IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Historia juris civilis Lusitani

Mello Freire 6.13De recta Lusitani juris interpretandi ratione.

Abrir no leitor do IusCommune →

119 · Patrii Juris Hermeneutica.

pr.Cum praecipuum Lusitani Jureconsulti munus sit Patrias Leges interpretari, et factis obvenientibus adplicare, nemo jam est in tanta literarum luce, qui non videat, quantum ei non dicam jam utile, sed necessarium omnino sit veram interpretandi rationem cognitam perspectamque habere. Quia vero misero quodam nostrae Jurisprudentiae fato, qui vel eam pro dignitate tractaverit, vel specialem illius Hermeneuticam tradiderit, inveniamus omnino neminem; juvat hac quoque in re periculum facere, et qualemcumque industriam nostram experiri.

n1His duobus verbis, interpretatione scilicet, et adplicatione legum, totum quantumcumque est, quod certe maximum est, Jureconsulti officium continetur. Itaque qui veras interpretationis regulas ignorat, quomodo tanti nominis mensuram implebit? Neque Romani Jureconsulti fue- (runt prorsus hac tam praeclara scientia destituti, prout viri non nulli, docti quidem, sed non juris, crediderunt; qui namque fuerit in Romani Juris lectione vel mediocriter versatus, passim utriusque interpretationis exempla offendet, quorum multa Boehmerus collegit Exercit. III. ad lib. 1. Pandect. Scio ego, quod regulae ac definitiones, quae prostant in tit. de divers. regul. Jur, antiq., et de reb. dub., si generaliter, prout concipiuntur, sumantur, saepius fallant, nec negotio cuicumque vel facto adplicari possint: sed ideirco eas falsas, aut ineptas judicabimus? Minime. Hujusmodi regulae ac definitiones generales non sunt, ut vulgus interpretum existimat, sed peculiaribus rationibus constant, et suis certis terminis ac limitibus circumscribendae; eas quippe Jureconsulti in singularum specierum collectione formarunt, et ideo aliquando officium suum amittunt. Jam dudum nobis Jacobus Raevardus, Petrus Faber, Jacobus Labittus, et Jacobus alter Gothofredus, nunquam sine praefatione nominandus, miram regulas juris interpretandi artem ex legum praecipue inscriptionibus, et ejusdem libri fragmentorum collectione petitam commonstrarunt: et cum ipsi quoque Jureconsulti in 1. 140. §. 2. de verb. oblig., 1. 1. de regul. Caton., et aliis locis expresse profiteantur, regulas ac definitiones suas non in omnibus veras esse, quis non misereatur stupiditatis eorum, qui ubique in foro, et scholis eas adlegant in omni et quacumque quaestione! Vide, sis, Bynckershoek. 7. Observ. cap. 18., Henr. Reinold. de inscription. leg. §. 5. Igitur Jureconsulti Romani interpretandi artem monstrarunt, et prima Hermeneuticae juris lineamenta dederunt; sed rem non perfecerunt, neque hac in parte, quod illorum pace dicam, cum recentioribus comparandi. Hugo Grotius (ut Rhetores, et Dialecticos omittam, qui de probabilitate Hermeneutica in genere scripserunt) primus omnium interpretationis doctrinam ad certas, easque pauciores regulas reducere conatus fuit lib. 2. de Jur. Bell. ас Рас. сар. 16. Grotium proxime sequuti fuerunt Pufendorfius de Jur. Natur. et Gent. lib. 5. cap. 12., et in libello de offic. homin. et civ. lib. 1. cap. 17., Christ. Thomasius Jurisprudent. divin. lib. 2. cap. 12., et in Prax. Philosoph. Ration., Joann. Gottl. Heineccius in praefat. ad Jurisprud. Roman. et Attic. tom. 2. et in praefat. ad Bynckershoek. Observat. Jur. Roman., Just. Henning. Boehmerus Exercit. III. ad Pandect., Godefr. Guilielm. Leibnitius Nov. Method. docend. discendaeque Jurispr., Franc. Buddeus Exercit. de ration. veritat. ex alior. script. eruend., Bernard. Henr. Reinold. de optim. discend. docendique Jur. Roman. method., Caspar. Henric. Hornius, Valent. Guil. Forsterus de interpret. jur., quos omnes longe lateque superavit Christ. Henr. Eckhardus Hermeneuticae Juris libris duobus Jenae 1750., ac deinde Lipsiae anno 1779. perpetuis Notis Car. Frid. Walchii. (Editio nova auctior et emendatior, curante Car. Wilhelm. Walch, prodiit Lipsiae 1802. 8.)

120 · Communibus, et propriis regulis constat.

pr.Ante omnia illud adnotare oportet, specialem Lusitani Juris Hermeneuticam regulas ac definitiones suas cum ex communibus Hermeneuticae probabilitatis principiis, tum ex propriis depromere. Legem enim interpretari nihil aliud est, quam ejus vim, sensum ac potestatem ex ipsius verbis, aut ratione declarare: quae igitur generaliter de legum interpretatione traduntur, et de ratione veritatem ex aliorum scriptis eruendi, ad Lusitani quoque Juris intelligentiam commode adplicari possunt; sed sunt tamen specialia non nulla.

