Mello Freire 5.14De pronuntiatione reorum.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Pronuntiatio quid.
pr.Pronuntiatio (Lusitane pronuncia) nihil aliud est, quam judicis decretum super inquisitione, vel querela datum, quod nomen rei continet, et modum, quo se ab objecto crimine purgare debet.
2 · Differt a sententia criminali.
pr.Differt a sententia absolutoria, vel condemnatoria, quae reum absolvit, vel condemnat, et causam criminalem decidit; cum pronuntiatio reum de crimine dumtaxat suspectum reddat, et pro qualitate suspicionis, et criminis liberationis (livramento) modum ab eo tenendum declaret.
3 · Diversi pronuntiandi modi.
pr.Pronuntiatio judicis super inquisitione, vel querela, et rei de crimine objecto liberatio, vel ordinaria est, quando reus solutus se purgat a crimine; vel specialis, quando securus, vel captus se liberat. Et hos diversos pronuntiationis et liberationis modos in foro tandem receptos generaliter adprobare videtur Ordinatio lib. 5. tit. 23. in fin. princ., et tit. 117. SS. 18. et 19., Leit. de Jur. Lusit. Tract. III. de inquisit. Quaest. X.
4 · De reo capiendo quando locum habeat.
pr.Pronuntiatio de reo capiendo ferenda est in delictis dumtaxat gravioribus, quibus poena corporalis, vel carceris jure sit inflicta, habita prius legitima probatione, quae, si judicialis foret, ad delatum ordinaria, vel saltem extraordinaria delicti poena condemnandum sufficeret. Et haec summa regula est.
5 · Et quae inde consectaria.
pr.Ex quo consequitur 1) judicium crimihale non esse a delati captura incipiendum: 2) ad eam decernendam non satis esse morientis quierelam; 3) nec suspicionem de fuga; nec 4) famam, vulgive rumorem de delicto; nec 5) informationem mere verbalem: 6) necessariam esse scriptam, ex actis, et summario constantem; 7) et probationem non qualemcumque, sed legitimam, id est, ple nam vel semiplenam, ut vocant, quae, licet non sufficiat ad rei condemnationem, satis est in delictis gravioribus ad illius capturam.
n1Verus dumtaxat reus, vel praesumtus in carcerem conjiciendus: praesumtio autem non nisi ex testibus in querelae, inquisitionisve instrumento, utut parte non citata, productis deducenda est. Merae conjecturae non sufficiunt: sufficere tamen videntur vehementes ad capturam, Leit. de inquisit. Tract. III. Quaest. X. n. 4., quamvis non sufficiant ad condemnationem, prout suo loco dicemus (Tit. XVIII. Crim. 12 §. V. h. 1.). Multum autem hic tribuendum prudentis judicis arbitrio, Ord. lib. 5. tit. 117. §. 12. in fin. In rixa Magistratus sine ulla inquisitione, et verbali tantum informatione eos comprehendere potest, quos in culpa esse existimaverit, intra biduum tamen relaxandos, ea non for mata, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 37. In criminibus capitalibus de eisdem delatos capere similiter potest, qui e carcere omnino sunt liberandi, culpa intra octo dies non formata, Novella dieta Da reformação da Justiça 6. Decembr. 1612. §. 14. Duos hos casus si excipiamus, in carcerem is tantum conjiciendus videtur, qui per querelam perfectam, vel inquisitionem specialem criminosus adparet, et haec est regula Ordinationis lib. 5. tit. 119. in princ., quam multiplices Alphonsi IV., Petri I., et Joannis I. leges confirmant, quarum meminit Ordinatio Alphonsina eod. lib. tit. 58. (Tit. XV. §. X. Not. h. 1.). Nobiles primi ordinis non capiuntur sine Regis licentia, Ord. cit. tit. 119. §. 3. Qui in alterius territorio est, per literas rogatorias ad illius judicem datas capiendus, quae continere summatim debent nomen delinquentis, delictum, et probationis genus, Ord. tit. 119. §. ult. (Inst. de Obligat. et Act. Tit. IX. §. X.). Adversus decretum de reo capiendo recte interponitur gravamen. Phoeb. P. I. Arest. 101., Mend. in Prax. P. II. cap. I. §. I. n. 1.
6 · Pronuntiatio de reo tamquam securo liberando.
pr.Pronuntiatio, quae reo concedit, ut tamquam securus liberetur, magis ex praxi, stiloque forensi, quam ex legibus derivatur. Locum habet in criminibus levioribus, quae securitatis literas ab eodem judice concedendas admittunt; * et in gravioribus etiam non plene, et ut oportet probatis, ad capturam scilicet quod adtinet decernendam, Ord. lib. 5. tit. 117. SS. 18. et 19. ibi: quando pelos summarios das querelas não for tanto provado, per que os querelados devam ser presos. Et ita nimirum hanc praxim, quam sine lege esse fateor, defendit noster Leit. loc. cit. nn. 20. et 21.
