Mello Freire 5.10De delictis moralibus et politicis.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Quae delicta moralia et politica.
pr.Bonis moribus speciatim opponuntur delicta carnis, veluti adulterium, stuprum, incestus, venus nefanda, lenocinium, et ebrietas, quae propterea moralia dicuntur: politica, quae ordini publico, et interiori civitatis oeconomiae adversantur. Quo nomine cum plura contineantur, quae hujus loci non sunt, et ampliorem explicationem desiderant, unum dumtaxat, vel aliud exemplum dabimus; nam omnia percurrere instituti ratio non patitur. Boni
n1Boni mores hic a nobis non adcipiuntur in sensu philosophico pro inclinationibus voluntatis per veram virtutem emendatae; sed in sensu vulgari pro moribus compositis ad regulas naturalis pudoris. Enimvero Cyrenaicorum sententia adserentium pudorem non insitum natura hominibus esse, sed natum cum civili statu, adceptumque ferri debere praejudicatis opinionibus, quibus qui in societate vivunt, a pueris imbuuntur, multis saeculi hujus liberioris ingenii Philosophis placet: eos autem vel solus Montesquieu Esprit des Loix lib. XVI. cap. XII. hac ratione confutat: Il est de la nature des étres intelligens de sentir leurs imper fections: la nature a donc mis en nous la pudeur, c'est à dire, la honte de nos imperfections.
2 · Adulverium quid jure Patrio, Romano, et Canonico.
pr.Adulterium jure Patrio et Romano est alieni tori violatio, Ord. lib. 5. tit. 25. in princ.: o homem, que dormir com mulher casada, e que em fama de casada stever, Einman. tit. 15. in princ.: todo homem, que fezer adulterio com algúa molher casada, e que em fama de casada stever, Alphons. tit. 7. §. 2.: todo homem, que fezer adulterio com algua molher, sabendo que he casada, 1.6. §. г., 1. 34. §. 1. ad leg. Jul. de adulter. coërcend. Jure Canonico violatio tantum fidei conjugalis verum adulterium constituit, can. 15. Caus. XXXII. Quaest. V. Et hoc jure vel duplex est, quod ab iis, qui utrique in matrimonio vivunt, perpetratur; vel simplex, quod solutus cum alterius uxore, vel solūta cum alieno marito admittit.
n1Leges nostrae hac in parte, uti in multis aliis, jus Romanum prae Canonico secutae fuerunt. Itaque ex utriusque mente mulier maritum adulterii adcusare non potest, nec adulterii poenis coërcendus est in foro externo 1) vir, qui solutam cognovit, vel 2) sponsam; moribus enim recepta non est constitutio Severi et Antonini in l. 13. §. 3. ad leg. Jul. de adulter.: vel 3) uxorem alienam meretricio more viventem, 1. 13. §. 2. D. cod., dissentientibus licet Imperatoribus in ll. 22. 29. C. eod. tit., Anton. Matth. de criCrim. 9 minib. lib. 48. tit. 3. cap. 1. n. 6.; nullo enim in pretio habenda est femina, quae turpitudinem suam palam profitetur: vel denique 4) uxorem honestam et publice pro nupta non habitam, Ord. cit. ibi: mulher casada, e que em fama de casada stever. Haec enim duo conjunctim requiruntur, et quod matrimonio juncta sit, et quod pro uxore habeatur publica hominum opinione et fama. Gam. Decis. 169.
