Mello Freire 6.12De jureconsultis Lusitanis.
Abrir no leitor do IusCommune →113 · Lusitani Jureconsulti.
pr.Quia §. CXIII. Uia non parum ad Lusitani Juris intelligentiam conducit notitiam habere Jureconsultorum Lusitanorum, qui vel de Patriis Legibus, vel Romanis scripserunt, de iis pauca quaedam nos, et quantum ad institutum nostrum spectat, edisserere non ab re erit: neque propterea intendimus perfectam eorum historiam contexere, sed praecipuos tantum auctores, eos praesertim, qui in foro celebriores sunt, et inter omnium manus versantur, nominare. Hi vero cum vel theorici sint, vel practici, vel ipsarum Regiarum Ordinationum interpretes secundum librorum et titulorum seriem, de utrisque seorsum, breviter tamen et nostro more disseremus.
n1Jam apud omnes in confesso est, notitiam eorum, qui de re aliqua, cujusvis ea generis sit, scripserunt, esse omnino ad illius intellectum necessariam. Et, út de arte tantum nostra loquamur, Pomponius, ejusdem historiam traditurus libro singulari Enchiridii, qui ex parte exstat in 1. 2. §. 35. et seq. de origin. jur., recensum Jureconsultorum Romanorum, illorumve successionem non omisit. Pomponii exemplum sequuti humaniores postea Interpretes Pancirollus, Lipenius, Struvius, Jugler, cet., in Bibliothecas Juris Selectas, et Selectissimas, quas scripserunt, corum nomina retulerunt, qui civilem Romanorum prudentiam scriptis illustrarunt. Communis haec omnium naționum laus est, quod non modo Juris, reliquarumve disciplinarum, sed universam in primis literariam suae gentis historiam certatim, et ad aemulationem usque contexerint. Omnium vero certe incuriosi esse noscuntur Hispani, Lu sitanique nostri. Illos inter (ut Gallos, Italos, aliosque remotiores omittam) Alphonsus Garsias Matamorus de Academiis, literatisque Viris Hispaniae libellum singularem edidit, apud Hispan. Illustr. tom. II. pag. 804. Postea Andreas Schottus, et qui primo loco nominari debebat, Nicolaus Antonius Bibliothecam Hispanicam instructissimam conscripserunt.
n2In Lusitania nostra saeculo XVII. Theatrum Lusitaniae Literarium scripsit Joannes Soarius Britus: Catalogum Lusitanorum Scriptorum Franciscus Galvanus, D.Franciscus Emmanuel Mellius, Joannes Francus Barretus, et alii: sed hi publicam nunquam viderunt lucem; iis tamen usus Sest Didacus Barbosa, prout ipse fatetur in praefatione Bibliothecae Lusitanae. Damianus Goesius, Eques Lusitanus, apud Hispan. Illustr. tom. I. pag. 1165. Lusitanos Scriptores et Hispanos conjuncte refert. Specialem illorum mentionem facit Emmanuel de Faria Sousa Epitom. 5. p. cap. 15., Joannes Baptista Castrus Mapp. Portug. tom. 2. p.4.cap. 2. §. 4. pag. 286., et nostra demum aetate prodiit Bibliotheca Lusitana, in quam illius auctor gravissimus Didacus Barbosa Scriptores omnes nostros retulit, illorum vitas, patriam, munera, officiaque descripsit, et multas tandem, easque non vulgares notitias inseruit, quas profecto non sine magno, improboque labore congerere potuit. Verum haec interim, quamdiu meliora non adparent, aequi bonique consulenda; rem tamen non perficiunt. Nam Goesius, Faria, Castrus, ceteri, nimium breves sunt, nec curiositatem explent: Barbosae Bibliotheca sua magnitudine (quatuor enim volumina in forma majori continet) fastidiosis delicatisque hominibus oneri esse potest: deinde eo vitio laborat (dicam fidenter quod sentio, idque fatentur Literati omnes), quod Scriptores omnes promiscue, et sine delectu laudat, quod non nullos indignos, qui nominentur, refert, et quod omnibus, summis pariter atque infimis, pares laudes adtribuit. Itaque desideratur adhuc Historia Gentis nostrae Literaria, quae Literarum et Scientiarum omnium ortum, progressumque in Lusitania ostendat. Et haec nimirum in causa sunt, ut exteri non nulli tam male de Lusitanorum Literatura judicarint, veluti Auctor Saeculi Ludovici XIV. cap. 38., Heumannus Conspect. Reip. Liter. cap. 4. pag. 67., Joannes Fridericus Jugler Biblioth. Histor. Liter. Jenae 1754. tom. I. cap. V. §. VII.: Lusitani, mercaturae faciendae potissimum intenti, pauca olim in Literarum studiis praestiterunt... Imperante tamen Joanne V., Y institutae sunt Academiae Literatae hisque effectum est, ut nunc majori fervore Musarum castra sequantur,... corum licet conatus parum adhuc genio saeculi respondeant Maxime placet his studium historicum Disciplinas philosophicas via mediocriter adtingunt propter... praecisam sentiendi libertatem Adde... ubi de Logica Abbatis Verneii, a stulto quodam Lusitano perpe-... ram explosa.
