C. 2 q. 1Causa II, Quaestio I
Abrir no leitor do IusCommune →Traduções: Schilling/Sintenis
C. 2 q. 1 d.a.c. 1
¶Quod autem nullus sine iudiciario ordine dampnari ualeat, multis auctoritatibus probatur. De eo namque ait Augustinus: [hom. L. de utilitate penitentiae]
C. 2 q. 1 c. 1 · Dampnari non ualet nisi aut conuictus aut sponte confessus
¶Nos in quemquam sententiam ferre non possumus, nisi aut conuictum, aut sponte confessum.
C. 2 q. 1 c. 2 · De eodem · Item Constantinus Inperator.
¶Iudex criminosum discutiens non ante sententiam proferat, quam aut reum ipse se confiteatur, aut per innocentes testes conuincatur.
C. 2 q. 1 d.p.c. 2
¶Hoc idem testatur Augustinus, et eisdem uerbis:
C. 2 q. 1 c. 3 · De eodem · Item Gregorius. [lib. VIII. epist. 50.]
¶Sicut sine iudicio quemquam nolumus condempnari, ita que iuste diffinita sunt nulla patimur excusatione differri.
C. 2 q. 1 c. 4 · De eodem · Item Eleuterius Episcopus. [ad Episcopos Galliae]
¶Nichil contra quemlibet accusatum absque legitimo et idoneo accusatore fiat. Nam et Dominus noster Iesus Christus Iudam furem esse sciebat; sed quia non est accusatus, ideo non est eiectus.
C. 2 q. 1 c. 5 · De eodem · Item Felix Papa. [I. ad Paternum Episcopum]
¶Primates accusatum discutientes episcopum non ante sententiam proferant dampnationis, quam aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes conuincatur. Aliter irritam esse censemus et iniustam episcoporum dampnationem, et idcirco a sinodo retractandam, ita ut obpressis ab omnibus in cunctis causis subueniatur.
C. 2 q. 1 d.p.c. 5
¶Idem decernit Zepherinus Papa:
C. 2 q. 1 c. 6 · Multi per tollerantiam sustinendi sunt, quamuis sententia diuini iudicii sint condempnati · Item Augustinus.
¶Unus ex uobis me traditurus est. Bene dixit: ex uobis, et non: ex nobis. Ex uobis enim est, a quibus per iudiciariam potestatem confessus aut conuictus exclusus non est. A me uero, qui nullis indigeo argumentis, et omnia certissime noui, separatus et diuisus est. Tale est, ac si diceret: Etsi ego per occulti iudicii sententiam eum dampnatum habeo, uos tamen adhuc illum per tollerantiam sustinete.
C. 2 q. 1 c. 7 · Nullum reseruetur iudicium, nisi rationabiliter habitum · Item Gregorius Iohanni Defensori, eunti in Yspaniam. [lib. XI. epist. 50.]
¶Imprimis requirendum est de persona presbiteri, dilectissimi fratris et coepiscopi nostri Ianuarii, et si ita se ueritas habet, sicut eiusdem episcopi peticio continet, in ecclesia atque loco suo idem presbiter modis omnibus reuocetur. Si autem dictum fuerit, quia contra ipsum causa aliqua mota siue probata est, subtiliter ipso presente et pro se rationem reddente querendum est et genus causae, et modus probationis, ut ex hoc colligere ualeas, utrum adhuc in exilio demorari, an certe in ecclesia et offitio suo debeat reuocari. § 1. De episcopi persona hoc faciendum est, ut, si nulla contra eum criminalis causa, que exilio uel depositione digna est, mota siue probata est, is episcopus qui eo superstite peruerse et contra canones in ecclesia eius ordinari presumpsit, sacerdotio priuatus ab omni ecclesiastico ministerio repellatur. Qui etiam eidem dilectissimo Ianuario fratri et coepiscopo nostro tradendus est, ut aut ab ipso in custodia habeatur, aut certe ab eo ad nos transmittatur. Episcopi uero, qui eum ordinauerunt, uel ordinationi eius consentientes interfuerunt, sex mensibus dominici corporis communione priuati agere penitenciam in monasterio decernantur, et suprascriptus Ianuarius loco et ordini suo modis omnibus reformetur. Si uero communione priuatis mortis