Mello Freire 5.21De adpellationibus.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Adpellatio in criminalibus admittenda.
pr.Appellationem in causis etiam criminalibus admittit tam jus Romanum, quam Patrium, 11. 6. 16. de adpellat., 1. 6. §. 9. de injusto, rupt., Ord. lib. 5. tit. 122., Emman. 42., Alphons. 58. Eam autem interponit non solum reus sententia judicis condemnatus; verum etiam judex ipse quibusdam in causis ex officio, Ord. cit.
n1Adpellare licet non modo ipsi reo, sed nomine ejus etiam aliis, neque distinguendum puto, necessarii ejus sint, an extranei, 1. 6. de adpellat. Interponitur a judicibus inferioribus ad Senatus criminales Auditores, Ord. lib. 1. tit. 11. et tit. 41. Adpellationi in criminalibus causis ea fere omnia conveniunt, quae in civilibus obtinent; adeoque huc trahenda quae Institutionibus de Obligat, et Action. Tit. XXIII. diximus.
2 · Et quando judex ex officio adpellare debet.
pr.Jubentur judices in criminalibus quibusdam causis, quamvis reum absolvant, adpellare, quod speciale est; nam in civilibus solum litigator victus et condemnatus adpellat. Haec autem adpellatio locum habet in omnibus delictis, quae querelam admittunt, et haec summa regula est, Ord. lib. 5. tit. 122., in princ. quae non nullas patitur exceptiones eadem Ordinatione recensitas.
n1Necessaria haec adpellatio, quam judex sub poena cit. Ord. §. ult. comminata interponere tenetur, et ad Reipublicae, et ad rei defensionem pertinet; cum publice intersit, ne delicta maneant impunita. Illius origo ab Alphonso IV., et ejus filio Petro I. deducta, speciali lege a Joanne I. confirmata est Eborae 15. Jan. aer. 1459. apud Ordinationem Alphonsinam lib. 5. tit. 58. §. 7. et seq., quae ad posteriores Codices, paucis quibusdam additis vel detractis, translata fuit. Revisio in criminalibus, nisi speciatim concedatur, locum non habet (Inst. de Obligat. et Action. Tit. XXIII. §. XXVIII.). Adpellatio (Lusitane emprazamento) ad tribunal divinum, seu ad vallem Josaphat, perperam deducta ex Joële cap. III. vers. 2.: Congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hereditate mea Israel, quas disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt: inanis est, et frustra ei tribuitur effectus sive devolutivus, sive suspensivus. Püttmann. Elem. Jur. Crim. P. II. cap. XXII. §. 970., ubi plures ea de re Scriptores laudantur. Appel à la Postérité par Mr. Linguet.