IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Institutiones juris criminalis Lusitani

Mello Freire 5.20De sententia criminali, et illius exsecutione.

Abrir no leitor do IusCommune →

1

pr.Huc trahenda quae de sententia, et re judicata in civilibus diximus Sententia criminalist Ententia criminalis, quemadmodum civilis, vel definitiva est, vel interlocutoria: et haec vel mera, vel mixta. In ea ferenda, et actis exa minandis judex ea omnia servare debet, quae de civili diximus Inst. de Obligat. et Action. Tit. XXI., quae hic repetere supervacaneum esset Qui, et quot judices in capitalibus requirantur.

2

pr.Judicia capitalia in Conventibus tantum juridicis, quos Relações vocamus, exercentur; eaque non nisi per quinque judices praeter eum, qui causam exponit (Relator), expediri possunt, Ord. lib. 1. tit. 1. §. 6. Non capitalia ad judices ordinarios spectant, a quibus adpellatio ad crimi nales in Senatu Auditores interponitur.

n1Causae civiles, praesentibus litigatoribus, vel illorum -: Procuratoribus, in Senatu exponi jubentur Emmanuelis Ordinatione lib. 1. tit. 1. §. 23.: quod majori cum ratione ad criminales trahendum videbatur. Capitales quam celeriter expediri debent, et intra sex menses finiendae, Decret. 13. Sept. 1691. Collect. II. N. 5. ad Ord. ib. 5. tit. 129., Diplom. 31. Mart. 1742. Collect. I. ad Ord. lib. 1. tit. 1. n. 1. §. 2. (Tit. I. §. XIX. Not.). Theodosius ad criminales causas terminandas annum definivit suo Codice tit.: Ut intra annum criminalis quaestio terminetur. Justinianus biennium l. 3. Cod.: Ut intra certum tempus criminalis quaestio terminetur..

3 · Sententia reo denuntianda, et publicanda.

pr.Reo autem denuntianda sententia est, et publicanda, ut de supplicio praemonitus in tempore possit se ad mortem oppetendam praeparare, Ord. lib. 5. tit. 137. §. 2.; et bonis suis disponere, Ord. lib. 4. tit. 81. §. 6.

4 · Et triduo exsecutioni mandanda.

pr.Publicata, sententia, et impedimentis, eidem triduo offerendis et decidendis rejectis, exsecutioni mandatur, Ord. lib. 5. tit. 137. §. 1. Exsecutio, ut aliis exemplo sit, in loco publico fieri debet, ubi plurimi intueri, plurimi commoveri hoc motu possint, uti ait Quinctilianus Declamat. CCLXXV., Petrus Faber lib. 1. Semestr. cap. VIII. Dercitur autem reus ad locum supplicii a judicibus criminalibus, Misericordiae Confraternitate, et Ministris Ecclesiae comitatus, qui interim eum ad mortem fortiter et patienter, prout christianum hominem decet, obeundam adhortari non desinant, Ord. cit. Alia exsecutionis solennia a majoribus adinventa, et excogitata, ut populo terrori essent, hodie ferme negliguntur.

n1Damnatus ad mortem non statim rapiendus ad patibulum; sed tantum temporis spatium, id est, triduum ei, concedendum, quantum satis fuerit molliendo mortis horrori, ahluendisque per confessionem sacramentalem op peccatis necessarium; eidemque postea Sanctissima Eucharistia praestanda, Ord. cit. §. 2., Gaina speciali traetatu: de sacramentis praestandis ultimo supplicio damnatis. A Rege extra ordinem damnati non nisi post viginti dies supplicio adficiuntur, Ord. lib. 5. tit. 137. in princ., Emman. 60., Alphons. 70. (Inst. Jur. Publ. Tit. III. §. III., Hist. Jur. Civ. Lus. §. XLIV.).

5 · Quando differenda.