contigerit inminere periculum, benedictio eis uiatici non negetur. Si autem episcopi in preiudicio condempnationis uel depositionis memorati episcopi se metu iudicis consensisse, ac talia fecisse sua sponte confessi fuerint, tempus eis adbreuiandum est, et modus penitenciae temperandus. Si uero ille, qui locum eius inuasit, de hac fortasse luce migrauerit et alter est ordinatus, quia leuioris culpae uidetur, non quasi isti superstiti, sed successisse defuncto, episcopatus illi offitium ab ea tantummodo ecclesia interdicatur, ut in alia ecclesia, que sacerdote uacauerit, si electus fuerit, possit esse episcopus, ad Malachitanam tamen ecclesiam numquam aliquo modo reuersurus. § 2. Gloriosus autem comitiolus quicquid predictus episcopus per uiolentiam atque insecutionem ipsius expendisse uel dampnum pertulisse dato sacramento firmauerit, eidem episcopo restituere condempnetur. Si autem aliter, quam antefati episcopi peticio continet, actum esse forsitan perhibetur, subtiliter querendum est, et cognita ueritate cum Dei timore quod iusticiae ordo suaserit iudicandum. § 3. Quia igitur Stephanus episcopus in odio suo quedam ficta, et de falsis se capitulis accusatum, neque aliquid ordinabiliter factum, sed iniuste asserit se condempnatum, diligenter querendum est primo, si iudicium ordinabiliter est habitum, si alii accusatores, alii testes fuerunt. Deinde causarum qualitas, si digna exilio uel depositione fuerit; si eo presente, sub iureiurando testimonium contra eum dictum est; si scriptis actum est, si ipse licentiam respondendi ac defendendi se habuerit. Sed et de personis accusantium ac testificantium subtiliter querendum est, cuius conditionis sint cuiusue opinionis, et ne inopes sint, ne forte aliquas contra prefatum pastorem inimicitias habuissent, utrum testimonium ex auditu dixerint, aut certe specialiter se scire testati sunt; si scriptis iudicatum est, et partibus presentibus sententia recitata est. Quod si forte hec solempniter acta non sunt, neque causa probata est, que exilio uel depositione digna sit, in ecclesiam suam modis omnibus reuocetur. Hii uero, qui contra Dei timorem et statuta canonum eum condempnauerunt, excommunicati in monasterio ad agendam penitentiam sex mensibus sunt mittendi, ita sane, ut, si cuiquam eorum mortis contigerit inminere discrimen, uiatici ei benedictio non negetur. Ipse autem, qui eo uiuente locum eius temerarie ambiuit, priuatus sacerdotio ab omni ministerio ecclesiastico repellatur, atque eidem dilectissimo fratri et coepiscopo nostro tradatur, ut eum aut ipse ad nos transmittat, aut apud se in custodia habeat. Episcopi uero, qui eum ordinare presumpserunt, uel peruersae ordinationi illius consensum prebuere, communione priuati sex mensibus ad agendam penitentiam in monasterio deputentur etc. ut supra de causa Ianuarii episcopi et infra. § 4. Quod si forte aliqua de obiectis contra memoratum Stephanum episcopum probata sunt, aliqua uero doceri minime potuerunt, cauta omnino consideratione pensandum est, utrum leuiora capitula, an certe grauiora probata sint, ut ex eis qualiter diffinitionem tuam debeas formare possis scire. § 5. Gloriosus uero comitiolus, si suprascriptus episcopus innocens esse claruerit, quicquid de rebus eius uel ecclesiae ipsius tulit ei sine aliqua dilatione restituat etc. ut supra in causa Ianuarii episcopi. Si autem episcopum talem culpam etc. et infra in prima causa monachorum. De persona presbiteri, etc. et infra in causa: Clericus aduersus clericum. Et infra. [in eadem epistola 54. undecimi libri] § 6. De persona