121 · Interpretationis species.

pr.Omnis Patrii Juris interpretatio (et haec summa divisio est) vel Grammatica, vel Logica, Usualis, Authentica, vel Doctrinalis est. Grammatica legis sensum ex usu loquendi et proprietate verborum declarat. Logica ex scriptura id, quod non est scriptum, per ratiocinationem inducit. Usualis ex praxi, seu consuetudine legis dubiae sententiam explicat. Authentica legislatoris, vel cujusvis alterius, cui specialis leges interpretandi facultas data fuit explicatione nititur. Doctrinalis, omnium veluti genus, ea est, quae secundum Hermeneuticae regulas verum legis sensum quaerendo investigat.

n1Scire leges, ut bene docet Celsus 1. 17. D. de legib., non hoc est, verba earum tenere, sed vim ac potestatem. His paucis verbis Jureconsultus utramque interpretationem, Grammaticam scilicet, et Logicam, complectitur; et certe sub earum una, vel altera reliquae, quae vulgo trąduntur, interpretationis species continentur. Nec multum opus est minutissimis illis divisionibus in Rhetoricam, Historicam, Poëticam, Physicam, Arithmeticam, Geometricam, Medicam, et aliis, quas operose nimis exponit Valentin. Guilielm. Forsterus de Interpret. Jur. lib. 1. cap. 4. et 8. Nam hujusmodi divisiones, quae ex rerum diversitate petuntur, sub Grammaticae interpretationis nomine veniunt, nec interpretandi rationem mutant. Christ. Henr. Eckhard. Hermen. Jur. lib. 1. cap. 1. §. 23. in Not. Utriusque vera interpretationis necessitatem in Jure cum Civili, tum Patrio tradendo nemo, ut opinor, hodie est, qui non agnoscat. Utraque olim usi sunt Jureconsulti Romani, sed Grammatica in primis sub libera Republica, et in ea prae aliis excelluerunt Ateius Capito, et Antistius Labeo, teste Gellio, Noct. Attic. XIII. cap. 10. Servius Sulpicius, a quo humanior Romanae Jurisprudentiae periodus inchoanda, cum artis illius peritissimus esset, quae docet rem universam tribuere in partes, latentem explicare, et regulam denique habere, qua vera et falsa judicantur, primus omnium utramque interpretationem, Grammaticam scilicet et Logicam, felicissimo ausu ad Romanorum leges traduxit. Cicer. in Brut. §. 41., Boehmer. Exercit. III. ad Pandect. §. 7. Hanc itaque veterum Jureconsultorum, et humaniorum postea interpretum laudem in Jure Civili studeat Lusitanus Jureconsultus in Jure Patrio interpretando aemulari,

122 · Interpretatio Grammatica.

pr.Cum itaque Grammatica interpretatio, quae legum sensum ex usu loquendi, et verborum proprietate declarat, sit omnino Jureconsulto necessaria; qui Patria jura interpretari ausus fuerit, debet ante omnia antiquas loquendi formulas, vocabula obsoleta, ipsam linguam Latinam, praesertim barbaram, qua in vetustioribus legibus et scripturis utebamur, et ipsius in primis Lusitanae linguae historiam, aetatesque diver-

n1sas cognoscere.

n2Bonus interpres Lusitanas leges, et antiquas, et hodiernas interpretari debet, easque saepius inter se conferre, atque illarum originem, progressum, et, ut verbo dicam, historiam ostendere. Hae vero leges, cum non eodem die, nec eodem saeculo natae sint, diversa continent vocabula juridica, forensia, quinimo et vulgaria. In foralium legibus, in priorum Regum Diplomatibus, Regiisque Epistolis, in Actis, et Scripturis publicis, in Comitiis Regni generalibus, et sexcentis aliis a Regni primordiis monumentis, quae tuos semper ante oculos observari debent, passim offendes vocabula obsoleta, monstrosa, et quae jam dudum, et a multis retro temporibus in usu esse desierunt, quae tamen intelligere atque explicare necesse est. Non loquor de cantiuncularum libro Garciae Resendii, inscripto Cancioneiro, in quo antiquorum Lusitanorum Poëtarum veluti fasciculus continetur, vel de Nobiliario D. Petri, et reliquis, si quae exstant, antiquissimis scripturis, in quibus antiqua vocabula juso, id est, abaixo, toste, logo, cetera utramque faciunt paginam (neque enim aegre fero, quod his, et similibus antiquitatis ruderibus careas). At vero magno tibi certe usui et adjumento erunt Chroni.... ca Gomesii Eannes de Zurara, Ferdinandi Lopesii, Roderici de Pina, Garciae Resendii, Oduardi Galvani, nec non Dionysii, Ferdinandi, aliorumque leges vestustissimae, in quibus frequentissima sunt vocabula, Sayoens, Infançoens, Ricoshomens (Inst. Jur. Civil. Lusit. lib. II. Tit. III. §§. III. IV.), prez, preço, grado, vontade, hereo, herdeiro, lidimo, legitimo, laidar, litigar, revora, puberdade, cet. Ut quid vero antiqua commemorem, cum in hodiernis quoque Ordinationibus lib. 1. tit. 65. §. 27., et lib. 4. tit. 88. §. 5. inveniatur antiquum verbum doestar, hoc est, dolore ex conviciis adficere; lib. 2. tit. 20. §. 1. verbum despeitar, despectare, lib. 4. tit. 11. §. 4. vocabulum Arabicum Alfaqueque, captivorum redemptor, et Elche, qui a Christi fide ad infamen Maurorum sectam defecit; lib. 2. tit. 35. §. 26. vocabulum façanha, học est, egregium ac insigne facinus, quod imitandum proponitur, de quo vid. Oduard. Non. Leon. Chron. Alph. IV., Cabed. 2. p. post Arest. 106., D. Roder. a Cugn. Histor. Eccles. Olisip. p. 2. cap. 70. n. 7., Nobiliarch Port. cap. 11.? Omitto vocabula juridica, forensia, censualia, escambo, honra, apenhar, apégar, filhar, reguengo, sesmaria, teiga de Abrahão, jugada, matação, emmenta, et alia bene multa. Haec vero, et alia plura, non dicam jam explicare, sed ne legere quidem poterit, qui non fuerit in patrum nostrorum lingua, et in ipsa ab eis usurpata scribendi formula, atque in adsidua vetustarum legum, et monumentorum lectione diu multumque versatus.

