IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Institutiones juris criminalis Lusitani

Mello Freire 5.13De adcusationibus, querelis, inquisitionibus et de nuntiationibus.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Adcusatio quid.

pr.Dcusatio generatim dicitur legitima publici, privative criminis a publica, privatave persona ad judicem competentem facta delatio. Itaque adcusatio ambitu suo comprehendit querelam, inquisitionem, denuntiationem, et actionem quamcumque criminalem. Atque hi hodie sunt crimina inquirendi, et persequendi modi.

2 · Et quotuplex.

pr.Dividitur in publicam, et privatam, quatenus publica, privataque crimina persequitur. Quae in judicio persequuntur vel per specialem actionem, quam nos querelam dicimus, vel per generalem, specialemve inquisitionem, vel per simplicem actionem criminalem ad damni reparationem, et poenam. Denuntiatio vera adcusatio non est, sed viam ad adcusationem et inquisitionem sternit.

3 · Adcusandi licentia.

pr.Adcusandi licentia, cum utilis aeque ac periculosa Reipublicae esse possit, caute suscipienda, nec promiscue omnibus concedenda est, prout eleganter docet Cicero pro Sexto Roscio S. XX. Adcusatio publica quando, et quomodo admittenda, et de inscriptione in crimen.

4

pr.Adcusatio publica non nisi in publicis criminibus, quae quivis e populo adcusare potest, admittitur. Qualia autem haec sint, constat ex Ord. lib. 5. tit. 117. in princ. Non admittitur sine fidejussore idoneo de expensis, et damno dato, et jurejurando de adcusatione bona fide, et publicae tantum vindictae causa instituenda et prosequenda, ead. Ord. §. 6. Debet etiam adcusationem praecedere querela de crimine apud competentem judicem facta, Ord. cit. §. ult.; quae, quamvis de homicidio speciatim loquatur, de omnibus publicis delictis intelligenda est. Inscriptio in crimen, qua, non probata ad cusatione, ad simile supplicium, quod reo subeundum erat, adcusator se obstringit, in usu non est. Cautionem quoque permanendi in judicio usque adl sententiam, quam jus Romanum requirit lege 3. C. de his, qui adcus. non poss., hodie adcusator non praestat.

n1Criminum pul blicorum per privatos adcusatio, vel quia multa secum tra hit incommoda, vel quia vulgo creditur officio boni viri 1 parum convenire, hodie fere in foro igno, ratur. Subrogatae illius loco fuerunt inquisitiones generales, et speciales querelae, et adcusationes per Procuratores fiscales. Adcusationis tamen usus prohibitus non est, quinimo expresse permissus, Ord. lib. 5. tit. 117. §. 16. cum seq., modo querela apud judicem competentem prius instituatur, de eademque sententia pronuntietur, Ord. cit. §. ult.; publice enim interest, ut de crimine publico, judice inscio, adcusatio non admittatur. Quod vero crimina publica e populo quivis adcusare possit, a jure Romano deductum est, et vix hodie obtinet, posteaquam officio judicis, et ad justitiae Promotoris instantiam similia crimina in foro vindicari coeperunt.

5 · De his, qui adcusare non possunt.

pr.Adcusare possunt quicumque speciatim non inveniuntur prohibiti. Hoc autem officium cum Reipublicae periculosum esse possit (§. III.), ab eo arcentur, qui rem vel non satis intelligunt, veluti impuberes, et minores, vel qui reo terrori esse possunt, veluti Magistratus, eorumque Officiales, ceterique potentiores; vel qui sexus verecundiam, pietatemve adcusando laedunt, veluti liberi, et liberti patrem, matremve, aut patronum, vel feminae alios adcusantes, vel denique reo quoquo modo suspecti, quales sunt inimici, Ord. lib. 5. tit. 117. SS. 2. et 4.; infames, et falsi testimonii convicti, adcusationesve pro quaestu habentes, S. 4.; carceribus publicis detenti, et perpetuo exsilio damnati, §. 14.; judicio criminali, vel civili condemnatus, qui alios certe adcusare potest, suum tamen adversarium etiam post finitam sententiae exsecutionem de crimine publico adcusare prohibetur, S. 13. Crimina privilegiata divinae, vel humanae majestatis, adulterinae monetae, falsi, cet. omnes deferre possunt, S. 2. Omnibus similiter permissum est privata delicta, quae adcusatoris personam respiciunt, et vel ad illius, vel ad suorum injuriam vindicandam tendunt, adcusare; adeoque minoribus, feminis, potentioribus, infamiae notatis, et ipsis etiam inimicis, Ord. cit. SS. 2. 3. 13., et tit. 124. §. 9.

n1Quod jus nostrum de his statuit, qui adcusare possunt, vel non, e Romanis legibus in tit. D. et C. de accusat. et inscript. depromtum est, et bona utique ratione nititur. Eidem juri debetur differentia inter publici, et privati criminis (Tit. I. §. IV. h. 1.) adcusationem, et inter crimina privilegiata, quae omnes, et communia, quae ii tantum adcusare possunt, qui nulla suspicione laborant. Romani juris, et Patrii regulae, qua privatam injuriam ulciscendi facultas indiscriminatim omnibus conceditur, et quam jus nostrum in ipsis quoque inimicis probat, atque confirmat, exceptio una adponitur Ordinatione cit. tit. 117. §. 14., in iis videlicet, qui carcere publico inclusi, et perpetuo exsilio condemnati propriam injuriam vindicare intendunt, quod eisdem praefata Ordinatione denegatur. Hujus autem exceptionis rationem me plane ignorare fateor.