Ianuarii episcopi sciendum est, grauiter omnino et contra leges actum, ut uiolenter de ecclesia traheretur; dum si quamlibet iniuriam a quocumque episcopus passus fuerit in ecclesia, iniuriantem lex capitali pena percutiat, et sicut maiestatis reum omnibus det illum accusandi licentiam, ut huius legis series loquitur codicis libro I. capitulo III. constitutione 11.: § 7. "Si quis in hoc genus sacrilegii inruperit, ut in ecclesia catholica inruens sacerdotibus et ministris, uel ipsi cultui locoque aliquid inportet iniuriae, etc." Et infra: § 8. De persona episcopi Stephani hoc attendendum est, quia nec inuitus ad iudicium trahi, nec ab episcopis alieni concilii debuit iudicari. § 9. Contra hoc si dictum fuerit quia nec metropolitanum habuit, nec patriarcham, dicendum est, quia a sede apostolica (que omnium ecclesiarum caput est) hec causa audienda fuerat ac dirimenda, sicut et predictus episcopus petisse dinoscitur. Quia ergo episcopus alieni concilii iudices habuit omnino suspectos, sententia non a suo iudice dicta nichil firmitatis obtineat. § 10. Quod autem dicitur a seruis suis accusatus, sciendum est, quia audiri minime debuerunt. § 11. Si uero de crimine maiestatis accusatus dicitur, nec ipsum de eo credendum fuit, si uita uel opinio eius talis ante non extitit. § 12. Quod autem dicit idem episcopus, quia se absente aliqui uilissimi sint testes exhibiti, hoc si uerum est, nullius est momenti. § 13. Quales autem testes uel cuius opinionis ad testimonium admittendi sunt, plurimae leges ostendunt, que pene nulli habentur incognitae, que etiam illud sanciunt, ut uilissimis testibus sine corporali discussione credi non debeat. § 14. Quod autem dicitur, quia nichil scriptis iudicatum est, legendum est titulo XLIV. libri VII. codicis constitutio ultima, quia scriptis debuit iudicari. Nam ibi inter alia precipitur, ut sententia, que sine scripto dicta fuerit, nec nomen sententiae habere mereatur.
C. 2 q. 1 c. 8 · Ultima sententia debet de scripto preferri · Item Codicis libro VII., titulo de sententiis ex breuiculo recitandis, Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus AAA.
¶Statutis generalibus iussimus, ut uniuersi iudices, quibus reddendi iuris in prouinciis permisimus facultatem, cognitis causis ultimas diffinitiones de scripti recitatione proferant. Huic adicimus sanctioni, ut sententia, que dicta fuerit, cum scripta non esset, nec nomen quidem sententiae habere mereatur, nec ad rescissionem perperam decretorum appellationis solempnitas requiratur.] [PALEA.
C. 2 q. 1 c. 9 · De eodem · Item ex Concilio apud S. Medardum Hincmarus Remorum Archiepiscopus dixit:
¶Legum ecclesiasticarum consuetudo et auctoritas talis est, ut in causis gestorum semper scripturam requirant, adeo, ut qui ad sacrum fontem accedit, suum dare nomen precipiatur. Qui ad summum sacerdotium prouehitur, decreto manibus omnium roborato eligitur. Ordinatus autem a suis ordinatoribus litteras accipere iubetur. Qui etiam ab ecclesiastica societate quolibet excessu discinditur, libelli inscriptione aut recipitur, aut eicitur. Sed et qui accusatur aut excommunicatur, seu reconciliatur, per scripturam accusari uel reconciliari iubetur. Et sic in ceteris huiusmodi in tantum scriptum deposcitur, ut sicut B. Gregorius in commonitorio ad Iohannem defensorem ex Romanis legibus sumens scribit: "Sententia, que sine scripto profertur, nec nomen sententiae habere mereatur."]
C. 2 q. 1 c. 10 · Restituendus est, quem neque confessum, neque conuictum constat esse eiectum · Item Nicolaus Papa Airardo Turonensi Archiepiscopo.
