Mello Freire 5.16De securitatis literis.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Quae securitatis literae, et in quibus differant a liberatione sub fidejussoribus, et salvo - con- ductu.
pr.Per securitatis literas nos hic intelligi mus judicis competentis decretum, quo reo ad capturam pronuntiato conceditur, ut impune possit ad judicium venire, et solutus ab objecto crimine sub certis clausulis liberari. Differunt a liberatione sub fidejussoribus, 1) quia nullos fidejussores desiderant: 2) quia non a Palatii praecise Senatoribus, sed a Praetoribus, et judicibus aliis, de quibus §. IX. h. tit., conceduntur: 3) quia ad capturam tantum pronuntiatis, ast nondum captis, nec publico jam carcere receptis dantur. Alias differentias prosequitur Phoebus P. II. Arest. 161. Differunt etiam a salvo - conductu judiciali, qui reo absenti, et petenti tantum conceditur sub cautione fidejussoria, vel saltem pigneratitia. Boehmer. Elem. Jurisprud. Criminal. Sect. I. cap. VIII. SS. CLIII. et CLXI.
2 · De earum origine, et justitia.
pr.Illarum origo Patriis legibus, et moribus antiquis debetur. Et cum justa, et publica de causa, quae hodie etiam durat, a principio sint introductae, earum usus non videtur abrogandus, quod Mendesio nostro placuit; sed retinendus, et longe lateque, si fieri possit, amplificandus (S. IX. Not. h. t.).
n1Frustra literarum securitatis origo a jure Romano peti tur, quod jam alibi diximus (Hist. Jur. Civ. Lus. in Praef. pag. XLIV.). Petrus I. generales securitatis literas in omnibus criminibus, proditoriis exceptis, ad populi rogationem concessit in Comitiis Helbis civitate habitis. Joannes I. illarum promiscuum usum certis limitibus inclusit speciali lege Ord. Alphons. lib. 5. tit. 57. relata, ex qua Philippina eodem libro tit. 129., et Emmanuelina tit. 49. fuit deducta. Adcesserunt Extravagantes 6. Decembr. 1612., 10. Jan. 1692., 29. Mart. 1719., 16. Aug. 1722. cet., quarum vel solum numerum inire difficillimum; infinitus enim propemodum est. lis concedendis duo haec potissimum in causa fuerunt. Primum, quod parum fidei haberi debeat inquisitionibus, querelis, et denuntiationibus sive generalibus, sive specialibus occultis, secretis, et extrajudicialibus, hoc est, adversario absente, vel eo nom citato, productis. Alterum, quod hujusmodi inquisitiones tandem apud nos receptae cum frequentiores in dies essent, et judices de levibus etiam criminibus vel leviter suspectos ad capturam pronuntiarent; itaque eveniret, ut boni alioquin cives metu carceris (qui quidem in virum constantem cadit) a Regno aufugerent, et discederent apud exteros sedes quaerentes: bene ac sapienter constitutum fuit, ut, omni timore depulso, securi ab objecto crimine liberarentur. Articulo 84. Comitiorum Helbis legitur: Ao que dizem no oitenta e quatro artigo, que muitos naturaes da nossa terra andam fora della por alguūs malleficios, em que os culpam, e receam de vir estar a direito, porque som tiradas em seus feitos enquiriçoes devassas, as quaees a elles som muito sospeitas, por alguas testemunhas que hi som perguntadas, que per direito thes nom empeceriam seus ditos, e por Taballiaaens outro sy: e que se seguros fossem, ataa que contra elles fosse achado judicialmente per que devessem ser presos, veriam pera a terra, e povoalla - hiam, o que a Nós seria serviço: e pediamnos por mercee, que mandassemos dar a todos Cartas Geraaes, per que fossem seguros pollos malleficios, que lhes era dito que fezerom, perante os Juizes das Comarcas, pela guisa suso dita. Haec cum ita sint, et quamdiu leges cri minales similes stețerint, utilis, et necessarius est literarum securitatis usus, isque nullatenus abrogandus, quod Mendesio nostro in votis erat.