n3P Haec Jugter per summam rerum nostrarum inscitiam comminiscitur: namque ignorat magna illa ingenia, quae saeculo XVI. sub Emmanuele ad Sebastianum usque Regem in omni Literarum genere floruerunt, Historicos, Poëtas, Oratores, Philologos, Theologos, Jurisperitos, quorum gloriam nulla unquam aetas obscurabit; ignorat felicem Literarum in Lusitania periodum, quae non ad Joannem Joan V., Regem Fidelissimum, sed ad Emmanuelem invictissimum, ejusque successores ad Philipporum usque dominationem, referenda est (§. LXXXV.). Enimvero Joannes V. novas Academias instituit, et eo imperante, humaniora studia restitui, et Lusitani majorum suorum gloriam aemulari coeperunt; sed rem non perfecerunt: hoc enim erat ad feliciora tempora reservatum. Neque Scriptores, qui, co regnante, prodierunt, Historici, Oratores, Poëtae, Theologi, i, Jurisperiti, sunt cum veteribus iis Joanne Barrio, Hyacintho Frerio, Ludovico Sousa, Antonio Ferreira, Hieronymo Osorio, Didaco de Paiva Andradio, Hectore Pinto, Hieronymo de Azambuja, Ario Barbosa, Petro Sancio, Antonio Goveano, ceteris, vel eruditionis copia, vel sermonis, sive Latini, sive Lusitani, elegantia, perspicuitate, vel denique magnarum, utilissimarumque rerum scientia comparandi. Unam excipio Philosophiam, quae sero admodum sub Joanne V. in Lusitania invaluit: non enim aliam nisi Peripateticam Lusitani una cum reliquis Europae nationibus olim agnoscebant. Quod si Verneii nostri Logica, quemadmodum reliqua politissimi hominis scripta, a stulto aliquo Lusitano explosa unquam fuit, id illius stultitiae potius, scholae religioni, et partium studio tribuendum, quam Gentis ingenio. Injuria igitur clarissimus Jugler nostros homimes adcusare videtur. Jure tamen iidem reprehendendi, quod Literariam Gentis suae historiam, eamque tam egregiam ac praeclaram, tam diu in situ et oblivione jacere patiantur.
114 · Theorici.
pr.Theoricos, qui augustum Jureconsultorum nomen saeculo XVI., et initio sequentis jure, meritoque tuentur, primo loco nominandus est noster Antonius Goveanus, quem multi postea egregii Juris Romani interpretes imitati sunt, proximeque sequuti, veluti Emmanuel a Costa, Arius Pinellus, Oduardus Caldeira, Emmanuel Soarius a Ribeira, Joannes Altamiranus, Ferdinandus Arius de Mesa, et (si Diis placet) Petrus Barbosa, Franciscus Caldas Pereira, Joannes Carvalius, cet, 126 HISTORIA JURIS CIVILIS LUSITANI CAP. XIL
n1Antonius Goveanus, a Pace Julia oriundus, in omni literarum genere excelluit. Scripsit pro Aristotele Responsionem adversus Petrum Ramum; Epigrammatum libros duo, et Epistolarum; et Enarrationes varias in Virgilium, Terentium, et Ciceronem; Porphyrii Isagogen Latine vertit. De Jure Civili scriptos reliquit ad tit. de jurisdict. omn. judic. libros duo: ad tit. de jur. adcrescend. librum unum: ad leg. Gallus 29. D. de liber. et postum.: ad leg. Falcid.: et Variarum Lectionum libros duo: qui omnes conjuncte prodierunt Lugduni apud Antonium Vincentium 1562., 1564. et 1599., et cum Notis Antonii Contii, Jacobi Raevardi, et Nicolai Belloni Colon. Agripp. 1575. fol. de jure adcrescendi, Tolosae 1545. 4., Jehae 1596. 8., et Wormatiae 1611. 12. Nemo ignorat magnum Goveani in Jurisprudentia nomen, et pro illius commendatione satis superque sit referre elogium magni Cujacii in Not. ad Ulpian: tit. 6. verb. Nec interest §. 6.: Antonius Goveanus, cui, ex omnibus, quotquot sunt, aut fuere, Justinianei Juris interpretibus, si quaeramus quis unus excellat, palma deferenda est. Vid. Heinecc. de Jacob. Cujac. Obtrectatorib.
n2Emmanuel a Costa, Olisiponensis, sub Joanne III. primum Codicis, postea Digesti Veteris, et tandem Primarius Juris Civilis Professor ann. 1555., Goveano coaevus, et non multum ei eruditione, et juris scientia dissimilis, plura de Jure Romano scripta reliquit, quae quantus, qualisque vir esset, ostendunt, veluti ad §. Et quid, si tantum 5. 1. Gallus 29. D. de liber. et postum.: ad 1. Si ex cautione 3. Cod. de non numerat. pecun.: Selectarum interpretationum circa conditiones et demonstrationes, et dies, libros duo: ad 1. Cum tale 72. §. Si arbitratu 4. D. de, condit. et demonstrat.: De suo, et alieno postumo Commentaria in §. Postumus 28. Inst. de legat.: De quaestione patrui, et nepotis in causa successionis: ad cap. Si pater 1., de testam.in 6.: ad 1. Qui duos 9. §. Cum bello 1. D. de reb. dub. Quae omnia seorsum primum, et conjuncte postea prodierunt Lugduni apud Philippum Tinghi Florentinum 1576. fol., et Salmanticae 1584. fol. 2. vol. Ad calcem hujus secundae editionis subjungitur ejusdem Oratio funebris in exsequiis Serenissimi Portugalliae Regis Joannis III. ex Academiae Conimbricensis instituto anno Salutis 1557. habita: De Conimbricensi Academia a Serenissimo Lusitaniae Rege Joanne III. feliciter instituta, Carmen: Ad Joannem, et Joannam, Principes Lusitaniae Serenissimos, Proteus, Carmen, Olisip. 1553.
