IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Historia juris civilis Lusitani

Mello Freire 6.11De jure Lusitano sub Josepho I., et Maria I. regina fidelissima.

Abrir no leitor do IusCommune →

101 · Aerarii nova institutio.

pr.Ultima haec est et illustrior Lusitanae Jurisprudentiae periodus. Josephus I., felicis recordationis Princeps, Lusitanum, qua late patet, Imperium, a Deo O. M. sibi concreditum, pluribus, iisque sapientissimis latis legibus communivit, et egregiis admodum institutis servavit, mirificeque adauxit. Horum numero primo certe loco haberi debent nova Regii aerarii institutio, et novae, eaeque adcuratissimae pecuniarum publicarum, in quibus praecipuus Reipublicae nervus continetur, exigendarum, et administrandarum rationes.

n1Distinctio bonorum Principis et Civitatis, qualis apud Romanos erat, qui aut in vera Republica, aut sub illius umbra semper vixerunt, nulla apud nos est. Tributorum omnia genera, fundi, et possessiones Regiae, cetera, quae bonorum Regiae Coronae nomine veniunt, quorum necesse non est, ut nos hic adcuratam definitionem demus, Principis, non Civitatis sunt, quibus ad publica omnia belli, pacisvę negotia promiscue, et indiscriminatim utitur. Hujusmodi autem bonis adservandis publicum, et Regium aerarium denuo instituit, iisque exigendis, et administrandis novas et utilissimas leges dedit 22. Decembr. 1761., quae ad Fisci quoque Regii bona postea ferme productae fuerunt lege 21. Febr. ann. 1766. (Instit. Jur. Publ. Lusit. Tit. IV.).

102 · Commercium mirum in modum adauxit.

pr.Commercii libertatem, honores, ac privilegia tam in Regno, quam in Provinciis longe mirificeque adauxit. Omnibus Lusitanis ad Brasiliam navigandi, et negotiandi jus dedit Dipl. 10. Septembr. 1765., et 27. Jun. 1769. Pro rebus vero in Magnum - Pará invehendis, vel evehendis 7. Jun. 1755., et in Pernambucum et Paraibam 13. August. 1759. Societates mercatorias Olisipone instituit. Novum Collegium Vinarium apud Portuensem civitatem erexit 10. Septembr. 1756.; et Sericum apud Olisiponem stabilivit 6. August. 1757. Perantiquis autem legibus lanificiorum Collegio datis ann. 1573., et 7. Jan. 1690. novas alias, easque sapientissimas addidit 11. August. 1759., 7. Novembr. 1766., et 4. Septembr. 1769. Conventum quemdam commercii exercendi, et longe lateque amplificandi gratia Olisipone creavit sub titulo Junta do Commercio destes Reinos e seus Dominios (§. XLV.), Decret. 30. Setembr. 1755., Dipl. 16. Decembr. 1756. Et primus denique apud nos publicam commercii, legibus specialiabus, institutisque ediscendis instructam, scholam Olisipone fundavit Dipl. 19. Maii 1759.

103 · Agriculturam, et Militiam.

pr.Agriculturam, artium omnium adprime utilem ac necessariam, promovit legibus agrariis latis 26. Octobr., 20. Jul. 1765., et 18. Febr. 1766. Ad Militiam vero quod adtinet, quae semper gentis nostrae praecipua laus fuit, novum Militare Regimen dedit peditibus 18. Febr. 1763., et equitibus 25. August. 1764. Novum universo exercitui ad diem solvendi ordinem definivit 9. Jul. ejusdem ejusdem ann. 1763.; et novam paganorum in militum tabulas referendorum rationem praescripsit 24. Febr. 1764. Copiarum numerum adauxit Regio Diplomate 9. et 21. April. 1762. Nova militibus, et eorum Ducibus insignia ac. nomina indixit 27. April. et 30. Maii 1761., 5. et 14. April. 1762. Et denique tam auxiliariis, quam stipendiariis militibus inter alia privilegia civilium munerum immunitatem concessit 22. Mart. ann. 1751.

