IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Institutiones juris criminalis Lusitani

Mello Freire 5.15De reo sub homagio, vel fidejussoribus capto.

Abrir no leitor do IusCommune →

1

pr.Capti dicuntur rei sub homagio, vel fidejussori ribus, et quare.: Non solum carceribus publicis detenti vere capti dicuntur; verum etiam soluti, qui sub homagio, vel fidejussoribus se defendunt; cum non possint a judicio abesse, nec a loco destinato impune recedere. Phoeb. P. I. Decis. 3. nn. 3. 4. 5. 6. Homagium quid.

2

pr.Homagium hic dicitur privilegium, quod Nobiles a carcere publico, donec criminalis sententia lata fuerit, liberat, certo eisdem loco pro custodia adsignato.

n1Non una est homagii significatio; speciatim tamen adcipitur et pro jurejurando fudelitatis, sen clientelae, et pro jure liberae custodiae, quae Nobilibus modo laxius, modo strictius pro illorum qualitate, et delicti concedenda est (Tit. I. §. XX. h. lib., Lib. II. Tit. III. §. LXIII.).

3 · Quibus concessum.

pr.Concessum est Nobilibus, Ord. lib. 5. tit. 120., Emman. 67., Alphons. 94. recensitis, quales sunt 1) nobili genere nati: 2) Nobilium in codicem adlecti: 3) Nobiles, quos simpliciter Equites dicimus: 4) Equites bello facti, et a Rege speciali Diplomate confirmati: 5) Equites Sacrarum Regni Militiarum: 6) Senatores: 7) Juris utriusque, et Medicinae Doctores: 8) Regii patrimonii, et Se natus Scribae, 9) illorum uxores, et viduae honeste viventes. Quibus vulgo adjungi solent Magistratus inferiores, veluti Praetores, Provisores, Judices foranei, Theologiae, Philosophiaeque Doctores, Publici et Regii Professores (Vid. Decret. 14. Jul. 1775.), Advocati, et alii fortasse, quorum nullam mentionem facit Ordinatio citata. Parentes nobilitate filiorum gaudent, et per eos homagio fruuntur. Phoeb. Decis. 154. et Arest. 76.

4 · Et in quibus delictis.

pr.Ast concessum in causis tantum pecиniariis. Quare homagium in criminibus natura sua famosis, quibus nobilitas amittitur, vel non famosis, quae morte naturali, vel civili plectuntur, locum non habet, Ord. cit. Mori autem civiliter dicuntur non solum banniti, proscripti, et civitatis juribus a lege, vel ab homine, id est, judicis sententia privati; verum etiam relegati perpetuo, vel ad tempus cum publicatione bonorum. Phoeb. P. II. Decis. 155. (Inst. de Jur. Personar. Tit. II. §§. XII. XIII., et Tit. V. §. XXI.). A quibus, et quomodo concedendum, et de fracti homagii poena.

5

pr.Petendum homagium a judice, qui capturam decrevit, Ord. cit. tit. 120. in princ. ibi: serão presos sobre suas homenagens, as quaes devem fazer aos Juizes, que os prenderem, ou mandarem prender. Illud autem a judice sine ulla praevia informatione, et adversarii citatione concedendum, quando nobilitas manifesta est, et notoria, Ord. lib. 3. tit. 86. §. 18. ibi: será preso conforme a qualidade de sua pessoa. In dubio non nisi eo audito concedi debet, et interim reus carcere publico detinendus, Phoeb. P. II. Arest. 50. Non potest judex, a quo adpellatio, vel gravamen conceditur, homagium a se datum ampliare, et longius exten dere; bene tamen ex justa causa Domus Supplicationis Rector, vel Portuensis Senatus Gubernator. Valasc. Adlegat. 13. nn. 10. 11. Qui homagii fidem violavit, et a loco adsignato discessit, privilegium amittit, et in vincula publica propterea conjiciendus est, a quibus non nisi speciali Regis Diplomate fracti homagii restitutionem concedente relaxari potest, Ord. lib. 5. tit. 120. §. ult. (Tit. I. §. XX.).

6 · Nuda promissio rei non liberat a carcere.

pr.Reus publico carcere detentus jure nostro ab eo non liberatur, nec suae promissioni committitur, quamvis delictum levius sit, et amplissimas habeat facultates; quod aliter se habet jure Romano, 1. 1. de custod. et exhibit. reor. Liberat tamen fidejussoria, et quae sub criminali fidejussione veniant.

