Mello Freire 5.9De homicidio.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Homicidium quid, et quotuplex.
pr.Homicidium in genere dicitur factum, quo homini vita eripitur. Quia vero hoc factum multis modis, id est, dolo, culpa, casu, vel ex necessitate contingere potest, homicidium recte dividitur in dolosum, culposum, casuale, et necessarium: dolosum autem in simplex, et qualificatum, quod specialem scilicet malitiam continet vel ex modo, et causa, vel ex personis, in quas admittitur; quo pertinet homicidium proditorium, assassinium, latrocinium, parricidium, infanticidium, veneficium, vel armis natura sua letalibus, vel speciatim prohibitis commissum. De singulis more nostro a nobis agendum est.
n1Sub facto etiam non factum continetur. Quare qui scienter gladium tenet, in quem alter non videns irruit, quique alterum morti falso testimonio procurato tradidit, vel alteri alimenta, medicamentave negavit, homicida est.
2 · Dolosum quale.
pr.Homicidium simplex dolosum vel directum est, quando intentio occidendi adest, vel indirectum, si non occidendi, sed nocendi tantum voluntas datur cum facto spontaneo illicito con. juncta. Quoties de intentione occidendi directa, indirectave non constat, ad instrumentum respi ciendum, et ad factum, vel non factum, ex quo mors facile sequi possit, et an homicida id, quod fecit, vel intendit, sciverit. Müller Jur. Criminal. tit. I. ad leg. Cornel. de sicar. S. CLIV. Sect. IV.
3 · Culposum.
pr.Ab homicidio culposo abest et occidendi, et nocendi animus, in quo a doloso differt. Illius igitur reus est, 1) qui sine nocendi voluntate versatus est in re illicita, vel licita quidem, sed modo, loco, temporeve illicito, l. 1. §. 3. C. ad leg. Cornel. de sicar, 1. 9. §. 4., 11. 11. 31. D. ad leg. Aquill.: 2) Medicus, vel Chirurgus in morbo, vulnereve curando negligens (Tit. XI. §. VIII. h. 1.): 3) poculum procurandae conceptionis causa propinans, ex quo mulier periit, 1. 3. §. 2. ad leg. Cornel. de sicar. Alios casus refert, et longe lateque inter alios prosequitur Carpzovius P. I. Quaest. XXVII. n. 9.
4 · Et quae utriusque poena.
pr.Homicidii dolosi poena capitalis est, Ord. lib. 5. tit. 35. in princ., Emman. tit. 10.: culposi extraordinaria; adeoque pro gradu culpae puniendum ex cit. Ord. ibi: será punido, ou relevado segundo sua culpa, ou innocencia. Alphons. tit. 33. §. 7. eod. ibi: E se achado for, que a dicta morte foi per alguű caso sem nenhua malicia, ou vontade de matar, em tal caso veja - se a culpa, em que foi o dicto matador, e assy seja penado segundo a culpa, em que for achado.
n1Quemadmodum dolus, et culpa inter se differunt, ita occidendi, nocendive, vel non nocendi animus dolosum, culposumve homicidium constituit. Illud Dionysii lege Ordinatione Alphonsina relata lib. 5. tit. 32. §. 2., quae in posteriores Codices translata fuit, capitale crimen erat, ai homicidium fuisset praemeditatum, et ultro commissum et ita intelligenda verba: nom avendo com elle tencom, nem lhe dizendo, nem fazendo por que: adeoque homicidium culposum, repentinum, vel cui occisi insignis protervia, et malitia causam dedit, impunitum ferme fuit ad tempora usque Joannis I., qui illud pro culpae qualitate puniendum jussit dicta Ord. Alphons. §. 7., ex qua hodiernae supra citatae sunt deductae. His autem Ordinationibus nec gradus culpae, nec poena aliqua specialis in homicidio culposo pro illius gravitate decernitur: res enim haec tanti momenti arbitrio judicis relinquitur. Ex homicidio deinde lucrum capiebant et fiscus, Ord. lib. 5. tit. 36., et occisi parentes, vel propinqui, quibus certa mulcta addicebatur, foralibus potissimum legibus definita, quae hodie in usu non est, et in ejus locum suffecta simplex reparatio damni. Suorum vero caedes familiam laesam olim vindicasse, et armis prosecutam esse homicidam, exempla omnium gentium testantur apud Heinecc. Element. Jur. Germ. lib. II. tit. XXVI., Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. I. §. I. n. 3. (Tit. IV. §. XIII. Not. h. lib.). In Codice Criminali Pensilvaniae 9. Maii hoc labente anno 1794. promulgato homicidium, quod ibidem dicitur primi gradus, capite damnatur: secundi, poena carceris, et poenitentia non minus quinquennio ad decem usque supra octo. Primi autem gradus vocatur homicidium praemeditatum, veneno malo, animove deliberato commissum; vel repentinum cum rapina, furto, aediumve effractione conjunctum.