n2DE SECURITATIS LITERIS. fgf
3 · Distinguuntur a securitatibus, quas judex suum officium imploranti concedit.
pr.Distinguendae nostrae securitatis literae a securitatibus, quas dicimus seguranças Reaes, de quibus Ord. lib. 1. tit. 7. §. 20., et lib. 5. tit. 128., Emman. 50. Has enim judices criminales concedunt non criminosis, et nocentibus, publicis carceribus recipiendis, sed innocentibus et adfli- 1 ctis, qui aliquid contra leges a quibusdam sibi existimant perpetrari, quibus licet adire judicem et legitimum postulare praesidium, uti loquitur Marcianus Imperator in l. 5. C. de his, qui ad Eccles. confug. Pertinent ad officium omnium judicum, et omnibus, qui sibi ab aliquo timent, quique propterea auxilium justitiae implorant, concedendae, habita prius a judice brevi, et extrajudiciali infor- 1 matione. Cabed. P. I. Decis. 25. Et a securitatibus, quae jure asyli conceduntur..
4
pr.Immunitas, seu asylum civile certis locis concessum, securitatis quaedam species est, et literae ab illorum judicibus specialibus datae, quibus liber commeatus per Regnum, certasve Regni provincias ad certum usque tempus conceditur, securitatis non male adpellantur, Ord. lib. 5. tit. 123., Emman. 52., Alphons. 61. Diversas tamen eas esse, et toto caelo distare a securitatibus, de quibus agimus, facile unusquisque animadvertit.
n1Caminia, Noudel, et alia ad Regni extrema oppida nobis olim tamquam civitates quaedam refugii habebantur, et asylum nocentibus dabant; quod, melioribus temporibus exortis, tandem aliquando a Petro II. abrogatum fuit Novella 10. Januar. 1692. (Inst. de Jur. Publ. Tit. VI. §. XV. Not.).
5 · Differentia securitatis literarum inter se.
pr.Sunt igitur nostrae securitatis literae vel adfirmativae, seu confessativae, Ord. lib. 5. tit. 129. in princ. et S. 1., tit. 124. §. 23., et lib. 1. tit. 15. in princ.; vel simpliciter negativae, Ord. cit.; vel coarctatae, Novell. 6. Decembr. 1612. §. I. apud Ord. lib. 5. tit. 129. Collect. I. N. 1.
6 · De charta securitatis adfirmativa.
pr.Chartam confessativam petit, qui delictum commissum quidem a se fatetur, sed in tutelam sui corporis, vel ob aliam justam causam, quae delictum excludat, quam propterea exprimere debet. Haec autem pro impetranda securitate de delicto confessio, cum sponte non fiat, sed metu carceris, satis non est ad rei condemnationem, nisi aliunde delictum legitime probetur, Ord. lib. 5. tit. 124. §. 21. ibi: o tomar da Carta, ou Alvará, e o quebrantamento della o não obrigue a pena alguma. Cabed. P.I. Decis. 67. n. 2., Phoeb. P. I. Arest. 126., Valasc. Adlegat. 67. n. 37.
7 · Negativa, et coarctata.
pr.Negativam petit reus, qui de innocentia sua securus delictum absolute et simpliciter negat, eaque sine ulla informatione statim concedenda. Hic tamen praecise non requiritur specialis mentio delicti; satis est petitio generalis a reo judici porrecta, quod eum ab omnibus criminibus, de quibus jure potest, securum praestet, Phoeb. P. I. Arest. 136., Leit. de securitatib. Quaest. XV. Non nunquam adfirmativa cum negativa concurrit, quod fit quando delictum unum cum defensione fatetur, et alia generatim, vel speciatim negantur. Nega- DE SECURITATIS LITERIS. ' Negativam coarctatam qui petit, negat quidem delictum, sed praeterea addit se eo die, quo commissum dicitur, tam longe ab illius loco abesse, 1 tit non posset per rerum naturam illud committere, Ord. lib. 5. tit. 124. §. 1. Ad hanc vero chartam impetrandam nominandum necessario est delictum cum omnibus qualitatibus, quae illud minuere, vel augere solent, nec ea conceditur, nisi viso prius inquisitionis, querelaeve processu ex cit. Extravag. 6. Decembr. 1612. §. 1. Ante conclusionem non est securus in carcerem mittendus.