3 · Poena adulterii criminalis.
pr.Adulterii poena capitalis est tam in adultero, quam in adultera, Ord. lib. 5. tit. 25. in princ. et S. T., Emman. 15. Quae ut locum habeat, plura requiruntur. Et 1) dolus, et scientia matrimonii: 2) verum matrimonium jure, aut de facto contractum, et publice recognitum, Ord. lib. 5. tit. 26. in princ.; nam putativum satis non est ad poenam ordinariam ex ead. Ord. §. 1.: 3) commixtio seminis, utriusque rei confessione probata, et uxoris graviditas, Stryk. Us. mod. ad leg. Jul. de adult. §. IV.; metu namque suppositi partus gravior haec poena statuta videtur. Plures et aliae causae sunt, ob quas poena ordinaria cessat, et extraordinariae locus fit, veluti si conjux adulter ab adultera descitus sit; si conjux, qui adulterium adcusat, ipse in eodem reatu sit; si morbus diuturnus conjugem impediverit, quo minus conjugis officio in toro fungeretur, cet., ab Interpretibus gravioris hujus poenae minuendae gratia, si non jure, humaniter saltem excogitata.
n1Quae Romanorum, et aliarum gentium legibus poena adulterii sit, scire nihil interest. Jure nostro adulterium voluntarium impunitum ferme erat, nec legalibus ullis poenis, sed privatae tantum vindictae subjiciebatur ad tempora usque Dionysii Regis,, uti ex illius speciali lege constat, Olisipon. 9. Septembr. aer. 1340. data, apud Ord. Alphons. lib. 5. tit. 12. Alphonsus IV. filius, eadem abrogata, adulterium, sponte licet commissum, in nobilibus amissione bonorum, quae a Rege adulter habebat, privavit, humiliores autem, et plebeios capite damnavit, Ord. Alphons. lib. 5. tit. 7. §. 2. ibi: Porque somos certo, que em tempo dos Reyx, que ante nós forom, e nosso ataa ora se usou nos nossos Regnos, que por fazerem alguūs adulterios com molheres alheas nom lhes davam porem penas de justiça, salvo se alguūs levavam essas molheres alheas donde as tinham seus maridos, para fazerem com ellas adulterio, segundo he contheudo em hua ley, que sobre esto fez ElRey Dom Donis nosso Padre, a que Deos perdoe; e nós, por tolher este mal, que he muy grande, è outros muitos males, que se ende seguem, pelos usos é costumes, que sobre esto as nossas justiças ataa qui guardarom, avudo conselho com a nossa Corte, e com Prelados, e com homeës fidalgos de nosso Senhorio, estabelecemos e poemos por ley, que daqui em diante todo homem, que fezer adulterio com algua molher, sabendo que he casada, se for homem Fidalgo, que tenha maravidys de nós, ou de rico homem, por scer seu vassallo, perca o que de nós, ou de rico homem tever, e quanto ouver, e seja daquelle, a que fez o torto; e seja deitado de nosso Senhorio: e se per ventura aquelle, a que o torto for feito, nom queser estes beës, ajaos a Coroa do Regno. E se for outro homem o que esto fezer, moira porem. Posterioribus autem Codicibus poena capitalis indiscriminatim statuitur, nisi quod Nobiles eidem non subjiciantur sine speciali Regis mandato. Enimvero haec poena in crimine, quod in ipsa natura excusationem habet, plus justo severior esse videtur. Filangieri tom. IV. edit. Neapolit 1783. lib. III. cap. XLVII. tit. VI. P. II., cet.
4 · Et civilis.
pr.Uxoris praeterea bona, adulterii poena ordinaria damnatae, maritus omnia lucratur, filiis legitimis, aut naturalibus non exstantibus, qui eidem possint succedere, Ord. lib. 5. tit. 25. §§. 6. et 7. in princ.: quae si fuerit absoluta, adulterio non probato, omnia similiter mariti bona lucratur, liberis non exstantibus, Ord. cit. §. 7. vers. E se a mulher for absoluta. Jure Romano adulter donationem propter nuptias adulterato etiam amittebat, 1. 11. §. 3. ad leg. Jul. de adult., 1. 8. C. de repud., Novell. 117. cap. 8.
n1Marito tantum adulteros adcusare concessum.