n3Costam proxime sequuntur Arius Pinellus (Lusitane Ayres Pinhel), Conimbricensis, Vespertinus Juris Civilis professor ann. 1556., nec non Benedictus Pinellus, fratris filius, Olisiponensis. Ille scripsit: De bonis maternis com*** mentaria, et ad rubricam, et 1. 2. Cod. de rescindend. vendit. Post varias editiones prodierunt Salmanticae apud Matthiam Gast. 1573. fol., et Antuerpiae 1621. fol. Hic vero, apud Pisanam, et Pragensem Academiam publicus
n4Legum Professor, edidit Selectarum Juris interpretationum, conciliationum, ac variarum resolutionum librum singularem, Venet. 1613. fol., Lugduni 1670., et 1680. 4. Plura de utroque Pinello habent ntraque Bibliotheca Hispana, et Lusitana, et Jugler tom. I. cap. V. §. VII.
n5Oduardus Caldeira Olisiponensis, quatuor libros, eosque egregios, variarum juris lectionum, et totidem de erroribus Pragmaticorum scripsit, qui tandem conjuncte prodierunt. Antuerpiae apud heredes Martini Nutii 1612. (habentur tom. 3. Thesaur. Meerm. pag. 551.)..
n6Emmannel Soarius a Ribeira, a Pace Julia oriundus, librum singularem Observationum Juris edidit, Lugduni apud Claudium Servatium 1652.8. (habetur tom. 5. Thesaur. Meerm. pag. 561.), itemque Thesaurum recepturum sententiarum utriusque Juris, quas vulgus communes opiniones vocat, in Alphabeti seriem digestarum, Venet. 1569. 8., Coloniae 1593. 8., Adnotationes ad Antonii Gomezi Variarum resolutionum libros, Venet. 1586.4., Adnotationes breviores marginales ad Arii Pinelli, Praeceptoris olim sui, Commentarios in rubricam, et 1. 2. Cod. de rescind. vendit., Venet. 1580., Colon. Agrip. 1572. 8. Fuit Graece, Latineque adprime doctus, et in libris Jureconsultorum, sive Graecorum, sive Romanorum, versatissimus: saepius Cujacium, cujus hospes in Italia fuit, confutat, ut in primis videre est ex cap. 21. Observat., ubi de emendatione Cujaciana ad I. Fulcinius 7. §. 13. D. Quib. ex caus. in poss. eat., et ex cap. 31. ad l. 8. D. de verbor. obligat. agit. Cujacius saepius nostrum carpit, et in eo reprehendendo integrum caput 17. lib. 9. Observat. impendit. Vid. Heineec. de Jacob. Cujac. Obtrectatorib. tom. 3. Syllog. III. edit. Gen. 1748. pag. 233.
n7Joannes Altamiranus in Commentariis ad priores XIII. lib., et XX. Quaest. Q. Cervidii Scaevolae (habentur apud Meerm. Thesaur. tom. II. pag. 369.), editis Cervariae typis Academicis 1739.4., Cujacium, quem sibi in tractatu ad Africanum imitandum proposuit, si non aequavit, proxime tamen sequutus fuit. Non multum ei genio ac eruditione distat Ferdinandus Arius de Meza, ab oppido, quod Estremoz dicimus, oriundus: seripsit variarum resolutionum, et interpretationum juris libros tres, Neapoli 1643., Genevae 1658., Lugduni 1672. fol. Hi vero omnes certe sub Gujaeianorum Jureconsultorum nomine veniunt: quare non eisdem temere admiscendi Petrus Barbosa, Franciscus Caldas Pereira, Joannes Carvalius; fuerunt tamen magni nominis Scholastici, et quidem praestantissimi.
