IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 1 q. 7Causa I, Quaestio VII

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 1 q. 7 d.a.c. 1

Nunc autem de septima tractandum est questione, an renuncians suae heresi sit recipiendus in episcopali dignitate uel non? De his ita scribit Ciprianus ad Stephanum: [lib. II. epist. 1.]

C. 1 q. 7 c. 1 · Qui redeuntes ab heresi in suis ordinibus recipiantur

Si qui presbiteri et diaconi in ecclesia catholica prius ordinati fuerint, et postmodum perfidi et rebelles extiterint contra ecclesiam, uel apud hereticos a pseudoepiscopis et antichristis contra Christi dispositionem profana ordinatione promoti sunt, et contra altare atque diuinum uerbum sacrificia foris falsa et sacrilega offerre conati sunt, eos quoque hac conditione suscipi conuenit, cum reuertuntur, ut communicent laicis, et satis habeant, quod admittuntur ad pacem, qui hostes pacis extiterint; nec debere eos reuertentes ea apud nos ordinationis et honoris arma retinere, quibus contra nos rebellauerunt.

C. 1 q. 7 c. 2 · De his, qui pro muneribus ordinationem faciunt, et qui redeuntes ab heresi in suis ordinibus recipiuntur · Item ex VII. Sinodo.

Si quis omnem traditionem ecclesiasticam scriptam uel non scriptam uiolat, anathema sit. § 1. Omnis episcopus aut presbiter, aut diaconus, conuictus quod pro muneribus ordinationem dederit uel acceperit, a sacerdotio cadat. § 2. Sed dicunt quidam, quia penitentiam agimus pro peccato, et Deus indulget illud; ita et ego dico, quia omnem penitentiam recipit Deus, et indulget per penitentiam peccata, que iam facta sunt. Noui enim, quod Dauid fornicatorem et homicidam per penitentiam receperit Deus, et dixerit de eo: "Inueni uirum secundum cor meum." Noui rursum eundem audientem a Deo: "Non edificabis mihi domum, quia uir sanguinum es." Scio Manasse per confessionem dimissam inpietatem suam. Scio meretrices et telonarios per penitentiam receptos nullum tamen horum, qui ante baptismum peccauit, sacerdotibus connumeratum. Scio quosdam, dum essent in mundo, in multa fornicatione mansisse, monachos uero factos quasi luminaria mundi resplenduisse; nullum tamen ad sacerdotium ascendisse. Quod, etsi raro contigit, nulla tamen lex ecclesiae fuit. Nouimus primum peccatricem Mariam; post conuersionem, quamuis sancta et casta, tamen inter diaconissas conputata non est. Sed quid hoc dico? Sequens sanctos apostolos et uenerabiles Patres cum omni fiducia clamo: Quod qui per symoniam ordinatus est, siue episcopus, siue presbiter, siue diaconus, alienus est a sacerdotio, neque enim uenalis est gratia Spiritus sancti; Cayphae traditio et adinuentio Symonis a sancto sacerdotio est aliena. § 3. Et si in fornicationem lapsus aliquis post baptismum, in sacerdotium non recipitur; canones enim hoc prohibent. Si quis uero cum hoc peccato ad sacerdotium prouectus est, cognitus degradetur. Item: § 4. Ipsum, qui per pecuniam ordinatus est, confiteor, quia per penitentiam recipit Deus. Bonus est in omnibus, et aperta uiscera eius omni homini penitenti. Sed quoniam iuxta Apostolum oportet episcopum esse inreprehensibilem, quicumque per pecuniam uel ordinauit aliquem uel ordinatus est, ab omni sacerdotio sit alienus. § 5. Tarasius patriarcha dixit: Quicumque per pecuniam uel ordinant, uel ordinauerunt, uel ordinantur, uel ordinati sunt episcopi, uel presbiteri, uel diaconi, uel quilibet de numero sacerdotali, repellantur omnino a sacerdocio, sicut Symon magus a Petro. Quicumque per pecuniam, dispensationem uel curam sortiti sunt monasteriorum uel ecclesiarum, uel religiosarum domorum, ierocomiorum, seniorum, orphanotrophiorum, cum depositione expellantur a dispensatione illa et cura. Qui post baptismum cadens in fornicationem ordinatus est, si postmodum confessus fuerit, cesset a ministerio; si uero conuictus ab aliquo, deponatur omnino. § 6. Percussor episcopus, aut presbiter, aut diaconus per se uel per alium aliquem, quasi timeri per hoc uolens, deponatur. Item: § 7. Qui per seculares potestates ordinatus fuerit aut ecclesiam obtinuerit, deponatur; si uero religiosam domum, expellatur.