n3Multum certe, mihi crede, te in Jure Patriointerpretan-- do juvabit adcuratior Lusitanae linguae cognitio, et vix ac ne vix quidem egregium quidquam unquam praestabis, si illius origines, pueritiam, adolescentiam, et diversas aetates non distinxeris. Optandum foret, ut quemadmodum Glossaria exstant Gothica, et Anglo - Saxonica, qualia Olaus Wormius, Georgius Stiernhielmus, Henricus Spelmannus, et alii ediderunt, et Innocentius Cironius in elegantissimis Oservationibus Juris Canonici in quinque libros digestis vocabula obsoleta et obscuriora tum Latina, tum Gothica exposuit, ita et nos Glossarium haberemus, quod vocabula Graecae, Romanae, Gothicae, et Arabicae originis, quodque antiqua, vulgaria, Juridica, forensia, censualia, monetalia, et nova etiam, quibus illorum loco utimur, clare dilucideque explicaret. Sed quamdiu hocce immensi laboris opus, nec unius certe hominis, non adparet, primordiales interim leges, et antiquos Scriptores nocturna diurnaque manu versabis, quorum diversas aetates si probe distinxeris, praeter Patrii sermonis nativam elegantiam, et alias scriptionis virtutes, et pristinam discendi simplicitatem quae in Resendio, Damiano Goesio, Joanne Barrio, ut Poëtas et recentiores omittam (non enim haec, prosequi instituti mei ratio patitur), maxime elucent, passim observabis, et obsoleta vocabula, a quibus hodierna loquendi consuetudo omnino abhorret, et antiqua, quae in usum revocari possunt, et tandem, quod caput et praecipuum est, civilem ac politicam cujuslibet saeculi vivendi rationem, multarum legum et consuetudinum notitiam, et alia innumera adinvenies, quae, si in privatos usus excerpseris, magnam tibi quondam, cum ad jura Patria propius interpretanda deveneris, lucem adlatura sunt. Nostrae vero linguae non quidem historiam, sed breves, imperfectasque notiones legere potes apud Emmanuel. Far. Europ. Portug. tom. 3. p. 4. cap. 9., et in Comment. ad Camonium tom. 4. p. 2. pag. 81., Brit. Chronic. Cisterciens. lib. 6. cap. 1., et in Monarch. Lusit. lib. 2. cap. 5., Anton. Caiet. Sous. Adparat. Histor. Genealog. tom. 1., Barr. Dial. de Laudib. Ling, Lusit., Andr. Resend. lib. 1. Antiq., Oduard. Non. Leon. Orig. Ling. Lusit., Joann. Franc. Barret. Orthograph. Lusit., Ludov. Marin. de Antiquit. Olisip. Urb. lib. 1. cap. 13., Emman. Sever. Far. Notit. Portug. discurs. 5. §. 2., Maced. Flor. Hispan. cap. 22. excell. 7., Castr. Mapp. Port. tom. 1. cap. 13.

n4Non Lusitanae tantum linguae peritia, sed etiam LatinoLusitanae pro antiquis majorum legibus, et consuetudinibus investigandis, ex quibus vix dici potest quantum lucis et splendoris hodiernae leges adcipiant, tibi erit omnino necessaria; quippe non alia majores nostri ad Dionysium usque Regem et in publicis legibus, et in foro, et in privatis scripturis utebantur, Monarch. Lusit. 5. p. lib. 16. cap. 3. (§. LVII.), non quod patria haec nostrorum hominum lingua esset a Romanorum dominatione, prout satis jejune conjiciunt non nulli Scriptores supra citati; sed quia Latina lingua, et non vernacula, sola tunc temporis digna habebatur, quae in publicis negotiis et scripturis reciperetur.

123 · Ab ea non temere recedendum.

pr.His praesidiis instructus, qui ad legum interpretationem se adcingit, debet a grammatica, seu literali proficisci, et primo inquirere, qua lingua lex sit scripta, dein lectionis veritas restituenda, verborum integritas a corruptelis et mendis, si quae exstant, vindicanda, illorumque vis et significatio ex usu loquendi non populari tantum, seu grammatico, sed etiam ex potestate vocabulorum politica, et Curiae in primis usu declaranda. A literali autem hoc sensu non temere, sed verecunde, et non nisi summa urgente necessitate recedendum.