6 · Quando in criminalibus Procuratores, et Defensores admittendi.

pr.In causis criminalibus, nisi levioris momenti sint, nec adcusatori, nec reo Procuratores admittuntur, Ord. lib. 5. tit. 117. SS. 21. 22., et tit. 124. SS. 14. 15., nec Defensores, Ord. lib. 3. tit. 7. SS. 2. 3. (Inst. Lib. IV. Tit. VIII. §. II.), quod juri Romano in 1. 13. §. I. de publ. judic. conforme est. Hodie tamen, cessante inscriptione in crimen, et dominio litis, cessare videtur probibitio Procuratores constituendi in criminalibus (Inst. de Obligat. et Act. Tit. III. §. XI.).

n1Per Procuratorem adcusatio de licentia Regis admittitur in Palatii Curia expedita, §. 77. ejusdem Regim. Hane autem licentiam dare prohibuit Extravag. 6. Decembr. 1612. §. 21., nec ea hodie restituta adparet in novo ejusdem Curiae, seu potius omnium Tribunalium Regimine 24. Jul. 1713. Bene autem reus potest constituere Procuratorem, qui eum non a crimine defendat, sed ab onere in judicio comparendi ex justa, et necessaria absentiae causa, qui speciatim Excusator dicitur, Ord. lib. 3. tit. 20. §.3.; quinimo feminae, minores, servi, et quivis e populo hanc excusationem in criminalibus sine mandato procuratorio adlegare possunt, Ord. cit. tit. 7. §. 3. In capitalibus tam Procuratores, quam Defensores admittendi videntur; hoc enim humanitatis officium, maxime cum de servando cive agitur, nemini denegari debet, reo etiam invito, cum non audiatur perire volens, 1. 6. de adpellat. (Tit. XXII. §. IV. Not. h. lib.).

7 · In delictis privatis adcusator simplex sine querela admittitur.

pr.Crimina privata, quae propriam injuriam continent, et damnum, quamvis ejus generis sint, ut querelam admittant, sine querela quis adcusare potest, eaque in judicio per actionem criminalem prosequi, nulla cautione, satisdationeque data, vel jurejurando praestito, Ord. lib. 5. tit. 117. §. 21. et §§. 5. et 6.

n1Inquisitiones, et querelae, cum adversarii citationem haud requirant, adeoque exorbitantes sint, et periculosae, non nisi cum juramento, et cautione de damno et expensis solvendis admittuntur; quibus praestitis, veluti purificari, et legitimari videntur: contra vero simplex adcusatio criminalis, qua de damne, et legitima poena, servato juris ordine, hoc est, reo prius citato, agitur, recta via, et ad legum praescriptum instituitur: itaque solennitates cautionis et jurisjurandi jure meritoque in illius editione omit tuntur.

8 · Adcusatoris poena, reo absoluto.

pr.Quamvis hodie inscriptio in crimen locum non habeat (§. III.); tamen in omnis adcusationis genere, sive publicae, sive privatae, reo absoluto, adcusator in expensis litis, et damni dati restitutione eadem sententia condemnatur: gravioribus utique poenis arbitrio judicis adficiendus, si in dolo versatus sit, Ord. lib. 5. tit. 118., Emman 43., Alphons. 29. 30. (Tit. XX. §. VIII. cum seq. h. lib.).

9 · De processu adcusatorio ordinario.

pr.Adcusatio legitima (§. I.) processum ordinarium requirit; adeoque citationem, libellum, contestationem, cetera, quae Ordinatione lib. 5. tit. 124. habentur. Adcusatus omnino citandus est, qui, si se defendere velit, adcusatorem citare debet, ab eoque libellus adcusatorius offerendus. In homicidio citanda occisi uxor, fiii, et consanguinei intra quartum gradum, Ord. lib. 5. tit. 124. §. 9., et tit. 130. §. 1. Libellus rite formatus continere debet adcusatoris, adcusati, et judicis ipsius nomert, crimen ipsum cum indiciis articulatim propositis, locum, et tempus, Ord. cit. in princ. Mend. in Prax. lib. V. cap. I. §. IV. Litis contestatio in genere suo comprehendit exceptiones tam dilatorias, quam peremtorias, quae rei defensionem quoquo modo 1 continent. Illarum numero sunt judicis incompetentis, suspecti, praeventionis, adcusatoris inhabilis, libelli inepti, cautionis nondum praestitae. Harum quaecumque adcusationi finem imponunt, et litem perimunt. Responsio adcusationi praestita contestationem facit negativam, vel adfirmativam cum excusatione, generalem, vel specialem; quocumque autem modo concipiatur, contraria esse debet articulato libello, Ord. tit. 124. §. 1. Replicationes, triplicationes, dilationes probatoriae, probationes judiciales, reprobationes, et interrogationes tam ex officio, quam ad adversarii petitionem faciendae; et, ut verbo dicam, omnes fere petendi, et probandi modi, qui in civili judicio obtinent, in criminali ordinario locum habent, Ord. cit. tit. 124. in princ., et SS. I. 2. 4. 5. 24. et passim, Ordi