5
pr.Hoc autem delictum cum praesertim privatam mariti injuriam contineat, ei soli, et non aliis, de adulterio uxorem suam adcusare licet, Ord. lib. 5. tit. 25. §. 3. Non admittuntur ergo pater, fratres, consanguinei, vel extranei quicumque; nec judex ipse ex officio, vel rogatus inquisitiones ullas sive generales, sive speciales super hac re habere potest, Ord. cit. §. 3., Diplom. 26. Septembr. 1769. Excipitur adulterium duplex, quale hic est cum Judaeo, Mauro, consanguineis, vel adfinibus in gradu prohibito commissum, quod adcusare quisque potest, Ord. cit. §. 2. vers. E sendo, et §. 3. vers. salvo mostrando - se.
n1Haec exceptio locum hodie habere non potest post citatum Diploma 26. Septembr. 1769., quod omnem de adulterio adcusationem nullam prorsus et irritam declarat, nisi ad mariti petitionem instituatur. Enimvero ratio regulae, et generalis prohibitionis, quae in privatis discordiis tollendis, et familiarum honore consistit, in exceptione aeque viget. Adulterium cit. Ord. simplex vocatur ex simplici commixtione adulterina, duplex ex qualificata cum Judaeo, aut consanguineis; adeoque alio juris Canonici sensu.
6 · Et adulterae delictum condonare, quod adultero etiam prodest.
pr.Quia vero adulterium privatam praesertim injuriam continet (§. V.), inde consequitur, ut maritus solus eamdem condonare possit, et veniam delicti uxori facere, etiam post sententiam condemnatoriam, quo casu delictum exstinctum dicitur, et mulier e carceribus statim liberanda, et absolvenda ab omni culpa, et poena in favorem matrimonii, sive adulterium simplex dicatur, sive duplex, Ord. lib. 5. tit. 25. §§. 2. et 4. in fin. Venia uxori data adultero etiam prodest; eum enim liberat a poena ordinaria: immunem tamen eumdem non reddit ab omni poena, eidem licet expresse concedatur, Ord. cit. §. 4. Quocumque autem modo de remissione constet, sive expresse per scripturam, aut testes, sive tacite, veluti per receptionem in mensam, et thalamum, mulieri prodest, et adcusatio remissione extinguitur, sive pura ea sit, sive conditionalis. Gam. Decis. 368., Barbos. ad leg. 2. in princ. D. solut. matrim. nn. 13. 14. et 15. P. I. Transactio quoque in ipso adulterio admittenda (Inst. de Obligat et Actionib. Tit. II. §§. XIII. et XIV.). Mariti morte ante litem contestatam adcusatio exstinguitur,
n1Excipitur Ord. cit. §. 2. vers. E isto adulterium duplex, hoc est, cum Judaeo, aut consanguineo admissum: nam tunc remissio mariti liberat quidem uxorem a poena adulterii, ab incestus autem poena non liberat, et propterea puniri potest. Haec tamen exceptio, ut jam supra monuimus (§. V. Not.), post Diploma 26. Septembr. 1769. locum non habet. Namque hujusmodi incestus ab adulterio separari non potest, neque uxor de incestu adcusari, quin adultera eadem adcusatione dicatur, quod jus nostrum, marito inscio et repugnante, non patitur, neque debitus patrifamilias honos.
7
pr.Morte quoque mariti ante litem super adulterio contestataın adcusatio exstinguitur, Ord. lib. 5. tit. 25. §. 5. Aliter autem se res habet, si ea contestata moriatur: quo casu pater, frater, ceteri, quorum meminit lex 30. C. ad leg. Jul. de adulter., aut judex ex officio adcusationem inceptam prosequitur, ead. Ord., Barbos. loc cit. nu. 116.117. Vindicta privata marito permissa. 1
n1Ordinatio cit. §. 5. deducta fuit ex Senatus Olisiponensis Deliberatione 11. Mart. 1568. apud Leon. 3. p. tit. 1. 1. 15., quae pro fundamento habet jus Romanum, quo adtento, actiones poenales a principalibus personis contestatae heredibus dantur, et contra heredes transeunt, §. 1. Inst. de perpet. et temporalib. action. in fin. Quae doctrina, utut hoc jure vera sit, quippe quia in adulterii adcusatione non solum maritum, sed conjunctas alias personas admittit, nostro adcommodari non potest, cum nullum praeter maritum adcusatorem admittat. Quod si licentia adulteram adcusandi, vivo marito, concessa est nemini, eo excepto; quomodo, quaeso, eodem mortuo, concedenda est? Et nihili facienda differentia, an lis constestata sit, necne. Nam ratio civilis, quod in judicio quasi contrahitur, et inde nova obligatio oritur, quae ad heredem transit, mera subtilitate nititur.