104 · Sacerdotii et Imperii limites distinxit.

pr.Religionem non semel, prout valde Christianum Principem decet, sartam tectamque servavit. Saneti Officii Consilium Generale Majestatis titulo decoravit, Regia auctoritate munivit. eique externam coërcitionem concessit 20. Maii, et 12. Jun. 1769. Ecclesiam, atque illius Administros rebus in omnibus adjuvit, et justos Sacerdotii et Imperii limites aequissimis ac sanctissimis legibus 10. Mart. 1764. latis, et aliis non nullis (Inst. Jur. Publ. Lusit. Tit. V. SS. II. XVII. LIII.) primus in Lusitania definivit.

n1Occasionem Regio Diplomati 10. Mart. 1764. dedit Petri Ludovici Sousae, Egitanensis Canonici, temeritas et audacia incredibilis, qui Praetorem, quem dicimus - da Comarca de Pinhel, sacris interdixit, propterea quod sententias Domus Supplicationis in causa quasi possessionis super ecclesiastica quadam pensione latas, et eidem commissas exsecutioni mandaret. Ejusdem argumenti est Regium Diploma 18. Januar. 1765. datum,

105 · Novos Magistratus, et Tribunalia instituit.

pr.Novos Magistratus, et belli Auditores creavit 20. Octobr. 1763., et duos Domorum publicarum mercium Curatores, quos vocamus Superintendentes Geraes das Alfandegas, 26. Maii 1766. Novos etiam Administros ad breviorem bonorum Regiae Coronae generalium Confirmationum expeditionem specialiter deputatos nominavit 6. Maii 1769. Judicium Inconfidentiae instituit Decret. 17. August. 1765., Regiam Curiam Censoriam 5. April. 1768., et Senatum quemdam, seu Conventum Juridicum in Civitate, quam adpellant Divi Sebastiani, seu Fluminis Januarii, 13. Octob. 1751. creavit. Consilio Regii Patrimonii, seu, ut aiunt, da Fazenda, cum antea voluntaria tantum jurisdictione frueretur, contentiosam concessit, et novum ei Regimen dedit 22. Decembr. 176r., cujus titulum tertium ad Consilium Transmarinum postea produxit 16. Jun. 1763.

n1Censura librorum ad Principem vel maxime spectat. Vid. Amelot de la Houssaie Histoir. du Gouvernem. de Venise p. 3. §. 6., Gianon. Istor. Civil. di Napoli tom. 3. lib. 27. cap. 4. §. 1. 2., Van - Esp. p. 4. cap. 2. §. 3. de Us. Placit. Reg. super proscript. libror. In Lusitania initio Reges tantum eos legendi facultatem dabant; notum quippe est, Episcopos nostros ab Alphonso V. enixe postulasse, ut libros Wicklefi, et Joannis Hussi prohiberet. Plura alia exempla exhibet Deduct. Chronolog. et Analytic. 2. p. demonstr. 7. Ab anno autem circiter 1624., nescio quorum industria, effe ctum est, ut librorum prohibendorum facultas inter Ordinarium, S. Officii Consilium, et Palatii Curiam partiretur. Cum vero segnius expediant commissa negotia plures, neque praeterea ipsi Ordinarii, fidei Quaesitores, et Palatii Senatores libros inspicerent et examinarent; sed quorum dam hominum, quos Qualificatores adpellabant, examini subjicerent, mirum non est ex tam negligenti opera, et censura in re tanti momenti non minimam Lusitaniae literaturae ignominiam inustam esse, quam hodie boni quique cives et publica, et privata causa dolent. Quare Rex Fidelissimus, ut hac quoque in re literis provideret, et suorum civium honori consuleret, Regiam Curiam Censoriam instituit 5. April. 1768., cujus esset specialem librorum curam habere. Illius primum praesidem nominavit Cardinalem Cugnam, Archiepiscopum Eborensem, fidei Quae sitorem Generalem, et Supremum Justitiae Rectorem, ac Moderatorem. In novam vero hanc Curiam, et amplissimum ardinem cooptati a principio fuerunt gravissimi, doctissi mique homines, Theologi, et Jurisperiti, quos referre necesse non est, nemo enim eos inter nos ignorat. Et ex gravissima hac Curia innumera jam sapientissima Edicta prodierunt, quae jure suo eorum librorum lectionem prohibent, qui vel religionis sanctitatem offendunt, legentium mores corrumpunt, et Ecclesiae in spiritalibus Supremae potesta ti, Romanive Pontificis Primatui adversantur, vel publicam tranquillitatem, et Regiam auctoritatem laedunt: et huc in primis spectant Edicta 10. Jun. 1768., 4. et 12. Decembr. 1769., 24. Septembr. 1770., cet. Hujus Curiaeauctoritas amplificata fuit lege 21. Jun. 1787. (Inst. Jur. Publ. Lusit. Tit. II. §. IV.), et exstincta, antiquis reductis, lege 17. Decembr. 1794., et 30. Jul. 1795.