n1Ordinarius hic processus in privatis delictis servandus, cum quis propriam injuriam persequitur, et in publicis quoque, cum privatus illorum solennis adcusator est, quod raro fit. Idem servandus, cum Justitia adcusatoris vicem sustinet, et ex officio in criminosos inquirit, eosque adcusat. Excipiuntur crimina privilegiata, quorum processus summarius est (Tit. XII. §. X.). Ad reorum defensionem quod adtinet, praeter ea, quae suis locis adnotabimus, haec interim tenenda: et 1) quod in causis gravioribus reus possit etiam post apertas et publicatas adtestationes causas delicti excusantes adlegare, Ord. tit. 124. §. 8.: 2) et judex testes tam pro actore, quam pro reo in quacumque judicii parte ex officio inquirere; secus ad petitionem adversarii, nisi causa ejus conditionis, et in eo statu sit, ut testium novum examen, vel novos recipiendos testes exposcat, tit. 124. §. 7., Phoeb. P. I. Arest. 136.: 3) quod plures ejusdem delicti socii eodem processu, et apud eumdem judicem competentem in prima instantia sint liberandi, tit. 124. §. 11., et lib. 1. tit. 79. §. 31., Cabed. P. II. post Aresta: 4) quod reo dentur interrogationes, et responsiones initio litis a judice factae, priusquam eamdem contestetur, si eas petat, et ad suam defensionem necessarias esse adfirmet, Phoeb. P. I. Arest. 137.: 5) quod, actione criminali civiliter intentata, criminalis, ea pendente, locum non habeat, idem Arest. 154. et 160. Et haec in transcursu veluti adnotare satis sit (Tit. XIX. §. I.). Libelli adeusatorii, litis contestationis, replicationis, et triplicationis formulas in foro usitatas exhibent Mend. P. I. lib. V. cap. I., Camin. de libell., ejusque reformator Costa Adnott. 96. et 97.

10 · Querela qüid.

pr.Adcusationi proxime adcedit querela, alter crimina inquirendi; et persequendi modus (S., 1.). Per querelam intelligitur legitima criminis publici, vel privati, quod ad deferentem pertineat, ad judicem competentem facta delatio.

n1Querela species quaedam adcusationis est; ea quippe data, de delicto, et delinquente inquiritur, isque criminaliter in judicio adcusatur. Ab ea tamen potissimum differt, quod testes in querela dati sine citatione rei inquiran Crim 11 tur; qua per eosdem probata, ipse a judice pronuntiatur, et in carcerem conjicitur: quae aliter se habent in adcusatione sine querela; haec enim a rei in judicium vocatione incipit.

11 · Et quibus in criminibus publicis locum habeat.

pr.Crimina publica, quae querelam admittunt, Ordinatione lib. 5. tit. 117. in princ., Emman. 42. referuntur. Et talia sunt apostasia, blasphemia, perduellio, magia, homicidium, rapina, furtum alicujus momenti, falsum testimonium, numus adulterinus, lenocinium, incestus, polygamia simultanea, concubitus cum infideli, vel cum famula illius, quocum quis vivit, concubinatus incestuosus, vel sacrilegus, vis publica in Magistratus, ejusque Officiales in iis, quae ad officium suum spectant, vel in privatos ab hominum multitudine, 1 et in turba commissa, effractio carceris, carcer privatus, cet., quorum meminit citata Ordinatio. Qua in re haec summa regula est: Omnia crimina, quae flagellationis, vel exsilii temporalis poena plectuntur, querelam recipiunt. Querela extra casus speciatim lege comprehensos recepta nullius momenti est. Phoeb. P. I. Decis. 69. n. 1.

12 · Et privatis.

pr.Privata delicta non omnia querelam recipiunt; sed tria haec tantum. Recipitur ergo querela de adulterio, de arboribus frugiferis caesis, Cabed. P. I. Decis. 126., et pro vulneribus sanguinolentis, vel contusionibus, de quibus constare debet vel per ocularem inspectionem, vel per instrumentum a Tabellione judicis auctoritate confectum, Ord. lib. 5. tit. 117. §. 1. Privata alia delicta, veluti injuria, damnumve datum, via ordinaria per simplicem adcusationem persequuntur, ead. Ord. S. 5.