8
pr.Porro vindicta privata marito conceditur et facultas adulteram, et adulterum, vilioris tamen conditionis, tam domi suae, quam alibi deprehensos occidendi, et amicos quoque, et socios convocandi tanti facinoris causa perficiendi, Ord. lib. 5. tit. 38. in princ. et SS. 1. et 5., Emman. 16., Alphons. 18. Haec autem facultas marito tantum fuit data; adeoque pater eam non valet in filiam, quae per matrimonium ejus potestate liberatur, exercere, quod secus est jure Romano, Il. 20. 21. 22. SS. 2. 4., 1. 23. in princ., 1. 24. in princ. et S. 1. ad leg. Jul. de adult.; neque maritus eamdem patri, filio, et aliis concedere, quamvis eos convocare, et tamquam socios adhibere possit: nam quae extraordinaria sunt, et speciali jure competunt, aliis cedi, et demandari non possunt.
n1Credo ego neminem hodie inter nos exstare, qui Ordinationem citatam serio defendere audeat. Nam primo occisio adulteri, et adulterae non solum impunis in foro externo, sed honesta, et licita ibi dicitur; quod non ita est.. Covarruv. de matrim. p. 2. cap. 7. §. 7. n. 15. Deinde quid ineptius distinctione illa nobiles inter et plebeios? Quasi non omnibus hominibus aequale jus competat ad injurias suas vindicandas, vel ignobiles teneantur injurias a nobilibus illatas pacifico animo tolerare. Et quid dicendum de facultate adulteros impune occidendi, non dicam jam domi, vel in propria turpitudine deprehensos, qui casus (per me licet) non facile marito imputandus, justum enim dolorem temperare difficillimum est; sed ex intervallo, quovis loco, et tempore? Quid vero de jure homines, protervos licet et malignos, advocandi ad miserae uxoris et adulteri internecionem, tamquam si belluae feroces essent, perficiendam, modo illorum inimici non sint? Illud praeterea ead. Ord. §. 2. marito, qui adulteram et adulterum simul deprehensos occidit, concessum fuit, ut uxoris bona omnia lucretur; si vero ex intervallo, adquisita tantum constante matrimonio. Rationem differentiae adsignat Barbos. ad l. Si ab hostibus 10. D. Solut. matrim. n. 63.: quam quidem ego vix intelligo, cum uxoris internecio, sive statim, et in continenti, sive ex intervallo fiat, lege permittente fiat. Quocumque autem modo se res habeat, certum est praemium hic a lege dari pro uxoricidio perpetrato, et dari in praejudicium heredum, qui ab intestato succedere debebant.