5 · Casuale.
pr.Casuale nullis poenis subjiciendum, et ne ad damni quidem reparationem; nam, quae for tuito contingunt, nemini imputanda. Huc pertinet 1) occisio casu facta, vel 2) ab iis facta, quibus nec dolus, nec culpa imputari potest, vel 3) permittente, aut jubente lege facta, vel 4) ab eis, qui in re licita, et consueto loco, modo, et tempore versati aliquem occidunt, 1. 9. §. 4., 11. 11. 31. ad Leg. Aquill. Necessarium.
6
pr.Occisio injusti adgressoris pro tuenda salute leviore medio non conservanda caedes ne cessaria ob moderamen inculpatae tutelae vocatur in l. 1. C. unde vi, cap. 18. de homicid., et nullis subjecta est poenis, Ord. lib. 5. tit. 35. in princ. ibi: se a morte for em sua necessaria defensão, não haverá pena alguma.
7 · De moderamine inculpatae tutelae.
pr.Licita est haec tutela ob defensionem etiam conjugis, liberorum, consanguineorum, et innocentis cujuscumque. Heinecc. de Jur. Natur. et Gent. lib. I. cap. VII. §. CLXXXVI. Satis est aut vitae, aut membrorum, aut pudicitiae, aut bonorum amittendorum periculum. Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. I., Pufendorf. de offic. hom. et civ. lib. I. cap. V. Tutela autem ut sit inculpata, plura concurrant oportet, puta 1) damnum gravissimum leviore medio non evitandum: 2) ut defensio suscipiatur contra offensionem injustam, et improvisam: 3) ut fiat justo tempore, et modo: 4) ut illico adhibeatur, et in continenti: 5) ut offensioni respondeat, eique, quantum fieri potest, sit aequalis: 6) ut nulla alia expediendae salutis ratio suppetat. Adgressus primum ictum exspectare non tenetur, nec fugere, et discedere, nisi commode, et sine periculo fugam capere possit. Heinecc. §. CLXXXV., Pufendorf. de Jur, Nat. et Gent. lib. II. cap. V. §. 13.
n1Inculpata, quam vulgo vocant, tutela est jus omnibus hominibus competens vitam, corporis integritatem, pudicitiam, bonaque sua contra injustum adgressorem, et quidem, si fieri aliter nequeat, cum hujus etiam internecione vindicandi, vimque injustam justa vi non ultionis, sed defensionis causa in continenti repellendi. Hoc autem jus competit adversus omnes, per quos in periculum sine * culpa nostra adducimur, adeoque et adversus furiosos, et mente captos; nam, ut bene ait Grotius supra cit. §. III., jus hoc defensionis non nascitur ex peccato, aut injustitia alterius. Illud enim ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, prout eleganter Cicero Oratione pro Milone IV., quae certe perfectissimum exemplum est defensionis inculpatae tutelae. Quare si cui Advocato defensio rei de homicidio adcusati, ac moderamen inculpatae tutelae obtendentis aliquando contingat, ei auctor ego sum, ut Orationem hanc pro Milone legat, et argumenta, quibus Cicero utitur, in scriptum suum, et causam transferat, apteque disponat; nam in hoc genere nihil exstat melius. Malam tamen, et injustam causam, sed diserte, et ingeniose Cicero defendit; jure enim Milo condemnatus fuit.