C. 1 q. 7 c. 3 · De eodem · Item ex Concilio Meldensi c. 43.

Cauendum est et summopere studendum, ac per uirtutem Christi sanguinis inter dicendum et episcopis et regibus, et omnibus sublimioribus potestatibus, atque cunctis fautoribus et electoribus quorumcumque atque consensoribus, seu ordinatoribus in gradu ecclesiastico, ut nemo per symoniacam heresim regiminis locum obtineat quacumque factione, calliditate, promissione, seu commoditate aut datione per se aut per submissam personam.

C. 1 q. 7 c. 4 · Qui redeuntes ab hereticis recipi possunt uel qui non · Item de eadem Sinodo. [VII., actione 1.]

Conuenientibus apud Nicenam Bithiniae, et consedentibus Petro archiepiscopo, et Petro presbitero et abbate monasterii sancti Sabae, locum tenentibus Adriani Papae, et Tharasio archiepiscopo Constantinopolitano, et Iohanne et Thoma apocrisariis apostolicarum sedium orientalium, et ceteris episcopis, episcopi Siciliae dixerunt: Dignum est, ut de futuris inquiramus. § 1. Item Basilius episcopus Anchirae dixit. Constitutio ecclesiastica habet canonice tradita ab antiquo a sanctis apostolis et successoribus eorum, sanctis Patribus nostris et magistris, et sanctis uniuersalibus sex sinodis, et localibus sinodis orthodoxis, ut qui ab aliqua heresi reuertuntur ad orthodoxam fidem et traditionem catholicae ecclesiae, scripto negare debeant heresim suam et confiteri catholicam fidem. § 2. Item Tharasius patriarcha dixit: Videtur uobis, ut sedes suas recipiant qui ab heresi reuertuntur? § 3. Religiosissimi monachi dixerunt: Sicut receperunt uniuersales sinodi sex ab heresi reuertentes, ita et nos recipimus. § 4. Sancta sinodus dixit: Placet omnibus nobis. Et iussi sunt Basilius episcopus Anchirae, et Theodorus episcopus Mirreae ciuitatis, et Theodosius sedere in gradibus suis et sedibus. § 5. Item Constantinus episcopus Cypri dixit: Non oportet nos, qui episcopi sumus, indigere doctrina, sed aliorum esse doctores. § 6. Item Tharasius episcopus dixit: Malorum doctorum mala doctrina. Ecclesia de malis doctoribus sacerdotes non recipit. § 7. Item Iohannes apocrisarius orientalium sedium dixit: Heresis separat omnem hominem ab ecclesia. § 8. Item Tharasius episcopus dixit: Ecce multi canonici libri, et sinodici, et paterni lecti sunt, et ab heresi reuertentes docuerunt nos recipere, si alia aliqua causa non est in eis. § 9. Item Petrus apocrisarius Papae dixit: Romae exiliatus est Macharius hereticus a sancta sexta sinodo, et quadraginta dierum inducias dedit illi pater noster Benedictus Papa, et cottidie mittebat ad eum Bonifatium consiliarium suum, et instruebat eum conmonitoriis uerbis ex diuina scriptura, et nullatenus uoluit emendari. Hoc autem faciebat, ut eum reciperet in suo ordine. § 10. Item Tharasius patriarcha dixit: Quid dicitis de Anatholio? Nonne etiam in quarta sinodo factus est princeps? et ecce ab inpio Dioscoro ordinatus est. Et nos igitur recipiamus eos, qui ab hereticis ordinati sunt, sicut Anatholius receptus est. § 11. Item: Vere uox Dei est, quoniam non moriuntur filii pro patribus, sed unusquisque in suo peccato moritur; et quoniam ordinatio ex Deo est. § 12. Item Tharasius patriarcha dixit: Audiuimus mandata paterna. Quid igitur? oportet recipere ab hereticis ordinatos? § 13. Sancta sinodus dixit: Audiuimus, domine, et oportet nos recipere. § 14. Tharasius patriarcha dixit: Plures eorum, qui in sexta sinodo conuenerunt, a Sergio, Pirro, Petro, Paulo ordinati sunt, qui fuerunt principes hereseos Monoscelitarum, quoniam isti continuatim in Constantinopolitana sede sederunt, et ab ultimo eorum, Petro scilicet, usque ad sextam sinodum non fuerant plus quam duodecim anni. Thomas uero, et Iohannes, et Constantinus ab hereticis illis archiepiscopi facti sunt, et tamen propter hoc non sunt reprobati. § 15. Sancta sinodus dixit: Hoc manifestum est. § 16. Constantinus episcopus Cipri dixit: Sufficienter ostensum est, quod ab hereticis uenientes recipiendi sunt. Si uero quis sponte ad hereticum uadit et accipit ordinationem, non recipiatur. § 17. Item Tharasius patriarcha dixit: Et ego refuto eos, qui ob huiusmodi causam ad fidei subuersionem ordinati sunt, et maxime, cum presentes essent orthodoxi episcopi, a quibus poterant ordinari. Sic est paternus intellectus. Si uero sinodalis consonantia fuerit, et unitas ecclesiarum de orthodoxis, qui presumpserit ab inmundis hereticis ordinari, depositioni subiaceat. Sancta sinodus dixit: Hoc est iustum iudicium.