¶Notum sit tuae fraternae karitati, quod iste presbiter pauper, nomine Christoforus, de sua angustia ad nostram clementiam lacrimabiliter sit conquestus, dicens, se falsis criminibus inpetitum, et ab ecclesia non conuictum neque confessum inrationabiliter fuisse reiectum. Nam, ut ipse refert, tua diligentia per tres uices inquisitione facta, nulla in se neque de fornicationis crimine, neque de homicidii consensione potuit culpa reperiri, nisi quia suae paupertatis causa que petebantur aut consentire noluit, aut adinplere non potuit. Quod suus tamen emulus ultroneus egit, qui ecclesiam illius iniuste preripuit. Idcirco magnopere monemus reuerentiam tuam, ut que, forte te ignorante, Gieziaca cupiditate peracta esse uidentur, tuae fraternitatis censura celeri emendatione corrigantur, scilicet restituendo ecclesiae propriae iam dictum sacerdotem, atque ei reddendo tua pietate, quem perdidit pristinum honorem, et nullatenus canonica instituta alicuius temeritate contempni permittas, quia facientem et consentientem par pena constringit.
C. 2 q. 1 c. 11 · Antequam causa probetur, aliquis excommunicari non debet · Item de libro constitucionum.
¶Nemo episcopus, nemo presbiter excommunicet aliquem, antequam causa probetur, propter quam ecclesiastici canones hoc fieri iubent. Si quis autem excommunicauerit aduersus eam aliquem, ille, qui excommunicatus est, maioris sacerdotis auctoritate ad gratiam sanctae communionis redeat; is autem, qui non legitime excommunicauerit, in tantum abstineat tempus, quantum maioris sacerdotis auctoritati uisum fuerit, ut quod iniuste fecit ipse iuste patiatur.
C. 2 q. 1 c. 12 · Incerta et dubia iudicari non possunt · Item Augustinus in epistola [CXXXVII.] ad clerum et uniuersalem plebem Ipponensem.
¶Nomen presbiteri propterea non ausus sum de numero collegarum eius uel subprimere, uel delere, ne diuinae potestati, sub cuius examine causa adhuc pendet, facere uiderer iniuriam, si illius iudicium meo uellem iudicio preuenire; quod nec in negotiis secularibus iudices faciunt, quando ad maiorem potestatem dubitatio defertur, ut pendente relatione aliquid audeant conmutare. In episcoporum quoque concilio constitutum est, nullum clericum, qui nondum conuictus est, suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non presentauerit. iustum iudicium aliquis condempnetur.
C. 2 q. 1 c. 13 · Nec ex suspicionis arbitrio, nec ante uerum et · Item Melciades Papa. [Episcopis Hispaniae]
¶Primo semper omnia diligenter inquirite, ut cum iustitia et karitate diffiniatis; neminem condempnetis ante iustum et uerum iudicium; nullum iudicetis suspicionis arbitrio; sed primum probate, et postea karitatiuam proferte sententiam, et quod uobis non uultis fieri alteri nolite facere.
C. 2 q. 1 c. 14 · Qui ab accusatione prohibeantur, et qui recipiantur
¶Digestionis libro XLVIII. titulo de accusationibus et inscriptionibus. [l. qui accusare] Prohibentur accusare alii propter sexum uel etatem, ut mulier et pupillus. Alii propter sacramentum, ut qui stipendium merentur. Alii propter magistratum et potestatem in qua agentes sine fraude in ius euocaris non possunt. Alii propter delictum proprium, ut infames. Alii propter turpem questum, ut qui duo iudicia aduersus duos reos subscripta habent, nummosue ob accusandum uel non accusandum acceperint. Alii propter conditionem suam, ut libertini contra patronos. Alii propter suspicionem calumpniae, ut illi, qui falsum testimonium subornati dixerunt. Nonnulli propter paupertatem, ut sunt qui minus quam quinquaginta aureos habent. Hi tamen omnes, si suam iniuriam exequantur, mortemue propinquorum defendant, ab accusatione non excluduntur. Liberi libertique non sunt prohibendi suarum rerum defendendarum gratia de facto parentum patronorumue queri, ueluti si dicant, ui se a possessione ab his expulsos, scilicet non ut crimen uis eis intendant, sed ut possessionem recipiant. Nam et filius non quidem prohibitus est de facto matris queri, si dicat subpositum ab ea partum, quo magis coheredem habeat; sed eam ream lege Cornelia facere ei permissum non est. § 1. Ab alio delatum alius deferre non potest: sed eum, qui abolicione publica uel priuata interueniente, aut desistente accusatore de reis exemptus est, deferre non prohibetur. § 2. Mulierem propter publicam utilitatem ad annonam pertinentem audiri a prefecto annonae deferentem diuus Seuerus et Antoninus rescripserunt. Famosi quoque accusantes sine ulla dubitatione admittuntur. Milites quoque, ad hanc accusationem admittendi sunt. Serui quoque deferentes audiuntur.