13 · Quo tempore proponenda.

pr.Querela perfecta intra annum a die commissi delicti proponenda est, et testes a querelante nominati intra viginti dies ab illius receptione producendi, Ord. lib. 5. tit. 117. SS. 1. et 18., et tit. 2. §. 4. eod. lib. Anno enim praeterlapso, renuntiatio quaedam tacita a lege inducitur, et locus fit justitiae adcusationi; quam tamen querelans, si velit, juvare potest; itaque non jam admittendus, tamquam verus adcusator, sed tamquam merus et simplex justitiae adjutor, Ord. cit. tit. 117. §. 19., in fin. ibi: Porem se quizerem ajudar a Justiça, podel - o - hão fazer.

n1Saepe in jure nostro mentio fit querelae perfectae, veluti Ord. lib. 5. tit. 2. §. 4., et tit. 117. §. 12.; et inde consequitur dari etiam querelam imperfectam: alterutra autem qualis sit, eodem jure expressum non est. Ego perfectae nomine intelligo solennem, et legitimam, de qua Ord. lib. 5. tit. 117. speciatim agitur, quae quidem eo modo in judicio tractanda, qui ibidem definitur: imperfectae autem simplicem adcusationem, seu querimoniam, hoc est, actionem criminalem, qua reus via ordinaria, id est, per citationem, libellum, contestationem, cet. in judicio adcusatur. Itaque querela perfecta intra annum a commisso delicto interponenda; cum enim sit specialis agendi modus extraordinarius et periculosus, quippe quia in reum non citatum, nec auditum proponitur, illius interponendae tempus coangustari debet, non amplificari. Idem de vera, et propria adcusatione dicendum, cum apud nos non nisi querela data admittatur, Ord. eit. tit. 117. §. ult. Simplex autem adcusatio sine querela, id est, mera persecutio criminalis, qua injuriae, et damni reparatio, et poena legalis petitur, cum modo ordinario in judiciis usitato tractetur, perpetua est, et vicennio durat, Ord. cit. §. 1. vers. E passado o anno, et lib. 4. tit. 79., et lib. 1. tit. 84. §. 23. in fin., 1. 22. C. ad leg. Cornel. de fals., 11. 1. 3. D. de requir, vel absent. damn., 1. 13. de divers. tempor. praescript. (Inst. de Jur. Rer. Tit. IV. §. XIV., et Tit. XXIII. §. II. h. lib.). Querelam desertam, vel intra annum ab illius receptione non praesentatam, judex ex 1. 1 officio prosequitur iis in casibus, in quibus justitiae locus est, Ord. tit. 117. §. 19. Quales autem hi sint, declarat Ordinatio eod. lib. tit. 122., Emman. 42., Alphons. 58. Querelam deserentis haec poena est, 1) quod ad eam repetendam, et prosequendam non admittatur, tamquam verus adcusator: 2) quod adcusatio a justitia suscepta expensis querelantis fiat: 3) quod in carcerem is detrudatur, si bona, unde expensas solvat, non habet, nec fidejussorem de eisdem solvendis, nisi probet desertioni causam dedisse non malitiam, sed paupertatem: 4) quod, reo sententia judicis condemnato, nulla ei adplicanda sit poena, nec ulla danda pro damno adcepto satisfactio, Ord. cit. tit. 117. §. 19.

14 · Instrumentum querelae quae debeat continere.

pr.In actione querelae speciale est, 1) ut querelans juret se non calumniandi animo, sed justa de causa, et virtutis amore de crimine conqueri: 2) ut testes dati proprio nomine, cognomine, officio, et habitatione designentur: 3) ut non alios quam a querelante nominatos judex inquirat: 4) ut querelae instrumentum conficiatur, a judice et querelante subscriptum: 5) ut fidejussor idoneus ab eo detur de damno et litis expensis solvendis, Ord. lib. 5. tit. 117. §. 6.

n1Jusjurandum nunquam remittitur; pertinet enim ad causam publicum: fidejussio autem in querela privata remittitur. Eam tamen praestare debent Officiales justitiae, Clerici, Religiosi, Militiarum Equites, utut injuriam suam, et interesse in judicio prosequantur, et potentiores tandem omnes, cum non facile possint de sumtibus, et damno conveniri, Ord. cit. tit. 117. §§. 6. 7. 8., et lib. 3. tit. 92. (Inst. de Jur. Publ. Tit. V. §. XXXVII.). Simplex adcusatio criminalis sine ulla fidejussione, et jurejurando recte instituitur, neque adcusator illud praestare cogitur, nisi ab adversario expresse petatur; et eo omisso, non vitiatur adcusatio (§. VII. h. t., et Inst. de Obligat. et Act. Tit. XIX. §. VIII.). Quae aliter se habent in querela perfecta.

15 · Inquisitio quid, et quotuplex.

pr.Inquisitio (Lusitane devassa), alter in crimina, et criminosos inquirendi modus (§. I.), fit a judice ex officio, in quo a querela, et simplici adcusatione differt: eaque vel generalis est, cum de delictis, et delinquentibus generatim inquiritur; vel specialis, quae in determinatum delictum, et personam dirigitur. Coccej. Disp. XXIV. de eo, quod justum est circa inquisitionem.

n1Inquisitiones devassas nos dicimus, vel quia publicae sunt, et omnibus patent, unde verbum devasso, devassar; vel quia sine partis citatione fiunt. Dicuntur inquisitiones generales, non solum quae de delictis generaliter, et delinquentibus instituuntur; verum etiam, quae in certas personas, veluti Officiales Justitiae, sine ulla criminis suspicione statis definitisque temporibus diriguntur: speciales, quae delictum certum, veluti homicidium, vulnusve nocte inflictum, quod ad judicis notitiam pervenit, persequuntur. Leit. de jur. Lusit. tract. de inquisitionibus Quaest. I.

