Mello Freire 5.12De judiciis criminalibus.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Judicium criminale quid.
pr.Judicium criminale est legitima causae criminalis disceptatio, et decisio a judice competente facta (Inst. de Obligat. et Act. Tit. VII. §. I.). Illius autem tractatio non male post delictorum varias divisiones subjicitur.
n1Distinguendum hic omnino judicium legitimum, publieum, criminale, a privato judicio, et vindicta, qua majores nostri tantopere delectabantur, quibus scilicet leges ipsae jus puniendi et suas, suorumque injurias propria auctoritate vindicandi concedere videbantur, Ord. Alphons lib. 5. tit. 53. Privata haec vindicta, et puniendi jus, cujus etiam hodie apud nos exempla multa exstant, tamquam si familiare esset, et hereditarium, illis temporibus ad descendentes, et heredes una cum laesi bonis, et terra transibat. In medii aevi scripturis non nullis legimus: Ad quemcumque hereditas terrae pervenerit, ad eumdem vestis bellica, id est, lorica, et ultio proximi, et solutio leudis debet pertinere. Vide Institutiones nostras Juris Publici Tit. II. §. XXIII. Not., et Tit. IV. §. XIII. h. lib. In magno Toscanae Ducatu jus puniendi privata delicta, veluti homicidium, et injuriam, singulis concessum erat civibus ad Leopoldum usque, a quo demum revocatum art. 52. nov. Cod. Criminal. Florent. vulgat. 30. Novembr. 1786.
2 · Et quid eo contineatur.
pr.Naturam judicii criminalis, quemadmodum civilis, multa ingrediuntur, veluti judex competens, ordo judiciarius legitimus, actor, et reus, cet., Ord. lib. 3. tit. 20., et lib. 5. tit. 124. Procuratores, et Defensores ad substantiam judicii criminalis haud spectant, eidem tamen quibusdam in causis possunt adcedere.
3 · Judex, et forum competens.
pr.Judex competens is dicitur, qui in ea causa, et in eas personas, quae in judicio actoris, vel rei partes sustinent, jurisdictionem habet. Forum competens, quod illius imperio subest (Inst. de Obligat. et Act. Tit. VII. §. XXIII.).
4 · Forum maleficii competentem judicem facit.
pr.Et tale est forum delicti; adeoque judex illius loci, ubi quis maleficium commisit, competens est, et in eum animadvertere potest, qui intra fines criminalis suae jurisdictionis deliquit, Ord. lib. 1. tit. 7. SS. 1. 4., tit. 76. S. 1., lib. 3. tit. 6. in princ. et S. 4., et lib. 5. tit. 117. §. 9. Itaque ubi quis deliquit, quamvis aliunde domicilium habeat, ibi puniri debet; faciliores enim ibidem habentur probationes, Ord. lib. 3. tit. 54. §. 13. (Inst. Lib. IV. Tit. VII. §. XXVIII.).
n1Quid vero, si in alio loco delictum inchoatum sit, in alio perfectum, ac consummatum? Uterque competens judex est, salvo tamen praeventionis jure, et praerogativa, 1. 1. C. ubi de crim. ag. oport., ubi Perez. Idem dicendum de delicto in confinio jurisdictionis admisso, quando de certo loco non constat; quo casu illius coërcitio ad judicem alterutrum, qui confines terminos habet, et alterius jurisdictionem praevenit, pertinere videtur. Phoeb. P. II. Decis. 215., Mend. in Prax. P. II. lib. V. cap. III. n. 3.
5 · Et forum domicilii per viam querelae.
pr.Domicilii autem judex querelam ab eo datam, qui suae jurisdictioni subest, recipere potest ob delictum extra illius fines commissum, Ord. lib. 5. tit. 117. §. 9. ibi: E nenhum Julgador receberá querela, salvo sendo o quereloso morador na sua jurisdição, ou quando o crime for commettido em sua jurisdição, posto que o quereloso não seja nella morador.
n1Adcusationem tamen judex domicilii recipere non potest, nec de delicto ex officio inquirere; sed querelue tantum deferre ab eo, et contra eum datae, qui illius jurisdictioni subjectus est, quamvis in aliena deliquerit, et ita intelligenda Ordinatio citata. Paulo aliter Barbosa in l. Heres absens 19. §. Proinde 2. de judic. n. 41. Ratio differentiae petenda est ex diversa querelae, adcusationis, et inquisitionis natura, quae ex dicendis constabit (Tit. XIII. §. XIII. Not. h. lib.).