C. 1 q. 7 d.p.c. 4

Ex hac auctoritate datur intelligi, quod qui ab unitate catholicae fidei in hereticorum societatem transierit, ut de manibus eorum ecclesiasticae dignitatis sacramenta percipiat, uel qui contemptis orthodoxis ab hereticis ordinari desiderauerit, etsi postea suae abrenuncians heresi ad ecclesiam redierit, offitio tamen accepto fungi non poterit. Auctoritate uero Cipriani prohibentur ab administratione ecclesiastica, qui intra catholicam ecclesiam ordinati ad fidei inpugnationem dilabuntur. Porro symoniaci nec ab hereticis ordinantur ad fidei subuersionem, nec intra ecclesiam catholicam ordinati aduersus fidem armantur. Quamuis enim nonnullos per pecuniam ordinent, non tamen fidem inpugnant, nec gratiam Spiritus sancti uenalem predicant. Unde cum heresim suam ueraci penitentia detestati fuerint, premissis auctoritatibus non prohibentur recipi in suis gradibus. Verumtamen capitulo illo Nicenae sinodi: "Si quis per pecuniam etc." et illo alio septimae sinodi, "Si quis omnem traditionem etc." et Innocentii, et aliorum multorum auctoritatibus inreparabiliter dampnari iubentur. Hinc etiam Leo IV. Episcopis Brittanniae:

C. 1 q. 7 c. 5 · In ordine male accepto symoniaci penitentiam agere non possunt

Requiritis de his, qui turpissimo lucro columbas in templo Domini uendere non pertimescunt, et sua acta inproba temeritate Symonis heresi coniungunt, utrum possint in ordine penitentiam agere, an tantummodo extra ordinem et sacerdotalem fieri gradum? Quod nos quidem conuictis et his, qui tam detestabile nefas (quod iam multis est dampnatum conciliis) peregisse noscuntur, nulla possumus penitentia subuenire, et tot spiritualibus patribus obuiare, sed in illorum Patrum me sententia conuenire omnibus certum sit.