n1Ex aetate, qua quaelibet scripta lex fuit, communis verborum significatio petenda est; ab ea tamen non nunquam differt usus in foro receptus, et loquendi in Curia consuetudo, praesertim in iis vocabulis, quae denotant Officia Curialia, et honorum titulos, quod pluribus exemplis demonstrarem, si ut certum, ita necessarium foret. Primordiales Regni nostri leges, Alphonsi scilicet II., III., IV., V., Dionysii, Ferdinandi, Oduardi, et aliorum, itemque Forales, seu Municipales, in quibus praecipuus Patriae Jurisprudentiae fundus continetur, in publicis Regni Scriniis, et Cancellariae libris magna cura servantur; non nullae quoque exstant in Ecclesiarum, seu Monasteriorum insigniorum tabulariis, Bracarensis scilicet, Conimbricensis, Vimaranensis, Olisiponensis, Alcobatiensis, et S. Crucis, unde non nullas in libros suos transtu lerunt Monarchiae Lusitanae Scriptores, et magnus ille Historiae Regiae Domus Genealogicae Auctor tom. 1. 2. et sequentib. Probation. Verum authenticus solum Codex est, qui vel in Regni Serinio adservatur, vel Regis invenitur manu subscriptus. Leges vero hujusmodi, et earum Codices, cum non semel exscripti sint, ineptus ego essem, si dubitarem plura menda, errores, vitia, mutilationes, interpolationes in eorum exempla librariorum, seu amanuesium incuria, aut ignorantia irrepere posse. Emmanuelis Regis Codice nullum alium certe impressum antiquiorem habemus; is vero non semel typis prodiit: et quis dubitat diversas illius editiones non semper bene inter se convenire? Utrique itaque Codices conferendi, resque erit ad Critices regulas exigenda, quas abunde suppeditant Clericus, Lamyus, Dupinus, Lengletus, Heineccius Syllog. III. Opuscul. III. de utilit. art. crit. in jurisprud., Antonius Genuensis, Verneius noster, ceteri, quorum vel copia obruimur. Pertinent haec omnia ad interpretationem Grammaticam, quam licet non nulli superciliose contemnant, propterea quod verbis, syllabis, ac singulis paene literis adhaereat, et minutis praeceptis atque observatiunculis constet; tamen ego contra existimo, mecumque consentientes habeo totius antiquitatis doctissimos homines, Jureconsultos scilicet Romanos, et Plutarchum, atque Socratem, qui apud Platonem in Gorgia pronuntiavit: ὅσις ἂν εἰδῇ τὰ ῥηματα εἴσεται τὰ πράγματα, quicumque cognoverit verba, cognoscet res. Haec vero literalis interpretatio ordine cognitionis prima et praecipua est, neque ab ea vel transversum unguem licet discedere, nisi vel ingens inde sequatur absurdum, vel in contrarium sit mens legislatoris; atque ita nimirum nimirum sentiunt Budeus, Forsterus, Eckhardus, ceteri, qui hac de re vel ex instituto, et dedita opera, vel aliud agentes, et in transcursu scripserunt.

124 · Interpretatio Logica.

pr.Cum interpretatione Grammatica conjungenda est Logica, quae in eruenda legis ratione versatur. Ratio legis ex certis quibusdam principiis demonstratur: itaque Lusitani Jureconsulti est per rectam ratiocinationem ex eisdem colligere, quae mens, quaeve sententia legislatoris fuerit.

n1Utraque interpretatio arctissima inter se colligatione devincitur, et in utriusque conjunctione, et recto usu totum, qua late patet, Jureconsulti officium continetur: semper tamen Logica praeferenda est; prior namque atque potentior est, quam vox, mens dicentis, quae sunt verba Celsi in l. 7. §. ult. de supel. legat., et, ut bene Cicero ait pro Caecin. §. 18.: An non, cum voluntas, et consilium, et sententia interdicti intelligatur, impudentiam summam, aut stultitiam singularem putabimus, in verborum errore versari? Hujus interpretationis ope Jureconsulti Romani Jurisprudentiam in dies magis, magisque ad humanitatem traduxerunt, eaque potissimum utebantur, cum se solennibus illis, et conceptis verbis explicabant: Obtinuit, placet, receptum est, probabile est, cet. Cum vero hujusmodi interpretatio nequaquam possit a Jurisprudentiae, et Jureconsulti munere, atque officio separari, quoties leges generaliter omnem interpretationem prohibent, Logicam prohibere non videntur, sed intelliguntur de interpretationibus ineptis, arbitrariis, cerebrosis, quales plerumque esse solent, quae a Bartoli Schola petuntur, vel quando casus adeo singularis est, ut non commode ei possint verba, et sententia legis adplicari, atque ita adcipere debemus Ord. lib. 1. tit. 5. §. 5., Emman. lib. 5. tit. 58., Regium Diploma 20. Jun. 1774. §. 41., et providentissimam Josephi I. legem 18. August. 1769. §. 11. Vid. Heinecc. pracfat. Elem. Jur, Civ. secund. ord. Inst., et de prohibita a Justiniano leges interpretandi, et illustrandi facultate tom. 3. Opuscul. Syllog, IV., et praef. ad Vinn.