115 · De variis Academiae Conimbricensis Juris Civilis Professoribus.
pr.Atque hi omnes scripta vulgarunt sua. Sed fuerunt praeterea eodem saeculo XVI., et initio sequentis egregii apud Conimbricenses Professores non nulli de Romanorum Jurisprudentia optime praeclareque meriti, prout ei facile constabit, qui illorum privatas et ineditas, quas pronuntiarunt, recitationes legerit. Hos inter familiam veluti ducunt Hector Rodericius, Gundisalvus Vazius Pintus, Gabriel a Costa, Franciscus Caldeira, Ruy Lopes da Veiga, cet.
n1Ignatius a Costa Quintella catalogum edidit Olisipone apud Antonium Pedrosum ann. 1738. Academiae Antecessorum, qui ad singulos utriusque Juris titulos scripserunt, eumque inscribere non dubitavit: Bibliotheca Jurisconsultorum Lusitanorum: an recte, tu videris; nihil enim aliud continet praeter illorum nomina, et titulorum, legumque, quas interpretandas susceperunt, recensum. Franciscus Leitanus Ferreira Notit. Chronologic. Academ. Conimbr., Olisip. 1729. fol. (habentur tom. 9. Collect. document. Academ. Reg. Olisipon.), pauca de Academiae Professoribus tradidit; non enim ab anno 1288. initium anni 1537.,, quo Joannes III. Academiam ab Olisipone in Conimbricam transtulit, praetergreditur. Franciscus Carneirus Figueiroa doctissimas et uberiores Academiae Conimbricensis, cujus ipse dignus Rector fuit, Memorias Chronologicas scripsit, quibus plura, eaque non vulgaria, continentur.
n2Hector Rodericius Olisipone, a qua oriundus fuit, Jus Civile magna cum celebritate docuit. Academia postea in Conimbricam translata anno 1537., Codicis Professor creatus fuit ann. 1543., Digesti Veteris 1546., Vespertinus 1559., posthabito illius competitore Petro Barbosa. Scripsit inter alia ad 1. 76. D. de adquir, hered. Honorificam illius mentionem faciunt Franciscus Caldas Pereira, ejusdem auditor, in 1. Si curatorem 3. de integr. rest. minor. verb. Laesis n. 47., et Oper. Emphyt. p. 1. quaest. 1. n. 35., p. 4. cap. 10. n. 30., Mend. a Castr. in l. Cum oportet 6. Cod. de bon., quae liber. 1. p. n. 70. 71., Carval. ad eap. Raynaldus 18. p. 4. n. 61.
n3Gundisalvus Vazius Pintus, Eborensis, Olisipone Jus Civile per triginta circiter annos professus, illud quoque Conimbricae publice docere coepit ab anno 1537. Commentarios scripsit ad 1. Unum ex familia 67. §. 1. de leg. 2., et ad fere omnes Infortiati titulos, itemque ad Regías Emmanuelis Ordinationes. Illius nomen extollunt Gama Decis. 147., 174. et 307., Fragos. de Regim. Reipubl. p. 1. 1. 4. disput. 9. n. 43., Resend. in Oration. ad Academ. Conimbr., Barbos. in Remiss. ad Ord. lib. 4. tit. 92.
n4Gabriel a Costa, Professor Institutionum nominatus anno 1557., Codicis 1559., Digesti Veteris 1563., Vespertinus 1566., Primarius 1576., scripsit ad L. 1. de adquir. vet amitt. possess., ad 1. 79. de adquir vel omitt. hered., ad 1. 3. Quod quisque juris, ad tit. Inst. de action., et ad §. Postumorum 2. Inst. de exheredat. liber., ad l. 1. et 2. de verb. obl., 1. 33. de re judic., 1. 15. de donat., 1. 28. de legat. 2., ad tit. solut. matrim., de condit. et demonstr., de condict. indeb., de nov. oper. nuntiation., de reb. credit., de reb. dub., et ad tit. Cod. de impon. lucrat. descript.
n5Antonius a Cugna, Institutionum Imperialium Professor ann. 1583., et Vespertinus 1598., scripsit ad tit. de adquir. rer. domin., ad tit. Cod. de alend. liber., ad l. 3. Cod. de apoch. public., de capiend. et distrahend. pign. tribut. caus., de incol., de caduc. tollend., de jur. fisc., de servi tut., ad tit. de except., de hered. inst., de legat. 2., de public. judic., de usucap., et ad 1. 1. 2. seq. usque ad 1. 15. de re judic.
n6Franciscus Caldeira, Olisiponensis, Primarius Juris Civilis, Salmanticensis professor, et Conimbricensis sub Philippo III. ann. 1606., scripsit ad 1. 12. §. Nihil commune 1. D. de adquirend. vel amitt. possess. ad 1. 61. de fidejuss., 1. 31. de jurejur., 1.7. de pact., 1. 2. de reb. credit. ad tit. de condition. et demonstr., de condict. indebit., de servit., de solution., et de vulgar. et pupill. substitut. Illius non sine laude meminerunt Phoeb. 1. p. Decis. 35. n. 8. Gabr. Per. Decis. 76. in fin.
n7Ruy Lopes da Veiga, Conimbricensis, celebris Thomae Pinheiri da Veiga parens, Institutionum Professor an. 1569. Codicis 1571., Digesti Veteris 1576., Vespertinus 1581.. et Primarius tandem 1590., de jure multa egregie scripta reliquit, veluti'ad tit. D. de act. empt., ad tit. Inst. de act. I ad 1.37. de adquir. her., 1. 1. §. Permittitur 41., de aqua quot. et aestiv., ad tit. Cod. de collat., ad l. ultim. de condiction. caus. dat. caus. non sequut., ad tit., et ad l. 71. de condit. et dem, de condict. indeb., ad 1. 2. de Decuriono, 1. 3. §. ult. de eo, quod cert. loc., 11. 2. 4. 5. 8. de reg. jur., ad tit. Cod. de testib., de legat. 1., 1. 24. eod., de verbor oblig., et ad tit. de reb. dub. Illius nomen celebrant Caldas in 1. Si curatorem 3. verb. Minoribus n. 43., Carval. ad eap. Raynaldus 18. p. 4. n. 177., Per. Dec. 3. n. 13., Phoeb. tom. 2. Decis. 115. n. 13.
