Mello Freire 5.17De probatione criminum.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Probatio quid.
pr.Dicitur probatio actus judicialis, quo judici, inquirenti de veritate delicti a reo commissi, plena et legitima fides fit. De probatione in criminalibus spuria speciali Exercitatione agit Boehmerus tom. IV. pag. 146..
2 · Fides et probatio plena quomodo fiat.
pr.Plena judici fides fit et probatio vel per testes fide dignos, et omni exceptione majores, vel per spontaneam, et judicialem de delicto confessionem, vel per instrumenta.
n1Hi probandi modi quamvis non ejus generis sint, ut inde erui possit certitudo metaphysica, vel physica, ut vocant, '; sed moralis tantum; fallere enim per rerum naturam possunt: cum tamen omnes gentes eos admittant, nec alios certiores habeamus; eisdem fides plena necessario a judice adhibenda est.
3 · Et minus plena, seu de indiciis.
pr.Minus plena vulgo ex conjecturis, et indiciis potissimum deducitur, quae, cum sua natura fallacia sint, plenam fidem non faciunt, nec judicem de criminis auctore certum reddunt (Tit. XVIII. §. V.).
n1Inter legitimos probandi modos an saltem indicia, quae vocant indubitata, referri debeant, diu multumque inter JCtos, et Rhetores, Oratoresve disputatur. Adfirmat cum aliis Antonius Matthaeus de criminib. ad lib. XLVIII. tit. 15. cap. 6., fretus in primis auctoritate Imperatorum in l. ult. C. de probat., quain multis rationum momentis confirmat; et haec eadem sententia est Quinctiliani lib. V. Inst. Orator. capp. IX. XII., Ciceronis lib. II. de Orator. §. XL., et lib. I. de divinat. §. XXVII., ubi cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent, et Megaram venissent, et alter ad cauponem divertisset, ad hospitem alter, visum est in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare, ut subventret quod sibi a caupone interitus pararétur. Eum primo perterritum somnio surrexisse; dein cum se collegisset, idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse. Tum ei dormienti eumdem illum visum esse rogare, ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur: se interfectum in plaustrum a caupone esse conjectum, et supra stercus injectum: petere, ut mane ad portam adesset, priusquam plaustrum ex oppido exiret. Hoc vero somnio eum commotum, mane bubulco praesto ad portam fuisse: quaesisse ex eo, quid esset in plaustro: illum perterritum fugisse: mortuum erutum esse: cauponem, re patefacta, poenas dedisse. Quod probat ex conjecturis illum a caupone fuisse interemtum. Alii simpliciter negant, gravissimis licet indic is oneratum, cum vere convictus non sit, ulla poena esse adficiendum, provo cantes ad legem 5. de poen., ubi dicitur de suspicionibus non debere aliquem damnari. Media cum aliis via incedit Diodorus Tuldenus ad tit. C. de probat. n. 22., existimans gravioribus argumentis convictum, vel oneratum condemnari quidem non posse poena ordinaria, bene tamen extraordinaria pro qualitate indiciorum. Ego vero vix intelligo, quomodo indubitata indicia dici possint, quae judicem plene non convincunt, nec certum de delicto, et delinquente reddunt? Nam si eum convincunt, et plenam fidem faciunt, non jam indicia habemus, sed certitudinem, id est, legitimam probationem (Tit. XVIII. §. III.).
4 · Axiomata quaedam de criminum probatione.
pr.Haec itaque in criminum probatione tamquam axiomata tenenda. Condemnandus est nemo sine legitima, et plena probatione, quae luce meridiana clarior esse debet, 1. 16. C. de poen., 1. ult. C. de probat., 1. ult. C. si ex fals. instrum. 2. Talis est, quae ad legis praescriptum instituitur: 3. Quae judicem de facto illicito, et illius auctore certum reddit. 4. Plena igitur probatio ex praesumtionibus, et indiciis natura sua fallacibus non resultat. 5. Semiplena, quae dicitur, probatio in criminalibus nihili ferme facienda. 6. Nec excipimus crimina privilegiata; nam quo gravius est delictum, eo majores requiruntur probationes. 7. Reus de crimine adcusatus, et propterea carcere inclusus, priusquam de eo convictus sit, pro nocente habendus non est. 8. Plena, et perfecta est probatio, cui judex ipse, eadem ab alio condemnatus, adquiesceret. 9. Probationes quo magis distinctae, et separatae inter se sunt, eo majorem fidem faciunt. 10. Convictio intima, quam judex a se ipso habuit, veluti per oculatam inspectionem, quamvis certior ea sit, quae per testes, vel aliunde habetur, fidem non facit, cum ex actis non resultet, secundum quae judex debet judicare. II. In criminalibus termini probatorii non sunt peremtorii; adeoque probationes ad sententiam usque admittendae tam ex parte rei, quam actoris (Tit. I. §. XXVIII.). Filangieri tom. III. cap. XV. P. I.
5 · Probatio per testes.
pr.Probatio legitima fit per testes (§. II.) duos ad minimum, oculatos, juratos, omni exceptione majores, et contestes re, loco et tempore, congruamque testimonii sui rationem reddentes.
n1Neque praecise requiritur, ut reus delictum confiteatur; haec enim probatio solitaria satis est ad illius condemnatio nem. Coccej. Jur. Controv. ad tit. de testib. Quaest. I.
6 · Testes singulares, et ex auditu.
pr.Cum duo saltem testes ad fidem faciendam requirantur (§. V.); sequitur, ut unus haud sufficiat, utut magna auctoritate, doctrina, et nobilitate praeditus sit, etiam in delictis atrocioribus, et privilegiatis. Valer. Maxim. lib. IV. cap. I. n. II., Faber. in Cod. lib. IV. tit. 14. Definit. 67. Testibus ex auditu ea adhibenda fides, quae auctori, quem nominant, debetur (Inst. de Obligat. et Action. Tit. XVII. §§. X. XI. XII. et XIII.).
n1Quando testis singularis delictum a reo commissum adfirmat, ille autem negat, probatio dividitur; adeoque ne cesse est, quod alius advocetur, qui rem decidat. Montesquieu Esprit des Loix lib. II. cap. III.
7 · Injurati, suspecti, et extrajudiciales.
pr.Non probant testes injurati, quacumque fulgeant dignitate, vel de credulitate, ex sensu alterius, generaliter, et vage, et sine ulla ratione deponentes, ceteri, quibus recte opponitur exceptio inimicitiae, falsitatis, vel infamiae juris, aut facti (Inst. cit. §. II.). Neque testes extrajudiciales, parte non citata, producti. Quare testes in inquisitionibus generalibus, vel specialibus a judice interrogati ad rei condemnationem quod adtinet, parum probant, quamvis ab eo pro judicialibus habeantur (Tit. XIV. §. IX. h. 1.). In omni enim negotio, et maxime in criminum probationibus, veritas juris fictioni, et praesumtioni semper anteponenda est.
n1Haec intelligenda in causis capitalibus, vel quasi; in eis enim reus, quamvis testes pro judicialibus habeat, et defensionem nullam producat, non ideo poena ordinaria adficiendus est, probationibus aliis deficientibus, nisi testes ipsi, co praesente, vel saltem citato, iterum inquirantur; et ita intelligenda videtur lex dicta da Reformação da Justiça §. 18.
8 · Possunt jusjurandum retractare.
pr.Omnino autem testi permittendum est, ut possit jusjurandum suum non modo declarare, et modificari; verum etiam in totum retractare sine perjurii poena. Injusta igitur lex est, quae jurisjurandi retractationem qualemcumque, utut bona fide, et ex recta conscientia factam, pro perjurio habet. Ad religionem tamen judicis pertinet ex circumstantiis judicare, primo, an secundo juramento vel neutri adhibenda sit fides.
n1Inter alia, quae judicis officio continentur (Inst. de Obligat. et Action. Tit. VII. §. XXI.), non minimum est, quod testem prius de religione jurisjurandi admoneat. Illud etiam monendunı, illius jusjurandum et cum aliis testibus, et cum reo aliquando esse committendum. Haec enim duo magis eum intentum faciunt, et ad veritatem dicendam sollicitum.