C. 1 q. 7 d.p.c. 5

Nisi rigor disciplinae quandoque relaxetur ex dispensatione misericordiae. Multorum enim crimina sunt dampnabilia, que tamen ecclesia tollerat pro tempore, pro persona, intuitu pietatis, uel necessitatis, siue utilitatis, et pro euentu rei. Pro tempore: sicut Gelasius, qui, cum necessitate temporis uideret Italicam ecclesiam propter belli famisque incursionem fere omnium clericorum offitio destitutam, adeo ut plerisque populis subsidia regendarum deessent animarum, concessit de monachis uel de laicis clericos assumi, ita dicens: [Episcopis per Lucaniam, epist. I. c. 1.]

C. 1 q. 7 c. 6 · Pro temporum necessitate apostolicae sedis decreta temperantur

Necessaria rerum dispositione constringimur, et apostolicae sedis moderamine conuenimur sic canonum paternorum decreta librare, ut ea que presentium necessitas temporum restaurandis ecclesiis relaxanda deposcit, diligenti consideratione (quantum potest fieri) temperemus.

C. 1 q. 7 d.p.c. 6

Item: "Priscis igitur, etc." Require supra in tractatu ordinandorum. Item Innocentius Papa, cum pro necessitate temporis, ne nimium scandalum esset in ecclesia, ordinatos a Bonoso heretico susciperet, ait in decretis suis: [epist. XXII. ad Episcopos Macedoniae, c. 5.]

C. 1 q. 7 c. 7 · Cessante necessitate, debet cessare, quod urgebat

Quod pro remedio ac necessitate temporis statutum est constat primitus non fuisse. Quod ergo necessitas pro remedio reperit, cessante utique necessitate debet cessare pariter quod urgebat, quia alius est ordo legitimus, aliud, quod usurpatio ad presens fieri tempus inpellit.

C. 1 q. 7 d.p.c. 7

Similiter ex dispensatione in Niceno Concilio [c. 8.] de Nouatianis statutum est, ut ad ecclesiam redeuntes ordinentur:

C. 1 q. 7 c. 8 · Iterum ordinentur, qui ex Nouatianis ad ecclesiam redierint

Si qui uoluerint uenire ad ecclesiam catholicam ex Nouatianis, placuit sancto concilio, ut ordinentur et sic maneant in clero. Ante omnia autem hanc ab eis confessionem per scripturam exigi oportet, ut fateantur se communi consensu catholicae ecclesiae statuta obseruaturos.

C. 1 q. 7 c. 9 · Iuramentum a scismate redeuntium

Quociens cordis oculus nube erroris obductus supernae illustracionis lumine fit serenus, magna cautela nitendum est, ne latenter auctor scismatis irruat, et unitatis radice eos, qui ad eam reuersi fuerint, telo iterum erroris abscidat. Et ideo postquam ego N. ciuitatis episcopus, conperto diuisionis laqueo, quo tenebar, diutina mecum deliberatione pertractans, prona et spontanea uoluntate ad unitatem sedis apostolicae diuina gratia duce reuersus sum, et ne non pura mente, sed simulate reuersus existimer, spondeo sub ordinis mei casu et anathematis obligatione, atque promitto tibi N. et per te sancto Petro, apostolorum principi, atque eius uicario N. beatissimo uel successoribus eius, me numquam quorumlibet suasionibus uel quocumque alio modo ad scisma, de quo redemptoris nostri gratia liberante ereptus sum, reuersurum; sed semper me in unitate sanctae ecclesiae catholicae et communione Romani Pontificis per omnia permansurum. Unde iuratus dico per Deum omnipotentem, et hec sancta quatuor euangelia, que in manibus meis teneo, et salutem N. dominorum nostrorum rempublicam gubernantium, me in unitate, sicut dixi, ecclesiae, ad quam Deo propitio sum reuersus, et communione Romani Pontificis semper et sine dubio permanere. Quod si (quod absit) ab hac me unitate aliqua excusatione uel argumento diuisero, periurii reatum incurrens eternae penae obligatus inueniar, et cum auctore scismatis habeam in futuro seculo portionem. Hanc autem confessionis promissionisque meae cartulam N. notario meo cum consensu presbiterorum et diaconorum et clericorum, qui me in hac unitate obligantes se in suprascriptis omnibus prona similiter uoluntate secuti atque propriis manibus subscripti sunt, scribendam dictaui, et propria manu subscribens tibi tradidi. Acta in loco N., die illa, et consulibus suprascriptis. Subscriptio episcopi. Ego episcopus ciuitatis N., huic confessioni promissionique meae prestito de conseruandis suprascriptis omnibus sacramento subscripsi.

