaestio IV

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 21 q. 4 d.a.c. 1

Quod uero fulgidis et claris uestibus eis ornari non liceat, in septima Sinodo iubetur, in qua sic statutum est: [c. 16.]

C. 21 q. 4 c. 1 · Corripiantur clerici, qui in unguentis et claris uestibus et fulgidis lasciuiunt

Omnis iactantia et ornatura corporalis aliena est a sacrato ordine. Eos ergo episcopos uel clericos, qui se fulgidis et claris uestibus ornant, emendari oportet. Quod si in hoc permanserint, epithimio contradantur. Similiter et eos, qui unguentis unguntur. § 1. Quoniam uero radice amaritudinis exorta contaminatio facta est in ecclesia catholica, Christianos calumpniantium hereticorum, hii, qui hanc receperunt, non solum imaginarias scripturas abhominati sunt, sed et omnem reuerentiam repulerunt, eos, qui religiose ac pie uiuunt, offendentes, ac per hoc conpletur in eis quod scriptum est: "Abhominatio est peccatoris Dei cultus," igitur si inuenti fuerint deridentes eos, qui uilibus et religiosis uestimentis amicti sunt, per epithimium corrigantur. § 2. Priscis enim temporibus omnis sacratus uir cum mediocri ac uili ueste conuersabatur. Omne quippe, quod non propter necessitatem suam, sed propter uenustatem accipitur, elationis habet calumpniam, quemadmodum magnus ait Basilius. Sed neque ex sericis texturis uestem quis uariatam induebat, neque apponebant uariorum colorum ornamenta in summitate uestimentorum. Audierant enim, quia "qui mollibus uestiuntur in domibus regum sunt."

C. 21 q. 4 c. 2 · Clerici siue in itinere ambulantes, siue alibi degentes, congruis sibi uestibus utantur · Item ex VI. Sinodo. [c. 27.]

Nullus eorum, qui connumerantur in clero, uestimentum indecens habeat, siue in ciuitate degens siue in itinere ambulans, sed stolis utatur, que concessae sunt clericis. Si uero quis tale quid fecerit, per unam ebdomadam suspendatur.

C. 21 q. 4 c. 3 · Non secularibus uestibus, sed ordini suo conuenientibus clerici utantur · Item Zacharias Papa. [in Sinodo Romana, c. 3.]

Episcopi, presbiteri, diaconi, secularibus indumentis non utantur, nisi, ut condecet, tunica sacerdotali; sed neque dum ambulauerint in ciuitate, aut in uia, aut in plateis, sine operimento presumant ambulare, preterquam si in itinere longo ambulauerint, quia sicut mulier orans in ecclesiis non uelato capite deturpat caput suum, iuxta Apostolicam uocem, ita sacerdos sine operimento deturpat sacerdotium suum. Quod si temere presumpserit contra statuta agere, communione priuetur, donec que statuta sunt adinplere maturet.

C. 21 q. 4 c. 4 · Extra domos sine proprio ornatu sacerdotes non appareant · Item Leo Papa. [IV. in Sinodo Romana, c. 12.]

Sine ornatu sacerdotali extra domos sacerdotes apparere nullo modo conuenit, ne, ut aliquis secularium, iniurias patiantur. Contrarius denique inuentus aut desinat, aut canonicae subiaceat disciplinae.

C. 21 q. 4 c. 5 · De eodem · Item Innocentius II. [in Concilio Lateranensi, cap. 4.]

Precipimus, ut tam episcopi quam clerici in statu mentis, in habitu corporis, Deo et hominibus placere studeant, et nec in superfluitate, fissurae, aut colore uestium, nec in tonsura intuentium (quorum forma et exemplum esse debent) offendant aspectum, sed potius quod eorum deceat sanctitatem. Quod si moniti ab episcopis emendare noluerint, ecclesiasticis careant beneficiis.