106 · Variae leges.

pr.Indicis hominibus justam libertatem restituit, pluribus eos honoribus et privilegiis cumulavit, bonorum suorum usum, et plenam de iis disponendi facultatem dedit 4. April., 6. et 7. Jun. 1755., 8. Maii, et 17. Aug. 1758. Antiquissimas, et ab ipsius Regni primordiis stabilitas amortizationis leges confirmavit, et novas alias, easque providentissimas edixit 4. Jul. 1768., 12. Maii 1769. Majoratus tenues, et liberas eorum nominationes prohibuit, conditiones exoticas explosit, et certam eorumdem instituendorum rationem definivit 3. Aug. 1770. Amplissimam jure Romano testandi, legandive libertatem, quae legitimis ab intestato heredibus tam multis, iisque justissimis lamentationibus causam praebuit, justis limitibus et cancellis, prout e Republica tune esse videbatur, circumscripsit 25. Jun. 1766., et 9. Septembr. 1769. Certam Regni, et Regiae in primis Urbis politiam fixit 25. Jun. 1760. Illustrium feminarum dotes, et legitimas abolevit 17. Aug. 1761., et 4. Februar. 1765. Civitatem a furum, et bonorum raptorum incursionibus liberari curavit 20. Octobr. 1763. Debitam legibus sacratissimis, Magistratibus, et eorum adparitoribus obedientiam magis magisque firmavit 24. Octobr. 1764. Officia Justitiae, et Reipublicae munera hereditaria non esse declaravit 22. Decembr. 1761. tit. 4., 23. Novembr. 1770., et ilforum venditionem, pignerationemque prohibuit 17. Januar 1766. Vera principia in sententiarum revisionibus gratiae specialis, et specialissimae nuncupatis suppeditavit 3. Novembr. 1768. Nova piscationum jura in Algarbiorum Regno exstinxit, et eorum summam ad Emmanuelis invictissimi Regis tempora reduxit 15. Januar. 1773. Honori, et existimationi civium optime consuluit, irreligiosamque distinctionem inter veteres et novos Christianos penitus explosit, et omnibus sacro fonte ablutis similia 1 ferme et aequalia jura concessit 25. Maii 1773, et 15. Decembr. 1774. [S. LXVI. Not. (c)]. Minutissimas denique fundorum divisiones in judicio familiae erciscundae prohibuit, et dominium ac proprietatem civium, liberamque unicuique de rebus suis disponendi facultatem eatenus servavit, quatenus publicae utilitati, quae suprema lex est, non adversatur, 9. Jul. 1773., et 14. Octobr. eod. ann.

107 · Jurisprudentiam in foro fixit.

pr.Jurisprudentiam vero certam in foro fixit omnium pulcherrima et sapientissima lege 18. August. data ann. 1769., quae quidem, cum ad nos propius adcedat, digna profecto est, ut ejus specialem mentionem faciamus.