C. 2 q. 1 d.p.c. 14
¶His omnibus auctoritatibus datur intelligi, quod nullus est condempnandus, nisi iudicio ordinabiliter habito aut conuincatur, aut reum se ipse confiteatur. Verum hec de illis intelligenda sunt, quorum crimina sunt occulta; ceterum que manifesta sunt iudiciarium ordinem non requirunt. Unde Ambrosius.
C. 2 q. 1 c. 15 · Sine accusatione manifesta iudicantur
¶Manifesta accusatione non indigent.
C. 2 q. 1 c. 16 · De eodem · Item Nicolaus Papa Karolo Regi. [in epistola, quae incipit: "Syllabarum"]
¶Que Lotharius uester nepos rex fecit accusatione non indigent. Manifesta enim sunt opera eius.
C. 2 q. 1 d.p.c. 16
¶In manifestis enim calliditate accusantium reus non opprimitur, nec tergiuersatione propria crimen celatur, cum culpa sua sponte se oculis omnium ingerat, atque ideo in talibus iudiciarius ordo non requiritur, qui ideo tantum institutus est, ut nec innocentia insidiis pateret aduersantium, nec culpa delinquentis sententiam effugeret iusti examinis. Unde Stephanus Papa [V.] Leoni Episcopo Thianensi:
C. 2 q. 1 c. 17 · Ordinem iudiciarium manifesta non desiderat causa
¶In manifesta et nota plurimis causa non sunt querendi testes, ut S. Ambrosius in epistola ad Corinthios dicit, de fornicacione exponens sententiam Apostoli: "Iudicis," inquam, "non est sine accusatore dampnare, quia Dominus Iudam cum fuisset fur quia non est accusatus, minime abiecit. Cognito autem opere isto pellendum illum Apostolus de cetu fraternitatis censuit. Omnes enim crimen eius sciebant, et non arguebant. Publice enim nouercam suam loco uxoris habebat, in qua re neque testibus opus erat, neque tergiuersatione aliqua poterat tegi crimen." Et paulo post: "Absens facie, presens autem auctoritate Spiritus, qui nusquam abest iam iudicaui ut presens eum, qui hoc admisit, tradi satanae in interitum carnis."
C. 2 q. 1 d.p.c. 17
¶Sed sciendum est, quod eorum, que manifesta sunt, alia sunt nota iudici, et incognita aliis; alia sunt occulta iudici et manifesta aliis; quedam uero sunt nota iudici, et aliis. Que iudici tantum nota sunt, sine examinatione feriri non possunt, quia, dum accusatoris persona assumitur, iudiciaria potestas amittitur. In una enim eademque causa nullus simul potest esse accusator et iudex. Unde Augustinus in omelia de penitentia: [que est L. c. 12.]