16 · Ejus origo.

pr.Processus inquisitorius originem suam debet juri Canonico, id est, Innocentio III. in capp. 14. 16. 17. 24. de adcusat., cap. 31. de simon.: adcusatorius juri Romano, quo jure nocens, nisi adcusatus fuerit, condemnari non potest, Cic. pro Sex. Rosc. Amer. §. XX., 1. 6. de munerib. et honorib., 1. 38. §. 7. ad leg. Jul. de adult.: adcusatio per viam querelae Patriis legibus, et moribus.

n1Inquisitionem criminalem sine adcusatore, et officio judicis susceptam Romani ignorabant, et cum eis majores nostri; postea vero quam Decretales in foro magnam auctoritatem habere coeperunt, nihil magis, quam inquisitiones has, leges nostrae probarunt. Negari tamen non potest, quod a Regni initio Reges ipsi per se, vel per Missoś Regios (Tit. XII. §. XII. Not. h. 1.), homicidas, latrones famosos, viarumque grassatores conquirerent; ast inde non sequitur, ut, iis comprehensis, locus non fuerit adcusationi. Aliud est enim criminosos conquirere, et comprehendere, quo munere apud Romanos fungebantur Irenarchae, Nuntiatores, Curiosi, et Stationarii, qui quos conquisiverant, adcusare tenebantur: aliud in delinquentes generatim, vel speciatim, nemine deferente, inquirere non jam de criminibus manifestis, et notoriis, vel in judicio confessis, sed de occultis, de quibus vix suspecti erant. Apud nos Magistratus majores, veluti Corregedores, Meirinhos Adiantados, Sobrejuizes, criminosos compréhendebant;, eorum namque praecipuum munus erat in id operam dare, ut provincia a latronibus, hostibus, et maleficis hominibus purgaretur; quem in finem tribunalia ambulatoria, dicta alçadas de justiça, extra ordinem non semel constituta fuisse scimus (Inst. de Obligat. et Action. Tit. XXIII. §. IX.). Qui omnes cum civium querelas audire, et testes ab eisdem productos de gravioribus criminibus interrogare consueverint; inde querelae specialis actionis nomen venit; et inde fortasse inquisitionum, id est, devassas, quas initio ab eisdem judicibus proprio formatas ingenio, ipsi postea legumlatores ad Canonici juris scita non modo adprobarunt, verum etiam longe lateque, uti fieri solet, produxerunt.

17 · Inquisitiones generales.

pr.Inquisitioni generali hodie locus est, quamvis nullus publicus clamor, praesumtio, vel infamia de crimine detur; in certum enim, et determinatum delictum non dirigitur. Quapropter ejusmodi inquisitio, cum extraordinaria sit, exorbitans, suspecta, et nimis periculosa, de criminibus tantum gravioribus, et in jure nominatim expressis admittenda est, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 68. Jubentur praeterea judices ordinarii contra antecessorem, et illius Officiales intra decem dies ab officio suscepto inquisitionem generalem instituere, et intra triginta terminare, ead. Ord. §. 39. Testes autem nec magis, vel minus quam triginta debent inquirere, Ord. cit. §. 39., Phoeb. P. I. Arest. 106., fide dignos, et omni exceptione majores, §. 61., idem P. II. Arest. 116. Pertinent hujusmodi inquisitiones ad officium judicis ordinarii, vel foranei, et praesertim ad Provinciae Praetorem, Ord. lib. 1. tit. 58. §. 31.

n1Quamvis Innocentius III. inquisitiones generales non aliter admittere videatur, quam super illis, de quibus clamores aliqui praecesserunt, capp. 21. 24. de adcusat.: tamen hodie per viam inquisitionis proceditur, omni infamatione, et clamore cessante, Cabed. P. I. Decis. 78. Quae vero inde timenda Religioni, Reipublicae et civibus summe exitialia, facile unusquisque intelligit, et Regia ipsa Ordinatio agnoscit lib. 1. tit. 65. §. 31. his verbis: Por se evitarem os inconvenientes, que contra serviço de Deos, e nosso se seguirião de se tirarem devassas geraes, mandamos a todas as Justiças que as não tirem. Vide, sis, Boehmer, Jur. Eccles. Protest. ad tit. de adcusat. §. LXXXI., Thomas. de origine processus inquisitorii.

18 · Et speciales.

pr.Tolerabiliores sunt inquisitiones speciales; delictum quippe certum, et determinatum supponunt, et persequuntur. Instituendae intra octo dies a delicto commisso, et intra triginta finiendae, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 31. Testes numero triginta etiam hic requiruntur, nisi inquisitiones ad partium petitionem factas excipiamus, in quibus octo tantum desiderantur, Ord. dict. §§. 31. et 32. Et instituendae similiter de casibus dumtaxat in jure expressis, quemadmodum generales, cum extraordinariae quoque sint, et a juris ratione exorbitantes. Quales autem ii sint, declarat Ordinatio citata, cui subjungendae Extravagantes apud Ord. lib. 1. tit. 58. §. 31., Collect. I. Nn. 8. 9. 13., et tit. 65. §. 31. Ν. 3., Novell. 24. Octobr. 1764. §. 5. cet., quas vel solum referre longum esset. Vide, sis, Leit. de jur. Lusit. in tract. de inquisitionibus Quaest. III.

n1Specialis deinde inquisitio vel simplex est, vel qualifi cata, seu solennis. Illa nec rei citationem requirit, nec praecise infamiam de delicto; nihil enim aliud est, quam simplex informatio, seu devassa (§. XXIV. Not. h. t.). Qualificata, id est, solennis, est ipsa adcusatio justitiae officio suscepta, quam judex contra reum jam de crimine diffamatum, et suspectum, et non convictum, eo audito et citato, publicae vindictae causa prosequitur. Leit. cit. Quaest. IX.