n1Celeberrima hac, et vere aurea Constitutione Josephus I. totius legitimae scientiae in Lusitania fundamenta jecit: eam itaque legat saepius Juris Patrii studiosus, memoria perpetuo retineat, et in succum ac sanguinem convertat. Vel solum illius prooemium adeo luminosum est, et sapientissimum, ut nihil ultra: pho vero 1. 2. 3. Ordinationem lib. 1. tit. 4. §. 1. confirmat, et usum atque auctoritatem Glossarum Cancellarii Domus Supplicationis: $ pho 4. Ordinationem lib. 1. tit. 5. §. 5., Emman. lib. 5. tit. 58. §. 1., declarat, et Supremo Justitiae in Lusitania Senatui leges authentice interpretandi potestatem concedit: §pho 5. adprobat §phum 8. Regiminis 7. Jun. 1605., et statuit receptam Supplicationis Domus praxim, seu, ut aiunt, stilos, non quoscumque, sed eos demum, qui fuerint in Senatu specialiter super iis habito confirmati, vim et potestatem legis habere: Spho. 6. addit rem ad Senatum quoque esse a causae Relatore deferendam, quando de intelligentia legis utriusque partis Advocati non conveniunt: §pho 7. Advocatorum has interpretationes futiles plerumque et ineptas esse monet, eosque propterea gravibus coërcet poenis: Spho 8. agit de plenis Deliberationibus, et Placitis Portuensis, Bahiensis, Fluminis Januarii, et Indiae Senatus, quibus non nisi in Suprema Supplicationis Domo confirmatis vim legis adtribuit: Spho 9. Ordinationem lib. 3. tit. 64. in princ. abrogat, qua cautum erat, ut, Patriis Legibus non exstantibus, peregrino Romanorum jure uteremur. Egregie hoc loco Legislator noster sapientissimus demonstrat varias Romani Juris mutationes, et earum causas, ejus miram structuram, ejus etiam naevos, et speciales rationes, quae vel ex speciali Romanorum politica, ex Reipublicae, et Jureconsultorum genio, eorumque secta, vel ex juris apicibus, verborumque solennitatibus, et ex sexcentis denique aliis, quae referre otium non est, deducuntur: tandemque, subductis omnibus, quae huc facere videbantur, concludit Jus Romanum nullius ferme hodie usus apud nos esse: itaque illius adlegationem prohibet, et, legibus demum Patriis et consuetudinibus deficientibus, statuit rectam tantum rationem lydium eum lapidem esse, et praeclaram cynosuram, quam Judices, Advocatique omnes debent observare, quae quidem potius ex aeternis et immutabilibus Juris Naturalis principiis, ex universalibus Gentium placi tis, ex oeconomicis, politicis, et mercatoriis cultiorum Nationum legibus, quam ex Romani Juris, jam dudum emortui, extrinseca auctoritate, petenda est; §pho 10. tradit veras Juris Patrii interpretandi regulas non esse generaliter ex Romanorum legibus petendas: leges nostras multa non tantum specialia, sed et adventitio illi et peregrino juri adversaria continere; et ea quoque, quae ex eodem hausta vulgo esse putantur, propriis, nativisque rationibus 1 apud nos fuisse recepta; et denique eos omnes vehementer errare, qui leges nostras Juri communi dicto consentaneas latam, eidem vero contrarias strictam interpretationem capere existimant: Spho 11. eas tantum interpretationes adprobat, quae ex legis ferendae ratione, occasione, spiritu, et ex aliis genuinis, quae proponit, principiis derivantur: Spho 12. eamdem Ordinationem lib. 3. tit. 64. in princ. ea quoque in parte abrogat, qua sancitum erat Sacros Canones in iis, quae peccatum continent, in foro vim legis habere. Hanc in rem duo egregie statuit: primo nullam posse in saeculari, et externo foro peccati, cujus coërcitio ad Ecclesiam spectat, sed delicti tantum cognitionem versari: secundo, in delictis, et rebus mere temporalibus nullam Juris Canonici in civili foro auctoritatem esse: §plio 13. Accursii, Bartoli et similium adlegationes prohibet, et illius Scholam atque imperium forense destruit. Ultimo tandem §pho 14. iis tantum moribus, et consuetudinibus legis vigorem adtribuit, qui ratione innixi fuerint, nec scriptis legibus contrarii, et qui demuin a centum retro annis, et ultra in foro obtinuerint.

108 · Bullae In Coena Domini, et aliarum retentionem prohibuit.

pr.Placiti Regii usum, in Lusitania antiquissimum (S. LIX. Not.), supremo cuilibet Imperanti Naturali, et Gentium jure competentem inseparabiliterque inhaerentem, servavit. Bullae In Coena Domini una cum Indicibus Expurgatoriis, ut adpellant, usum cursumque prohibuit 2. April. 1768., et 4. Decembr. 1769. Bullae Animarum Saluti, Romae datae 10. Septembr. 1766., retentionem inhibuit 28. Aug. 1767. Literas in forma Brevis, quibus abrogantur et cassantur non nulla Edicta in Ducatu Parmensi, et Placentino edita, veluti subreptitias, et Sanctae Matris Ecclesiae, Summique Pontificis piis intentionibus contrarias declaravit 30. April 1768. Jesuitas a Lusitaniae finibus abire jussit 3. Septembr. 1759., et Bullam exstin* ctionis Jesuiticae Societatis in universo Christiano Orbe, quam Magnus Papa Clemens XIV. Romae dedit 21. Jul. 1773., in Lusitania adprobavit 9. Septembr. eod. ann.