9 · Suspecti in gravioribus delictis, vel difficilis probationis, quam fidem faciant.
pr.Quod si testes quacumque ratione suspecti fidem non faciunt, et ne admittuntur quidem in levioribus delictis; multo minus admittendi, nec plena profecto eisdem adhibenda fides est in atrocioribus, vel difficilis probationis, in quibus non de suggrundiis, et stillicidiorum jure, sed de civis capite agitur. Vide, sis, Brissot Théorie des Loix Criminelles cap. III. Sect. V., Pastoret des Loix pénales tom. I. cap. X., d'Alembert Encyclop. verbo Certitude, d'Aguesseau Discurs.: Sur la prévention des Magistrats tom. I. pag. 192. Pessimum enim est, et periculosum quemquam de suspicione damnare, uti legitur lib. VII. Capitular. S. 186., et barbarum quod vulgo dicitur: In atrocissimis licet judici jura transgredi, et leviores conjecturae sufficiunt, quod a nobis jam non semel inculcatum est.
n1Illud tamen tamquam speciale in criminibus difficilis probationis videtur admittendum, quod duo testes oculati, non suspecti, et omni exceptione majores fidem faciant, quamvis non sint contestes loco, et tempore, modo in re, et delicto conveniant (Tit. IV. §. XVI. Not.).
10 · Confessio reorum quando fidem faciat.
pr.Confessio, legitimus alter probandi modus (§. II.), plenam tunc fidem facit, si conjunctim haec concurrant: 1) ut de corpore delicti constet: 2) ut sit voluntaria; 3) et sponte oblata: 4) clara et specifica de delicto, non vaga, indefinita, et generalis: 5) probabilis, et verosimilis, et nec naturae, nec intellectui, et sensibus repugnans: 6) judicialis, et coram judice competente; et in loco, ubi jus reddi solet; 7) a sciente, et intelligente facta; 8) sine errore, metu carceris, odio, vel taedio vitae, sed sola tantum criminis scientia, et conscientia. Haec cum ita sint, inde consequitur, ut fidem plenam non faciat confessio a minoribus, tutoris licet auctoritate interveniente, facta, vel a surdo et muto, vel ab eo, qui linguam judicii ignorat; cum ex conjecturis, et signis eliciatur, quae plerumque fallunt; vel ad judicis ex officio inquisitionem, cum vere spontanea non sit, nec sponte objiciatur: probat autem, si indiciis, et probationibus ex actis constantibus sit conformis. Confessio tacita, quae ex delicti cum laeso transactione, vel ficta, quae ex rei contumacia resultat non respondentis sub poena confessi et convicti in causis criminalibus, parum, aut nihil probat (Inst. de Obligat. et Action. Tit. XX. SS. II. III.).
n1Non auditur perire volens, cum nemo sit dominus membrorum suorum, quod et jure naturali, et civili Romano praeceptum est. Itaque confessio, in capitalibus praesertim, plenam probationem non facit, nisi ea omnia concurrant, de quibus supra; quae quidem a clarissimo Heineccio bene sapienterque, prout suus mos est, disposita, et 1 collecta inveniuntur Exercit.: De religione judicis circa reorum confessiones. Bene ergo, et ad rem Ulpianus in 1.1. §.17. D. de quaestionib. ait: Confessiones reorum pro exploratis - facinoribus haberi non oportere, si nulla probatio religionem cognoscentis instruat, et §. 27.: Si quis ultro de maleficio fateatur, non semper ei fides habenda est, non 1 nunquam enim aut metu, aut qua alia de causa in se confitentur. Paulus Rızzi Animadversion. ad Criminal. Jurisprud. apud Brissot Biblioth. Philosoph. tom. II.
11 · Quae in reorum inquisitione servanda.
pr.A judice autem ex officio inquirendus est reus, vel ad laesi petitionem; et inquirendus vel statim post capturam, vel post utrimque susceptum judicium, et formatos articulos inquisitorios, ut vocant; qui vel generales sunt, quando reus de nomine, parente, patria, vitae genere, et similibus interrogatur, a quibus scilicet incipiendum; vel speciales, qui de delicto, et illius circumstantiis in specie instituuntur, iique deducendi ex testium dictis in inquisitione generali, specialive, aut ex probationibus aliunde habitis. Horum finis est, non ut reus hujusmodi interrogationibus opprimatur, sed ut veritas adpareat, et magis illucescat. Omnis autem dolus, calliditas, suggestiones, concussiones, promissiones in reorum inquisitionibus prorsus fugiendae sunt, et gravissimis poenis puniendae. Itaque officio suo quam maxime judices abutuntur, qui vel ignorantia (in quo vulgo peccatur), vel, quod pejus est, animi malignitate reos interrogationibus difficillimis implicant, terroremve eisdem incutiunt, carceres secretos, et verbera minitantur. Inquirendus est reus in loco judicii solito, et ab ipso criminali judice, Ord. lib. J. tit. 65. §. 33. et tit. 86. §. 3., coram duobus notariis, vel testibus, qui rei gestae fidem faciant, Ord. lib. 1. tit. 24. SS. 19. 20., et lib. 3. tit. 32. §. 1. Responsio ab uno in scripturam redigenda eisdem conceptis verbis, quibus reus usus fuit: cui, finito examine, perlegenda, ut errorem quomodocumque commissum possit corrigere (Tit. XIII. §. XXV. h. lib.).