6 · Forum privilegiatum.
pr.Excipiendum semper forum privilegiatum ratione causae, vel personae. Itaque crimen ecclesiastium in foro ecclesiastico puniendum, Ord. lib. 2. tit. 20. Ecclesiastici in eodem foro ob crimina etiam civilia coërcendi, Ord. eod. lib. tit. 1. §. ult., et lib. 5. tit. 88. §. 16. Privilegiato deinde foro in criminalibus fruuntur milites, Diplom. 21. Octobr. 1763. SS. 2.3., 14. Febr. 1772. §. 2., 26. Febr. 1789.; itemque Militiarum Regni Equites, et Melitenses, Ord. lib. 2. tit. 12. §. 1., Extravag. 6. Decembr. 1612. §. 6. cet., quorum meminimus Institutionib. de Jur. Personar. Tit. III. §. LIV., et de Obligat. et Act. Tit. III. §. XXXII. Jurisdictio cumulativa. S. VIL Excipiuntur etiam crimina atrociora, quorum reos judices omnes in aliena jurisdictione inquirere, et capere possunt; omnibus enim jurisdictio promiscua, seu cumulativa, ut loquuntur, concessa fuit Diplom. 14. Aug. 1751., 20. Octobr. 1763. §. 7. (Tit. VI. §. XXIII. h. 1.). Judices criminales Olisiponenses inter se jurisdictione quoque cumulativa utuntur, Extravag. 25. Decembr. 1608. §. 23.
8 · Judiciarius ordo criminalis.
pr.Ordo judiciarius legitimus, id est, processus, in omni judicio tam civili, quam criminali, omnino necessarius (§. II.), est vel ordinarius, vel summarius, pro diversa criminis qualitate, et vel juris naturalis, vel civilis, adcusatorius, vel inquisitorius. Huc ergo trahenda, quae de civilibus judiciis diximus Inst. de Obligat. et Action. Tit. VII. S. IV. cum seq.; nam omnia ferme criminalibus conveniunt.
9 · Processus ordinarius.
pr.Dicitur processus ordinarius, qui ea ordine digestus est ac dispositus, quem praescribit Ordinatio lib. 5. tit. 124. Constat ex citatione, libello, exceptionibus, litis contestatione, replicatione, triplicatione, interrogationibus, dilationibus, probationibus, ceteris ex processu civili ordinario ad criminalem traductis, quae eadem Ordinatione dilucide explicantur. Locum regulariter habet in omni causa criminali.
n1Ordinem judiciarium in criminalibus aeque ac civilibus diversum pro temporum diversitate fuisse, omnes facile vident. Initio brevis erat et simplex, nullisque solennitațibus circumscriptus praeter eas, quas jus naturale requirit. Alphonsus V. suo Codice lib. 5. tit. 4. ordinem processus naturalem, paucis quibusdam adjectis, probavit. Plura addidit Emmanuel Rex tit. 1. eod.: plura Joannes III. lege 5. Jul. 1526., et 14. Aug. 1529. apud Leon. 3. p. tit. 1. II. 7. et 11., ex quibus digestus fuit titulus 124. in Codice, quo utimur. Quae quidem omnia adinventa postea fuerunt, et deducta partim ex jure Canonico, et Civili, partim ex praejudicio, auctoritateque Glossatorum, et partim demum ex Patriis legibus et moribus in criminali foro receptis.
10 · Summarius in gravioribus delictis.
pr.Processus summarius, qui hodie in capitalibus causis servatur, nullas solennitates desiderat. Ea tamen omnia hic locum habere debent, quae necessaria sunt et ad delictum, et ad delinquentem demonstrandum, veluti corpus delicti, testimonia contra delinquentem, interrogationes eidem a judice bona fide factae, et illius ad easdem responsiones, cetera, quae jure naturali ad reorum defensionem requiruntur, nullatenus praetermittenda, Ord. lib. 1. tit. 1. §. 16., Decret. 4. Novembr. 1755., Novell. 25. Jun. 1760. SS. 5. et 20., Diplom. 20. Octobr. 1763. §. 1.