19 · Exceptiones contra generales, specialesve inquisitiones.

pr.Processum inquisitorium nullum reddunt sequentes exceptiones, quandocumque, etiam post sententiam, opponendae: 1) quando ex eo non constat de corpore delicti, Diplom. 4. Septembr. 1765. §. 2.: 2) quando de delicto constat; circumstantiae tamen, quae delictum augent, minuunt vel excusant, non declarantur, §. 3. ejusdem Diplom.: 3) quando sine ulla denuntiatione, praesumtione, et indiciis processus ordinatus fuit; quod de speciali tantum inquisitione intelligendum; nam generalis hodie nullam infamiam requirit, Cabed. P. I. Decis, 78.: 4) quando locus delicti, causa, et tempus expressum non fuit, Ord. lib. 5. tit. 124. in princ. et S. 1.: 5) inquisitione instituta de eo crimine, de quo jam reus judicis sententia fuerat absolutus, Ord. lib. 5. tit. 130.: 6) crimine abolito, vel praescripto, Ord. lib. 1, tit. 84. §. 23. in fin.: 7) inquisitione intra triginta dies non finita, vel in qua numerus testium a lege praescriptus non habetur, vel de iis criminibus habita, de quibus ex officio inquiri non potest, Ord. lib. 1. tit. 65. SS. 31. 3g. 69.: 8) testibus ab aliis, quam a proprio judice examinatis, Ord. cit. §. 33., et tit. 7. §. 25. in fin. eod.: 9) vel a judice non competente, Ord. lib. 3. tit. 75., inimico, vel jure suspecto, Ord. lib. 3. tit. 62. §. 2., vel a Tabellione, ead. Ord.; vel denique si testes producti fide digni non sint, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 61. ibi: perguntando pessoas de boa fama, e de que se presuma, que diráő verdade, e que sabem parte das taes cousas. Mend. in Prax. lib. V. cap. III. in P. I. et II.

n1Judices competentes eos nos hic dicimus, quibus publica, privatave lege facultas de criminibus generatim, vel privatim inquirendi concessa fuit; quales in primis habentur Judices criminales, et provinciarum Praetores, quibus competit jure magistratus, Quidam tamen judices sunt, qui eadem singulari jure utuntur in iis, quae ad officium suum et speciale munus spectant, veluti Judex Indiae, et Minae, Ord. lib. 1. tit. 51, in princ. et §. 4., Auditor Olisiponensis Portorii, tit. 52. §. 11., Judex fisci, §. 36. illius Regim., Curiae Negotiatoriae Conservator, Diplom. 30. Maii 1759. Visitationes Episcoporum huc non pertinent, et ex sanctiore alio jure descendunt; non enim haberi debent tamquam verae et propriae inquisitiones in sensu juris civilis; quod si habeantur, visitatoribus non nisi legis specialis beneficio competere possunt. Equitum Judex, vel quia jurisdictione ecclesiastica utitur, vel quia saécularis de criminibus ex officio inquirendi expresse eidem data non sit, non potest de ipsorum Equitum delictis inquisitionem ullam generalem, specialemve instituere. Hi tamen a judicibus aliis quovis modo rei pronuntiati, vel comprehensi ad eumdem una cum actis sunt remittendi; ipseque novum processum criminalem ordinare debet, cum institutus apud judicem a quo nullus sit ex notorio jurisdictionis defectu, Ord. lib. 2. tit. 12. §. 1., Phoeb. P. II. Arestt. 164. et 166., Leit. tract. de inquisit. Quaest. IV. n. 21.

20 · Quae necessario contineat inquisitio generalis, et de corpore delicti.

pr.Ad inquisitionis substantiam tria haec potissimum capita pertinere arbitramur: I. an delictum sit commissum? II. a quo? III. sub quibus circumstantiis? Primum igitur de veritate criminis judici constare debet; adeoque ante omnia investigandum, an delictum exsistat; quae investigatio corpus delicti adpellatur, et totius inquisitorii processus fundamentum est, Ord. lib. 3. tit. 62. §. 1., Novella dicta da Reformação da Justiça S. 4., 1. г. S. 24. de SCto Silaniano, Boehmer. Jur. Eccles. Protest. lib. V. tit. I. de adcusat. S. XC., ubi rem hanc notabili exemplo confirmat. Quando corpus delicti formandum in delictis facti permanentis, vel transeuntis.