n1Examen rei per judicis inquisitionem ideo instituitur, ut eo certius crimen ex circumstantiis, vel rei innocentia probetur; adeoque continere etiam debet articulos, qui ad illius defensionem faciunt. Qui ita comparari debent, ut nullo modo fallaces sint, captiosi, difficiles; sed breves, clari, perspicui, ad rem pertinentes, et ad reum tantum respicientes; nam, secundum utriusque juris statuta, de se confessi super aliorum conscientiis interrogari non debent, uti bene ait Pontifex in cap. 1. de confess. Processus publicus criminalis, quemadmodum secretus, qui a non nemine iniquitas publica vocatur, plura, fateor, incommoda habet, quae quomodo declinari possint, et in tuto res po nenda, meum non est definire. Apud nos reus, et testes in secreto judicis, praesente Notario, qui eorum dicta excipiat, examinantur, Ord. lib. 1. tit. 86. §. 3., deducta ex mala intelligentia legis 14. C. de testib. Ego vero auctor essem, ut in delictis capitalibus duo saltem judices examini adessent, et totidem Notarii, et testes; nam cum fieri possit, ut judex ordinarius occultus rei inimicus sit, vel injustus, et nihil minus quam officium suum sciat, illius ignorantia, vel dolus alterius praesentia corrigitur. Illud etiam reo concedendum, quod possit libere, nulla ratione data, judices saltem duos recusare, quod apud Romanos lege publica in favorem vitae permissum erat, Sigon. de judic. lib. II. cap. XXVII.; quam hodie, et jam dudum Angli religiose servant. Blackstone tom. VI. cap. XXVII. Reo autem super delicto suo inquisito praestandum non est jusjurandum, quod magnis rationibus demonstravit Praeses Lamoignon, Procès verbal de l'Ordonnance 1670., et haec est praxis inter nos, de qua Cabed. P. Í. Arest. 36., Mendesius lib. V. cap. I. §. II. n. 38. Quin etiam reus non tenetur interrogationibus criminalibus respondere, Ord. lib. 3. tit. 53. §. 11.: neque illius in non respondendo contumacia et silentium pro vera confessione, ullave probatione habenda est.
12 · Confrontatio quid.
pr.Quia vero reus et testes saepe de delicti circumstantiis discrepant; ad officium judicis pertinet eosdem componere, et inter se committere; quae commissio confrontatio dicitur, et definiri solet: Actus judicialis, quo judex testes inter se, vel reum contumacem cum testibus, vel etiam cum correo coram componit, ad indagandam veritatem compositus, Boehmer. Elem. Jurisprud. Criminal. Sect. I. cap. XII. §. CCXXI.
n1Confrontatio, ad indagandam criminis veritatem pariter ac rei innocentiam introducta, triplex est: nam vel testes inter se, vel inquisiti inter se, vel testes cum inquisito committuntur. Recognitio, hoc est, actus, quo judex reum subjicit oculis testium, ut eum recognoscant, differt a confrontatione, quamvis utiliter cum ea conjungatur, Committuntur igitur socii criminum, vel testes inter se vel cum reo, quotiescumque crimen contumaciter negantes,, vel confitentes in illius circumstantiis discrepant, nec conveniunt inter se loco, tempore, habitu, armis, occasione, ceteris, quae delicta augere solent, vel minuere. In hac confrontatione instituenda, ea omnia servanda sunt diligenter, quae superius de officio judicis diximus circa reorum et testium inquisitiones.