9 · Bigamia, et illius poena.
pr.Crimen bigamiae simultaneae adulterii species est, gladii poena puniendum, Ord. lib. 5. tit. 19. in princ., Emman. 19., Alphons. 14. Bigamiam proprie committit, qui, conjuge superstite, aliam ducit, et dolo malo cognoscit: adeoque conjux XXV. annis minor, vel major, qui, quaeve bona fide, et errore deceptus, vel justa ignorantia lapsus ad secunda vota transiit, aut nobilis, qui uxorem inferioris conditionis sibi matrimonio clam adjunxit, prima vivente, extraordinaria poena pleOctendus, vel saltem ordinaria sine Regis speciali mandato adficiendus non est, Ord. cit. §. 1. (Inst. de Jur. Personar. Tit. V. §. XII.).
n1Poena capitis statuta fuit Dionysii lege Olisipone data 11. Aug. aer. 1340., ex qua deducta fuit Ordinatio cit, in princ.: haec autem poena, nimis quippe dura est, inscio Rege, exsecutioni mandari non potest, quod ab Oduardo Rege primum constitutum fuit, et hinc originem suam habet dicta Ordinatio §. 1. In hoc crimine utpote mixti fori, ut vocat Ordinatio lib. 2. tit. g., praeventio locum habet, Decret. 26. Maii 1689. apud Ord. lib. 5. tit. 19. Collect. II. N. 1. Specialibus tamen Inquisitionis legibus a Josepho I. in specifica forma confirmatis, cum hic quaestio de validitate sacramenti matrimonii haberi possit, illius cognitio ad fidei tantum Quaesitores spectat, et poena extraordinaria punitur; et hoc jure utimur. Apud Romanos certam et determinatam poenam non habebat. Thomasius de cri mine bigamiae §. LXX.
10 · Stuprum.
pr.Stuprum violentum huc non pertinet (Tit. IV. §§. XVI. XVII.). Ad simplex voluntarium quod adtinet, post Novellam Constitutionem 6. Octobr. 1784. §. 9. hoc jure nos utimur. Et 1) quidem virgo stuprum passa major ann. XVII. sine vi oblatum, vel vidua honesta ejusdem aetatis, nullam criminalem adcusationem habet adversus stupratorem, neque civilem actionem ad eam dotandam vel ducendam; consentienti enim et volenti nulla fit injuria: 2) ad petitionem tamen parentum, tutorum, curatorum, fratrum stuprator arbitrio judicis criminaliter tantum condemnari potest, ab eoque exsilio in Africam, vel Asiam quinquennio saltem mulctandus: itaque 3) judex hoc de crimine ex officio cognoscere prohibetur, nec valet super eo ullam inquisitionem instituere, stante dicta Novella, ibi: á qual só se procederá a requerimento dos pays, tutores, curadores... e irmãos. 4) Qui vero puellam minorem annis XVII. vitiavit, tam ad illius, quam ad parentum petitionem instituta querela, in Africam, vel Asiam relegatur, et ad eam tantum dotandam, non praecise ducendam pro ipsius qualitate obligatur. Graviores igitur pое nae in stupratores statutae Ord. lib. 5. tit. 23., Emman. eod., Alphons. titt. 9. et 10., et a Josepho I. Novella 19. Jun. 1775., in vigore hodie non sunt.
n1Nullam autem poenam adversus virgines stupratas jure nostro statutam ego invenio. Idem de jure Romano; nam lex 20. C. ad leg. Jul. de adulter. intelligenda est de illis tantum feminis, quae cum pudicitia pudorem etiam amiserunt, et sine delectu in amplexus venereos ruunt; nequaquam autem de iis, quae cum minus debiles blanditiis resistere haud possent, primae culpae non sine vi aliqua succubuerunt. Enimvero graviditatis molestia, partus dolores, onus alendae prolis, et macula, quae eisdem jure, vel injuria inhaeret, et spem honeste nubendi adimit, tantopere miseras has mulieres adfligunt, ut jam poena ulla hic plane non sit opus, uti bene ait Püttmannus Dissert. XII. inscripta: Leges ineptae criminum causae. (Videnda omnino Oratio a Polli Baker hac de re habita apud Raynal. Histoire Philosophiq. et Politiq. tom. VIII. liv. XVII. §. XXI.) Haec cum ita sint, Ordinationem lib. 4. tit. 88. §. 1. et citatam Novellam 19. Jun. 1775., quibus filiaefamilias stuprum volenter passae paterna hereditate, et alimentis privantur, ego de iis tantum intelligo, quae meretriciam vitam agunt, vel in publico sunt concubinatu (Inst. de Jur. Rer. Tit. V. §. XLIII. num. 13.).