n8Fuerunt hi omnes, et alii fortasse, sed pauci admodum, boni Juris Romani interpretes. Simplicem dicendi et disserendi viam adamarunt, et a nimia in disputando subtilitate ac prolixitate abstinuerunt. Qui eos exceperunt, veluti Antonius Pereira Cugna, Subtilis nuncupatus, Martialis Casadus, Franciscus Barretus Froes, Michael Ferdinandius Andradius, ceteri, longe diversam viam ingressi subtilitates argutias, antinomias, et sexcenta alia in deliciis habebant, veritates notissimas impugnabant, et, quamvis inter, disserendum egregia multa tradidissent, ea tamen nullo ordine, et confuse effutiebant, in id scilicet potissimum intenti, ut, sexcentis undique corrasis argumentis, et metaphysicis quibusdam rationibus excogitatis, ingeniosi viderentur. Hi homines inter nos, dicam enim fidenter quod sentio, scholasticam ad Romanorum Jurisprudentiam. traduxerunt, eamque, quod illorum pace dicam (maneat de cetero unicuique sua auctoritas), interpretationibus suis non tam explicarunt, quam obscurarunt, et magis implicatam, intricatamque reddiderunt.
116 · Et Canonici.
pr.Jus vero Canonicum eodem saeculo non sine laude, eaque eximia professi sunt Joannes Morgovejus, Bartholomaeus Philippus, Christophorus Joannes, Ludovicus Correa.
n1Joannes Morgovejus, Vespertinus Juris Canonici Profes sor ann. 1543., Primarius 1555., cujus non sine praefatione meminit Caldas de nominat. emphyt. quaest. 7. n. 40. in fin., scripsit Tractatum de Bullis, et indulgentis, ad cap. Cum haberet 5., de eo, qui dux. in matr., ad tit. de jurejur., et ad tit. de rest. spoliat.
n2Bartholomaeus Philippus, Olisiponensis, publicus sub Joanne III. Decreti professor 1547., Vespertinus 1554., inter alia, quae referre otium non est, optimum de fictionibus tractatum edidit Salmanticae 1536. 4., Repetitionem in can. Scindite corda vestra 33., de Poenit. dist. 1., Olisip. apud Ludovicum Rodericum 1539. 4. Illius nomen extollunt Covarruv. de Matrim. 2. p. cap. 3. §. 5. n. 8., Faria Imperio de la China 2. p. cap. 4., Hieronymus Cardos. Epistol. 22. ad eumdem data, Pinell. ad rubric. Cod. de bon. matern. 2. p. n. 36. in fin.
n3Christophorus Joannes, Conimbricensis, Clementinarum Professor anno 1578., Sexti 1579., Decreti 1581., Vespertinus 1586., scripsit tractatum de supplenda negligentia Praelatorum ann. 1579., et ad cap. Grandi 2. eod. in 6., de Sacramento matrimonii 1581, de judiciis 1593., 1594., et 1595., de fide instrumentorum eod. ann., de foro competenti, in Clementinas ad tit. de sequestratione, in Decreta les ad titt. de mutuis petitionibus, de testamentis et ultimis voluntatibus, de precariis, de secundis nuptiis, de successionibus ab intestato, ut lite pendente nihil innovetur, de sententia et re judicata, ad rubric. de commodato, et ad tit. de confessis. Ejus nomen celebrant Macedus Lusits Liberat. 1. 1. cap. 14. n. 46., et in Flor. Hispan. cap. 8. Excell. 9., Caldas de Jur. Emphyt. p. 4. cap. 17. n. 20., Pereira Decis. 61. n. 3.
n4Ludovicus Correa, Olisiponensis, prout habet Barbosa Biblioth. Lusit., vel Eborensis, ut sibi persuadet Franciscus Carneirus de Figueiroa Memor. Academ. Conimbr., Sexti Professor 1572., Decreti 1579., Vespertinus 1582., Primarius 1586., quem multis commendant Caldas in l. Si curatorem 3. verbo implorare n. 45., Macedus Flor. Hisp. cap. 8. Excell. 9., Pereira de Man. Reg. p. 1. praelud. 3. n. 6., inter alia scripsit ad tit. X. de adcusat., de adulter. de alienat. judic. mut. caus., de adpellat., de caus. poss. et propr., de Cler. non resid., de commod., de empt. et vend., de except., de fide instrumentor., de jud., de ord, cogn., de pact., de precar., de jur. patr., de privil., de probat., de praescript., de in integr. rest., de rest. spoliat., de rescript., de sent. et re jud., ad cap. Bona fides 2. de depos., ad cap. Sacris 5. de his, quae vi, et in 6. ad tit. de elect, de for. comp., de haeret., de reg. jur., et tractatus de usuris, de correctione fraterna, de eleemosyna, de jurisdictione ecclesiastica et saeculari.
