Mello Freire 5.18De fallacibus criminum indiciis.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Quid indicia.
pr.Indicion Ndiciorum nomine intelligimus argumenta, suspiciones, praesumtiones, conjecturas, et siqua alia, quibus reus vel convinci, vel absolvi quomodocumque videtur.
2 · Eorum divisio.
pr.Dividi solent in praesumtiones, seu indicia hominis, juris, et juris et de jure; in remota, et proxima, seu levia, et vehementia; et in communia omnibus delictis, vel certorum delictorum propria. Juris praesumtiones dicuntur, quae a lege; hominis, quae ab homine ex facti circumstantiis eliciuntur; juris et de jure, quae a lege ita sunt adinventae, ut probationem in contrarium haud admittant (Inst. de Obligat. et Action. Tit. XVI. §. VII.): remota, et proxima indicia, prout major, fortiorve, vel minor inter ea et delictum commissum, et illius auctorem nexus intercedit: propria, et communia, prout omnibus, vel specialibus tantum delictis conveniunt.
n1Inter communia indicia, remota, vel proxima (hać enim in re Scriptores dissentiunt) numerantur fama, fuga, carceris effractio, mores adcusati, minae simplices, vel qualificatae, socii criminis nominatio, Ord. lib. 5. tit. 134, cet. In furto proprium indicium est inventio rei alicui subreptae penes adcusatum. In homicidio deprehensio rei in Joco delicti cum armis, et vestibus cruentatis. Omitto alia exempla.
3 · Qua nota a probatione distinguenda.
pr.Indiciis delictum non probatur. Itaque argumentum, quod ex circumstantiis et suspicionibus elicitur, tamdiu indicii nomen sortitur, quamdiu factum illicitum per illud nondum plene probatum est; crimine enim probato, non jam indicium, sed veritatem, et certitudinem habemus. Et hac quidem speciali nota indicia a certitudine, veritate, id est, a probatione distinguuntur. Vera igitur, et plena probatio judicem de delicto, et delinquente certum reddit: indicia, et praesumtiones dubium et incertum. Quod de ipsis etiam indiciis proximis et violentis intelligendum; quippe quia rem plene non conficiunt, cum reum certe non convincant, nec judicem; sed dumtaxat magis, vel minus suspectum reddant (Tit. XVII. §. III. h. lib.). Praesumtionis juris et de jure in criminalibus effectus.
4
pr.Praesumtio similiter, quae dicitur juris et de jure, cum intra terminos praesuntionis consistat, pro plena probatione, quae ex certitudine physica, vel morali resultat, habenda non est. Neque praesumtio haec excludit probationem in contrarium, quam ne vera quidem probatio excludit; eaque praesumtionis utique nomen amitteret, et in veritatem degeneraret, si plenam fidem faceret. Boehmer. Exercit.: De collisione praesumtionum cap. I. §§. V. VIII.
n1Praesumtiones tamen juris et de jure in criminalibus admittunt Ordinationes lib. 5. tit. 25. §. ult., tit. 48. §. 2. et similes (§. VI. h. tit., et §. VIII. Tit. IV. h. lib.).
n2Crim 14
5 · Nemo ex indiciis condemnandus.
pr.Cum vero ex indiciis nemo plene et perfecte convinci possit, et in criminalibus requiratur probatio luce meridiana clarior, quae scilicet judicem de delicto, et delinquente certum reddat (Tit. XVII. §. IV.); inde consequitur, 1) ut, vera probatione cessante, nemo ex indiciis condemnari debeat; 2) nec excipienda indicia vehementia, et praesumtiones juris et de jure; cum ex eis quoque non certitudo delicti, sed probabilitas tantum eliciatur, quae omnium praesumtionum natura est; nec 3) crimina atrociora; in eis enim plenior, et. clarior probatio requiritur: nam quemadmodum interest Reipublicae, ne delicta impune admittantur; ita ejusmodi multo magis refert, ne innocentes supplicio adficiantur. 4) Ad rei condemnationem satis non est, quod adcusator sive publicus, sive privatus indicia quaecumque contra eum adleget, nisi delictum aliunde legitime probaverit. 5) Quae vulgo traditur regula, quod praesumtio intentionem actoris probet, et pro vera probatione habeatur, quamdiu contrarium probatum non fuerit, et quod probandi onus in adversariunı transferat, in criminalibus locum habere non potest. 6) Plura indicia, violenta licet, et vehementia, quamvis probabilitatem augeant, certitudinem tamen non faciunt, sine qua reus condemnandus non est. Boehmer. Elem. Jurisprud. Criminal. Sect. I. cap. XI. §§. CCXVI. et CCXVII., Coccej. Jur. Controv. ad tit. de probat. Quaest. X., Cujac. ad Cod. lib. IX. tit. 8., Püttmannus Elem. Jur. Criminal. lib. II. cap. IX. et XVII., Mr. de Pastoret tom. I. cap. Х., Benjamin Carrard tom. II. cap. 1., Bernardi Discours couronnés pag. 106., Servan Législation Criminelle Dissert. de la nature, et force des preuves, et présomptions, Brissot Bibliothèque Philosophique tom. IV. pag. 245., tom. VI. pag. 155. cum seq., et tom. VII. pagg. 223. et 345.