125 · Unde ea ducatur.

pr.Sunt autem principia, ex quibus legum rationes ducuntur, I. nostrarum legum analogia, et loci paralleli (a): II. saeculi, et legislatoris genius (6): III. antiqui, et recepti mores (c): IV. legis ferendae occasio (d): et V. denique Jus Naturale, legum civilium momenta, Historia, et Lusitanarum antiquitatum notitia (e).

n1(a) Analogia juris, et loci paralleli, in quibus legislator vel plenius, vel ex instituto simile argumentum prosequitur, et eorum, quae antecedunt, quaeque consequuntur, seria meditatio, quantum juvare possint interpretem pro vera legis sententia eruenda, nemo est, qui non videat. In Romanarum interpretatione Jacobus Gothofredus vel invenit, vel planiorem certe ac faciliorem reddidit miram artem conjungendi Jureconsultorum fragmenta, et ex iis genuinum eorum sensum eruendi; in quo quantum momenti positum sit sciunt profecto omnes, quibus cordi et amori est mascula et germana jurisprudentia. Itaque Ju-, reconsultus Lusitanus, si hoc nomine dignus esse velit, debet similes Ordinationum locos inspicere ac meditari, Philippinum Codicem cum Emmanuelino, et Alphonsino conferre, leges Extravagantes Emmanuelis, Joannis III., et Sebastiani (quae prostant in Oduardi Nonii Leonis Collectione), et antiquas praeterea Dionysii, et Oduardi semel atque iterum, ac saepius videre, diligenterque inspicere Ex illarum igitur analogia, nexu, parallelismo, facile systema quoddam Juris Patrii, et principium aliquod generale adinveniet, quo possit ea, quae nondum expresse constituta, vel satis clare definita sunt, judicare. Et hoc veluti Ariadnaeo filo ductus, ut plura exempla omittam qui Alphonsi II., III., V., Dionysii, Ferdinandi, Joannis, I., et aliorum, amortizationum legum verba, spiritum, mentemque investigarit, statim prima facie, et uno aculoraza obtutu intelliget leges novissimas 4. Jul. 1768., et 12. Maii 1769. illarum tantum declarationem esse, nihilque praeterea superaddere ab illarum verbis, mente, ac sententia alienum, et eis nimirum certe carere poteramus, si carumdem ferendarum occasionem non dedissent tot ineptae Pragmaticorum interpretationes, quae nescio an risum magis, quam stomachum moveant. (b) Saeculi deinde et legislatoris genius, et intimum supremumque illius Consilium inspiciendum. Itaque leges, Sebastiano Rege et Philippo II. regnante, latae, quae tot nova privilegia Ecclesiasticis concesserunt, ex hujus politica, et ex illius genio, et intimi Consilii debilitate intelligendae. Sic ex anterioribus legibus, ex Comitiorum actis, et Concordiis facile unusquisque videt, intelligitque, quae sententia Regum fuerit in legibus condendis, et quale tunc temporis primarium in Jure Patrio principium regnaret: neque enim illud deturbant capita non nulla, quae Ecclesiasticorum postea factionibus mutata sunt, semper enim in eis relucet legis spiritus. Quare in hujusmodi legum interpretatione ad mentem magis, et sententiam, et ad primarium illud Juris Patrii principium, quam ad Comitiorum, seu Concordiarum verba, et literam respectus habendus est, et credendum, quod multa in iis scripta exstant praeter Regis voluntatem, quae quidem pro saeculi genio, temporisve ratione, et pro summa, quae tunc erat, Juris Publici ignorantia interpretari debes, (c) In ambigua quoque legis sententia optima interpres est consuetudo, prout bene ait Callistratus in 1. 37. de legib. Quare diuturni, et longaevi mores, usus, consuetudines, quae bona ratione nituntur, et legibus naturalibus, aut civilibus non adversantur, et quae a centum annis, et ultra jam retro obtinebant (ita nimirum in hac parte, explosis vulgarium doctorum opinionibus, Jurisprudentiam certam fixit Lex Josephina 18. Aug. 1769. §. ult.), interpretationem usualem constituunt, a qua recedere non licet. (d) Occasio legis ferendae ab illius causa justifica, et praetextu secernenda: utrumque tamen inspiciendum, ut locus fiat interpretationi Declarativae, Extensivae, vel Restrictivae. Rem vel uno exemplo declarabo. Petri II. Regium Diploma 25. April., et 20. Septembr. 1674., quo prohibitum fuit, et quidem sub gravissimis poenis, ne Conimbricae Scholastici talare pallium capiti imponerent, cum eidem occasionem dedissent Scholasticorum illius temporis factiones et motus, hodie locum habere non potest, nec ad hodiernos studiosos, sobrios, bene morigeros, et multum illis virtute, sapientia moribusque dissimiles, extendi. Facile quoque ex mente, occasione, et causa justifica testamentariae legis 25. Jun. 1766., et 9. Septembr. 1769. unusquisque inferre potest: Primo, successionem legitimam favore, testamentariam odio esse prosequendam: Sccundo, 10.

n2in dubio interpretationem fieri debere contra testamentum: Tertio, e Republica esse successionem testamentariam vel omnino eliminare, vel angustis admodum limitibus circumscribere: Quarto, legitimis ab intestato heredibus praeteritis, aut invitis, non modo testamentum, verum etiam donationem mortis causa nullius esse momenti: Quinto, donationes ipsas inter vivos, venditiones, vel alterius cujusvis generis alienationes sub saluberrimae istius legis sententia comprehendi, modo aperte, et evidentissimis conjecturis demonstrari possit in fraudem illius, et in odium legitimorum heredum fuisse factas. Sed haec profecto, dum istius legis capita omnia stabant ac vigebant (Inst. Jur. Civil. Lusit. lib. III. Tit. V. §. XXX.).

n3(e) Vehementer fallitur, et oleum et operam perdit, qu sine adsiduo Juris Naturalis, et aequitatis studio, sine Juris Lusitani Historia, et adcurata rerum nostrarum, praesertim civilium, cognitione, ad sacrum Patriae Jurisprudentiae temp'um pervenire conatur. Itaque, quae in genere, et de Jure Civili, disputant Franciscus Balduinus de institutione historiae, ejusque cum Jurisprudentia conjunctione, Antonius Schultingius de Jurisprudentia historica, Joannes Barbeyracius Oratione de conjungendis Jurisprudentiae et historiarum studiis, et alii viri doctissimi, ea omnia ad Lusitanam Jurisprudentiam et possunt, et debent adplicari (§. I.).