7

pr.Relaxatur tamen sub fidejussoribus datis de reo quandocumque evocatus fuerit judici exhibendo, de expensis, et damnis solvendis, et mulcta, quae emenda dicitur, Ord. lib. 5. tit. 131. in princ. ibi: sejão obrigadas á emenda, satisfação, e custas. Reo fugam capiente, fidejussor eam dem sustinet poenam, quam ipse, si non aufugeret, sustinere debuisset. De expensis autem, damno, et emendatione tenetur, fidejussione quoquo modo fracta, quod fit, reo statis diebus in judicio non comparente, Ord. cit. §. 1.

n1Fidejussiones criminales sive a Romanis, sive a Germanis, et finitimis populis deriventur, scire parum, aut nihil interest. Heinecc. Elem. Jur. Germ. lib. III. tit. IX. §.

n2CCCXLIX. Illud certum est, illarum usum jam sub Dionysio Rege invaluisse; quippe qui 5. Jun. aer. 1356. apud Ord. Alphons. lib. 5. tit. 51., Philipp, tit. 132. legem tulit, qua prohibitum reos captos, et publicis carceribus detentos ante sententiam relaxare, eosdemque suae fidei, vel aliorum committere, vel sub fidejussoribus dare. Progressu tamen temporis haec facultas, quae singulis Magistratibus ante Dionysium competebat, ad Palatii Curiam producta fuit, eique tantum concessa, et eatenus jus aniquum reductum. Quae jus Romanum in tit. D. de cust. et exhibit. reor. habet, non omnia legibus nostris, moribusque conveniunt,:

8 · Quibus in criminibus admittenda, et a quibus ju dicibus.

pr.In delictis capitalem, corporalemve poenam habentibus fidejussores non admittuntur; neque profecto ad eam subeundam quisquam obligare se potest, cum nemo sit dominus membrorum suorum. Tenet tamen obligatio ad expensas, damnum et emendationem quod adtinet. Quod si carceribus mancipatus ob delictum capitale tam multa habeat, et pro se adleget, ut non verendum sit capitis supplicium, fidejussores admittendi, et iis datis relaxandus. Ejusmodi autem liberationem, cum legum quamdam dispensationem contineat, Palatii tantum Curia concedit, habita prius judicis delicti informatione, Regim. Palat. §. 24. et seq., deducti ex Extravag. apud Leon. 1. p. tit. 4. 1. 1. §. 105. Consilium Generale Sancti Officii Officialibus suis, ceterisque privilegiatis, rescriptum fidejussorium criminale, quemadmodum Curia Palatii, concedit, Diplom. 4. Febr. 1645. apud Guerrer. de privileg. familiar. cap. XVI. in fin. (et apud Collect. I. ad Ord. lib. 1. in fin ad cit. §. 24. Reginr. Palat. Ν. 3.).

9 · Et quibus modis solvitur.

pr.Solvitur obligatio fidejussoris criminalis specialibus his modis: 1) rei principalis captura, Ord. lib. 5. tit. 131. §. 1. ibi: e os fiadores ficaráō desobrigados da fiança, tantoque elles presos forem: 2) sententia criminali intra tempus fidejussorii rescripti prolata; nam ad sententiam usque fidejussor se tantum voluit obligare; 3) adeoque, ea lata, obligatio statim solvitur, et priusquam reus in judicio se sistat, captus sit, vel condemnationem solvat, Phoeb. P. II. Decis. 131. n. 6.: 4) morte rei principalis, qua secuta, nulla jam de crimine, vel de fidejussione, illius occasione orta, quaestio haberi potest; 5) et fidejussoris ipsius; adcessoria enim haec obligatio, cum delictum pro fundamento habeat, pro criminali habenda videtur, quae ad heredes non transit: 6) tempore praeterlapso, quod fuit fidejussionis rescripto comprehensum. Itaque, prorogato tempore, non censetur prorogata fidejussio sine expresso fidejussoris consensu; namque, veniente die primi rescripti, obligatio fidejussoria ad eumdem restricta exstinguitur; quam ad secundum rescriptum, vel tertium in Palatii Curia postea concessuîn extendere nulla civilis, naturalisve ratio patitur. Mend. in Prax. P. II. lib. V. cap. I. Adpend. III. n. 29.