n1Summarii processus mentio fit Ord. cit., et passim: qualis autem processus iste summarius, sen verbalis, ut vocant, sit, quae necessario contineat, quae ab eo abesse possint, et qua ratione, et modo instituendus, in jure nostro, quod optandum erat, definitum non est. In citatis Extravagantibus per processum summarium, verbalem, et de plano, ego intelligo processum juris naturalis. Et quamvis publice intersit, ut judicia criminalia, praesertim capitalia, brevi finem adcipiant, et celeriter, quantum fieri possit, terminentur, hoc non ita adcipiendum est, quasi nimis festinanter, vel tumultuarie tractari possint, vel eorum quidquam licet minimum omitti, quae ad substantiam judicii pertinent, vel ad necessariam reorum defensionem. Demonstrative igitur, non taxative, ut loquuntur Scholastici, videntur intelligendae praefatae Novellae Constitutiones; adeoque eisdem non substantialia processus, sed solennia tantum sunt remissa. Haec cum ita sint, reo denegari non debent exceptiones, quae ad judicem suspectum removendum spectant, vel ad testium reprobationes, cet., quae naturalis processus essentiam ingrediuntur, utut eorum in citatis Novellis expressa mentio non fiat (Inst. de Obligat. et Act. Tit. VII. §§. V. XIII. XIV.).
11 · Et levioribus.
pr.Non nunquam in levioribus delictis, quae officio judicis prosequuntur, veluti furti simplicis, armorum interdictionis, concubinatus, et similium, processus summarius admittitur; quod fit, cum a Supplicationis Domus Rectore carceres singulis mensibus invisuntur; quippe quia, eo praesente, similia delicta, habita prius criminalium judicum informatione, coërceri, et ad legum praescriptum, sola facti veritate inspecta, a Praetoribus Curiae criminalibus judicari jubentur, Ord. lib. r. tit. 1. §. 30., Diplomatt. 31. Mart. 1742. §. 7., 15. Januar. 1780., 5. Mart. 1790. SS. 6. 8. 9.
n1Jurisdictio criminalis quid, quibus competat, et quae illius natura.
12
pr.Competit jurisdictio criminalis, hoc est, potestas in facinorosos animadvertendi, iis tantum, quibus lege publica fuit concessa. In Monarchia a Regis arbitrio et voluntate pendet illius qualitas, extensio, et intentio; quippe quia ad eum dumtaxat pertinet judicium de imputatione actionum, et jus poenas infligendi. Quocumque autem modo, et quibuscumque personis jurisdictio haec criminalis a Rege data sit, Regis nomine exercetur. Itaque Regia semper inter nos dicenda est, non patrimonialis, nec vere feudalis.
n1Initio judices criminales a civilibus haud distinguebantur; nam judicibus loci ordinariis omnis jurisdictio competebat. Eodem tempore Praetores magis imperium, et correctionem, quam propriam jurisdictionem habere videbantur. Creati postea fuerunt speciales Magistratus criminales, qui vel singuli, vel cum collegis suis in criminosos animadverterent (Inst. de Jur. Publ. Tit. II. §. XIII. Not.). Donatarii jurisdictionem propriam nullam habebant, supe-- riorem, vel inferiorem, altam, bassamve, ut vocant, sed eam tantum, quae Donationis literis expresse continebatur; quam Reges, prout e Republica erat, poterant limitare, vel in totum abrogare: itaque nec vere feudalis, nec patrimonialis erat, cum eamdem non proprio, sed Regis nomine exercerent. Neque praeterea criminalis jurisdictio eisdem concessa graviora crimina unquam comprehendit, sed leviora tantum, et oeconomica praesertim, quae vel agrorum culturae, vel municipii speciali oeconomiae a Senatu decretae impedimento essent. Omnia autem Rex suo arbitro moderabatur, vel per Missos Regios (Lusitane alçadas), qui, Dominorum oppida percurrentes, illorum fraudes judiciales, et sinistram justitiae administrationem corrigebant (Inst. de Jur. Personar. Tit. III. §§. XXXVIII, ΧΧΧΙΧ.).
13 · Quae judicii criminalis partes potiores, et tractandorum ordo.
pr.Sine actore et reo judicium nullum redditur (§. II.). Cum vero actor is dicatur, qui in judicio ab aliquo quidvis dari, fieri, vel peti contendit; et reus is, quocun agitur, et unde petitur: facile patet adcusationem rei, illius defensionem, et sententiam potiores judicii criminalis partes esse, quibus plura specialia capita comprehendi solent, quae singula suo ordine summation a nobis tractanda sunt.