126 · Jus Patrium a peregrino distinguendum.

pr.Quia vero Lusitanorum leges plura ex Jure peregrino, Gothico, Hispanico, Romano, et Canonico commixta habent, debet interpres in horum jurium cognitione non mediocriter esse versatus, Lusitanum a peregrino distinguere, et utrumque ex suis fontibus, propriove foro interpretari, tandemque sibi persuadere nullum jus praeter Lusitanum in foro, nisi quatenus receptum est, auctoritatem habere.

n1Jam alibi (§. XXVIII.) vidimus Lusitanos saeculo VII. Recessuindi Regis tempore non alio, quam Gothorum jure usos fuisse: itaque plures etiam leges hodie inter nos vigent, quae Gothis originem debent. Ordinatio lib. 4. tit. 82. in princ., quae parenti facultatem dedit de tertia bonorum disponendi, Gothica est, et in eorum Codice lib. 4. tit. 5. 1. 1. reperitur. Ordinatio quoque alia eod. lib. 4. tit. 88. §. 1., quae concedit, ut possit filia a parente exheredari, quae, eo invito, se in matrimonium collocavit, ex Gothorum Codice lib. 3. tit. 2. 1. 8. arcessenda est. Mitto alia exempla. Dionysius Rex leges Partitarum, saeculo XIII. ab Alphonso X., Castellae Rege, latas, Lusitane verti jussit, quod non alio consilio fieri potuit, nisi ut ex iis egregia non nulla delibaret, quae ipse in leges suas pro re nata postea transferret. Celeberrima lex 40. Tauri in Ord. lib. 4. tit. 100. in princ. descripta exstat. Omitto alia exempla, quae 15. ex legibus Fuero Real de España nuncupatis duci poterant; neque enim dubitare fas est vel ex sola loci vicinitate, quod plures Hispanorum scriptae leges, et consuetudines in jura nostra manarint. Sed nihil profecto magis Lusitanam Jurisprudentiam turbavit, quam Juris Romani receptio. Ex quo enim illud primum in foro opera Joannis ab Aregis, dein in Academia sub Dionysio publice doceri coepit, Patriae leges pristinam simplicitatem pedetentim amiserunt, et adeo Lusitanis hominibus prae Romanis ignobiles visae sunt (tanta nimirum erat in eorum leges veneratio, ne dicam superstitio), ut parum abfuerit, quin eis omnino puntium remitterent. Adoptarunt ergo statim Lusitani Romanas de testamentis, legatis, fideicommissis, et substitutionibus leges, et alias, quas recensere necessum non est. Eodem fere tempore ordo judiciarius, et plura alia e Jure Canonico petita in leges nostras irrepserunt.

n2Ut igitur bene possit Lusitanus Jureconsultus haec omnia explicare, debet in utroque jure non mediocriter esse versatus, illorumque interpretationem petere ex proprio utriusque fonte, et foro, id est, ex ipso Jure Romano, vel Canonico, et iis omnibus subsidiis atque regulis uti, quae pro germana Canonici, Romanive Juris intelligentia ab utriusque humanioribus, politioribusque interpretibus traduntur. Cum vero saepe Lusitanae leges a Romanis discrepent, caveat interpres, ne utrasque confundat, et mihi credat, non semper a Romanis Patria jura pendere, inutilem laborem esse utraque in suavem quamdam harmoniam velle redigere, et oleum tanden atque operam perdere, ridendumque se aliis praebere, qui bonorum communionem inter conjuges, qui fideicommissa perpetua, et illustria gentium pacta de bonis avitis extra familiam non alienandis, et id genus sexcenta alia ex jure Romanó explicare contendit. Igitur locus ipse notus sit, ex quo ducatur quaeque pars juris, ut bene ait Cicero II. de Legib. §. 18.

n3Omne jus civile ad statum Civitatis adcommodatum sit oportet. Distinguat ergo interpres Romana et Patria jura: in naturales eorum et politicas rationes inquirat, nostrae Reipublicae statum cum eis conferat, et tunc de recto juris Romani usu judicabit. Sapientissimam Josephi I. legem 18. Aug. 1769. legat saepius et relegat, et in sucum ac sanguinem convertat: ipsa, ut alia multa, ita in primis eum edocebit, jus Romanum nullam in foro auctoritatem, nisi quatenus receptum est, habere; illud vero receptum eatenus esse, quatenus rectae rationi, vel hodiernis cultiorum gentium moribus, antiquis Regni legibus, et consuetudinibus, vel denique civilium rationum momentis, et praesenti rerum statui non adversatur.

127 · Interpretatio Authentica.

pr.Haec de interpretatione Logica, et ejus adminiculis. Authentica, quae illius etiam, et quidem nobilior species est, majore nititur auctoritate; quippe vim legis habet, nec cujusvis studiorum suorum fiduciam habentis, quemadmodum Doctrinalis, sed summi tantum in Republica Imperantis propria est, eorumve, quibus specialis data fuit leges ipsas interpretandi facultas.

n1In eo ab aliis authentica interpretatio differt, quod vim legis habet, eaque proprio quodam jure majestatico summo Imperanti competit. Casp. Ziegler. lib. 1. de Jurib. majest. cap. 6. §. 10. Jam dudum Dionysius declaravit illius tantum esse legem interpretari, et verum ejus sensum explicare, ut habetur in Ord. Alph. lib. 2. tit. 14., qua prohibetur, ne Clerici, nisi de licentia Regis, bona immobilia emant. Oduardus et Alphonsus V. legem Mentalem non semel interpretati sunt, Ord. lib. 2. tit. 35. §. 9. et sequen-, tib. Recentiora exempla omitto, ea quippe nemo inter nos ignorat. Proxime, et secundum Regem leges in Lusitania authentice interpretandi facultas supremo Justitiae Consilio, quod Domum Supplicationis adpellant, ab Joannis I., vel certe Emmanuelis Regis temporibus data fuit. Hanc auctoritatem et honorem Senatui omnium amplissimo Emmanuel primus vel dedit, vel adseruit, Ord. Emm. lib. 5. tit. 58. §. 1., et Philippinus Codex lib. 1. tit. 4. §. 1., et tit. 5. §. 5., et eamdem denique confirmavit saepius dicta Josephina lex 18. Aug. 1769. §§. 1. 2. 3. 4. 5. 6. 7. Itaque quae a supremo hoc Consilio pro vero legis sensu eruendo in casu ambiguo, atque obscuro consulta, deliberatave fuerint, non minorem, quam lex ipsa, auctoritatem habere videntur. Cave tamen, ne Curiae cujusvis vel Auditorii praxim, seu, ut aiunt stilum, et multum minus res ipsas judicatas cum hujusmodi authenticis interpretationibus confundas, et ne credas supremum Justitiae Olisiponensem Senatum communibus Doctrinalis interpretationis regulis immunem.

128 · Quando omnis cesset interpretatio.

pr.Omnis tamen interpretatio cessat, et interpretis officium, vel quando lex adeo est clara et manifesta, vel quando adeo obscura, et difficilis explicatu, ut ejus genuinus sensus nequaquam possit ex supradictis principiis derivari.

n1Quando lex est generalis, clara, perspicua, manifesta nulla fingenda, aut admittenda exceptio, in quo maxime, peccant scholastici, perniciosissimum genus hominum, qui in rebus etiam ante oculos positis tot ineptissimas interpretationes, limitationes, distinctiones, et ampliationes comminiscuntur. In vera etiam legis obscuritate, non ficta, non adfectata, sed evidenti, et manifesta, interpretatio privato ausu facta nulla est, et summam praeterea in interprete impudentiam, stultitiam, temeritatemque demonstrat. Consulendus itaque Princeps, cujus solius est similes leges authentice deelarare, neque Senatus alicujus, ut ut supremi, et amplissimi, tantus honor est, et auctoritas tanta, ut possit vel interpretationem legis menti contrariam dare, vel legem omnino obscuram, atque ambiguam interpretari. Et in hoc vel maxime inter se differt Juris Romani, et Patrii interpretatio, quod in Romano jam dudum emortuo audaces interpretationes tolerantur, et quandoquc necessariae esse videntur; in Patrio autem, vivo et spirante, nequaquam.

129 · Forensis Jurisprudentiae aetates.

pr.Haec cum ita sint, jam facile est ad intelligendum, quantum in media luce caесиtiant vulgares interpretes, qui ad literarum elegantiorum nomen exhorrescentes, juris omnem auctoritatem, et interpretationis regulas, vel ex sordidis Glossatorum lacunis (a), vel ex communibus auctorum opinionibus (6), vel ex rerum saepius judicatarum (c) momentis potius, quam ex genuino fonte, haurire, et, frugibus inventis, glande vesci malunt.

n1(a) Jurisprudentiae forensis tria tempora distingui oportet, sed omnia tristia et miserrima: Glossae nimirum, Communium Doctorum opinionum, et rerum denique saepius judicatarum momenta, auctoritas, et exempła. Mich. Henric. Gribnerus Selector. Opusculor. Jur. Publ. tom. 4. Sect. 2. de observant. Collegior. Juridic. Fuit tempus, quo Glossa unice in foro regnabat, et ab ea, tamquam ex tripode, responsa petebantur; illius auctoritatem Jason in lib. 3. de justit. et jur., et Raphael Fulgosius lepidis verbis (§. LXXIII.) commendant in 1. Si in solutum 6. Cod. de oblig. et act.; et nimirum ea tanta erat, ut et rationem vinceret, et legem. Glossatorum igitur est, non Juris Civilis, judicii possessorii cum petitorio cumulatio, quod testes possint recipi ante litem contestatam, et inquiri ad perpetuam rei memoriam, et quod filíus fidzicommisso gravatus duplicem quartam legitimam, et Trebellianicam possit deducere. Martinus contra juris civilis rationem, teste Accursio in l. 16. Cod. de jud., primus induxit, ut omnis et quicumque judex, etiam ordinarius, recusari possit: ab eodem, ejusque aequalibus fluit doctrina de bonis domicilium constituentibus, jure civili prorsus incognita. Omisto brevitatis gratia plura alia exempla, quae passim notant viri eruditi August. a Leyser. Meditat. ad Pandect., et Boehmer. de Jur. Ecclesiast. Protest. toto fere lib. 2. et Exercit. III. ad Pandect. §. 10., et XVII. §. 9., Anton. Schulting. de recus. judic. cap. VI. §§. 7. et 15., cet. Glossatorum has opiniones Innocentius III. audax Jurisperitus, prout a Matthaeo Parisiensi vocatur in Histor Anglic. ad annum 1200. pag. 197., et certe magis in eorum, quam in Juris Romani librorum lectione versatus, nec non alii Summi Pontifices contra vel praeter germani juris civilis rationem adoptarunt in cap. 5. ut lit. non contest., cap. 4. de confirmat. util., vel inutil., capp. 16. et 18. de testament., cap. 39. de off. et potest. Judic. deleg., cap. 14. D. de for. compet. Ex iis non nulla Regiae Ordinationes expresse probarunt, veluti receptionem testium ante litis contestationem, lib. 3. tit. 55. §. 7., et omnium Judicum, etiam ordinariorum, recusationem, eod. lib. tit. 21. Usus autem forensis omnia indiscriminatim recepit. Quia vero Glossatores, qui tot saeculis forense Regnum occuparunt, a cunctis erant literarum artiumque praesidiis destituti, non poterant eorum interpretationes non esse falsae plerumque, ineptae vehementerque jejunae.

n2Distinguat ergo oportet Jureconsultus Lusitanus, quid ex Jure Romano, et quid ex sordida hac Glossatorum. officina in Jus nostrum manarit; eorum controversias, contentiones, ' sectas, praecipue inter Martinum et Bulgarum agitatas, intelligat (vid. Brunquell. prolus. de sect. et controv. Jur. Just, interpret., quos glossatores adpellam., §. 5. et seq.); et praejudicatas demum illorum opiniones sub examen saepius revocet; et, expensis omnibus quae huc facere videntur, serio diligenterque inquirat, de generali, specialive horum jurium in foro recipiendorum ratione, et diu multumque cogitet, an, salva Patrii Juris pristina simplicitate, et hodiernis legibus, in praesenti rerum statu retineri possint. Haec de Glossa, et prima forensis jurisprudentiae aetate. (b) Secunda, quae eam excepit, in communibus Doctorum opinionibus fundatur, multo idcirco miserior, et calamitosior. Pro iis internoscendis, et magis in dies, magisque firmandis, malo publico prodierunt Thesaurus Opinionum Communium, Francofurti 1571. fol., Leandri Galganetti Communium opinionum Juris Syntagma, Augustae Taurinorum 1595. fol. 4. tom., Anton. Gabrielii Communes Opiniones, Francof. 1574. fol., Hieronymi de Cevallos Speculum aureum Communium contra Communes Opiniones, Coloniae 1664. fol, et alii fortasse hujusce farraginis ineptissimi, perniciosissimique libelli. Vix enim dici potest, quae et quanta mala ex opiniosa hac jurisprudentia oriantur, quae scilicet justitiam, et litigantium jura non ex justis regulis, neque ex legum rationumque momentis, sed ex praejudicio auctoritatis, ex Scriptorum numero, et ex necio qua extrinseca, uti vocant, probabilitate definit. Hoc autem immane, ac potentissimum opinionis regnum, quemadmodum reliquas artes atque scientias ita Romanam in primis, et Patriam Jurisprudentiam sub sua diu potestate ac servitute habuit. Illius horrores ac portenta in Jure Civili jam alii demonstrarunt, veluti Anton. Faber, et noster Oduardus Caldeira de error. Pragmat., Henric. Cocceius in Dissert. de eo, quod just. in dub. sect. 4. §. 2., Thomasius in Oration. de ver. et fals. jurisprud., Schilter in Exercit. Jur. Rom. 38., Herman. Vulteius in jurispr. forens., Boehmer. Exercit. 1o. ad Pandect. §. 17., Heineccius Syllog. I. Exercit. XIV. de JCtis semidoctis, Mich. Henr. Gribnerus Select. Opusculor. Jur. Publ. tom. 4. sect. 2. de observant. Collegior. Juridicor., Henning. Rennemannus de abusuum, et quarumdam Opinionum Communium quae jurisprudentiae praxim forensem conspurcarunt, sanitatibus. (c) Non multum ab hac differt ultima forensis jurisprudentiae periodus, quae, spretis omnibus, in sola rerum judicatarum auctoritate innititur. Nimirum ea praecipua est nostrorum Advocatorum cura, cum aliquid de jure dicendum habent, ut libros Forensium Emmanuelis Alvares Pegas, et aliorum immensa Practicarum volumina evolvant, in iis sollicite ac diligenter inquirentes non legem, quae facto adcommodari possit, neque veram illius, genuinamque rationem, sed casum tantum aliquem judicatum in terminis, ut loquuntur, terminantibus, quem si invenerint, confestim se viros industrios, ac eximios Jureconsultos profitentur, et tantum sibi, tamque pusillo fundamento tribuunt, ut certam suo clienti victo victoriam audeant polliceri. Non minima, fateor, est rei judicatae auctoritas, sed meminisse hos homines oportebat legibus esse, non exemplis judicandum, ut bene ait Justinianus in 1. 13. Cod. de sentent. et interloc. omn. judic., et Proculus in 1. 12. D. de offic. praesid.

130 · A Scholasticorum interpretationis regulis abstinendum.

pr.Hae sunt, ni fallor, rectae Lusitani Juris interpretandi rationes, quibus si bene, et prout oportet, utaris, absurdas et ineptas ju-