109 · Humaniora studia instauravit.

pr.Linguarum studium, et literas humaniores in justam libertatem adseruit, novas iis tradendis Olisipone, Conimbricae, Portuensi in civitate, Eborae Scholas aperuit, et novos, eosque eximios Professores creavit, quibus sapientissimas Instructiones dedit 28. Jun. 1759. Nobilium institutioni literarium novum Collegium Olisipone fundavit 7. Mart. 1761. Lusitanae Linguae cultum studiumque promovit 30. Septembr. 1770. Et denique 6. Novembr. 1772. statuit, ut in omnibus civitatibus, et locis insignioribus, qui legis adpendice referuntur, tam in Regno, quam in Provinciis publici Hebraicae, Graecae, Latinae, et Lusitanae Linguae, itemque Rhetorices, et Philosophiae Rationalis ac Moralis Professores essent. Academiam Conimbricensem denuo fundavit. 1

110

pr.Academiam Conimbricensem, quam Olisipone Dionysius fundavit, suo pristino nitori, quo sub Emmanuele et Joanne III. Regibus fruebatur, restituit; eamque tot privilegiis, honoribus et adcessionibus adauxit, tot, tantisque eximiis Professoribus, omnium scientiarum genere excultis, ornavit, ut non eamdem, quae antea erat, Academiam instaurare, sed aliam denuo instituere ac fundare videretur. Novum de providendo literis Collegium Olisipone creavit 23. Decembr. 1770., cujus esset de melioribus Academicis studiis regendis, emendandis, vel denuo fundandis ad eumdem referre: et ad illius relationem Academicas leges sub Philippo II. 8. Jun. 1597., et Phillipo III. 20. Jul. 1612. abrogavit 28. Aug. 1772., et earum loco novas dedit, quibus hodie quoque regitur Academia. Ad tantum vero opus perficiendum Marchionem Pombalii amplissima cum potestate nominavit Regia Epistola ad eum data eodem die et anno.

111 · Juris Patrii scientiam creavit.

pr.Cum vero inter alia literariis antiquae Academiae legibus id vitium esset, quod Jus Romanum peregrinum interpretandum dumtaxat proponerent, Patrium vero omnino omitterent; illud fuit bene sapienterque in hac nova studiorum ratione institutum, ut certi Professores crearentur qui Lusitanas leges, Patrios mores, et consuetudines explicarent.

n1Non modo laetandum nobis est, quod Juris Lusitani Scientia locum tandem aliquando in Academia nostra invenerit, sed etiam insuper optandum, ut imminuto Professorum Juris Romani, et Pontificii agmine, tot Juris Patrii in ea statuantur Professores, quot ad integram disciplinam commode, plene et utiliter tradendain opus esse experientia satis edocet, et ut Juvenes, a peregrinis citius temperantes, ad nostra, hoc est, ad utilia maturius convertantur, in iisque paulo diutius, uti par est, immorentur. Hoc autem aliquando futurum, utinam brevi! nos sperare jubet mira illa Reginae, ac Dominae nostrae in haec studia propensio, quam tum maxime prae se tulit, cum jussit ab initio sui ipsius Regni, et summa aviditate instat, ut Jus nostrum denuo colligatur ac reformetur. Verum de hoc argumento Spho sequenti opportunius.

112 · Leges Mariae I., Reginae Fidelissimae.

pr.Maria I., Regina ac Domina nostra longe clementissima, magni parentis exemplum sequuta, commercium, agriculturam, militiam, artes omnes, et Olisiponis, totiusque Regni politiam egregie adjuvit Regiis Diplomatibus 9. Aug., 18. Jul. 1777., 13. Jul., 1. Octobr. 1778., 22. Febr., 12. Jun., 5. Aug. 1779., 15. Januar., 14. Mart., 14. April. 1780., 23. Aug. 1781., 5. Jun. 1788., et Regiis Decretis 17. Jul. 1778., 30. Aug. 1780., 25. Januar. 1781., cet.

n1Illud autem omnium sapientissimum, quo Patriam Jurisprudentiam universam emendandam, et in novum Codicem alia methodo et ordine, quem eodem praescripsit, digerendam curavit. Pulcherrimum hoc opus, quod solum intentasse eximia laus est, brevi absolutum et perfectum speramus. Eo autem perfecto, et sui ipsius, et Augustissimae Reginae historiam plenius enarrabit.