C. 2 q. 1 c. 18 · Quando aliqui sunt corrigendi, quando tollerandi
¶Multi corriguntur ut Petrus; multi tollerantur, ut Iudas; multi nesciuntur, "donec ueniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum." Et infra: § 1. Nos uero a communione quemquam prohibere non possumus (quamuis hec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis) nisi aut sponte confessum, aut in aliquo siue seculari, siue ecclesiastico iudicio nominatum atque conuictum. Quis enim sibi utrumque audet assumere, ut cuiquam ipse sit et accusator, et iudex? Huiusmodi regulam etiam Paulus apostolus in epistola ad Corinthios breuiter insinuasse intelligitur, cum quibusdam commemoratis criminibus ecclesiasticis formam ad omnia similia ex quibusdam daret. Ait enim: "Scripsi uobis in epistola ne commisceamini fornicariis. Non utique huius mundi fornicariis, aut auaris, aut raptoribus, aut ydolis seruientibus, alioquin debueratis de hoc mundo exire." Non enim possunt homines in hoc mundo manentes nisi cum talibus uiuere, nec eos possunt lucrifacere Christo, si eorum colloquium conuictumque uitauerint. Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens: "Non est, inquit, necessarius sanis medicus, sed male habentibus. Non enim ueni uocare iustos, sed peccatores." Et ideo sequitur Apostolus, et adiungit: "Nunc autem scripsi uobis non commisceri. Si quis frater nominatur aut fornicator, aut ydolis seruiens, aut auarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumere. Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? Nonne de his, qui intus sunt, uos iudicatis? De his autem, qui foris sunt, iudicabit Deus. Auferte malum a uobis ipsis." Quibus uerbis satis ostendit, non temere, aut quomodolibet, sed per iudicium auferendos esse malos ab ecclesiae communione, ut, si per iudicium auferri non possunt, tollerentur potius, ne peruerse malos euitando ab ecclesia ipse discedens, eos, quos fugere uidetur, uinciat ad gehennam. Quia et ad hoc nobis in scripturis sunt exempla proposita, uelud in messe ut palea sufferatur usque ad ultimum uentilabrum, uel intra illa retia, ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem, que futura est in litore, id est in fine seculi, equo animo tollerentur. § 2. Non enim est contrarium huic loco illud, quod dicit Apostolus: "Tu, quis es, qui iudicas seruum alienum? suo domino stat aut cadit." Noluit enim hominem ab homine iudicari ex arbitrio suspicionis uel etiam extraordinario usurpato iudicio, sed potius ex lege Dei secundum ordinem ecclesiae, siue ultro confessum, siue accusatum atque conuictum. Alioquin illud cur dixit: "Si quis frater nominatur aut fornicator, aut ydolis seruiens etc." nisi quia eam nominationem uult intelligi, que fit in quemquam, cum sententia ordine iudiciario atque integritate profertur? Nam si nominatio sufficit, multi innocentes dampnandi sunt, quia sepe falso in quoquam crimina nominantur. § 3. Non ergo illi, quos monemus agere penitentiam, querant sibi comites ad suplicia, nec gaudeant, quia plures inueniunt sibi similes. Nam non propterea minus ardebunt, quia cum multis ardebunt.
C. 2 q. 1 c. 19 · Peccatum, quod iudici tantum notum est, ab eo dampnari non ualet · Idem in eodem.
¶Si peccauerit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Quare? quia in te peccauit. Quid est: "In te peccauit?" Tu scis, quia peccauit. Quia enim secretum fuit, quando peccauit in te, secretum quere, cum corrigis quod peccauit. Nam si solus nosti quia peccauit in te, et eum uis coram omnibus arguere, non eris corrector, sed proditor. Adtende, quemadmodum iustus Ioseph tanto flagitio, quod de uxore fuerat suspicatus, tanta benignitate pepercit, antequam sciret unde illa conceperat, quam grauidam senserat, et se ad illam non accessisse nouerat. Restabat igitur certa adulterii suspicio, et tamen, quia ipse non nouerat, quod dicit euangelium? "Ioseph autem, cum esset iustus, et nollet eam diuulgare, uoluit occulte dimittere eam." § 1 Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus que peccantur coram omnibus. Ipsa corripienda sunt secretius que peccantur secretius. Distribuite tempora, et concordet scriptura. Sic agamus, et sic agendum est, non solum quando in nos peccatur, sed etiam quando peccatur aliquo, ut ab altero nesciatur. § 2. Nescio quem homicidam nouerit episcopus, et nemo alius illum nouit. Ego uolo illum publice corripere, et tu queris inscribere? Prorsus nec prodo, nec negligo: corripio in secreto, pono ante oculos Dei iudicium, terreo cruentam conscientiam, persuadeo penitentiam. Hac karitate prediti esse debemus. Unde aliquando homines reprehendunt nos, quod quasi non reprehendamus, aut putant nos scire quod nescimus, aut putant nos tacere si scimus. Forte quod scis et ego scio: non coram te corripio, quia curare uolo, non accusare. § 3. Sunt homines adulteri in domibus suis, in secreto peccant, aliquando nobis ab uxoribus suis, plerumque zelantibus, aliquando maritorum salutem querentibus produntur. Nos non prodimus, sed in secreto arguimus. Ubi contingit malum ibi moriatur. Non tamen illud uulnus negligimus, ante omnia ostendentes, homini in tali peccato constituto, sauciatamque conscientiam gerenti, illud uulnus esse mortiferum.