8 · Mandator caedis de homicidio tenetur.
pr.Quia vero, uti bene ait Ulpianus in 1. 15. ad leg. Cornel. de sicar., nihil interest, occidat quis, an causam mortis praebeat, mandator caedis pro vero homicida habetur, ea secuta: itaque eadem poena puniendus, Ord. lib. 5. tit. 35. in princ.: Qualquer pessoa, que matar outra, ou mandar matar, morra por ello morte natural. De occisione tamen non tenetur, mandatario fines mandati excedente.
9
pr.Mandatarii tamen excessus in homicidio, de quo loquimur, mandanti haud imputandus. Itaque qui alicui mandavit, ut Titium vulneret, vel aliquot eidem alapas infligat; ille autem, hausto fortasse vino, ut animum sibi adderet, Titium occidit: mandans de vulnerato tantum, non de occiso tenetur. Nam factum alienum nemini imputari debet, nisi quatenus quis illius reapse particeps, aut causa efficiens fuerit; et ita Püttmann. speciali Prolus.: De excessu ejus, cui aut verberatio, aut vulneratio alicujus mandata est, mandanti haud imputando. Et haec satis de homicidio simplici.
10 · Homicidium proditorium.
pr.Ad qualificatum refertur 1) proditorium (§. 1.), ab amicis, inimicisve commissum sub ficta, et simulata amicitia, et per occultas insidias, quae vix evitari possunt; quod, cum multo atrocins sit, quam simplex dolosum, gravius puniri debet, Ord. lib. 5. tit. 37. §. 1. Qua autem poena puniendum, Ordinatio non declarat.
11 · Assassinium.
pr.Refertur etiam assassinium, hoc est, homicidium ex alterius mandato ad occidendum non gratis peractum. Nomen hoc jure civili incognitum Turcicum est, illudque historia petit ab Assassinis Asiae olim incolis internecione Christianorum infamibus. Paul. Aemil. de reb. gest. Francor. lib. V., Matth. Parisiens. ad ann. 1151. Hujus criminis poena capitalis est tam in mandante, quam in mandatario, caede, aut vulneribus secutis; et praeterea utrique manus abscinduntur, et bona publicantur, liberis legitimis non exstantibus, Ord. " lib. 5. tit. 35. §. 3.
12 · Latrocinium.
pr.Dolosa caedes sine praevia conductione (in quo ab assassinio differt), animo tamen lucri facta, latrocinium dicitur, eaque apud nos furca punitur. De variis aliarum gentium poenis videndi Everard. Otto de tutel. viar. P. II. cap. XIX., Heinecc. Elem. Jur. Germ. lib. II. cap. XX., cet. (Tit. VI. S. XI. h. lib.).
13 · Parricidium.
pr.Ratione personae homicidium fit qualifi. catum, quoties inter personas sanguine conjunctas admittitur; et huc in primis spectat parricidium, quod ad parentum tantum, vel liberorum caedem proprie refertur. Filius, qui parentem vel leviter saltem vulneravit, capitis damnatur, Ord. lib. 5. tit. 41. §. 1. Eum autem si occidat, graviore utique poena puniri debet, eam tamen citata Ordinatio non declarat (Vid. Cicer. pro Sex. Roscio S. 25.), nec qualem subire debeant parentes, qui filios occiderunt. Poena juris Romani in l. 9. de leg. Pomp. de parricid. et in §. 6. Inst. de public. jud. statuta in usu non est. Improprie parricidium dicitur, quod in uxorem committitur, vel virum, fratres, sorores, et reliquos consanguineos, aut adfines; quorum caedes pro sanguinis conjunctione, et circumstantiarum varietate poena ordinaria paulo quidem graviore punienda; minus tamen quam verum parricidium. De infanticidio, expositione, et abactione partus.