C. 1 q. 7 d.p.c. 9

Ceterum ex canonum rigore contra scribit Felix Papa [III.] omnibus Episcopis: [epist. I. c. 5.]

C. 1 q. 7 c. 10 · Qui extra ecclesiam baptizati uel rebaptizati fuerint, ad ecclesiasticam miliciam non admittantur

Qui in qualibet etate alibi quam in ecclesia catholica aut baptizati, aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam miliciam prorsus non permittantur accedere. Quibus satis debet esse, quod in catholicorum numero sunt recepti. Quoniam de suo ordine et communione uidebitur ferre iudicium quisquis hoc uiolauerit institutum, uel qui non remouerit eum, quem ex eius cetu ad ministerium clericale obrepsisse cognouerit.

C. 1 q. 7 d.p.c. 10

Pro persona: sicut B. Gregorius scribens Ianuario Episcopo [lib. VII. Indict. 2. epist. I.] ait:

C. 1 q. 7 c. 11 · Rigor canonum pro persona aliquando relaxatur

Tanta nequicia ad meas aures de tua senectute peruenit, ut eam, nisi adhuc humanitus pensaremus, fixa iam maledictione feriremus. § 1. Et quidem penae fuerat in te sententia iaculanda; sed quoniam simplicitatem tuam cum senectute nouimus, interim tacemus.

C. 1 q. 7 d.p.c. 11

Pietatis intuitu: sicut de illitteratis et corpore uiciatis Gelasius ait: [Episcopis per Lucaniam, epist. I. c. 18.]

C. 1 q. 7 c. 12 · Canonum decreta pietatis intuitu nonnumquam relaxantur

Si qui uel propria temeritate uel incuria presidentium tales suscepti sunt, nichil ultra promotionis accipiant, satisque habeant, hoc sibi pro nimia miseratione concessum.

C. 1 q. 7 d.p.c. 12

Necessitatis intuitu: sicut Ylarius Papa, qui, cum de quodam episcopo preter noticiam ordinato metropolitani in utroque graue scandalum fieret, ait in epistola sua: [ad Ascanium et uniuersos Episcopos Tarraconensis prouinciae]

C. 1 q. 7 c. 13 · Necessitatis causa quedam in ecclesia tollerantur

Quoniam quicquid ab alterutra parte est indicatum omni uidemus peruersitate confusum, temporum necessitate perspecta hac ratione decreuimus ad ueniam pertinere quod gestum est, ut deinceps preter noticiam nullus uel consensum metropolitani ordinetur antistes.

C. 1 q. 7 c. 14 · Item Innocentius. [Episc. Macedoniae, ep. XXII. c. 6.]

Quociens a populis aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem uindicari non potest, inultum solet transire. Priora ergo dimittenda dico Dei iudicio, et de reliquo maxima sollicitudine precauenda.