21

pr.In delictis facti permanentis, quae post se vestigium relinquunt, corpus delicti fit per ocularem inspectionem, Medicis, et Chirurgis arcessitis. In homicidio itaque cadaver, et vulnera per peritos inspicienda; armorum, cicatricum, et veneficii qualitas examinanda (Tit. VIII. §. XII. h. lib.). In furto ablatarum rerum qualitas, valor, et designatio investiganda, et an ostia sint fracta, scalaeve admotae. In facti transeuntis delictis corpus formatur ex conjecturis, quae ad ocularem inspectionem propius adcedant, et ex testium summario examine, qui de patrato delicto deponant. Ea igitur omnia, quae maleficium, et illius qualitatem et circumstantias demonstrare possunt, a judice indaganda sunt, priusquam ad specialem inquisitionem deveniat, de quibus instrumentum a Tabellione conficiendum, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 38., et lib. 5. tit. 117. §. 1., Boehmer. cit., Heinecc. Elem. Jur. Germ. lib. III. cap. IX. §. CCCXLVIII.

22 · Auctor delicti constat ex conjecturis, vel ex testium depositione.

pr.Posteaquam per inquisitionem generalem de delicto satis constitit, de illius generaliter auctore, et circumstantiis inquirendum (S. XX.). Auctor quis sit vel ex conjecturis, vel ex testium jurata depositione constat. Circumstantiae nunquam omittendae, eis enim natura delictorum quam maxime alteratur.

23 · Quae conjecturae ad specialem inquisitionem requirantur.

pr.Per conjecturas argumenta illa intelligimus, quae, quamvis delictum, et delinquentem non probent, fidem tamen aliquam de eo commisso, et illius auctore faciunt. Haec autem vel remota sunt, vel proxima, communia omnibus delictis, vel singulis propria, de quibus suo loco (Tit. XVIII. §. II. h. 1.). Hic tantum tenendum, sine conjecturis, seu indiciis proximis, et propriis delicti (quae autem haec sint, arbitrio judicis necessario relinquendum), nec capturae reorum, nec inquisitioni speciali locum esse.

24 · Quando a judice facienda.

pr.Ad inquisitionem specialem tandem deveniendum, quoties per generalem de corpore delicti constat, et indicia resultant, quae personam certam de crimine suspectam reddant. Hanc inquisitionem solus judex dirigit, qui in loco judicii, vel propria domo reum solutum, vel captum, adeoque ante, vel post inquisitionis generalis pronuntiationem, praesente Tabellione, de patrato delicto inquirere potest.

n1Inquisitiones generales Leitanus cit. vocat devassas, eas que tamquam simplices informationes habet, speciales autem adpellat ipsam rei adcusationem et judiciariam, specialemve inquisitionem ex officio susceptam (§. XVIII. Not.).

25 · Et de modo, quo reus inquirendus.

pr.Specialis inquisitionis finis est, ut eo certius et celerius constet, an inquisitus verus criminis auctor sit, verus reus, an innocens. Ex quibus consequitur, 1) inquisitum interim pro reo, et ante sententiam condemnatoriam habendum non esse: 2) inquirendum primum generaliter de nomine, aetate, officio, et habitatione: 3) de eo tantum crimine, de quo suspectus est, et inquisitio generalis praecessit: 4) et sine jurejurando, ne occasio perjurii detur, Ord. lib. 3. tit. 53. §. 11.: 5) ipsum per se inquirendum, non per curatorem, defensorem, vel procuratorem, in aliis articulis, responsoriis exceptis, omnino concedendum: 6) eumdem placide, et sine concussione examinandum: 7) a dolosis persuasionibus, et promissionibus sub spe impunitatis, vel poenae mitigandae causa factis abstinendum: 8) et a captiosis, et implicatis interrogationibus illius captui haud adcommodatis: 9) et ab omni denique suggestione; quo nomine etiam dolum, quem bonum vocant, intelligimus, Coccej. Disput. LXXVI. de suggest. cap. ult. a n. 19.: 10) in ipso examine ad inquisiti vultum, pallorem, et similia extrinsecus signa respiciendum, Ord. lib. 1. tit. 86. §. 1., 1. 10. §. 5. de quaestionib.: 11) responsionem eisdemmet verbis, quibus ille usus fuit, ab actuario fideliter adnotandam, Ord. lib. 1. tit. 79. §. 3o., et lib. 5. tit. 117. §. 11.: 12) eamdem, finito examine, eidem praelegendam, ut errorem quomodocumque commissum possit corrigere, Ord. cit. tit. 79. §. 30.: 13) inquirendum de singulis criminum circumstantiis, quae separatim singulis articulis, interrogationibusve, ut eo facilius intelligantur, declarandae; 14) et de criminis sociis, quatenus plerumque crimen cum sociis committitur: 15) momenta defensionis reo indicanda: 16) probationes, et conjecturas contra eum facientes communicandas, cet., quae ex dicendis (Tit. XVII. §. XI. h. 1.) patebunt. Boehmer. Elem. Jurisp. Crim. Sect. I. cap. X. §. CLXXXV.

26 · Denuntiatio quid.

pr.Denuntiatio, hoc est, simplex delatio criminis sine animo adcusandi, viam ad inquisitionem parat. Denuntians nec de expensis cavere, nec crimen denuntiatum, cujus vindictam judici committit, probare tenetur; in quo ab adcusatione et querela distinguitur.