pr.Differtur exsecutio, 1) si Rege inconsulto fieri prohibeatur: 2) si justa sit causa, quae illius interim dilationem efflagitet. Ea autem vel delinquentis, vel alterius, vel Reipublicae favorem concernit. In loco, ubi Rex est, eo inscio, ultimo sup. plicio nemo adficiendus, Ord. lib. 5. tit. 137. §. 1. vers. Porém. Et hinc est, quod eodem sententiae publicationis die Curia Palatii, visa Senatus sententia, consultationem ad Regem defert de eadem confirmanda, vel de mitiori poena loco ordinariae ex circumstantiis substituenda; quo jure utitur et fruitur, non quod Senatui, qui Supremum Justitiae Tribunal dicitur Ord. lib. 1. tit 1. in princ., quique jam suo munere functus est, superior dignoscatur; sed quod gratiae per eamdem Curiam, quae propterea Tribunal Gratiosum adpellatur, consulendae sint. Nobilis ad mortem damnatus, Rege inscio, supplicio non adficitur, Ord. cit. vers. ult. Quaedam etiam sunt crimina capitalia, quorum rei, de eisdem licet plene convicti et confessi, supplicio, Rege inconsulto, non adficiuntur, veluti bigamia in casu, quem habet Ordinatio lib. 5. tit. 19. §. 1., adulterium nobilis cum plebeia, Ord. eod. lib. tit. 25. in princ., homicidium a Nobilissimis admissum, Ord. lib. 5. tit. 35. §. 1., cet. Justam differendae exsecutionis causam, uti diximus, praebet favor delinquentis, veluti si gravi morbo laboret, vel post sententiam latam et publicatam crimen falsi testium emergat, quorum fide reus fuit condemnatus; vel Reipublicae, quo pertinet reorum potentia, et periculum imminens; itemque necessitas socios criminis indagandi, quos captum iri opus est. Dilationem autem in primis postulat favor partus, quoad condemnata pariat; qui adeo amplificandus est, ut ne quaestio quidem de ea habeatur, nec sententia eidem denuntietur, quamdiu praegnans est, et intra triginta dies post partum, 1. 3. de poen. Ab omni itaque humanitate alienus est Zacchias Quaest. Medico - legal. lib. IX. tit. II. Quaest. unic. n. 20., ubi scribit: Matrem noxiam et ultimo supplicio domnatam secari posse vivam, ut foetus vivus extrahatur.

6 · De exsecutione sententiae in relegatos.

pr.Relegati ad exsilii loci judices una cum literis, quibus illorum delictum, et poena summatim contineatur, vincti mittuntur, Ord. lib. 5. tit. 140., et tit. 142. §. 1. Qui a loco, ubi vivunt, et domicilium habent, relegantur, non possunt ad pristinam habitationem redire, neque ad Curiam venire, quamdiu exsilium finitum non fuerit, Ord. lib. 5. tit. 140. Quamvis Curiae nomine et locus, ubi Rex est, et Regia Urbs, et Domus Supplicationis aliquando intelligatur; tamen a Curia simpliciter relegatus ad illum dumtaxat locum, et illius suburbium, ubi Rex est, adcedere prohibetur, Ord. lib. 5. tit. 141. Qui extra exsilii limites inveniuntur, graviori exsilio per idem tempus plectuntur, Ord. lib. 5. tit. 143. in princ. In Brasiliam autem ad tempus relegati, tempus duplicatur; in perpetuum vero, si a loco destinato discesserint, vel a navigio aufugerint, capitis damnantur, Ord. cit., deducta ex Alphonsi V. speciali lege suo Codice relata lib. 5. tit. 67. Eamdem poenam incurrunt ad triremes perpetuo damnati fugientes, Diplom. 26. Septemb. 1603. apud Ordinationem lib. 5. tit. 140. Collect. I. N. 3.

n1In Brasiliam exsilium gravius, quam in Africam, vel quaesitas alias dominationes habetur in dicta Ordinatione lib. 5. tit. 143. in princ.: itaque eo in perpetuum mulctatus a loco recedens capite plectitur: qua poena non adficiuntur, qui in Africam, Asiamve perpetuo licet exsulati abierunt; mitius enim exsilium est, et non aeque grave delictum supponit. In eo etiam differunt, quod in Brasiliam exsilium non minus quam in quinquennium decerni potest, Ord. lib. 5. tit. 140. §. 1., cum destinatione certi loci, Decret. 18. Januar. 1677. ad eamd. Ord. Collect. II. N. 4.: in Africam vero sine destinatione, et indefinite decernitur, ead. Ord. §. 2. Mulieres in Africam relegari prohibentur, Ord. cit.; et ad triremes Nobiles, minores sexdecim annorum, et majores quinquaginta quinque, et infirmi, ead. Ord. §. 4.

7 · Et in damnatos mulcta.

pr.Exsecutio sententiae, qua quis mulcta pecuniaria fuit condemnatus, modo ordinario fit, pignoribus captis et distractis. Reus, qui nihil in aere habet, in carcere retinendus non est, nec propterea in eum conjiciendus, Deliberat. Senat. Olisiponens. 18. Aug. 1774. apud novam Collect. Num. CCLXX. (Inst. de Obligat. et Action. Tit. XXII. §. XVIII.).