n1Obstat Ordinatio cit. tit. 131. §. 3., Emman. 92., ubi fidejussio criminalis ad tempus data, eo lapso, non exstinguitur, ibi: E quando alguma pessoa for dada sobre fiança, para se livrar até certo tempo, e despois the for reformado huma vez, ou muitas, sempre a fiança ficará obrigada, como d'antes era, sem os fiadores, e abonadores poderem allegar, que não fiárão mais que até certo tempo. Eadem Ordinatione fidejussores ex contractu pro reditibus regiis ad certum tempus dati, perpetuo tenentur, et non nisi debito soluto liberantur, ibi: O que tambem haverá lugar em quaesquer fianças feitas para quaesquer contractos, ou rendas nossas. E posto que os fiadores nas fianças digão, que fião com contraria condição sem embargo desta Ordenação, a tal clausula não valerá cousa alguma. Jam vero quod quis reluctans, et invitus ultra id, quod promisit, et quod expresse stipulatus fuit, obligetur, adeo absonum est, ut nihil supra: et hoc tamen Ordinatione citata statutum est, quam ego a manifesta iniquitate defendere non audeo. Scio equidem, quod Phoebus P. II. Decis. 131., et alii eamdem intelligant de tempore solutioni, non obligationi adposito, quasi obligatio duret, si solutioni, exstinguatur autem, si obligationi adponatur: et hoc modo bene se habere, et juris rationi conformem esse existimant. Sed praeterquam quod res haec explicatu difficilis est, et, quocumque modo concipiatur, semper verum sit fidejussorem sine consensu obligari, quod juris ratio minime patitur; praefata distinctio parum ad illius defensionem facit. Referenda ergo est et ad jus Romanum summum et strictum, quo adtento, tempus modus non erat solvendae obligationis, et ad fisci singularem, inusitatumque favorem, qui in posterioribus praesertim Romanorum legibus utramque facit paginam: quae duo Compilatores induxerunt: ut statuerent fidejussores criminales, vel civiles ex contractu, prorogato tempore, vel ad solvendum, vel ad comparendum in judicio, invitos licet et repugnantes, in fisci favorem teneri. Haec vero jurisprudentia, quae nulla ratione, sed mera subtilitate nititur, hodie locum habere non potest (Inst. de Jur. Rer. Tit. VII. §. VIII., et de Obligat. et Action. Tit. V. §. V.).

10 · De custodia rei fidejussoribus commissa.

pr.Hactenus de rei judiciali sub fidejussoribus liberatione, de qua Ord. cit. lib. 5. tit. 131., Emman. 92. Sequitur specialis fidejussio jure nostro adinventa, per quam reus non a crimine, sed a carcere publico sub fidejussoribus, qui illius custodiam promittant, se petit liberari; quos dicimus fieis carcereiros, de quibus eadem Ordinatione tit. 132., Emman. 91. nominatim agitur. Hae fidejussiones, quamvis diversae sua natura sint, et de singulis propterea diversis titulis agatur; quia tamen ad eumdem principalem finem tendunt, hoc est, ad liberationem a carcere publico, vix inter se distinguuntur, et eodem rescripto conjungi solent, Ord. cit. tit. 132., Phoeb, P. II. Arest. 133.

n1Easdem similiter non judices criminales, sed Palatii Curia in levioribus tantum delictis concedit, Ord. cit. Jam vero libera sub fidejussoribus custodia maximo prosequenda est favore; per eam enim criminales leges plus justo rigidiores quodammodo mitescunt, et humaniores efficiuntur. Nam quamvis in carcerem detrudi haud possint, nisi in flagranti deprehensi, vel judicis sententia condemnati, vel propria confessione convicti, vel saltem violentis indiciis suspecti; nec praeterea decreto ut corpus habeas (quod in Anglia religiose servatur) locus sit in criminibus pecuniariis, sed in capitalibus tantum, vel quasi; tamen cum omnium gentium leges multa hiç relinquant arbitrio judicis, qui nihil magis quam officium suum ignorat, quique per summam inscitiam, vel malitiam sibi persuadet posse innocentem, licet sine ullis indiciis, vel non sufficientibus, motu proprio, seu de potentia, ut loquuntur, vel ad potentioris preces, vel correctionis causa ad tres dies in carcerem conjicere, qua jurisprudentia nulla certe humano generi periculosior excogitari potest: quoad leges criminales in melius non reformantur, nec judices adparent iis naribus et sapientia praediti, ut judicium de vita et libertate civium minore cum periculo eisdem committendum videatur; in ea ego sum sententia, reum vel in carcerem recipiendum, vel fidejussoribus committendum, vel suae demum promissioni pro criminis, quod objicitur, qualitate, vel propter honores, et amplissimas facultates, vel pro dignitate ejus, qui adcusatur: adeoque in carcerem vix conjiciendum, qui fidejussores dare paratus est. Et haec fere est juris Romani doctrina in l. 1. et 3. de custod. et exhibit. reor., quam adprobatam, et amplificatam videmus in novo Magni Toscanae Ducis Codice §. XV. et seq., in Instructionibus Russiano Codici faciendo datis §. CLVIII. et sequentib., et in Constitutione Pensylvaniae cap. II. Sect. XXXIX.