C. 1 q. 7 c. 15 · Ex dispensatione quedam tollerantur, que rigor canonum condempnat

Item ex epistola Cirilli missa Maximo Diacono Antioceno. Didici a diligendo mihi Paulo monacho, quia recusat pietas tua usque hodie communionem reuerentissimi episcopi Iohannis amplecti, pro eo, quod quidam in Antiocena ecclesia male adhuc cum Nestorio uel sentiant, uel iam senserint quidem, sed forsitan resipuerint. Probet igitur tua modestia, utrum aliquando colligi nude ac inreuerenter cum Nestorio sentiant et inuicem colloquantur; licet aliquando cauteriatam habuerint conscientiam, colligantur autem nunc acta penitentia super his, in quibus subrepti sunt, quamuis confiteri fortassis reuereantur excessum. § 1. Ut autem non existimemur amare contentionem, amplectamur episcopi reuerentissimi Iohannis communionem, indulgentes ei, et causa dispensationis eius negotium non subtilius uel districtius siue uehementius erga se recognoscat agitari. Dispensationis enim gratia (sicut dixi) eget negotium multum.

C. 1 q. 7 c. 16 · De eodem · Idem ad Ianuarium presbiterum et Archimandritam.

Dispensationes rerum nonnumquam cogunt parum quidem a debito quosdam foras exire, ut maius aliquid lucri faciant. Sicut enim hii, qui mare nauigant, tempestate urgente nauique periclitante anxiati quedam exonerant, ut cetera salua permaneant, ita et nos, cum non habemus saluandorum omnium negociorum penitus certitudinem, despicimus ex his quedam, ne cunctorum patiamur dispendia.

C. 1 q. 7 d.p.c. 16

Utilitatis intuitu: sicut in Meldensi Concilio [c. 64.] perhibetur de filiis uirginum per uim raptarum et sic ad coniugium raptorum applicatarum:

C. 1 q. 7 c. 17 · Utilitatis intuitu quedam in ecclesia tollerantur

Tali coniugio generati ecclesiasticis ordinibus non applicentur, nisi forte eos aut maxima ecclesiae utilitas uel necessitas postulet, uel euidens meritorum prerogatiua commendet.

C. 1 q. 7 d.p.c. 17

Huic Petrus concordans ait: "In ueritate conperi, quia non est personarum acceptor Deus, etc." § 1. Pro euentu etiam rei quam in ecclesia tollerantur, sicut Leo ait in decretis suis de laicis subito contra decreta canonum ordinatis episcopis: [ep. LXXXV. al. LXXXVII. c. 1. Episcopis Africae]

C. 1 q. 7 c. 18 · Laicis, qui contra canonum decreta ad episcopatum promouentur, ex misericordia susceptum offitium relinquitur

Exigunt causae ut non solum in tales presules, sed etiam in ordinatores eorum conpetens ultio proferatur. Sed circumstant nos hinc mansuetudo misericordiae, hinc censura iusticiae, ut credamus quedam delicta utcumque tolleranda, quedam uero penitus amputanda. Illos ergo quorum prouectio hoc tantum reprehensionis incurrit, quod ex laicis ad episcopale offitium electi sunt locum suum tenere permittimus, non preiudicantes apostolicae sedis statutis, nec beatorum Patrum regulas soluentes, quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi, nec quod potuit aliqua ratione concedi fas erit amplius inpune committi, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus iusta post modum ultione plectamus.

C. 1 q. 7 c. 19 · Donatistae et Nouatiani, quamuis reprehensibiliter ordinati, tamen ex necessitate tollerantur · Idem ad Mauros episcopos.

Maximum quoque ex laico, reprehensibiliter licet ordinatum, tamen si Donatista iam non est et a spiritu scismaticae prauitatis alienus est, ab episcopali, quam quoquo modo adeptus est, non repellimus dignitate, ita ut ipse libello ad nos directo catholicum se esse manifestet.

C. 1 q. 7 c. 20 · De eodem · Idem. [ibidem initio c. 3.]

Donatum autem Seiacensem ex Nouatiano (ut conperimus) cum sua plebe conuersum ita dominico gregi uolumus presidere, ut libellum suae fidei meminerit ad nos dirigendum, quo et Nouati dogmatis dampnet errorem, et plenissime confiteatur catholicam ueritatem. Que autem nunc certa remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus iusta post hac ulcione plectamus.

C. 1 q. 7 c. 21 · Redeuntes ab heresi post publicam professionem in suis ordinibus recipi possunt · Idem Ianuario Episcopo Aquilegiensi. [epist. III.]