14
pr.Pro parricidio igitur habenda, et eodem modo punienda infantum caedes ab extraneis, vel parentibus facta, expositio, et abactio partus: legibus tamen nostris nihil, quod ad haec crimina pertineat, reperio. Infanticida est, qui recens natum in aquam, vel in latrinam projecit, vel lecto suffocavit, aut alimenta, eaque, sine quibus infans vivere non potest, denegavit; vel qui infantem occidendi animo exponit, qui ex circumstantiis praesumitur vel loci a via, et transitu hominum remoti, vel temporis hiemalis maxime frigidi, vel modi, si in loco quidem frequenti, at tectus re turpi, et negligi solita infans sit expositus, Boehmerus ad Carpzov. Quaest. X. P. I. Occidendi animum non habet, qui partum, ut alii misereantur, alantque, vel declinandae infamiae causa, exponit. Qui dolo malo partum licet animatum, et vitalem abegit, non statim pro vero homicida habendus, et extraordinaria tantum poena puniendus videtur; quia aliud est hominem occidere, et aliud, ne concipiatur, vel in lucem edatur, impedire; dubium enim est, an, et quoties femina mater futura fuisset. Mr. Bernardi Principes des Loix Criminelles tit. V.
n1Caedes infantum ac liberorum simplici quovis alio homicidio multo atrocius facinus est; vim enim, et violentas manus ipsi naturae quodammodo infert. Quia vero summus amor, et arctissima conjunctio, quae inter parentes et liberos est, dolum aut excludit omnem, aut minuit, non facile de occidendi animo judex sibi persuadere debet inter personas tam conjunctas: quinimo, si dicendum quod res est, infanticidio saepe occasionem praebent leges ipsae, quae in mulieres stuprum passas severius animadvertunt, quod jam alii observarunt. Poenitentia, et publica deprecatio a stupri reis olim praestanda, metus civilium poenarum, et infamia, quae hodie etiamnum, legibus adprobantibus, mulieres ejusmodi miseras sequi solet, in causa sunt, ut matres illius declinandae gratia humanitatem post tergum relinquant, et matres se esse obliviscantur. Non jam loquor de meretricibus, quae, praeterquam quod rarissime gravidae fiant, infamiam haud timent, sed de feminis honestis, in quas solas stuprum cadit. Severiores sunt leges (Ord. lib. 1. tit. 73. §. 4.), ne dicam injustae, quae mulieres graviditatem suam judici haud indicantes, mortuo infante, capite damnant. Montesquieu Esprit des Loix lib. XXVI. cap. III.: quae scilicet illustri feminae (Comitissae Dubarry) adeo displicuerunt, ut pro puella ex illarum praescripto damnanda literis ad Caneellarium Parisiensem datis apud Filangierium lib. I. cap. IV. pag. 91., et lib. III. tom. IV. cap. L. pag. 413. et seq. haud infeliciter intercederet. Quis enim ab honesta femina, famaeque integrae studiosa facile exspectabit, ut adhuc incerta, an vere gravida sit, partumque editura, se ipsam prodat, ultroque turpitudinem suam apud judicem profiteatur? Quid jure Romano de partus expositione, et de nece infantum in utero sancitum sit, docent Joan. Franciscus Pramus de poen. parricid., Alphonsus Caranza de part. nat. cap. IV., Gerardus Noodt. in Jul. Paul., sive de partus expositione, et nece apud veteres, Bynkershoekius Opuscul. de jure occidendi liberos, et amica ad eumd. Noodtii responsio. Quando autem partus formatus sit, et vitalis, non facile est definire. Diversas hac in re Philosophorum sententias retulit Plutarchus de placit. Philosophor. lib. V. cap. XV., easdem collegit Caranza de part. nat. cap. I., et Boehmerus Exercit. XCIX. de caede infantum in utero §§. VI. VII. VIII. IX., Haller Physiolog. tom. I. cap. III. §. XXXIII. et tom. II. cap. I. Nobis fetus animatus dicitur post dimidium gestationis tempus, et motus certos ab infante in utero editos; desiderat. Et dicitur vitalis, si organis, et membris ita perfectus sit, ut vitam extra uterum matris valeat continvare: non vitalis, et tamen formatus, si nondum eas vires, et organorum perfectionem habeat, ut vivere extra uterum non possit. De mediis infanticidium praeveniendi plura inter alios habet Mr. Petion (in Biblioth. Philosoph. tom. VII. pag. 95.).