11 · Variae stupri species.
pr.Specialem tamen turpitudinem continet, adeoque gravius puniendum stuprum a judice puellae illatum, apud eum jus suum prosequenti, Ord. lib. 5. tit. 20.; vel alterius sectae et religionis feminae, tit. 14., vel a servo filiae, sorori, consanguineae, ancillaeve illius, quocum vivit, tit. 24.: vel a tutore minorenni fidei suae commissae, tit. 21.; vel in Regia perpetratum, tit. 16. Plus auteni justo haec delicta citatis Ordinationibus coërcentur, quae hodie literae, et menti Reginae Fidelissimae Novellae Constitutionis 6. Octobr. 1784. omnino sunt adcommodandae.
n1Differt a stupro vaga venus, et simplex concubinatus, cujus mentio nulla fit in tribus publicis Regni Codicibus: adeoque nullis externis poenis coërcetur; quinimo in Alphonsino lib. 5. tit. 24. §. 1. scriptum legitur: e de mais seer outorgado em direito, que os homees solteiros podem teer barregaᾶs, e ainda que os filhos, que dellas nacem, herdarom os bees dos Padres; e per tal costume se daa ousança, que as ditas molheres roubarom esses, com que vivem, do que teem, pois que per tal costume lhes nom ha de seer demandado; e ainda se virom pera os homeës com engano desto: seja vossa mercee revogar tal costume: ca maior dapno he roubarem o alheo, e perigo das suas almas, que viver hum solteiro tom huā solteira em ajuntamento carnal. Quae ita intelligenda, non quod similis concubitus licitus sit jure naturali, vel civili; sed quod delictum veruin non sit Reipublicae, et civibus noxium, sed peccatum, in civitate ob politicas rationes, et majoris mali evitandi causa permissum ac toleratum. Qualificatus autem, veluti uxoris cum viro legitimam uxorem habente, vel sacrilegus cum Clerico, aut Monacho, mulcta, relegatione, et poenis aliis punitur Ord. lib. 5. titt. 27. 28. 30., deducta ex Joannis I. lege Comitiis Bracarensibus ad Episcoporum petitionem data aer. 1439. apud Ord. Alphons. lib. 5.tit. 19. (Inst. de Jur. Public. Tit. V. §. XLVIII.). Exsilio in Africam, et fustibus plectuntur, qui feminas in meretricio venales habent, de earum lucro participantes (ruffiaes), Ord. lib. 5. tit. 33., Emman. 30., Alphons. 22. Vid. Mably Principes de Morale tom. X. lib. III. pag. 345. et seq.
12 · Incestus.
pr.Incestus juris gentium inter adscendentes et descendentes ignis poena coërcetur, Ord. lib. 5. tit. 17. in princ., Emman. 13.; juris civilis, cum sorore, nuru, aut noverca admissus gladio punitur, Ord. cit. §. 1.; cum amita, materterave, vel amitina, et reliquis remotioris gradus consanguineis relegatione temporali in Africam, vel Brasiliam, §§. 2. et 3. praefat. Ord., quae ad mentem quoque Mariae I. Novellae Constitutionis adtemperanda hodie est. De incestu Ordinatione Alphonsina speciali titulo non agitur.
