C. 2Causa II
Abrir no leitor do IusCommune →C. 2 pr.
¶Quidam episcopus de lapsu carnis a laico inpetitur; duo monachi, unus subdiaconus, et duo Leuitae aduersus ipsum testimonium ferunt; a metropolitano suo sentit se pregrauari; in ipsa uentilatione causae tres ex testibus deficiunt, siue promissione decepti, siue canonica examinatione reprobati; expoliatur tamen episcopus, quia crimen eius notorium erat. (Qu. I.) Hic primum queritur, an in manifestis iudiciarius ordo sit requirendus? (Qu. II.) Secundo, an expoliatus ab aliquo sit iudicandus? (Qu. III.) Tertio, qua pena sint feriendi qui in accusatione uel testificatione defecerint? (Qu. IV.) Quarto, si duorum testimonio sit condempnandus? (Qu. V.) Quinto, si deficientibus accusatoribus sit cogendus ad purgationem? (Qu. VI.) Sexto, si remedium sit dandum ei, qui causa dilationis uocem appellationis exhibuerit? (Qu. VII.) Septimo, si laici, monachi uel quilibet inferiorum ordinum in accusatione maiorum sint audiendi? (Qu. VIII.) Octauo, quomodo fieri debeat accusatio, an in scriptis, an sine scripto?