15 · De veneficio.
pr.Veneficium, quia vix evitari potest, ad homicidium qualificatum recte refertur, et capite puniri jubetur, etiam morte non secuta, Ord. lib. 5. tit. 35. §. 2.; quod tamen ita intelligendum, si valetudo ejus, qui venenum malum sumsit, immedicabile damnum patiatur; nam si ad priorem sanitatem facile restituatur, extra ordinem veneficus puniendus. Veneficium culposum pro gradu culpae alia atque alia extraordinaria poena adficitur. Filangieri tom. IV. cap. LI. pag. 437., 1. 3. §. 2. ad leg. Cornel. de sicar., 1. 38. §. 5. D. de poen. De veneficii signis vide, sis, Mr. Doublet in thes.: An post mortem physica veneni certitudo difficile comparanda? Recherches sur les signes de l'empoisonnement apud Brissot Biblioth. Philosoph. tom. X. pag. 307., Albert. System. Jurispr. Med.
16 · De homicidio armis prohibitis commisso.
pr.Idem dicendum de eo, qui ballistis, fistula ferrea, et armis speciatim prohibitis quemcumque occidit, vel vulneravit ex cit. Ord. lib. 5. tit. 35. §. 4., eodem modo intelligenda. Hic enim, uti in veneficio, ut capitalis poena locum habeat, praecise non requiritur, ut mors sequatur; requiruntur tamen talia vulnera, ex quibus vulneratus damnum grave, et quod facile reparari non possit, patiatur.
n1Qui hominis occidendi causa cum telo ambulabat, ex lege Cornelia de sicariis aeque puniebatur, ac si hominem occidisset; quae lex temporibus illis turbulentis, et mediis in bellis civilibus locum habere poterat, licet eventus non esset secutus: adeoque hodie in pace, et otio, quo Dei, Reginae, et Principis beneficio vivimus, supervacanea est et injusta.
17 · De homicilio in turba.
pr., Cum ergo solum homicidium dolosum capite puniendum sit, culposum extra ordinem (§. IV.), facile patet quid de homicidio in turba commisso statuendum. Nimirum 1) si plures data opera, et foedere inito ad alterius necem turbam et motum fecerunt, omnes capite plectuntur: 2) in rixa subito exorta si quis occisus fuerit, si constat de occisore, ille solus poena ordinaria adficitur, reliqui pro cicumstantiarum diversitate arbitrio judicis coërcentur: 3) si inter plures singuli vulnera letalia intulerunt, nec ille, qui primus mortifere percussit, innotescat, singulos poena ordinaria manet: 4) si de eo, qui vulnus letale inflixit, non constat; vel si vulnus letale inflixit nemo, sed vulneratus ex omnibus vulneribus conjunctim adceptis ex nimia veluti sanguinis profusione mortuus est, omnes poenae extraordinariae subjiciuntur, Stryk. Us. mod. ad tit. D. ad leg. Cornel. de sicar. §. 7.: 5) auctor rixae, si non fuerit auctor mortis, capite condemnari non debet. Berger. Dissert.: De auctore rixae §. LX., Boehmer. Elem. Jurisprud. Criminal. Sect. II. cap. XVI. §. CCXXII.
n1Judicium de letalitate vulnerum primario ex persona ejus, qui periit, ex illius robore, aetate, et similibus circumstantiis petendum est. Et hinc consequitur, ut vulnera, quae in robusto homine letalia absolute non sunt (haec eniın semper, et necessario, et omnibus vitam adimunt), sed per adcidens letalia, qualia dicuntur, quae ex testimonio Medicorum sanabilia aliquando esse constat, in homine morboso, senili, et viribus defecto sunt absolute omnino letalia. Vide, sis, Georgii Ernesti Stahlii, Medicorum in Germania facile Principis, Dissert. de letalitate vulnerum (Tit. VIII. §. XII.).