13 · Venus nefanda.
pr.Nefanda venus, quam scire nihil prodest, ubi scilicet sexus perdit locum, vel ubi venus mutatur in alteram formam, uti loquuntur Imperatores Constantius et Constans in 1.31. C. ad leg. Jul. de adulter., legibus nostris punitur poena ignis, bonorum amissione, etiam liberis exstantibus, et infamia, quae ad filios ipsos, et nepotes producitur, Ord. lib. 5. tit. 13. in princ. et §. I., Emman. 12. Admittuntur hoc in crimine delationes secretae, tormenta, et testes singulares, quorum nomina, et dicta reo pro arbitrio judicis manifestantur: praemium deinde delatori datur, et impunitas promittitur ei, qui turpitudinis suae socium detulerit; et omnes denique sub poena publicationis bonorum adcusare jubentur quemcumque nefandae hujus libidinis reum esse sciverint, Ord. cit. SS. 4. 5. 7. 8. cet., quae in crimine laesae majestatis locum habent. Qui cum bestiis hoc crimen committunt, vivicomburio plectuntur: illorum tamen filii nullam incurrunt injuriam, nec paterna bona amittunt, ead. Ord. §. 2.: adeoque sodomia generis, ut vocant, tamquam si foret levius delictum (est autem multo gravius), mitius, quam sexus praefata Ordinatione punitur. Quae sine concubitu turpiter et contra naturam admittitur, exsilio ad triremes coërcetur, S. 3.: graviores alias poenas statuit Extravag. 12. Octobr. 1606. apud Ord. cit. Collect. I. N. 2. (Tit. I. §. XΧΙΧ.).
n1Masculae veneris usus, cum fere genti nostrae esset incognitus, antiquis legibus usque ad Alphonsum V., qui primus ignis poena illum adfecit, Ord. lib. 5. tit. 17., non invenitur prohibitus. Emmanuel Ord. cit. monstrosam hanc venerem tamquam laesae majestatis crimen, habuit, a quo multo civiliter distat: itaque in eo singularia jure, vel injuria statuta ad crimen hoc nefandum, quod qualemcumque excusationem habere videtur, traduxit; quem postea in tanta poenarum acerbitate non modo secutus fuit, sed longe superavit Philippus II. suo Codice tit. 13. Jam vero poenae ignis, publicationis bonorum, et infamiae in filios et nepotes injustae prorsus sunt, et crudeles (Tit. I. §§. XV. et XXIX.). Coitionis cum bestia nulla in Alphonsino Codice, sed in posterioribus tantum mentio fit: queis tamen vivicomburium non in bestiam, cum nullius poenae capax sit, sed in eos solum decernitur, qui simile flagitium fecissent. Jure divino mulier, quae succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo, Levit. cap. XX. vers. 15. et 16., Augustinus in lib. Quaest. ad Levit. a Gratiano relatus can. 4. Caus. XV. Quaest. I., Berard. in canon.: P. III. cap. XXIX. Sect. I., Renazzi Elem. Jur. Crimin. lib. I. cap. VII. §. X., Pastoret P. II. cap. III. Art. VI. tom. I., et in libro inscripto: Moïse considéré comme Législateur et comme Moraliste cap. V. §. IV. pag. 442. Alia exempla ex Draconis, et Solonis legibus dabit Pardulphus Pratejus in Jurisprud. veter. apud Otton. tom. IV. pag. 381., ipseque celeberrimus JCtus de tutel. viar. pag. 469. Hujus autem criminis cognitio, quamvis mixti fori dicatur, ad Sancti Officii Quaesitores spectat, ubi benignius, quam in saeculari, punitur, Diplom. 18. Jan. 1614. apud cit. Ord. Collect. I. Ν. 1.
14 · Lenocinium.
pr.Qui mercales habent uxores, uti eleganter loquitur JCtus in l. 5. C. de condict. ob turp. caus., cornigera cum corona flagellati perpetuo in Brasiliam relegantur, Ord. lib. 5. tit. 25. §. 9., Emman. 15. §. ult. Eamdem ferme poenam incurrunt, qui mercales quoque habent filias, illarumque pudicitiam prostituere non dubitant, Ord. lib. 5. tit. 32. §. 4., Emman. 29., vel virgines Deo sacratas, vel non sacratas, aut viduas honestas, Ord. cit. in fin. princ. et S. 1. Alienas vero uxores sollicitantes, vel filiam, sororemve illius, quocum vivunt, vel feminam christianam Judaeo, vel alterius sectae homini, capite damnantur, ead. Ord. tit. 32. in princ. et SS. 2. et 3. Poena ordinaria delicti in lenocinio tantum quaestuario, quod lucri causa fit, locum habet; nam gratuitum, vel intentatum, fine tamen, et effectu destitutum, extra ordinem, veluti relegatione punitur ex saepius dicta Ord. tit. 32. S. ult.
n1Crimen hoc detestandum, et cum maximo humani generis detrimento conjunctum, publicis legibus impunitum fuit ad Alphonsum hujus nominis IV., qui primus lenones et lenas amissionis bonorum poena, et fustigationis adfecit; capitis autem iterum delinquentes damnavit, Ord. Alphons. lib. 5. tit. 16. Graviores poenas statuit Joannes I. ead. Ord. relatas §. 2., ex qua posteriores sunt depromtae, que propter nimiam acerbitatem, delicto enim haud respondent, in usu non sunt (Tit. I. §. XXIX.): quinimo (quod dolendum) tantum, taleque flagitium nec justis et debitis poenis pro laxa saeculi in deterius ruentis disciplina hodie vindicatur. Per lenocinium gratuitum nobilitas non amittitur, Ord. lib. 5. tit. 32. §. 4.; secus per quaestuosum, Ord. eod. lib. tit. 138. §. ult., quae hoc modo omnino intelligendae. Aliter Valasc. Adlegat. 13. n. 122.
15 · Ebrietas.
pr.Simplex ebrietas crimen morale est, non politicum, et civile. Per vinum autem lapsis poena ordinaria delicti an omnino remittenda sit, an mitiganda, vel augenda? Leges nostrae non determinant: qua in re non idem est Philosophorum, et legumlatorum judicium (Tit. I. §. VỊ. num. 2.).
16 · Delicta politica.
pr.Factum, quod directe nec Rempublicam, nec cives offendit, ast in consequentiam offendere potest, ideoque a lege prohibitum, vocatur delictum politicum, cujus non una species est (S I. h. t.). Hoc autem, cum natura sua, nisi alia concurrant, innocens sit, et licitum (eo excepto, quod bonos mores, et verecundiam laedit), impune est, lege et prohibitione cessante; bene tamen potest a civitatis rectore, cui magnum inde periculum imminet, prohiberi. Quo pertinent leges omnes otium, ludos, mendicitatem, immoderatos sumtus, et armorum usum prohibentes, cetera, quae bene ordinato Systemati Oeconomico - Politico adversantur. Vide, sis, Institutiones nostras Juris Publici Tit. X.
n1Rem hanc, quae ampliorem tractatum desiderabat, uno tantum, vel alio exemplo pro instituti ratione explicare juvat. Carcere includuntur mendicantes bene valentes, sine Regis, vel Politiae Administri licentia, Ord. lib. 5. tit. 103., Novell. 25. Jun. 1760. §§. 18. 19.: otiosi homines carcere, exsilio, fustibus pro illorum qualitate puniuntur, Ord. tit. 68. cum similibus. Masculus muliebri veste indutus, vel femina virili, vel qui, quaeve in spectaculis, et diebus festis larva caput in sui dissimulationem velaverit, fustibus, exsilio, et mulcta coërcetur, Ord. eod. lib. tit. 34. Graviores poenas sustinent, qui armis prohibitis utuntur, Ord. tit. 80., Novell. 24. Maii. 1749. cap. 14., Diplom. 21. April. 1751. Quae Ordinationes frustraneae semper erunt, et inutiles otio et mendicitati eliminandae, nisi media facilia publice subministrentur, quibus homines ad vitam necessaria possint vultus sui sudore comparare. Haec enim mala non sunt hominum vitia naturalia, sed extrinsecam causam habent. Filangieri tom. IV. cap. XLVII. tit. VII.