n5Hi omnes, si non germani Canonistae, optimi tamen Decretalistae erant, et certe elegantia orationis, ordine, et perspicuitate vel ipsis celebrioribus postea interpretibus Ludovico Ribeiro a Leyva, Primario tandem ejusdem Canonici Juris Professori creato anno 1627., Gundisalvo Alvo Godinho anno 1646., Antonio Leitano Homem 1653., ceteris, praeferendi, quorum non nulli materias Canonicas vel nimium exiliter ac jejune, vel copiosissime nimium, et sine ullo delectu et ordine explicant, non nulli cas omnino negligunt, et Civiles, laureolam quasi inde quaerentes, tractandas suscipiunt, veluti Antonius de Gouvea Sousa qui occasione cap. ult. de condition. adposit. universum fere titulum D. de condit. et demonstrat. expli- 2 cavit, et Emmanuel a Costa Almeida, qui capiti 1. de testam. in 6. integrum de substitutionibus tractatum inseruit.
117 · Pragmatici.
pr.Pragmaticos inter, qui Consultationum, Decisionum, Dubitationum, Resolutionum Forensium, Adlegationum, Observationum, Practicarum libros scripserunt, primatum obtinet Alvarus Valascus: eidem tamen proxime adcedunt Melchior Phoebtis, Antonius a Gama, Georgius Cabedus, Gabriel Pereira. Aliquantulum inferiori loco sunt Michael Reinosus, Thomas Valascus, Antonius de Sousa Macedus, Emmanuel Themudus, Felicianus de Oliva, et alii, quorum longum esset catalogum inire. Speciali tamen memoria dignus est Emmanuel Mendes a Castro, qui optimam Practicam Lusitanam edidit. Scriptores hi omnes notissimi sunt, et inter omnium manus versantur, multaque de eis sub uniuscujusque nomi
n1ne tradit Barbosa Biblioth. Lusit. Quare de illorum nos dumtaxat in practicam jurisprudentiam meritis, quod ille more suo omisit, pauca dicemus.
n2Alvarus Valascus certe inter omnes consulatum fere sine collega gerit. Cum Institutionum Imperialium sub Joanne III. ann. 1556., et tandem sub Sebastiano Primarius Juris Civilis Professor. esset, praeter ea, quae in Academia pronuntiavit (pronuntiavit autem multa, veluti ad tit. Cod. de inofficios. donat., ad tit. Cod. de edend., ad tit. D. de legat. 2. a princ. usque ad 1. 17., ad l. 28. eodem, ad tit. Cod. de jur. fisc., ad Authentic. Ex causa Cod. de liber. praeterit., ad tit. Cod. de pactis, ad tit. Cod. si quis aliq. testar. prohib., ad tit. Cod. de conveniend. fisc. debit., ad 1. 98. et 177. D. de reg. jur.), scripsit, et typis vulgavit egregias, et bonae frugis plenissimas Consultationes, et rerum judicatarum in Regno Lusitaniae Decisiones, Praxim partitionum et collationum secundum Jus Regium Lusitaniae, Quaestiones juris emphyteutici, quae, post varias ১ editiones seorsum editas, conjuncte prodierunt Francofurti 1650. fol., Conimbricae 1684. et 1752., Coloniae 1731.
n3Inferioris ordinis est Thomas (Thomé) Valascus in suis super varias materias Allegationibus. Proxime tamen Alvarum sequutus fuit Antonius a Gama, et Melchior Phoebus in suis Decisionibus, a quibus non longe, sed aliquantulum distant Michael Reinosus in Practicis Observationibus, et Antonius Mendes Arouca in Juris Allegationibus.
n4Antonius de Sousa Macedus magis in re historica et politica, quam juris scientia excelluit. Gabriel Pereira Lusitanarum legum, et consuetudinum peritissimus fuit: illius Decisionum, et de Manu Regia libelli praeclara multa continent: verum, si dicendum quod res est, ipse, ut: jam monui [§. XLVII. Not. (a)] raro admodum ad fontes.... adsurgit, neque utriusque Potestatis Ecclesiasticae et Saecularis limites bene, probeque cognoscit: bonus interim Jureconsultus, sed melior Poëta; illius namque poëma, 1 Ulyssea inscriptum, absolutissimum est, et in eo magnum Camonium vel superat, vel exaequat.
n5Emmanuel Mendes a Castro Practicam Lusitanam omni bus utroque foro versantibus utilissimam scripsit, quae semel, et iterum, et demum Conimbricae prodiit ann. 1736. una cum illius tractatu de Annonis Civilibus, et Commen tariis ad 1. Cum oportet 6. de bon. quae liber. Nullam certe aliam hac meliorem practicam habemus; illius auctor non contemnendo prorsus ordine, et mira simplicitate Praxim ecclesiastici et saecularis fori, tum civilis, tum criminalis prosequitur, et praecipuas quotidianasque quaestiones clare dilucideque resolvit. Quare longe ipse multumque superat Gregorium Martinium Caminham, qui sub Joanne III. non negligendum omnino de libellorum formulis librum scripsit.
