Mello Freire 5.11De quasi delictis.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Quasi delictum quid.
pr.H Actenus de veris delictis, quibus opponuntur quasi delicta, hoc est, facta illicita sola culpa, sine dolo admissa (Tit. I. §. III.). Factum igitur illicitum dolosum, delictum; culposum, quasi delictum JCti adpellant, $. 3. Inst. de leg. Aquill.; quam differentiam in legibus nostris passim animadvertere licet, Ord. lib. 4. tit. 76. §. 5.
2 · Culpa a dolo differt.
pr.Culpa (utimur verbis Grotii de jur. bell. ac pac. lib. III. cap. XI. §. IV. n. I.) actio neque mere scientis est, et volentis, qualis est, qui dolo agit, neque mere aut ignorantis, aut inviti: proindeque dolus sceleri tribuitur, culpa vero imprudentiae. In dolo itaque perpetuo inest improbum delinquendi propositum; culpa vero est ex segnitie, negligentia, vel simplicitate, quae semper comitem habet imprudentiam.
n1Aristoteles Moral. lib. V. cap. X.: Si ita praeter id, quod exspectari potuit, damnum detur, erit infortunium. At si ita, ut exspectari, ac praevideri aliquo modo potuerit, sed non improbo animo, culpa erit aliqua: nam culpae adfinis est, qui in se habet agendi principium: qui vero extra, infelix. Bene etiam Seneca de Ira I. 16.: Idem delictum in duobus non eodem malo (saepius) adficiet, si alter per negligentiam admisit; alter curavit, ut nocens esset. 44 INST. JUR. CRIM. LUS. TIT. XI.
3 · Quod illius gradus.
pr.Est autem culpa alia alia gravior, et tot sunt ejus gradus, quot diligentiae. Eam autem juris Romani interpretes dividunt in latam, levem, vel levissimam, prout diligentia, cui opponitur, vel minima, seu infima est, media, vel maxima. Vinn. ad tit. Inst. quib. mod. re contrah. obligat. §. 2. n. 7., cet., quibus jungendus Genuensis de jur. et offic. lib. I. cap. IV. §. XVII. Quid vero de hac divisione, et exemplis, quibus illustrari solet, sentiendum, jam alibi diximus, Institutionibus nostris lib. IV. tit. III. §. V. Not. Illud tantum hujus loci est inquirere: an quasi delicta pro culparum gravitate, qualitate, et differentia, puniri debeant gravius, vel remissius? Quod omnino adfirmandum. Idem de veris delictis dicendum pro gradu malitiae.
n1In delictis, vel quasi, semper inspiciendum, utrum proposito, an impetu quid admissum sit, et in primis an justus dolor, et causa justa, vel probabilis impetum concitavit, 1. 11. §. 2. de poen. Nam, ut Cicero de Offic. I. §. VIII. ait, leviora sunt ea, quae repentino aliquo motu adcidunt, quam ca, quae meditata, et praeparata inferuntur; et Plato de Legib. Dial. IX.: Majora supplicia illis decet imponere, qui consulto per iram interfecerunt; illis contra, qui repente, et inconsulto, leviora. Nempe quod graviori malo simile, asperius; quod vero leviori, mitius puniendum (Tit. I. §. VI.).
4 · Quae poena in quasi delictis obtineat.
pr.Illud etiam extra omnis dubitationis aleam positum est, non eodem modo injuriam, hoc est, delictum, quod dolo malo, et dedita opera improbi inferunt homines, et culpam, qua ex imprudentia quis peccavit, esse puniendam. Quare parum abest, ut existimem in quasi delictis culpa et negligentia contractis pecuniariam tantum poe nam, non corpus adfligentem, nisi speciali lege sit praeter ordinem statuta, locum habere posse Anton. Matth. ad tit. de poen. cap. IV. n. 11., Re nazzi Elem. Jur. Criminal. lib. I. cap. VI. §. IV.
5 · Casus non praestatur.
pr.Quaecumque autem casit evenere delicta, quem nullum potest providere humanum consilium, ea nequeunt hominibus imputari; sed adscribuntur fortunae, ut inquit Poëta, in homines peccanti. Unde monet Tullius Tuscul. III. 16. culpam nullam esse, cum id, quod ab homine non potuerit praestari, evenerit (Tit. I. §. VI.). Hinc inter Graecos vetus et celebre Oraculum: Carum occidisti, dum vis succurrere, nullum crimen habes, manus est tibi purior, ac fuit ante.
n1Caedes tamen, fortuito licet casu admissa, haud prorsus olim videtur impunita. Samuel Petit. ad Jus Attic. lib. VII. tit. I. hanc ex Platone et Pausania legem excerpsit: Qui alium casu fortuito necasset, extra fines patriae annum exsul esto. De Romanis videndus Quinctilianus Inst. Orat. lib. VII. eap. IV. Sed poenae hujusinodi non propter delictum irrogabantur, sed praescriptae ideo erant, ut homines illud odio haberent, cautiores fierent, et ad animadvertendum in agendo excitarentur. Antiquis etiam Ecclesiae canonibus, quos collegit Antonius Augustinus liba XXXV. tit. 6., habentur in fortuitum homicidium impositae poenitentiae, ut qui suo facto, licet involuntario, alios movit ad peccandum, poenitentiae et emendationis testis monio eos revocaret ad bonam frugem. Gonzalez in capa 2. de homicid. n. 13.
