C. 15 q. 8Causa XV, Quaestio VIII
Abrir no leitor do IusCommune →C. 15 q. 8 d.a.c. 1
¶De ultima uero questione sic statutum est in Concilio Neocesariensi: [c. 9. et 10.]
C. 15 q. 8 c. 1 · Presbiter, qui confitetur, se ante ordinationem corporaliter lapsum, postea non offerat
¶Qui admiserit corporale peccatum, et hic postea presbiter ordinatus est, si confessus fuerit quod ante ordinationem suam peccauerit, non quidem offerat, maneat autem in aliis offitiis propter eius studii utilitatem. Cetera uero, peccata censuerunt plurimi etiam ordinatione priuari. Quod si de his non fuerit confessus, nec aliquibus potest manifeste conuinci, huic ipsi potestas de se est conmittenda. Similiter et diaconus, si in eodem culpae genere fuerit inuolutus, sese a ministerio cohibebit.
C. 15 q. 8 c. 2 · Deseruientes altario si carnis fragilitate deliquerint, episcopi arbitrio subiacebunt · Item ex Concilio Ylerdensi. [c. 5.]
¶Hii, qui altario Dei deseruiunt, si subito in flenda fragilitate carnis corruerint, et Deo respiciente digne penituerint, ita ut mortificato corpore cordis contriti Deo sacrificium offerant, maneat in potestate pontificis uel ueraciter afflictos non diu suspendere, uel desidiosos prolixiore tempore ab ecclesiae corpore segregare; ita tamen, ut sic offitiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora offitia ulterius promoueri. Quod si iterato uelut canes ad uomitum reuersi fuerint, non solum dignitate offitii careant, sed etiam sanctam communionem, nisi in exitu, non percipiant.
C. 15 q. 8 c. 3 · Ex ministris ecclesiae geniti in seruitutem eiusdem deuocentur
¶Item ex Concilio Tolletano IX. [c. 10.] Cum multae super innocentiam ordinis clericorum hactenus emanauerint sententiae Patrum, et nullatenus ipsorum formari quiuerit correctio morum, usque adeo sententiam iudicantium protraxere conmissa culparum, ut non tantum ferretur ultio in actores scelerum, uerum etiam in progeniem dampnatorum. Ideoque quilibet ab episcopo usque ad subdiaconum deinceps uel ex ancillae uel ex ingenuae detestando conubio in honore constituti filios procreauerint, illi quidem, ex quibus geniti probabuntur, canonica censura dampnentur; proles autem, aliena pollutione nata, non solum hereditatem numquam accipiet, sed etiam in seruitute eius ecclesiae, de cuius sacerdotis uel ministri ignominia nati sunt, iure perhenni manebunt.
C. 15 q. 8 c. 4 · Qui confitetur se ante ordinationem peccasse non sacrificet; conuictus autem deponatur · Item ex Concilio Martini Papae. [c. 35.]
¶Si quis presbiter ante ordinationem peccauerit non offerat, sed tantum pro religione nomen presbiteri portet. Si autem non ipse confessus fuerit, sed ab alio publice conuictus, nec hoc ipsum habeat ut nomen presbiteri portet. Similiter et de diaconibus obseruandum est, ut, si ipsi confessi fuerint, ordinem subdiaconi accipiant.
C. 15 q. 8 c. 5 · De manu sacerdotis, qui ab ecclesia tolleratur, licite sacramenta sumuntur · Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum. [c. 71.]
¶Sciscitantibus uobis, si a sacerdote, qui fuerit conprehensus in adulterio, siue de hoc sola fama respersus est, debeatis communionem suscipere, necne? respondemus: Non potest aliquis, quantumcumque pollutus sit, sacramenta diuina polluere, que purgatoria cunctarum contagionum existunt. Qualiscumque enim sacerdos sit, que sancta sunt coinquinari non possunt. Idcirco ab eo, usquequo episcoporum iudicio reprobetur, communio percipienda est, quoniam mali bona ministrando se tantummodo ledunt, et cerea fax accensa sibi quidem detrimentum prestat, aliis uero lumen in tenebris administrat, et unde aliis commodum exhibet inde sibi dispendium prebet. § 1. Sumite ergo ab omni sacerdote intrepide Christi misteria, quoniam omnia in fide Christi purgantur. Fides enim est, que uincit hunc mundum, et quia non danti, sed accipientis sit, dicente B. Ieronimo: "Ad credendum omni animae baptismum perfectum esse et in omni sacerdote corpus est perfectum." Qui rursus sacrae scripturae concordans ait: "Prius, quam audias, ne iudicaueris quemquam," atque ante probationem accusationis illatae neminem a communione tua suspendas, quia non statim qui accusatur reus est, sed qui conuincitur criminosus.