n6Ad Emmanuelis Mendes exemplum initio saeculi XVII Amator Rodericus inter alia scripsit tractatum de modo et Jorma videndi et examinandi processum in causis civilibus, Matriti apud Alphonsum Martinum 1609. 4., Francofurti 1615.8.; Benedictus Cardosus Osorius Praxim de patronatu Regio, et saeculari; Antonius Lopesius Leitanus Praxim finium regundorum; Antonius de Payva Pona Orphanologiam practicam; sed non sunt profecto cum Emmanuele Mendes comparandi, Inferiori et humiliori loco, et veluti in sentina sedent Antonius Vanguervius in Practica. Judi-. ciali, Alexander Caietanus Gomesius in Manuale Practico (non vero in Dissertationibus), et Emmanuel Lopesius Ferreira in Practica Criminali. Meliori loco et sorte dignus est Matthaeus Homem Leitanus, qui utilissimos tractatus scripsit de Gravaminibus, Securitatibus, et de Inquisitionibus.
n7Felicianus de Oliva saeculo XVII. tractatum de foro ' Ecclesiae scripsit, et Emmanuel Themudus Decisiones Senatus Archiepiscopalis Olisiponensis. Sed praeterquam quod non possint Conventus, Senatusve alicujus Ecclesiastici decisiones, neque Jus ipsum Canonicum ullam in civili foro auctoritatem habere, non fuerunt certe hujusmodi homines iis luminibus praediti, ut possent, quae Dei, quaeve Caesaris sunt, pro dignitate judicare.
n8Qui vero nostra aetate libri prodierunt, ne ut nominentur quidem digni sunt, veluti Annotationes, seu Additiones cujusdam Silvestri Magallanii ad Matthaeum Homem Leitanum de Jure Lusitano, Emmanuelis Alvares Ferreirae traçtatus de novorum operum nuntiatione, Augustini de Bem Ferreirae Summa Institutionum, Francisci de Almeida Ars Legalis, et Antonii de Lima in articulos Gabellarum Commentaria. Excipio Joannem Cordeirum, qui initio hujus saeculi anno 1713. Olisipone edidit Dubitationes in foro frequentiores non prorsus contemnendas, Didacum Guer reirum, cujus de munere Judicis Orphanorum, et de recusationibus omnium judicum tractatus, et Decisiones, Quaestionesque Forenses magno certe usui esse possunt, itemque Silvestri Gomes Moralis de Exsecutionibus tractatus, qui praeclara multa continent. Denique, ut multa paucis concludam (et haec est cogitationum mearum summa), quo magis auctores nostri, sive theorici sint, sive practici, a saeculo XVI., et ab Emmanuelis, Joannis III., et Sebastiani Regis tempore recedunt, ad nosque propius adcedunt, eo minore in pretio habendi sunt.
n9Frustra tamen quis in hujusmodi auctoribus, in iis etiam, qui melioris notae sunt, quaeret Latini serinonis elegantiam, frustra rectum tractandarum rerum ordinem, frustra quod a tricis non nullis abstineant, et frustra demum quod in Legum nostrarum historiam, origines, fontes, et in verum genuinumque illarum sensum, pro eo ac debent, serio inquirant. Ubique non modo Romani Juris, Publici Universalis, Naturalis et Gentium, sed etiam Lusitani cum Publici, tum Privati ignorantiam produnt, et ostendunt, se nihil minus, quam veros Jureconsultos esse. Non tamen ab omnibus aeque peccatum est: sed alii aliis meliores sunt, ut supra diximus. Plures recensere ex consulto ' omitto, ne in immensum libellus hic noster excrescat; tam multi enim sunt, tantaque copia, ut eorum mole obruamur, et utinam non nullis caruissemus; hi enim homines, et sui similes implicatam et Romani, et Lusitani Juris Scien tiam reddiderunt.
n10Quia vero nullus tam malus liber est, ut non ulla bona contineat, ex illorum stercore aurum colligi potest. Nam primum in iis adinvenies forenses usus et consuetudines, quotidianas in foro quaestiones, controversias, et casus singulares, multarum Legum Extravagantium notitiam, multarum intelligentiam, de iisque doctissimorum hominum suffragia, Senatorum deliberationes, decisiones, et Senatusconsulta, et praxim denique, usumque judicandi: quae omnia certe maximo tibi usui et adjumento esse possunt. Neque tamen iis temere credendum: sed eorum rationes ad Lydium lapidem, id est, ad verae interpretationis regulas a te'erunt semper exigendae, neque committendum, ut tibi illorum unquam auctoritas imponat.