27 · Quotuplex.

pr.Est vel publica, quando delator suum nomen prodit; vel occulta, quando illud celat; jurata, vel simplex, vel voluntaria, quam denuntians sua sponte, vel necessaria, quam lege jubente facit.

n1Huc non pertinet nec denuntiatio evangelica, de qua Matth. XVIII., nec judici ecclesiastico facta eum in finem, non ut in delictum ex officio judicialiter inquirat, sed ut de eo suspectum pastorali officio corrigat, et Domino lucretur, et bonis adhortationibus ad illud sponte confitendum inducat.

28 · Jure nostro probata.

pr.Has denuntiationis species leges nostrae probant. Nam occultam, et necessariam non modo admittunt in crimine blasphemiae, Ord. lib. 5. tit. 2. §. 5., perduellionis, tit. 6. §. 12., adulterinae monetae, tit. 12. §. ult., criminis nefandi, et similium, tit. 13. §. 5.; verum etiam delatores praemiis adficiunt Ordinationes citatae. Itaque voluntariam denuntiationem, sive publicam, sive privatam, hoc est, aperto, vel suppresso nomine, de publicis omnibus delictis admittere videntur, in quibus inquisitioni generali, specialive, vel querelae locus est, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 31. vers. E isso mesmo, et lib. 5. tit. 118.: necessariam in quibusdam tantum lege nominatim expressis.

29 · Secreta an admittenda.

pr.Hoc tamen juris criminalis caput, quod secretas denuntiationes admittit, magna ubique emendatione, si dicendum quod res est, indigere videtur. Egregie divus Paulus in Act. Apostolor. XXV. 16.: Quia non est Romanis consuetudo ' damnare aliquem hominem, prius quam is, qui adcusatur, praesentes habeat adcusatores, locumque defendendi adcipiat ad abluenda crimina.

n1Optandum erat publicae privataeque securitatis causa, ut occultis delatoribus omnis abrogaretur fides. Beccaria in Tract. Dei delitti, et delle pene tom. I. pag. 28. edit. Venet. 1781., Mr. Bernardi Principes des loix criminelles P. III. §. II. Nam si quid reprehensione dignum quis committit, cur non aperto Marte oppugnetur? Si autem innocens est, nec bona fides, nec recta ratio patitur, ut diu ei impingatur ab ignoto adversario, cujus laqueos occulte positos evitare non potest. Legi omnino hic meretur Cicero pro Sexto Roscio Amerino §. XX., ubi odiosa delatorum natio vivis depingitur coloribus, et acriter perstringitur.

30 · Et quibus sub conditionibus.

pr.Haec autem non ita intelligi volumus, quasi occultae delationes nunquam locum habere possint: cum enim Reipublicae intersit de. licta haud manere impunita, et facinorosi noctem peccatis, fraudibusque suis quaerant, eisque nubem veluti objiciant, illorum denuntiatio saepe utilis est; itaque certis sub conditionibus admittenda videtur: 1) de delictis gravioribus, praesertim committendis, non de jam commissis et perfectis: 2) de iis dumtaxat, quae contra Principem perpetrantur, vel Rempublicam, verb. grat., perduellionis, proditionis, falsae monetae, cet.: 3) providendum, ne delatores in re testimonium dicant, aut in rei necem cum testibus coëant: 4) testibus e delatorum gente domove productis vix credendum: 5) inimici, vel quavis alia justa ratione suspecti, vel maligni, inquietive hominis denuntiatio nunquam admittenda; sed illius tantum, quem vitae honestas, et boni mores commendant: 6) denuntiato denuntiatoris nomen manifestandum, si adpareat ad suam defensionem fundandam, vel ad avertendam inquisitionem esse necessarium: 7) vinculo sanguinis, et intimae amicitiae aliquid indulgendum; adeoque filii, consanguineus, amicus, vel non cogendi parentes, proximiores conjunctos, et amicos denuntiare; vel, si unquam cogendi, eosdem licet non denuntient, non propterea capite possunt damnari, sed vel omnino excusandi, vel extra ordinem pro delicti, et circumstantiarum qualitate mitius puniendi. Auctor libri, qui sub tit.: Derniers sentiments des plus illustres personnages condamnés à mort, Parisiis prodiit ann. 1775., tom. I. pag. 470. haec habet: Tous les gens de bien pleurerent un homme, qui périssoit à l'âge de trente cinq ans, pour n'avoir pas voulu dénoncer son meilleur ami (Tit. V. S. XIII. h. lib.). 8) Admittenda tandem denuntiatio de delictis specifica, et iis circumstantiis instructa, quae judici ad fidem denuntiatori habendam animum inducunt; 9) et de iis tantum, quae diutius sine scandalo dissimulari, vel sine periculo tolerari non possunt, uti loquitur Pontifex in cap. 24. de adcusat.: 10) praestandum denuntiatori jusjurandum de veritate delatorum; itaque nihili facienda denuntiatio in scriptis suppresso nomine facta. Boehmer. Jur. Eccles. Protest. ad tit. de adcusat. §. XCII. cum seq., Püttmanus Opuscul. Jur. Criminal. Prolus.: de delatoribus praemiis haud excitandis.