Saluberrimum enim et spiritualis medicinae utilitate plenissimum est, ut siue presbiteri, siue diaconi siue subdiaconi aut cuiuslibet ordinis clerici, qui se correctos uideri uolunt atque ad catholicam fidem, quam pridem amiserant, rursum reuerti ambiunt, prius errores suos et ipsos auctores erroris se dampnatos sine ambiguitate fateantur, et sensibus prauis etiam peremptis nulla desperandi supersit occasio, nec ullum membrum talium possit societate uiolari, cum per omnia illis professio propria ceperit obuiare. Circa quos etiam canonum illam constitutionem precipimus custodiri, ut in magno habeant beneficio, si adempta sibi omni sepe promotionis in quo inueniuntur ordine stabilitate perpetua maneant, si tamen iterata unctione non fuerint maculati.

C. 1 q. 7 c. 22 · Ab heresi redeuntes heresim et eius auctores publice detestentur · Item ex Concilio Martini Papae. [c. 36.]

Si quis episcopus, siue alicuius episcopi presbiter aut diaconus in alicuius heresis opinionem offenderit, et ob hanc causam fuerit excommunicatus, nullus episcopus in communionem eum recipiat, nisi prius in communi concilio porrecto fidei suae libello satisfaciat omnibus, et ita liberam teneat suam purgationem. Hoc idem et de fidelibus laicis sit decretum, si in aliquam heresis opinionem fuerint nominati.

C. 1 q. 7 d.p.c. 22

Ecce, quibus de causis quedam in ecclesia tollerantur, que eisdem cessantibus pia seueritate uindicantur. Quando autem tolleranda sint, quando resecanda, Gelasius papa distinguit, dicens: [Episcopis per Lucaniam, epist. I. c. 11.]

C. 1 q. 7 c. 23 · Quando in ecclesia aliqua sint tolleranda

Etsi illa nonnumquam sinenda sunt, que, si ceterorum constat integritas, nocere sola non ualent, illa tamen magnopere precauenda sunt, que recipi sine manifesta decoloratione non possunt. Et si ea ipsa, que nullo detrimento aliquociens indulgenda creduntur, uel rerum uel temporum cogit intuitus, uel acceleratae prouisionis excusat respectus, quanto magis illa nullatenus sunt mutilanda, que nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas? Aliquando enim pro necessitate uel ecclesiae utilitate mutilantur et laxantur precepta canonica.

C. 1 q. 7 d.p.c. 23

§ 1. Breuiter ostendimus, qui reuertentes ab heresi in suis ordinibus ualeant recipi, uel qui non. Nunc autem queritur de his, qui ab hereticis ordinati sunt, si ad unitatem catholicae matris ecclesiae ab heresi redierint, utrum in eodem ordine iterum ualeant ordinari? "Semel enim consecratus" (ut ait B. Gregorius) "iterum consecrari non debet". § 2. Item sacramenta, que ab hereticis in forma ecclesiae ministrantur (sicut Augustinus testatur) reiterari non debent, ne non homini, sed sacramento uideatur iniuria fieri. § 3. Sed illud Gregorii de his intelligitur, qui consecrationem sacerdotalem uel episcopalem acceperunt, qui aut per manus inpositionem, cum ad ecclesiam redeunt, effectum suae unctionis accipiunt, aut ab eius amministratione perpetuo cessare iubentur. Similiter illud Augustini de eadem mistica unctione et de sacramento baptismatis intelligitur. § 4. Sunt autem in ecclesia alii ordines, qui sine sacramentali unctione, sola episcopi benedictione, cum quadam uasorum uel indumentorum distributione prestantur; ut sunt Leuitae et ceteri infra eos constituti. Hi quamuis ab hereticis ordinentur, tamen ad ecclesiam redeuntes in eodem ordine (si alias digni fuerint) ab ecclesia ordinentur, nec fiet in eis reiteratio muneris, cum nichil ab hereticis eis doceatur fuisse collatum. Unde Urbanus II. scribit Petro Pistoriensi Episcopo et Rustico Abbati Vallis umbrosae:

C. 1 q. 7 c. 24 · Redeuntes ab hereticis sunt reordinandi

Daibertum a Negzelone, licet symoniaco, non symoniace eiusdem confessione reperimus in diaconum ordinatum; et B. Innocentii Papae sententia constat declaratum, quod Negzelon, hereticus (quem constat ab hereticis ordinatum) quia nichil habuit dare nichil potuit ei, cui manus inposuit. Nos igitur tanti Pontificis auctoritate firmati Damasi Papae testimonio roborati qui ait: "Reiterari oportere quod male actum est", Daibertum, ab hereticis corpore et spiritu digressum atque utilitati ecclesiae pro uiribus insudantem, ex integro (ecclesiae necessitate ingruente) diaconem constituimus. Quod non reiterationem existimari censemus, sed tantum integram diaconii dationem, quoniam quidem, ut prediximus, qui nichil habuit nichil dare potuit.

C. 1 q. 7 c. 25 · De eodem · Item Damasus Papa. [epist. IV. de chorepiscopis]

Per illicitam manus inpositionem uulneratum caput illi qui uidebantur aliquid accepisse, habebant, et ubi uulnus infixum est, necesse est medicinam adhibere, qua infixa sanetur macula; id est, reiterari necesse est quod legitime actum aut collatum minime probatur. Nam quomodo possit honorem retinere qui ab illo accepit, qui potestatem dare non habuit legitime, inuenire non possum. Impp. Theodosius et Valentinianus.

C. 1 q. 7 c. 26 · Libro 9. Codicis titulo ad legem Iuliam repetundarum · [AA. Florentino.]

Sancimus eiusmodi uiros ad prouincias regendas accedere, qui ad honoris insignia non ambicione uel precio, sed probatae uitae et amplitudinis tuae solent testimonio promoueri, ita sane, ut quibus hii honores per sedis tuae uel nostram fuerint electionem commissi, iurati inter gesta depromant, se pro administrationibus s orciendis neque dedisse quidpiam, neque daturos umquam postmodum fore, siue per se, siue per interpositam in fraudem legis sacramentique personam, aut donationis uenditionisue titulo, aut alio uelamento cuiuscumque contractus, et ob hoc (exceptis salariis) nichil penitus tam in amministratione positos quam post depositum offitium pro aliquo prestito beneficio tempore amministrationis, quam gratuito meruerunt accepturos. Et licet neminem diuini timoris, contempnendo iureiurando, arbitremur inmemorem, ut saluti propriae ullum commodum anteponat, tamen ut ad salutis timorem ex necessitate periculi subiugetur, si quis ausus fuerit prebita sacramenta negligere, non modo aduersus accipientem, sed etiam aduersus dantem accusandi cunctis tamquam crimen publicum concedimus facultatem, quadrupli pena eo, qui conuictus fuerit, modis omnibus feriendo.

C. 1 q. 7 c. 27 · De eodem · Item Pascalis Papa.

Patet symoniacos, ueluti primos et precipuos hereticos, ab omnibus fidelibus respuendos, et si commoniti non resipuerint, ab exteris potestatibus obprimendos. Omnia enim crimina ad conparationem symoniacae heresis quasi pro nichilo reputantur.

C. 1 q. 7 d.p.c. 27

His breuiter premissis ad ea ueniamus, que ecclesia seueritate disciplinae parata est ulcisci, ostendentes, quibus accusantibus uel testificantibus quilibet sint conuincendi; quo iudice quisque debeat dampnari uel absolui; si causa uiciata fuerit, quo remedio possit subleuari; si accusatores defecerint, an reus sit cogendus ad purgationem. Et ut facilius pateat quod dicturi sumus, exemplum ponatur sub oculis, in quo auctoritates hinc inde controuersantes distinguantur, et quid sanctorum patrum sentiat auctoritas liquido intimetur.