C. 2 q. 1 d.p.c. 19
¶Quando uero crimen est notum aliis, et non iudici, nec tunc sine examinatione feriendum est, quin in crimen sibi occultum iudex sententiam ferre non debet. Unde Euaristus Papa ait: [epist. II.]
C. 2 q. 1 c. 20 · Sententia non precipitanter ferenda est
¶Deus omnipotens, ut nos a precipitandae sententiae prolatione conpesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis eius, mala tamen Sodomae noluit audita iudicare prius, quam manifeste cognosceret que dicebantur, unde ipse ait: "Descendam, et uidebo, utrum clamorem, qui uenit ad me, opere conpleuerint, an non est ita, ut sciam." Deus omnipotens, cui nichil est absconditum, sed omnia ei manifesta sunt antequam fiant, non ideo hec et alia multa (que ob prolixitatem capitulo non inseruimus) per se inquirere dignatus est, non quod ea ignoraret, sed ut nobis exemplum daret, ne precipites in discutiendis et iudicandis negotiis essemus, et ne mala proximorum prius quisquam presumat credere quam probare. Cuius exemplo monemur, ne ad proferendam sententiam umquam precipites simus, aut temere indiligenterque indiscussa quoquo modo iudicemus, dicente ueritatis uoce: "Nolite iudicare, ut non iudicemini: in quo enim iudicio iudicaueritis iudicabimini," et reliqua. Mala uero audita nullum moueant, nec passim dicta absque certa probatione quisquam umquam credat, sed ante audita diligenter inquirat, nec precipitanter quid aliquis agat. Si enim Deus omnium cognitor Sodomorum mala, quorum clamor ad celum usque peruenerat, omnia sciens prius, nec credere, nec iudicare uoluit, quam ipse ea cum fidelibus testibus diligenter inuestigans, que audierat, opere conprobaret, nos qui sumus homines et peccatores, quibus incognita sunt occulta iudicia Dei, hec precauentes, nullum ante ueram iustamque probationem iudicare aut dampnare debemus, manifeste Paulo apostolo dicente: "Tu, quis es, qui iudicas alienum seruum? suo enim domino stat aut cadit."
C. 2 q. 1 d.p.c. 20
¶Quando autem crimen notum est iudici aliis, aliquando reus inficiatur factum, ueluti si quis negaret se interfecisse eum, quem sub oculis iudicis in conspectu multorum interfecerat. Hic, quia se reum negat, sine examinatione feriri non potest. Aliquando ipsa euidentia operis reum testatur, quando opere publico crimen suum confitetur, tunc post secundam et tertiam correctionem sine examinatione dampnandus est, si incorrigibilis extiterit. In hoc itaque ultimo casu intelligenda est auctoritas illa Ambrosii et Nicolai: "Manifesta accusatione non indigent." Fornicator enim ille, in quem sine examinatione sententia apostolica processerat, publice coram omnibus nouercam suam pro uxore habebat. Lotharius quoque, de quo Nicolaus scribit, similiter uxorem suam publice dimiserat, et aliam superduxerat. Unde idem Nicolaus scribit Archiepiscopis et Episcopis per Galliam, Italiam, Germaniam constitutis:
C. 2 q. 1 c. 21 · Sine accusatore manifesta ferienda sunt
¶Scelus, quod Lotharius rex (si tamen ueraciter rex dici possit, qui nullo salubri regimine corporis appetitus refrenat, sed lubrica eneruatione magis illicitis eius motibus cedit) in duabus feminis, Teberga scilicet et Waldrada commisit, omnibus manifestum est. Sed et dudum episcopos Teugaldum et Guntarium in tali facto eum habuisse tutores atque fautores, pene totus orbis undique ad limina seu sedem confluens apostolicam referebat. Igitur decernente nobiscum sancta sinodo, in presentia depositi, et ab offitio sacerdotali excommunicati, atque a regimine episcopatus alienati indubitanter existunt.