8
pr.Securitatis literis semel concessis, non est carceri mancipandus reus ante conclusionem in causa, neque, eadem etiam conclusa, si adpareat, viso processu, reum absolvendum, Ord. lib. 5. tit. 124. SS. 5. 22. et 23. Et hic praecipuus, et naturalis effectus est similium literarum, quem judex, et reus prae se habuerunt in illarum concessione, quemque mirifice probat clausula eisdem adponi solita: Que não seja preso até se achar contra elle tanto, per que o deva ser. Et inde consequitur, 1) non esse reum carceri mancipandum tempore, quo testes et adtestationes publicantur; nec 2), quo lis contestatur; vel 3), quo causa fit conclusa, nisi ex actis constet reum condemnandum: adeoque 4) securitatis literas a quocumque judice concessas (modo competens is sit) sive confessativas, sive negativas, reum ad conclusionem usque in causa a carcere liberare, quamdiu is terminos eisdem praescriptos non transgreditur.
n1Multum tamen obstat Ordinatio lib. 5. tit. 129. §. ult., deducta ex Sebastiani Regis Diplomate 21. Jan. 1564. apud Leon. 3. p. tit. 3. 1. 3., ubi, non obstante charta securitatis negativa, judex, qui de causa cognoscit, debet Crim. 13 in carcerem conjicere reum ad capturam pronuntiatum per judices ibidem designatos. Multum etiam obstat Extravag. 6. Decembr. 1612. §§. 3. et 4., qua judex reum, qui confessativam vel negativam obtinuit, capere jubetur, si litis contestationis tempore adpareat eum ex inquisitionis probationibus esse condemnandum, nec ullam eidem de delicto defensionem competere, eadem inquisitione visa. Enimvero nova haec jura in causa fuerunt, ut multum diuque inter Praxistas nostros disputaretur: an, et quando securus capi debeat, et quando delictum ita probatum videatur, ut propterea, securitatis literis non obstantibus, in carcerem conjiciendus sit? Ego vero existimo securitatem a judice competente concessam religiose servandam, utut injustam, modo ad legis praescriptum data sit. Deinde in ea opinione sum, probationes ex generali, specialive inquisitione deductas, quamvis satis sint ad capturam pronuntiandam, non esse sufficientes ad rei condemnationem. Itaque reus, priusquam litem contestetur, et suas deducat exceptiones, pro vero nocente habendus non est, neque in carcerem conjiciendus. Et inde consequitur manifeste injustam et iniquam eam legem esse, quae praecipit, ut judex fidem, quam de reo non capiendo dedit, frangat, quamdiu ab eo securus, et qui fidem suam recepit, terminos eadem praescriptos non transgreditur. Aliter Phoebus, Valascus, Leitanus de securitatib. Quaest. III., cet., quos refellere otium non est.
9 · A quibus judicibus, et quibus in criminibus, et quando concedenda securitas; et concessa quan do violanda.