13 · Probatio per instrumenta.
pr.Alter probandi modus per instrumenta, et tabulas a reo conscriptas (§. II.), vim confessionis extrajudicialis habet; adeoque plenam fidem non facit, quod intelligendum tam de privata, quam de publica scriptura. Similiter testes instrumentales, utpote extrajudiciales, plene non probant. Notarius quoque personam dumtaxat publicam induit in negotiis civilibus ad legis praescriptum ordinatis; ast in criminalibus pro privato habendus est. Boehmer. cit. Sect. I. cap. XI. §. CCXIV., ubi constitutionem criminalem Austriacam art. 17. adlegat.
n1Scripturis, nisi fuerint in judicio recognitae, vel a reo, vel per testes, vel ex comparatione literarum caute suscipienda, nulla vis probandi inest: itaque hoc probationis genus eamdem vim ac potestatem in criminalibus habet, quae confessioni judiciali, vel extrajudiciali, vel testibus debetur. Benjamin Carrard Jurisprudence Criminelle tom. II. cap. IV. (Inst. de Obligat. et Action. Tit. XVIII. §. XII. Not.).
14 · De semiplena in criminalibus probatione.
pr.Haec cum ita sint, illud plane conficitur, probationes, quas vocant semiplenas, utut in civilibus, invita veluti jurisprudentia, admittantur (Inst. de Obligat. et Action. Tit. XVI. §. III.), in criminalibus fidem plenam non facere, nec unquam, veris probationibus cessantibus, satis esse ad rei condemnationem, Ord. lib. 3. tit. 52. in princ. ibi: E isto ha lugar assi nos feitos civeis, como nos crimes civelmente intentados.
n1Bene, et ad rem summus Cujacius Comment. ad tit. C. ad leg. Jul. majest. ait: Errant, qui unum testem adfirmant esse probationem semiplenam, ut loquuntur, quod hoc argumento probant. Duo, inquiunt, testes faciunt plenam probationem; ergo unus semiplenam. Sed haec collectio vitiosa est, et eadem atque si diceres: duo perficiunt numerum; ergo unus, aut unum est numerus imperfectus, et semiplenus; quod est falsum. Nam unum non potest dici numerus. Et praeterea ut veritas, ita probatio scindi non potest; quae non est plena veritas, est plane falsitas, non semiveritas. Sic quae non est plena probatio, plane nulla probatio est. Denique JCti non noverunt ullam probationem semiplenam (Inst. de Obligat.
n2et Action. Tit. XVI. §. III. Not.). Videndus omnino Mr. de Bielfeld Erudit. Compl Lib. I. cap. XXIII. §. XIV.
15 · De probatione per torturam.
pr.De tortura, hoc est, interrogationibus judicialibus, quibus graviorum criminum rei, vel testes per varios corporis cruciatus ad dicendam veritatem adiguntur, nihil est, quod dicamus; cum nulla inde legitima probatio elici possit, quinimo illius usus, tamquam barbarus et injustus, omnino e foris christianorum proscribendus est, uti speciali Dissertatione demonstravit Christianus Thomasius. Idem de territione tam reali, quam verbali dicimus (Tit. I. §. XXIX. h. lib.).
n1Et haec hodie omnium Philosophorum vox est, quos vel solum referre longum foret. Satis sit magni Augustini testimonium, qui lib. XIX. de Civit. Dei cap. VI. ait: Cum quaeritur, utrum sit nocens, cruciatur: et innocens luit pro incerto scelere certissimas poenas: non quia illud commisisse detegitur, sed quia non commisisse nescitur. Ac per hoc ignorantia judicis plerumque est calamitas innocentis. Et, quod est intolerabilius, magisque plangendum, rigandumque, si fieri posset, fontibus lacrymarum: cum propterea judex torqueat adcusatum, ne occidat nesciens innocentem, fit per ignorantiae miseriam, ut et tortum, et innocentem occidat, quem, ne innocentem occideret, torserat. Si enim secundum istorum sapientiam delegerit ex hac vita fugere, quam diutius illa sustinere tormenta, quod non commisit, commisisse se dicit. Quo damnato, et occiso, utrum nocentem, an innocentem judex occide rit, adhuc nescit; quem ne innocentem nesciens occideret, torsit: ac per hoc innocentem, et ut sciret, torsit, et dum _nesciret, occidit.