IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 15 q. 7Causa XV, Quaestio VII

Abrir no leitor do IusCommune →

Traduções: Schilling/Sintenis

C. 15 q. 7 d.a.c. 1

Absque sinodali uero audientia sacerdotem dampnari, in Spalensi Concilio, cui Ysidorus interfuit, [cap. 6.] sic prohibetur:

C. 15 q. 7 c. 1 · Sine concilii examine presbiter uel diaconus non deiciatur

Sexta actione conperimus, Fragitanum Cordubensis ecclesiae presbiterum iniuste olim a pontifice suo deiectum, et innocentem exilio condempnatum. Quem rursus ordini suo restitutum esse, id denuo aduersus presumptionem uestram decreuimus, ut iuxta sanctorum Patrum sinodalem sententiam nullus uestrum sine concilii examine quemlibet presbiterum uel diaconum deiciendum putet. Nam multi sunt, qui indiscussos potestate tirannica, non auctoritate canonica dampnant. Et sicut nonnullos gratia fauoris sublimant ita quosdam odio inuidiaque humiliant, et leui opinionis aura condempnant quorum crimen non approbant. Episcopus enim sacerdotibus ac ministris solus honorem dare potest, solus auferre non potest. Si enim hi, qui in hoc seculo a dominis suis honorem adepti sunt libertatis, in seruitutis nexum non reuoluuntur, nisi publice apud pretores tribunali foro accusati fuerint, quanto magis hii, qui diuinis altaribus consecrati honore ecclesiastico decorantur? Qui profecto nec ab uno dampnari, nec uno iudicante poterunt honoris sui priuilegio exui, sed, presentati sinodali iudicio, quod omnino de illis canon preceperit oportet diffiniri.

C. 15 q. 7 c. 2 · Causas clericorum episcopus non nisi cum senioribus ecclesiae audiat · Item Gregorius Iohanni Episcopo Panormitano. [lib. XI. epist. 49.]

Si quid igitur de quocumque clerico ad aures tuas peruenerit, quod te iuste possit offendere, facile non credas, nec te ad uindictam res accendat incognita, sed presentibus ecclesiae tuae senioribus diligenter est perscrutanda ueritas, et tunc, si qualitas rei poposcerit, canonica districtio culpam feriat delinquentis.

C. 15 q. 7 c. 3 · A quot episcopis presbiteri uel diaconi sunt audiendi · Item ex Concilio Cartaginensi I. [c. 11.]

Si quis tumidus uel contumeliosus extiterit in maiorem natu, uel aliquam causam habuerit, a tribus uicinis episcopis, si diaconus est, qui arguitur, si presbiter est, a sex, si episcopus, a duodecim consacerdotibus audiatur. Uniuersi episcopi dixerunt: Contundi debet contumacia et superbia in omnibus frangi. Causae uero pro personis ab his statuto numero audiantur.

C. 15 q. 7 c. 4 · De eodem · Item ex Concilio Cartaginensi II. [c. 10]

Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam hoc adicio secundum statuta ueterum conciliorum, ut, si quis episcopus (quod non optamus) fieri reatum aliquem incurrerit, et si fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare episcopos, ne in crimine maneat, a duodecim episcopis audiatur, et a sex presbiter, et a tribus diaconus, cum proprio suo episcopo.

C. 15 q. 7 c. 5 · De eodem · Item ex Concilio Cartaginensi III. [c. 8.]

Si autem presbiteri uel diaconi fuerint accusati, adiuncto sibi ex uicinis locis proprius episcopus legitimo numero collegarum, quos ab eodem accusati petierint, id est una secum in presbiteri nomine sex, in diaconi tres qui ipsorum causas discutiant eadem dierum et dilatione, et a communione remotionum, et discussione causarum, inter accusatores et eos, qui accusantur, forma seruata. Reliquorum uero clericorum causas etiam solus episcopus loci agnoscat et finiat.

C. 15 q. 7 d.p.c. 5

Solus autem ad exclusionem aliorum episcoporum, non suorum clericorum dicitur, sine quorum presentia eius sententia irrita erit. Unde in Cartaginensi Concilio IV. [c. 23.] legitur.

C. 15 q. 7 c. 6 · Absque clericorum presentia episcopus nullius causam audiat

Episcopus nullius causam audiat absque presentia suorum clericorum; alioquin irrita erit sententia episcopi, nisi presentia clericorum firmetur.

C. 15 q. 7 c. 7 · Nisi in sinodo canonice uocati sacerdotes dampnari non possunt · Item ex Concilio Spalensi II. [c. 6.]

Episcopus sacerdotibus ac ministris solus honorem dare potest, sed solus auferre non potest. Si enim hii, qui in seculo a dominis suis honorem libertatis adepti sunt, in seruitutis iugum non reuoluuntur, nisi publice apud pretores ac presides tribunali foro fuerint accusati, quanto magis hii, qui diuinis altaribus consecrati, honore ecclesiastico decorantur? Qui profecto nec ab uno dampnari, ne uno iudicante poterunt honoris sui priuilegiis exui, se presentati sinodali iudicio, quid canon de illis preceperit diffiniri.