pr.Securitates in omnibus delictis, etiam gravissimis, conceduntur, qualia sunt apostasia in saeculari judicio tractata, proditio sub specie amicitiae commissa, adulterina moneta, sodomia, vis in Judices, eoruinve Officiales, et homicidium dolosum, de quibus securitatem praestant Curiae Praetores Criminales, viso in Senatu processu, Ord. lib. 1. tit. 7. SS. 8. 9. 10., Novell. 6. Decembr. 1612. §. 1. De aliis criminibus securos reos praestant Praetores provinciarum, Ord. lib. 1. tit. 58. §. 40. Auditores Dominorum securitates haud concedebant sine speciali privilegio: hodie, cum Praetoribus Regiis exaequati sint, et eodem nomine utantur, Novell. Constit. 19. Jul. 1790., easdem possunt concedere. Officialibus justitiae pro delictis in officio suo commissis judex dumtaxat Cancellariae securitatem concedit, Ord. lib. 1. tit. 7. §. 13., et tit. 14. §. 1. Reus oeconomici, politicive delicti, veluti qui armis prohibitis utitur, jura, et honores indebitos praesumit, monopoliumve exereet, non potest securitatis literas impetrare, Novell. 9. Decembr. 1606., 29. Mart. 1719. Decrett. 3. Octobr. 1672., 25. Januar. 1679., 1. Mart. 1692., 1. Jul. 1752. Poterant judices, quibus securitatis literas concedendi facultas competit, tres numero concedere, Ord. lib. 5. tit. 129. §. 2.: quarta non concedebatur sine speciali Palatii Curiae Diplomate, §. 80. illius Regim. Hodie vero, abrogata Ord. lib. 5. tit. 129. §. 2. et 6., in delictis capitalibus primae tantum securitatis literae sive confessativae, sive negativae a Curiae Praetoribus criminalibus non nisi in Senatu, habita ratione delicti, conceduntur: secundae vero a Palatii tantum Curia, cognita causa, concedi possunt: quarum singulae per annum durant, illoque praeterlapso, rei in carcerem detruduntur, Diplom. 10. Januar. 1692., Decret. 13. Septembr. 1691. Peti possunt, et impetrari statim post delictum commissum. Pro homicidio tamen, vel gravibus inflictis vulneribus negativa non nisi post tres menses, vel triginta transactos dies petenda est, Ord, lib. 5. tit. 129. in princ., deducta ex Joannis I. lege apud Alphons. Ord. lib. 5. tit. 44. Confessativa statim peti potest. Negativa coarctata pro eodem crimine non conceditur ante finitam super eo inquisitionem ex dicta Novella 6. Decembr. 1612. Hodie ex eadem Novella. § 5. non valet charta securitatis, nec reum a carcere defendit, nisi perfe 13. cta sit, et omnino expedita in Cancellaria; quae olim semel a judice decreta triduo reum defendebat, Ord. lib. 1. tit. 7. §. 14., et lib. 5. tit. 129. §. 3. Violatur securitas (quebrar a Carta), et reus in carcerem detruditur, 1) si intra novem dies literis praescriptos se in judicio non sistit: 2) si in audientiis non comparet, Ord. lib. 5. tit. 124. §. 20., et lib. 1. tit. 26. §. 6: 3) si adversarium intra definitum tempus non facit citare: 4) homicidii reus si in loco delicti sit deprehensus, Leit. de securitatib. Quaest. X.: 5) si ad jurisdictionem ecclesiasticam confugit per exceptionem clericatus, vel similes declinatorias, Ord. lib. 5. tit. 124. §. 13.
n1Quod ex Juliano dicitur in 1. 20. de legib.: Non omnium, quae a majoribus constituta sunt, ratio reddi potest, id vel maxime in nostris securitatis literis locum habere videtur. A principio enim magnis rationibus introductae, et publica lege firmatae, in criminibus etiam atrocissimis admittebantur; postea vero quam earum introducendarum ratio vel non satis cognita fuit atque perspecta, vel, ea insuperhabita, alia principia insurrexerunt; adeoque visum fuit nostris legumlatoribus, seu potius JCtis, easdem magis in simplici aequitate naturali, quam in composita, id est, vera, et legali consistere: inde effectum est, ut securitatis literae, quae in homicidio, verb. grat., hodie etiamdum ob legum antiquarum reverentiam recipiuntur, in crimine monopolii, et aliis similibus multo quidem levioribus rejiciantur; itaque harum literarum usus, omnino retinendus, et fortasse amplificandus, novis legibus admodum restrictus fuit. Jure, an injuria, alii videant. In tanta autem jurium diversitate, qui eadem componere possit, et axiomata inde, et generalia juris principia deducere, ex quibus conclusiones particulares sua quasi sponte nascantur, erit mihi magnus Apollo (§. II. h. tit.).