n1Mulcta pecuniaria quoddam veluti negotiationis genus erat, quo leges ipsae, Principes, et Barones publici, vel patrimonialis aerarii locupletandi causa promiscue utebantur. Exempla passim invenire licet in legibus Feudalibus, Wisigothicis, Ripuariis, Saxonicis, Longobardicis, cet.: quas leges nostrae Forales in primis secutae fuerunt. Et hinc mirum non est, quod poenas pecuniarias non jam laeso, sed fisco adplicandas probent non modo antiquae Ordinationes, sed ipsa Philippina lib. 5. tit. 36. Easdem etiam probat tabella Camerae Apostolicae apud Antonium Genuensem Lezioni d'Economia Civile P. I. cap. XXI. pag. 446., ubi inter alia legitur: Pro absolutione Presbyteri, qui conjunctos in gradu prohibito matrimonialiter copulavit, et coram eis celebravit, (solvendi) grossi 7.: Pro eo, qui in Ecclesia cognovit mulierem, grossi 6.: Pro laico, qui res sacras de loco sacro cepit, grossi 7.: Pro perjuro, grossi 6.: Pro laico, qui Abbatem, aut alium Presbyterum minorem Episcopo, Monachum, vel Clericum, interfecit, grossi 7. 8. vel 9. Jam vero quam turpe sit adulterium, furtum, rapinam, homicidium pecunia redimere, omnes vident. Genuens. cit. (Tit. I. §. XVII. h. lib., Inst. de Jur. Rer. Tit. X. §. II. Not., et de Obligat. et Action. Tit. II. §. XIII. Not. et §. XIV.).

8 · Quae sint expensae criminales, illarum divisio, et quis eas solvat.

pr.Ad exsecutionem sententiae vel maxime pertinent expensae criminales, id est, sumtus in criminalis causae cognitione, vel illius occasione facti: qui, si litem respiciant, processus, seu judiciales; sin rei ipsius personam, et damnum ab eo passum, personales, vel extrajudiciales dicuntur. Expensas processus victus solvit in omni causa tam civili, quam criminali, etiamsi justam litigandi causam habeat (Inst. Lib. IV. Tit. XXI. §. VIII.); personales non nisi eadem destitutus, Ord. lib. 3. tit. 67. in princ., cap. 4. de poen. Computandae autem sunt expensae ad eum modum, quem declarat Ordinatio lib. 1. titt. go. et gr.

n1Regula, quod victus victori in expensas sit condemnandus, cap. 4. de poen., in civilibus aeque ac criminalibus locum habet, et tam ex parte actoris, et rei quam judicis, qui in causa fuit, ut sumtus fierent, §. 1. Inst. de poen. temer. litigant. in fin.

9 · Expensas solvit adcusator, reo absoluto.

pr.Itaque, reo absoluto, adcusator expensas omnes, et damnum adcusationis causa datum in simplum solvit, duplum, vel triplum pro doli magnitudine et qualitate, Ord. lib. 5. tit. 118. in princ. et S. 1., Emman. 43., deducta ex Dionysii, et Alphonsi IV. legibus, Ordinatione Alphonsina relatis lib. 5. tit. 29. (Tit. XIII. §. VIII.).

n1Actor expensas cujusvis generis et damna, reó absoluto, solvit, quas petere is potest, in judicio ipso criminalis ad officium enim judicis spectant; vel separatim eo nomine civiliter agere coram judice competente adcusatoris. Simplices expensas solvit, st probabilem, et justam adcusandi causam habeat; nam si in dolo fuerit, vel temere adcusationem moverit, in duplum, vel triplum condemnandus et ita intelligenda Ordinatio lib. 5. tit. 118. Simplum, cum, ad reparationem damni pertineat, ab heredibus quoque praestandum: duplum, vel triplum non item; poena enim est, quae ad heredes non transit. Judex autem victum semper victori in expensas debet condemnare, Ord. lib. 5. tit. 118. in princ. ibi: Se alguem querelar d'outro, e o reo accusado for livre per sentença do maleficio, e querela, por se não provar o conteúdo nella mandamos, que o tal quereloso seja nessa mesma sentenca condemnado nas custas, e em todo o damnd ', e perda, que o reo por razão dessa querela e accusação receber, o que todo pagará da cadea. Porem sefido o quereloso achado em malicia, sera condemnado nas custas em dobro ou em tresdobro, segundo a malicia, em que for achado., Nulla igitur ex hac Ordinatione est sententia judicis sine expensarum condemnatione: itaque frustra quaeritur, an reus simplicitér absolutus possit pro litis expensis, et damnis in adcusatorem agere, qui in expensas condemnatus non fuit; vel easdem petere, si jus salvum ei non fuerit sententia absolutoria relictum. Nam, cum judex teneatur V adcusatorem, vel querelantem injustum in expensas condemnare ex dicta Ordinatione, sententia contra legem lata reo victori impedimento esse non potest, quominus possit jus suum in judicio prosequi, et damni reparationem petere, quod injustae adcusationis causa ferre coactus fuit. Valasc. Adlegat. 95. n. 3. Neque contrarium deducitur ex Ordinatione lib. 5. tit. 117. §. 15. Namque ibi sermo est de subornationis, et falsi criminibus in judicio civili incidenter objectis; quorum querelae, cum calumniosae videantur, non nisi jure salvo ad easdem proponendas in criminali admittuntur ex eadem Ordinatione; quae de casu dumtaxat speciali, de quos loquitur, intelligenda est.:

n2Secus justitiae, et fisci Procurator.