6 · Nisi sit culpa conjunctus.
pr.Quod si casus fuit cum culpa conjun ctus, aut culpa ei causam praebuit; jam non for tunae, sed illi tribuendus, qui satis, ut par erat, Crim. 10 non cavit, aut in re illicita, quod nefas, aut in licita, sed non opportune versatus est. Itaque criminis, quod inde fuit secutum, non omnino expers erit; illud enim sua culpa contraxisse videtur: et hoc sensu verum est, quod tradit Marcianus in l. Perspiciendum 11. §. 2. de poen., casu etiam de- \ linqui.
n1Huic rei illustrandae haec, et similia exempla adduci solent, quae in jure naturali, et civili fundamentum habent. Athleta, qui in stadio forte colluctatorem occidit, sua culpa casui causam dedit; non enim id agere debebat, ut interficeret, sed ut vivum humi prosterneret, vinceretque, 1. 7. §. 4. ad leg. Aquill. Qui vicini armentum e campo fugavit, quo factum, ut pecudes metu actae in foveam forte inci dentes perirent, non caret culpa; quia operam navavit rei illicitae. Miles, qui tempore vigiliarum, aut alio in loco, quam qui ad exercitandum datus est, dum jaculis ludit, praetereuntem trajecit, casum praestat; in culpa enim est, quod licitae alioquin rei operam dedit alieno tempore, et loco, §. 4. Inst. de leg. Aquill. Item putator, qui ex arbore dejecto ramo transeuntem occidit, si prope viam publicam id factum est, neque proclamavit, ut casus evitari posset, culpae reus est, §. 5. Inst. eod.
7 · Quasi delictum factum judicis litem suam facientis.
pr.Quamvis omnia maleficia culpa commissa quasi delicta recte quidem adpellari possint; speciatim tamen hoc nomine vocantur, 1) factum judicis litem suam facientis, hoc est, male judicantis non dolo, et sordibus, quo casu verum delictum committeret, sed ex imperitia et ignorantia, princ. Inst. de obligat. quae quasi ex delict. nasc. Itaque si contra jus expressum et Ordinationes adlegatas ex imperitia judicavit, viginti aureis damnatur, et ab officio removetur, Ord. lib. 1. tit. 5. §. 4. In litis etiam expensis pro culpae, et negligentiae gradu condemnari potest, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 9., Valasc. Consult. 26., et tandem actione ex judicatu tam civiliter, quam criminaliter adcusari, Ord. lib. 1. tit. 60., Emman. 41. et 42., Alphons. 24. Judices deinde omnes tenentur intra decem dies a suscepto officio de antecessoris actis et gestis ex officio inquirere, Ord. cit. tit. 65. §. 39. cum seq. (Tit. V. §. XI.). Vid. Herald. de rer. judicat, auctorit. lib. I. capp. VII. et VIII., Thomas. de judice male judi cante.
8 · De aliis quasi delictis.
pr.Deinde ex quasi delicto tenentur dominus, vel inquilinus ob dejecta, vel effusa a suis clientibus, libertis, famulis apud eos habitantibus, non in duplum, uti jure Romano, sed in simplum, et quanti interest, §. 1. Inst. de obligat. quae quasi ex delict. nasc.: ob suspensa, et posita supra eum locum, quo vulgo iter fit, si inde alicui nocitum, 1. 5. §. 6. de his, qui effud. vel dejeo. Medici tenentur ob imperitiam medendi, §. 7. Inst. de leg. Aquill., 1. 6. §. 7. de offic. Praesid. (Tit. IX. §. III.) (Nulla apud nos lex est contra Medicos Medicorumque imperitiam. In Codice Wisigothico lib. XI. tit. 1. 1. 6. contra Medicorum imperitiam poena capitis statuta est, et Medicus continuo aegrotorum propinquis tradi jubetur, ut quod de eo facere voluerint, habeant potestatem. Illorum honorarium, seu potius salarium definitur, aliaque multa digna, quae apud nos recipiantur): stabularii ob damnum in rebus viatorum a famulis tantum, quorum opera utuntur, non ab extraneis datum; hoc enim casu non ex quasi delicto, sed ex quasi contractu obligantur, §. ult. Inst. de oblig. quae quasi ex delict. nasc. (Inst. de Obligat. et Action. Lib. IV. Tit. IV. §. IX.). De his delictis Patriae leges specialem titulum non habent; ea autem puniuntur et praestatione illius, quod interest, et mulcta quadam judicis arbitrio, quando aut legibus municipalibus, aut Politiae Magistratus decreto definita non est. Vide, sis, tamen Ord. lib. 1. tit. 68. §§. 31. et 40., et quae diximus Tit. VII. h. lib.
n1Inter quasi delieta jure numeratur misericordia intempestiva, cujus pulchrum exemplum nobis suppeditat Ulpianus in l. 7. D. Depositi. Hujus autem delicti apud nos rei sunt, qui inquisitis custodiae ipsorum demandatis elabendi potestatem faciunt, atque ita, quominus justa ab iis poena sumi possit, impediunt. Rhet. dissert. de misericordia intempestiva. Conniventia, qua quis patitur delictum fieri, quod et poterat, et debebat prohibere, si non verum, certe quasi delictum est, 1. 45. ad leg. Aquill. Quae autem incommoda in Rempublicam sequantur ex conniventia, et indulgentia Principis, Magistratus, mariti, matrisfamilias, et aliorum, qui subjectorum suorum delicta dis simulant, eisque noctem et tenebras objiciunt, multis rationibus, et exemplis ostendit Püttmannus speciali Dissert.: De crimine conniventiae.