n1Aestimantur indicia ex regulis probabilitatis, quas dare solent Dialectici; ex quibus probabilitas tantum, non veritas eruitur; quae tamen co gravior est, quo arctius ins 1 dicia cum delicto inter se conjunguntur. Juris Romani regula, quod, actore non probante, reus absolvitur, l. 4. C. de edend., naturali et civili ratione nititur. Ab omni autem ratione abhorret Interpretum sententia, qui promiscue praesumtiones transferre in alterum onus probationis existimant; ea enim praevertitur jus naturale, quod actori onus probandi injungit. Coccej. cit.: Sed nec de suspicionibus debere aliquem damnari, divus Trajanus Assiduo Severo rescripsit, 1. 5. de poen.: nam, ut ibidem Ulpianus ait: Satius est impunitum relinqui facinus nocentis, quam innocentem damnare. Quod enim non nulli (quos pudet referre) satis inhumaniter adfirmant: Melius est aliquot innocentes puniri, quam nocentem unum poenam effugere: barbarum prorsus est, et nec sanae rationi, nec legibus convenit, quae in rebus dubiis atque ambiguis humaniorem sequi sententiam jubent, l. 10. §. 1. de reb. dub., 1. 192. §. 1. de reg. jur. Itaque quoties de auctore delicti non satis constat, aut reus absolvendus est, ant saltem, si aequa lia, vel majora adversus eum indicia dentur, vetus illud: Non liquet: usurpandum. De Areopagitis memoriae proditum est eos in causa adhuc dubia atque ambigua et ad cusatorem, et reum, qui adcusabatur, centesimo anno rursus in judicio adesse jussisse, Gellius Noct. Attic. XII, 7.: quod idem est atque abstinere a sententia ea de re ferenda, quae sibi non liquebat. Haec de capitalibus delictis dicta volumus ', nam in levioribus et parvi momenti facilius in criminosos animadvertendum. Püttmannus Elem., Jur. Criminal. §. 879. In atrocissimis autem, quae in societatem, vel illius Rectorem committuntur, reum gravissimis indieiis suspectum poena extraordinaria, quae periculo dumtaxat avertendo satis sit, puniri debere, ipsi quoque humaniores Philosophi, et JCti ultro citroque conveniunt.:
6 · Fallacia indicia.
pr.Et quae demum fides adhibenda est indiciis natura sua fallacibus? Nam, ut de iis tan 14. tum, quae superius memoravimus (§. II. Not.), non nulla dicamus, fama, sen rumor publicus de delinquente maxime fallit; potest enim a malevolis ortum habere, garrulis, et inimicis, nec vanae voces populi sunt audiendae, uti bene aiunt Imperatores in 1. 12. §. 1. C. de poen. (Inst. de Obligat. et Action. Tit. XVII. §. XIII.). Indicium, quod ex fuga illius, qui suspicione premitur, deducitur, omnium maxime fallax est; nam quis ignorat fugere etiam innocentes, et quam praeterea, prout vere Plautus ait (Mostel. V. 1. 52.), meticulosa res sit ire ad judicem? Effractio carceris cur potius illius squalori, quam criminis conscientiae tribuenda non est? (Tit. IV. §. VIII.) Mores, et vita adcusati, quamvis in criminibus investigandis negligendi haut sint, saepissime fallunt, et non nisi in ejusdem generis delictis locum sibi aliquando possunt invenire: sunt enim, ut hoc exemplo utar, non nulli, quibus scortari et adulterare ludus veluti, jocusque sit, qui tamen furari, aut rapere summum nefas ducunt, priusque decem adulteria quam unum admitterent furtum. Fallaces sunt minae cujusvis generis, multi enim reperiuntur homines, quibus in usu est impotenter evomere multa minarum fulmina, quasi, solius linguae suae armis omnem injuriam evertere videantur, cum is, qui in alium acrem meditatur injuriam, eam tegat, callideque dissimulet. Nec minus fallax est nominatio socii criminis a reo facta, qui semper suspectus est; eaque ab illius protervia, vel suggestione, aliave sinistra causa facile potest proficisci. Proximum, et proprium in furto est indicium deductum ex rei furtivae apud aliquem inventione; sed inde sane nondum sequitur, ut ipse furto sit contaminatus; propterea quod fieri potest, ut ille rem aut in via inveniret, aut ab alio emeret, aut donatam haberet. In homicidio violentum est indicium, quod ex rei deprehensione in loco delicti vestibus, et armis cruentatis desumunt: judicem tamen non convincit; cum aliter res se habere possit, quod multis exemplis confirmant Celebrium Causarum Scriptores. Quid enim, si sanguis e naribus in vestes adcusati proAuxerit, aut ipse eo se contaminaverit, et gladium nudaverit, cum conaretur auxilium vulnerato ferre? Maritum, qui per decennium abfuit, et reversus anniculum domi suae invenit, quis reprehenderet, si uxorem adulterii adcusaret? Sed ne hoc quidem indicium, utut violentum, omni exceptione majus est; cum mulier violenter, vel dormiens, vel facto tertii inebriata comprimi, et ex hoc congressu concipere potuerit, Püttmann. Elem. Jur. Criminal. lib. II. cap. XVII. §. 877. Anniculum mariti, qui tamdiu abfuit, filium esse nemo dixerit, 1. 6. de his, qui sui, vel alien. jur. sunt. Alia autem quaestio est, an mater sit adultera, ad quam probandam filius marito absente natus haudquaquam sufficit, idem Püttmann. Qui plura desiderat, adeat Coccej. Disput. LXXV. tom. I. pag. 1037., Puttmann. cit. Dissert. de lubrico judiciorum, Robert. Rer. Judicatar. lib. I. tit. IV., Paul. Rizzi Animadvers. ad Jurisprud. Criminal. cap. I., cet.