10

pr.Justitige Promotor, vel fisci Advocatus qui ratione officii quemquam adcusavit, licet inno cens postea reperiatur adcusatus, in expensas com demnandas non est, nisi manifesta ejus calumnia sit, Ord. lib. 3. tit. 67. SS. 3. et 6., Cabed. P. II. Decis. 119. a n, 25., Matth. de criminib. ad lib. XLVIII. tit. XVI сар. IV.

n1Quod reus absolutus, qui maxima certe incommoda ob و IMLO s sibi objectam adcusationem pati coactus fuit, innocens ここ の

n2tandem deprehensus, litis praeterea expensas solvere teneatur, ab omni prorsus humanitate alienum videtur. Eas igitur quodammodo societas ferre debet, et damnum reo sarcire vel ex aerario judiciali, vel ex mulctis pecuniariis, quibus veri delinquentes condemnantur. Quemadmodum fama, honor, et damna quaecumque sarcienda sunt reo, vel ejus heredibus, qui post sententiam latam, et exsecutioni mandatam innocens adparuit. Discours sur les réparations dues aux accusés innocens tom. VI. Brissot Bibliothèque Philosophique pag. 169., et tom. IV. pag. 277. Des moyens d ' indemniser l ' innocence injustement accusée, et punie, Mr. de Pastoret tom. II. P. IV. cap. XX. Sententia namque criminalis condemnatoria definitiva, cum in rem judicatam nom transeat, ob probatam innocentiam restitutionem semper admittit, Boehmer. Exercit. LXXXVH.: De sententiis in rem judicatam non transeuntibus §. XL., et tit. D. de sentent. pass. et restitut. (Inst. de Obligat. et Action. Tit. XXL X

11 · Denuntiator ntiator an, et quando expensas solvat.

pr.Delatores, qui temeraria, et dolosa delatione, quam jurejurando firmarunt, judici inquirendi ansam dederunt, reo penitus absoluto, in restitutionem expensarum condemnantur; parum enim refert utrum quis temere adcusaverit, an calumniose denuntiaverit, Ord. lib. 5. tit. 118. S. 2., CabedPI. Arest. LII., Valasc. Adlegat. 95. n. 8., Barbosal ad leg. Eum, quem teinere 79. n. 161. de judic., Boehmer. speciali Exercit.: De expensis criminalibus tom. VI. cap. III. §. XIV., Matth. de criminib. ad lib. XLVIII. tit. XVII. cap. IV., Anton. Genuens. Della Diceosina tom. II. сар. XIX. 18 1115 coup in 10.

12 · Et reus capite damnatus.

pr.Et quemadmodum adcusator victus in expensas reo condemnandus; ita reus capite licet damnatus, vel alia poena corporis adflictiva, in expensas quoque adcusatori solvendas condemnari debet. Matth. cit., et Boehmer. cap. II. §. VII.

n1Cum mors omnia solvat, iniquissimum videtur Julio Claro, Carpzovio, et aliis, reum, qui vitam amisit, in expensas damnari; eos tamen bene confutant Matthaeus, et Boehmerus citt., Püttmannus Elem. Jur. Criminal. lib. II. cap. XXVIII. §. 1072.

13 · Et judex.

pr.Ab expensarum quoque restitutione, et damni dati reparatione immunis non est judex, qui reum imperitia sua, vel dolo malo condemnavit, Órd. lib. 1. tit. 65. §. 9. (Tit. V. §. X. h. lib.). Quamobrem in expensas condemnatus easdem cogitur solvere ex adtributione etiam ipsius pecuniae, salario, seu emolumento, quod ei a Rege ad victum, et cultum datur, Ord. lib. 1. tit. 1. §. 40. in fin. Et hoc notandum est, cum pro debitis quibuscumque civilibus judicum salaria pignori supponi haud possint, Ord. cit., Diplom. 10. Mart. 1778. (Inst. de Obligat. et Action. Tit. XXII. §. IX.).

n1Graviter autem peccant judices, et inscitiam summam, et avaritiam produnt, qui panniculariis, id est, rebus, quas vincti in carcerem secum adtulerunt, utuntur, oсcupant, et vendunt impensarum criminalium nomine.