118 · De Regiarum Ordinationum interpretibus.
pr.Enimvero Pragmatici omnes Lusitanas Leges hinc inde illustrare conati sunt, et more suo interpretari. Ex professo tamen, et secundum librorum et titulorum seriem ad Regias Ordinationes Remissiones, Notas et Commentaria scripserunt sub finem saeculi XVI. Emmanuel Barbosa; saeculo XVII. vergente, Emmanuel Alvares Pegas; et nostra aetate Emmanuel Gundisalvus Silvius, Pantaleon Araujus Guerra, Maurus Ludovicus de Lima. 136 HISTORIA JURIS CIVILIS LUSITANI CAP. ΧΙΙ.
n1Antonius Correa de Sá, melioribus Jurisprudentiae temporibus natus, illiusque publicus sub Joanne III. professor, et Regius Domus Supplicationis Senator, scripsit ad tit. 1. Ord. Emman. lib. 5. de ordine judiciario in causis criminalibus Commentaria, quae saepius adlegat Barbosa ad eamd. Ord. tit. 2. §. 6., et tit. 117., et 124. in princ., Gama Decis. 279. n. 1. et 363. n. 4., Caldas Consil. 23. n. 5., et Cabed. p. 1. Decis. 14. n. 4. Ea vero hodie si exstarent, et si praeterea illorum auctor reliquis Ordinationum titulis ornandis curam impenderet, facile hodiernis interpretibus carere possemus; et ita nimirum ex saeculi genio conjicere licet. Omitto Gundisalvum Vasium Pintum, qui saeculo XVI.; et Ferdinandum de Abreo Fariam, Joannem Pintum Ribeirum, Christophorum Alanum Moralem, D. Alphonsum Emmanuelem Menoetium, qui saeculo XVII., et initio sequentis ad Ordinatines nostras scripseruut: eorum namque Commentaria, quorum meminerunt Ordinationum interpretes, et Bibliotheca Lusitana variis in locis, publicam nunquam viderunt lucem. Itaque de iis tantum, quorum scripta nos vidimus, loqua-
n2mur.
n3Emmanuel Barbosa non contemnendas certe Remissiones et Notas ad singulos Ordinationum libros scripsit, quibus ad lib. 4. et 5. castigationes, et additamenta sua subjecit celebris Augustinus Barbosa, ejus filius. Breviores, fateor, hujusmodi Notae sunt, nec rem satis illustrant, sed tamen non minimi certe usus esse possunt, et vel ipsa
n4brevitate sua immensis, quae postea prodierunt, voluminibus anteferendae. Editae primum fuerunt apud Petrum Crasbeeckium Olisipone 1618. 1620. 1681., et Conimbricae apud Benedictum Seccum Ferreiram 1730.
n5Emmanuel Alvares Pegas praeter tractatum de competentiüs inter Archiepiscopos, Episcopos, et Nuntium Apostolicum, Lugduni 1675., et Olisipone 1728.: praeter sex Resolutionum forensium volumina, Olisipone 1682. 1671. 1702. 1721. 1734. 1735. 1736.: praeter tractatus de exclusione, sione, inclusione, successione, et erectione majoratus, ibidem 1686.: praeter Opuscula de majoratus successorio interdicto, seu de ordine procedendi in causis majoratus possessionis et proprietatis, 1695.: praeter Opusculum de alternativa Beneficiorum provisione, Sede Papali plena, 1697. et 1728., et varias Juris Allegationes; scripsit ad Ordinationes Regni Commentaria, quae decem supra quatuor tomis fol. continentur, Olisipone editis ab ann. 1669., quo primus prodiit, ad annum usque 1703., quo decimus quartus editus fuit. Sed vix quidquam tantorum librorum auctor egregium praestitit, fremat licet forensium, et semidoctorum hominum turba. Neque necesse est, ut illius ego naevos percurram; ii namque adeo manifesti sunt, ut facile in omnium oculos incurrant: et nimirum confusionis, obscuritatis, et similia scriptionis vitia cum aliis communia habet; proprium vero ejusdem est, quod Deliberationes Senatorum, Decisiones Supremi Senatus, et inferiorum quoque Magistratuum Sententiae ac Pronuntiationes utramque faciant paginam, quasi si non legibus esset, sed exemplis judicandum. Enimvero magnus, sed in forensi tantum regno, Pegas multas, easque quotidianas in foro, quaestiones pertractat (nec enim dissimulandum hoc est), et non nulla de forensi stilo et praxi satis bona et utilia disputat '; sed tam pauca haec sunt in tanto librorum numero et magnitudine, ut non possint cum improbo eos legendi labore compensari.
n6Emmanuel Gundisalvus Silvius Commentaria ad Regni ' Ordinationes edidit tribus tomis Olisipone ann. 1731. 1732. 1733. Incepit ubi Pegas desiit, nempe tit. 13. lib. 3.: sed non ultra tit. 35. lib. 4. progressus fuit. Ipse vero non egregius admodum scriptor est, neque saepe multum Regias Ordinationes illustrat; sed simplicem fere illarum decisionem proponit, et vix quidquam praeterea addit. Quare pon erit profecto cum Pegas, vel Romani, vel Lusitani Juris notitia, vel rerum judicatarum, aliarumve rerum cognitione atque ubertate comparandus. Ejusdem, quinimo multo inferioris ordinis sunt Pantaleonis Arauji a Guerra, et Mauri Ludovici de Lima Commentaria, qui Silviani Operis continuationem suscepit, sed non eam produxit ultra tit. 79. lib. 4.
n7Hi homines in Jure Patrio ornando vix quidquam egregium praestiterunt; illorum scripta magis oneri, quam ornamento sunt Lusitanae Jurisprudentiae; et, ut verbo tandem dicam, nemo ad hunc usque diem nostrarum Legum Scientiam pro eo ao debebat professus fuit, illarumve interpretationem pro dignitate suscepit.