Mello Freire 5.19De defensione reorum.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Defensio renuntiari non potest; cui competat, et quando admittenda.
pr.Defensio contra omnia crimina, etiam notoria, admittenda, nec a reo potest renuntiari; quippe quia juris naturalis est, et ad jus publicum pertinet, quod privatorum pactis mutari non potest, 1. 38. de pact. Ea vero reo in primis concedenda proxime autem consanguineis, et tandem extraneis; 1. 33. §. 2. de procuratorib., 1, 6. de adpellat. (Tit. XXII. §. IV. Not. h. 1.). Admittitur in quacumque parte judicii, etiam post publicatas adtestationes, et sententiam latam; et ita intelligenda Ordinatio lib. 5. tit. 124. SS. 5. 7. et 8. (Tit. XIII. §. IX. Not.).
n1Defensor semper reo ex officio a judice nominandus, utut Advocatum) ille non constituat, defensionive renuntiet, vel eam ipse solus suscipere velit. Et ita postulat defensior nis favor; cum plerumque perturbatio animi, et periculi magnitudo homines reddere soleat consilii inopes.
2 · Quae reo communicanda.
pr.Reo autem, et illius Defensori media omnia ad finem necessaria sunt omnino a judice concedenda. Quare non solum moram, et justas dilationes reo indulgere debet; verum etiam probationes, inquisitiones, sive generales, sive speciales, et, ut yerbo dicam, acta omnia judicialia, vel extrajudicialia eidem communicare, et ab eo, vel ab illius Defensore inspicienda dare; quibus ea quoque quae ad eum excusandum faciunt, inserenda sunt
n1Quod acta reo exhibenda sint, clausa adcusatoris inquisitione, eaque sigillo munita, locum habere non debet in criminibus capitalibus, neque in reo jam carcere mancipato, vel qui sub fidejussoribus se defendit; et ita intelligenda Ordinatio lib. 5. tit. 124. §. 5. vers. ult., Cabed. P. I. Arest. 84., Valasc. Adlegat. 67. n. 55., Phoeb. P. II. Arest. 134.
3 · Praecipua defensionis momenta.
pr.Et quemadmodum, prout Rhetores observant, varia sunt reorum genera: nam aut negant id a se factum, de quo adcusantur: aut illud fatentur; sed jure id fecisse adfirmant: aut non tantam poenam meruisse contendunt: ita defensionis non unum genus est; eaque vel ex facto illicito, et illius circumstantis, vel ex persona judicis, adcusatoris, testium, vel ex defectu demum solennitatum desumenda. Reo igitur competunt exceptiones tam dilatoriae, quam peremtoriae. Nam excipere potest de corpore delicti deficiente, dubio, vel incerto; dicta testium, et indicia aliis testibus et indiciis illidere; eosdem veluti suspectos et inhabiles rejicere; instrumenta, tamquam falsa, vel sibi contraria confutare; confessionem ex errore, vel alia justa de causa impugnare; adcusatorem, adcusationem, et judicem exceptione inhabilitatis, non competentis judicis, vel actionis, repellere; vel eam differre litis pendentis exceptione opposita, veluti si a pluribus ejusdem criminis adcusaretur. Quod si factum, de quo adcusatur, fatetur, potest objicere illud, utut natura sua illicitum, criminosum non esse, vel quia illud vi majore coactus commisit; vel in sui defensionem; vel denique excipere de poena a judice definita minuenda, propterea quod vel in dolo non fuerit, vel data occasione deliquerit, vel ob egregia illius in Rempublicam merita. Quinctil. Inst. Orat. lib. V. cap: XIII.
n1In his momenta sunt maxime ad reos defendendos. Ad eps autem excusandos quod adtinet, ut non nulla more nostro dicamus, dubitari illud in primis solet: an in coërcendis delictis occasionis ratio aliqua haberi debeat? Negat Heineccius Elem. Jur. Natur. et Gent. lib. I. cap. IV. §. CXIV. his verbis: Non excusatur quidem, quem ad peccandum invitat occasio. Nam et evitanda peccandi occasio, et pugnandum colluctandumque erat cum vitiorum blandimentis. Id qui non facit, in culpa est, si cupiditati bus succubuerit. Indulgendum tamen aliquid est humani generis imbecillitati; et cum gravius punienda sint delicta, quae consulto, et de industria, quam quae praeter opinionem, et impetu quodam admittuntur; illorum utique poer nae ob delinquendi occasionem molliendae esse videntur, modo occasio non sit quaesita, sed aliunde ex causa externa proveniat a reo non provisa, et praeter ejus exspectationem subito exorta. Püttmann. Prolus.: An, et quatenus delinquendi occasio delictum, ejusque poenam minuat. Videnda nostri Aloysii Camonii ad Supplicationis Domus Rectorem supplex petitio pro uxore excusanda, quae de adulterio, viro apud Indos absente, ex occasione commisso fuit damnata, tom. II. edit. Parisiens. ann. 1759. pag. 378. (Tit. VI. §. XV. Not.). Reorum similiter in Rempublicam merita tunc demum ad poenam levandam, vel minuendam valere existimo, cum, 1) magna sint atque eximia, 2) scelus non meditatum et cogitatum, sed motu repentino, et animi perturbatione commissum: 3) reus ipse de delicto poeniteat: 4) spes sit, ut in posterum homo frugi sit, et Respublica ab eo augeatur, aut certe juvetur: 5) populus levationem postulet, aut saltem exspectet: 6) metuendum haud sit, ne gratia reo facta alii ad delinquendum excitentur, idem Püttmmann. Prolus. XI. p. 293. Alii aliter: quod fieri solet, cum jure res definita non est. Neque huc trahenda lex 31. de poen., Brunquell. in Opuscul. tom. I. §. 313. (Tit. I. §. XXV, Not.).