IusCommune
IusCommune › Textos › Decretum Gratiani › Secunda pars (causae)

C. 15 q. 6Causa XV, Quaestio VI

Abrir no leitor do IusCommune →

C. 15 q. 6 d.a.c. 1

Quod uero confessio cruciatibus extorquenda non sit, Alexander Papa testatur, scribens omnibus orthodoxis: [epist. I. cap. 2.]

C. 15 q. 6 c. 1 · Ministrorum confessio non sit extorta, sed spontanea

Si sacerdotibus uel auctoribus ecclesiae quedam scripturae quoquo modo per metum aut fraudem, aut per uim extortae fuerint, uel, ut se liberare possint, quocumque ab eis conscriptae aut roborate fuerint ingenio, ad nullum eis preiudicium uel nocumentum ualere censemus, neque ullam eos infamiam uel calumpniam, aut a suis sequestrationem bonis umquam, Deo auctore et sanctis apostolis eorumque successoribus, sustinere permittimus. Confessio enim in talibus non conpulsa, sed spontanea fieri debet. § 1. Omnis enim confessio, que fit ex necessitate, fides non est. § 2. Confessio ergo in talibus non debet extorqueri, sed sponte profiteri. Pessimum enim est de suspicione aut extorta confessione quemquam iudicare, cum magis cordis inspector sit Dominus, quam operis. § 3. Non potest autem humano condempnari examine quem Dominus suo reseruauit iudicio. Si omnia namque in hoc seculo uindicata essent, locum diuina iudicia non haberent. Item: § 4. Est etiam hoc perlatum ad sanctam sedem (quod pudeo dicere, et non solum sacerdotali, sed etiam omni Christiano nomini est inimicum), id est quod nonnulli episcopos uel sacerdotes aut metu conpellunt, aut ui extorquent, aut fraude decipiunt, aliquas confessionis suae in alteram partem, quam debeant, litteras scribere, aut pro suarum non requisitione causarum, aut (quod deterius est) alieni erroris sectae scripturas facere, et propriis manibus roborare, et coram populis recitare atque confiteri. Alios dicunt carceribus et ergastulis retrudi, ut saltem his territi insidiis Domini sacerdotes, suis faueant uoluntatibus. Item: § 5. Confessio uero in talibus non conpulsa, sed spontanea fieri debet, ipso testante, qui ait: "Ex corde procedunt homicidia, adulteria," et cetera, que sunt ad hec pertinentia. § 6. Nec tantum, attendenda sunt que fiant, quantum quo animo fiant. § 7. Amplius enim respicit Deus ad cogitationes et spontaneas uoluntates, quam ad actus, qui per simplicitatem aut necessitatem fiunt.

C. 15 q. 6 c. 2 · Auctoritas apostolica penitus illicita in irritum deducit iuramenta · Item Nicolaus Papa Episcopis Galliae.

Auctoritatem uenerabilium predecessorum nostrorum secuti, et nominatim beatissimi Papae et martiris Alexandri a beato Petro quinti, ab omnibus iuramentis et cuiuscumque modi obligationibus, quibus illi se coacti inpiorum uiolentia obligauerant, absoluimus, et ne illa seruentur uetuimus tam prefatum archiepiscopum Treuerensem, quam eius prepositum, et omnes, qui tunc temporis capti se illis quoquo modo obligauerunt, neque ullam eos proinde infamiam uel calumpniam, aut a suis bonis sequestrationem umquam, Deo auctore, et sanctis apostolis et nostris predecessoribus, sustinere permittimus, sicut per Prophetam Dominus dicit: "Dissolue colligationes inpietatis et cetera." Quin etiam prefato fratri nostro, filiisque Treuerensis ecclesiae, illiusque defensoribus hec in mandatis damus, ut spirituali simul et materiali gladio tamdiu malignos illos eorumque fautores insequantur, quousque cum integritate possessiones, uel quecumque res ecclesiasticae hoc facto uel quocumque pacto distractae sunt seu direptae reuocentur.

C. 15 q. 6 d.p.c. 2

A fidelitatis etiam iuramento Romanus Pontifex nonnullos absoluit, cum aliquos a suis dignitatibus deponit. Unde Gelasius Papa Anastasio Inperatori:

C. 15 q. 6 c. 3 · Pontificalis auctoritas a iuramento fidelitatis nonnullos absoluit

Alius item Romanus Pontifex, Zacharias scilicet regem Francorum non tam pro suis iniquitatibus, quam pro eo, quod tantae potestati erat inutilis, a regno deposuit, et Pipinum, Karoli inperatoris patrem, in eius loco substituit, omnesque Francigenas a iuramento fidelitatis absoluit. Quod etiam ex frequenti auctoritate agit sancta ecclesia, cum milites absoluit a uinculo iuramenti, quod factum est his episcopis, qui apostolica auctoritate a pontificali gradu deponuntur.

C. 15 q. 6 c. 4 · Excommunicati uinculo fidelitatis non tenentur obnoxii · Item Gregorius VII. Romanae Sinodo presidens dixit.

Nos, sanctorum predecessorum nostrorum statuta tenentes, eos, qui excommunicatis fidelitate aut sacramento constricti sunt, apostolica auctoritate a sacramento absoluimus, et ne sibi fidelitatem obseruent modis omnibus prohibemus, quousque ipsi ad satisfactionem ueniant.

C. 15 q. 6 c. 5 · Ante, quam reconcilientur, fidelitatem excommunicatis nullus seruare cogitur · Item Urbanus II. Episcopo Vapicensi.

Iuratos milites Hugoni Comiti, ne ipsi, quamdiu excommunicatus est, seruiant, prohibeto. Qui si sacramenta pretenderint, moneantur, oportere Deo magis seruire quam hominibus. Fidelitatem enim, quam Christiano principi iurarunt, Deo eiusque sanctis aduersanti, et eorum precepta calcanti, nulla cohibentur auctoritate persoluere.