7 · Pronuntiatio ordinaria, et liberatio.
pr.In criminibus levioribus occasione generalis alicujus inquisitionis cognitis locum habet pronuntiatio, quam dicimus ordinariam, vel quia de ordinariis fit criminibus, vel quia ordine judiciorum ordinario instituitur, vel quia reus solutus se defendit; qui propterea ante sententiam nec capi potest, nec in audientia residere tenetur. Leit. cit. n. 22.
n1In capitalibus quoque delictis, reo capto, liberatio ordinaria eidem concedenda, et crimen modo ordinario per libellum, contestationem, cet. adcusandum, ipseque de fendendus, quando delictum ex inquisitione speciali contra reum habita, illiusve confessione plene et perfecte probatum non adparet: quo casu summariae locus non est.
8 · Testibus in inquisitorio processu productis nulla fides adhibenda.
pr.Hic tandem monendum, testibus in querela, vel inquisitione tam generali, quam speciali productis fidem vix ullam adhibendam esse in iis, quae ad causae criminalis decisionem, vel condemnationem spectant; quippe quia absque partis citatione sunt producti, Ord. lib. 1. tit. 86. in princ. Fidem tamen judici faciunt ad querelam, inquisitionemve pronuntiandam. 12.
n1Testes coram adversario examinandi, vel saltem, eo praesente, jusjurandum eisdem deferendum, Ord. cit. tit. 86. in princ. ibi: O qual juramento lhe será dado perante a parte, contra quem he chamada, se ella a quizer ver jurar, et lib. 3. tit. 62. §. 1. ibi: perguntando as testemunhas outra vez, e vendo a parte como jurão (Inst. de Obligat. et Action. Tit. XVII. §. VI.).
9 · Nisi judiciales efficiantur, et hoc quomodo intelligendum.
pr.Fidem igitur nullam faciunt testes, parte non citata, producti, nisi iterum cum illius citatione examinentur, Ord. lib. 3. tit. 62. §. 1., vel a reo tamquam judiciales habeantur, et adproben tur, de quo speciatim instrumentum conficiendum est ab eodem subscriptum, et fide Tabellionis, duorumque testium munitum, Ord. lib. 1. tit. 24. §. 20., et lib. 3. tit. 32. §. 1. Haec tamen non ita adcipienda velim, quasi testes judiciales redditi per consensum, et expressam ratihabitionem adversarii perfectam probationem faciant in delictis praesertim gravioribus, vel in omnibus judiciis criminalibus indiscriminatim admittantur; sed quod processum inquisitorium, summo jure ob omissam eitationem invalidum, validum non nunquam effi ciant, salvis semper reo exceptionibus; quod sum me notandum est. Nam in criminalibus nunquam juris fictiones admittendae, nec juris praesumtiones, quemadmodum in civilibus, sed verae tantumm probationes (Tit. XVII. §. VII. h. 1.).
10 · Et quae inde consequantur.
pr.Quae cum ita sint, recte inde consequitur 1) reum, qui testes justitiae fecit judiciales, non prohiberi eosdem confutare, et rejicere; nam ratihabitatione juri suo non renuntiavit, sed effectum, et solennitatem tantum citationis in illius favorem a lege introductam, eadem adprobante, supplevit, ac remisit: 2) hanc ratihabitionem, seu renuntiationem in levioribus tantum delictis, quibus poena pecuniaria est imposita, locum habere posse: 3) nullius momenti et effectus esse in ca pitalibus, vel similibus, quae poenam capitis infamiae, vel exsilii supra decem annos admittunt: 4) itaque his in criminibus sponte licet a reo factam non admittendam, et testes iterum, eo citato et praesente, examinandos; fieri enim potest, ut in hoc secundo examine quaedam addant, vel detrahant in ejus favorem: 5) testes mortuos, vel a Regno absentes in criminalibus fidem non facere, sed in civilibus tantum; et ita intelligendae Ordinationes lib. 3. tit. 16. §. 1. in fin., et tit. 62. §. 1.: 6) in processu summario ad praescriptum Ordinationis lib. 1. tit. 1. §. 16., quo reus jubetur intra quinque dies de jure et facto dicere, testes in inquisitione productos, eo eitato et praesente, esse examinandos, eodem licet invito et repugnante; cum nemo sit dominus membrorum suorum, nec praeterea auctoritas judiciorum, et nostrorum temporum humanitas patiatur, ut ubi de vita hominis agitur, vel minimum eorum praetermittatur, quae ad eum redimendum, vel debitis poenis coërcendum quoquo modo facere videntur, Adcedit, quod secundum hoc testium examen et ratio naturalis, et civilis, et rectus judiciorum ordo, in capitalibus praesertim causis adamussim observandus, quam maxime postulare videtur. Absurda igitur est praxis in contrarium, quam legitimam non facit sola Phoebi auctoritas P. II. Arest. 188. Meliora multo sunt, quae tradit Mendes in Praxi lib. V. cap. I. §. VI., ubi nobiscum fere consentit. Illud tandem consequitur (quod hic obiter adnotare placet), processus criminalis errores sive substantiales, ut vocant, sive adcidentales, processum vitiare, neo in Senatu ipso suppleri posse, nulla enim lex, quam sciam (Ord. lib. 1. tit. 5. §. 12., et Supplicat. Dom. Consult. 20. Mart. 1606. contrarium deter- 4 minant), ad hunc usque diem similem potestatem Senatui in criminalibus dedit; namque Ordinatio lib. 3. tit. 63. de civilibus loquitur.: