Mello Freire 5.8De injuriis et famosis libellis.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Injuria quid, et illius divisio.
pr.Injuria hic dicitur quodvis dictum, fa ctumve in alterius contumeliam dolo malo directum; quae, cum vel dictis, vel factis fiat, in verbalem, et realem dividitur.
n1De injuriis neque titulum specialem habemus in tribus Regni Codicibus, neque eisdem, prout oportet, definitum est quid injuriae nomine veniat, quae illius poena, et quomodo prosequenda. Et inde nata arbitraria jurisprudentia, ex qua tot, tantaque mala sequuntur. Plures equidem Ordinationes nostrae de injuriis loquuntur, veluti lib. 1. tit. 65. §. 25. cum sequent., lib. 4. tit. 63. §. 1., tit. 88. §. 5., et lib. 5. titt. 42. 49. 50.: ast, cum vel de injuriis Magistratibus, eorumque Officialibus, vel a litigatoribus inter se illatis agant, vel de Judicibus, quibus illarum cognitio competit, vel de donationibus ob injuriam revocandis, vel de filiis ob injurias a parentibus exheredandis, rem hanc universam, quae quotidiana est, intactam fere reinquunt, a Judice suo arbitrio, aut ex jure Romano, quod gravius et pejus malum est, definiendam. Enimvero qualitas injuriae Magistratus judicio relinquitur, Ord. lib. 4. tit. 63. §. 1. ibi: E se for duvida, se a injuria assi feita he grave, ou não, fique em arbitrio do Julgador; et tit. 88.5.5.ibi: E ficará em arbitrio do Julgador, se as taes palavras forão graves, ou leves.
2 · Alia divisio.
pr.Dividitur etiam in simplicem, et atrocem, quae aestimatur vel ex facti gravitate, vel ex loco, ubi quis injuriam passus est, vel ex personae, cui fuit illata, dignitate; in immediatam, quam per nosmetipsos patimur, vel mediatam, ut vocant, per eos, qui nostrae potestati, vel defensioni sunt subjecti, quos tueri nos oportet, veluti filiusfamilias, vel emancipatus, uxor, sponsa, 1. 7. SS. 7. 8., 11. 8. 9. de injur., II. 18. SS. 4. 5., 1. 15. §. 35. eod., Harpprecht. ad S. 7. Inst. de injur., Brunneman. ad I. 1. nn. 4. et 5. D. eod. Injuria non facto, seu in omittendo, et contemtus
3 · causa.
pr.Non facto etiam injuria fit, eaque omittendo committitur, veluti si quis superbia ela. tus debitos alicui civiles non tribuit honores, nec consuetis salutationibus utitur. Boehmer. ad tit. D. de injur. §. VII., Traité des injures par Mr. Dareau Sect. IV. pag. 80.
4 · Injuria atrox.
pr.Atrocitas injuriae cum vel ex re ipsa, personae dignitate, vel ex loco, in quo infertur, aestimanda sit (§. II.), sequitur injuriam atrocem dicendam, 1) quae Magistratui fit, Ord. lib. 5. titt. 49. et 50. (Tit. IV. §. VII. Not.): 2) illius Officiali, Ord. cit., et lib. 1. tit. 65. §. 26.: 3) Nobilibus, vel personis aliis in dignitate constitutis, ead. Ord., et lib. 3. tit. 86. §. 12.: quae a Nobilibus committitur in homines praesertim plebeios, et ignotos, cum judicis officio prosequatur, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 30.: 5) vel a servis, et filiis in dominos, et parentes, Ord. lib. 5. tit. 41.: 6) vel ei facta, quocum quis in judicio contendit; majore enim adficitur poena, Ord. lib. 5. tit. 42.: 7) vel in publico, veluti in theatro, vel in judicio, vel coram probis honestisque viris, Ord. lib. 4. tit. 63. §. 1.: 8) vel coram Rege, Regia Domo, vel eo loco, ubi fuerit Sup plicationis Domus, Ord. lib. 5. tit. 39.: 9) in Ecclesia, vel Monasterio, ead. Ord. tit. 40. Re ipsa atrox injuria dicitur famosum convicium, vel factum, puta si vulnus illatum, vel os alicui percussum, l. 7. §. ult. de injur.
n1Qui injuriarum institutam actionem in judicio non prosequitur, vel ab ea quacumque litis parte desistit, ab omni poena, emendatione, et satisfactione desistere videtur; adeoque judex, qui ex officio de causa cognoscit, non potest poenam quamcumque injuriam passo adplicare, Ord. lib. 5. tit. 117. §. 19. vers. E posto que, et tit. 124. §. 15. vers. E partindo - se; quam tamen eidem adplicare bene potest, quando ipse nullam actionem, adcusationemve instituit, Ord. lib. 5. tit. 136. §. 2. vers. Porem quando; hoc enim casu non dicitur contumax, et rebellis, uti in priore; et ita intelligendae, et inter se conciliandae citatae Ordinationes. Haec quamvis ita sint, speciale est, quod si Nobilis injuriam inferat, eadem adfectus quamvis ab incepta et instituta jam adcusatione desistat, reo sententia judicis ex officio condemnato, poena semper laeso et injuriam passo adplicanda est, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 20. Videnda Olisiponensis Senatus Deliberatio 22. Febr. 1721. apud noviss. Collect. N. CLXXXIV.
5 · De injuria in absentes, infantes et furiosos.
pr.Injuria cadere potest tam in praesentes, quam in absentes, si eo animo dicta sit, ut in illorum notitiam perveniat, Ord. lib. 4. tit. 63. §. 1. et 7., et in ignorantes quoque, dormientes, et invitos, veluti infantes, furiosos, mente captos; qui, quamvis injuriam facere non possint, cum doli capaces non sint, injuria adfici possunt, 1. 3. SS. 1. 2. D. de injur.
6 · De injuriandi animo.
pr.Cum sine dolo nulla injuria sit (§. I.), facile patet sine injuriandi animo injuriam non dari, 1. 15. §. 3. de injur. Injuriam igitur non infert, 1) qui per jocum quid facit, vel dicit, 1. 3. §. 3. eod.: 2) qui testi ad sui defensionem crimen verum objicit, 1. 6. §. 1. C. de postul.: 3) nec qui contra rescriptum obreptionis, mendacii, falsitatisve exceptionem opponit, Stryk. de falsit. prec. Princ. oblat. cap. IV. n. 7. seq. 4) qui ratione officii, et emendandi, corrigendive gratia quidquam faciunt, quod, si alii facerent, injuria esset, quales sunt praeceptores, parentes, et mariti, discipulos, filios, uxores modice castigantes, 1. 15. §. 38. eod., 1. 5. ad leg. Aquill., Ord. lib. 5. tit. 95. §. 4., et tit. 36. §. ult.; itemque Oratores ecclesiastici depravatos saeculi mores atro carbone notantes, modo personis parcant.
n1Si dictum, factumve natura sua et indole injuriosum est, animus injuriandi praesumitur; adeoque reo eum neganti incumbit onus probandi, 1. 5. C. de injur. Veritas convicii injuriantem non excusat; poenam tamen mitigat, dict. l. 5. Injuriantem quoque non excusat laudatio auctoris, 1. un. C. de famos. libell., nec protestatio dicto factove contraria, neque error in persona: adeoque qui Titio injuriam dixit, quem Seium esse credebat, Titio injuriarum tenetur, 1. 18. §. 3. de injur. Excusandus denique non est, qui injurias ab aliis adceptas profert, et spargit, non minus enim famam et existimationem laedit, quam auctor ipse injuriarum. Provocato tamen, qui contumeliam objectam alia contumelia repulit, condonandum; nam justum temperare dolorem difficillimum est, nec omnibus datum.
7 · Injuriae sine animo injuriandi exemplum.
pr.Qui blanda oratione alterius pudicitiam adtentat, quique virgini, vel honestae feminae comitem abducit in via, eive suadet, ut jam cum ea non sit; qui eamdem frequentat, comitatur, insidiis invadit, et ita cum ea agit, ut ex pudica impudica fiat, injuriandi certe animum non habet, et tamen injuriarum actione tenetur, I. g §. 4., II. 10. 15. §. 16. cum seq. de injur., Ord. lib. 5. tit. 18. §. 2. Vide, sis, Causes célebres, et intéressantes par Mr. Gayot de Pitaval sur les outrages faits à une Dame tom. IX. pag. 276. De calumnia, maledicentia, simplici detractione, odiosa, et maligna delatione.
8
pr.Inter injurias verbales re ipsa atroces (§. IV.) eminet calumnia, quae vel ore prolata est, scripta, judicialis, vel extrajudicialis. Calumnia hic dicitur malitiosa, et mendax quaevis verbalis infamatio, qua adversarius malum grave, quod non fecimus, nobis objicit, cujus notitiam prius vulgo malis artibus, et insidiis spargere, et disseminare curavit. Grave hoc crimen, quod uno die infligitur, et cui reparando vix multi anni sufficiunt, dignum profecto est, quod severioribus poenis, veluti infamantibus, et perpetuo carcere coërceatur: illud tamen (tam enim depravati hominum mores sunt) fere impunitum est, maxime extra judicium, neque illius leges nostrae speciatim meminerunt (Tit. II. §. XIII.). De judiciali non nulla nos diximus Tit. II. §§. XVIII. XIX., Tit. XIII. §. VIII., Tit. XX. §§. IX. X. XI. Ceterum de calumniarum poenis et progressu sub Imperatoribus videndus Henric. Brencmannus de lege Remmia, et de factis calumniatorum sub Imperatorib. apud Otton. tom. III. Thesaur. Jur. Roman. Maledicentia, utut vera injuria, gravis, vel levis est pro illius qualitate (S. VI. Not.). Imprecationes autem, minae, simplices detractiones, leves plerumque injuriae, vix in foro civili puniendae; nam lubricum linguae ad poenam facile trahendum non est, 1. 7. §. 3. ad leg. Jul. majest. (Tit. II. §. XVI. h. 1.). Alterius autem in aliquem facta, et occulta dicta eidem maligne nuntiantes, quos mexeriqueiros dicimus, tamquam injurii ipsi habentur, et poena talionis puniuntur.
n1Calumnia, quod hic adnotare placet, antiquis legibus, et Donationibus, quibus alicujus loci dominium Nobilibus dabatur, significabat jus poenas fiscales, et condemnationes sibi habendi, quod non nisi expresse donari poterat.
9 · De injuria scripta, et famoso libello.
pr.Injuria scripta atrox semper censenda; itaque gravius, quam verbalis puniri debet, Ord. lib. 5. tit. 84. §. 2., Emman. 79. Libellum famosum dicimus literas infamantes sine nomine, 1. 5. §. 9. de injur., II. 1. 3. 4. Cod. Theod. de famos. libell. Qui infamantes has literas aperuit, descripsit., vulgavit, eadem poena, qua illarum auctor, adficiendus, Ord. cit. §. 1., deducta ex Oduardi Regis lege, Eborae data 26. April. ann. 1435., apud Ord. Alphons. lib. 5. tit. 117., Gam. Decis. 139. n. ult., Themud. P. II. Decis. 223.
n1Nulla profecto differentia est inter injuriam scriptam, et libellum famosum, si huic nomen addatur; et ita haec crimina inter se distinguenda, Coccej. Jur. Controv. ad tit. de injur. quaest. 31.; posterior tamen, cum spem impunitatis ex nominis suppressione prae se ferat, et probatu sit difficilis, gravius quam injuria scripta puniendus: Capitis autem poena statuta l. un. de lib. famos. exorbitans est, et injusta. Qui librum, epigrammata, inscriptiones, picturam, sculpturamve ad infamiam alicujus composuerit, inscripserit, fecerit, produxerit, indicaverit, tamquam libelli famosi auctor habendus, 1. 5. §§. 9. et 10., 1. 15. §. 27. de injur. Literae ad amicos missae, quamvis non nulla contineant, in alicujus notam, pro injuriosis et infamantibus haberi non debent; cum non sint scriptae animo injuriandi; quaedam enim inter amicos et scribendi, et inter se confabulandi certa libertas est, quam jura omnia concedunt. Mr. Dareau Traité des injures cap. I. Sect. II. pag. 46. Plagium literarium inter injurias scriptas numerandum: nam certe injurius est, et quasi fur, qui aliena opera tamquam sua vendit, donat, typis mandat, aut disseminat. Dareau cit. cap. III. Sect. VI. pag. 228. et seq. (Vid. Jacob. Thomas. de Plagio Literar.)
10 · Injuria realis.
pr.Injuriae reales re, et facto inferuntur, quod in se injuriosum est, vel injuriam ex communi hominum opinione parit; veluti si quis alicui crines, vel barbam expilaverit, alapam impegerit, verberaverit, manu, baculo, vel alio instrumento quemquam percusserit, aut vulneraverit, vel gestihus ad invidiam compositis despexerit; quod fit, si in alicujus contemtum linguam exserat, oculos distorqueat, faciem deformet, vel cornua ad conjugum aedes suspendat, Novell. 15. Mart. 1751. Quae injuriae, uti verbales, vel simplices sunt, vel atroces: itaque vel gravius, vel mitius puniendae (§. IV.).
n1De injuriis corpus adficientibus si non specialí titulo, multis tamen in locis meminerunt Regiae Ordinationes, veluti lib. 1. tit. 65., §§. 31. 33.37.38., et lib. 5. tit. 35. §§. 3. 4. 5. 6. 7., et titt. 36. 39. 40. 41. 42. 117. §. 1. et Palatii Curiae Regim. §. 18., quibus jungendae Extravagantes ad eosdem titulos utcumque insertae. Iis autem aut nulla poena definita est, adeoque illarum coërcitio judicis arbitrio relinquitur; aut, si definita, vix uno aut alio casu debitam servat proportionem. Illud igitur citatis Ordinationibus tamquam praecipuum agitur, ut scianrus, quando ex vulneribus inflictis querelae, et quando inquisitioni locus sit.
11 · Et illius poena.
pr.Injuriarum poena capitalis, vel corporis adflictiva non tollit mulctam publicis legibus, vel foralibus constitutam, Ord. lib. 5. tit. 36. §. I. ibi: e isto além das penas pecuniarias conteúdas nos foraes dos lugares, Emman. tit. 11. §. 2.: Pero nom he nossa tençam polas ditas penas serem relevados os que semelhantes delictos fezerem, das penas pecuniarias contheudas nos foraes dos lugares, Alphons. tit. 33. §. 5. E por esta pena nom sejam relevados das penas da Justiça, que merecerem pelos maleficios. Nem outro sy sejam relevados das penas contheudas nos foraaes, e costumes antigos nos lugares.
12 · Vulnera letalia.
pr.Vulnus letale judicio Medicorum, cui standum est, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 38., homicidii poena coërcetur. A primaria autem vulneris conditione ipsius letalitas apud judices repetenda: quare si culpa Medici, vel quavis alia extrinsecus causa vulneratus decessit, poena ordinaria locum non habet. Carpzov. P. I. Quaest. XXVI.
n1Inspectionem cadaveris occisi, et relationem de vulneris qualitate in homicidio quamvis frustraneam eam habeat Leyser speciali super hac re dissertatione, omnia jura probant: itaque a judice nunquam praetermittenda, nec aliter de corpore delicti constare potest (Tit. XIII. §. XX. seqq. h. 1.). Medicis atuem et Chirurgis, vulnus mortiferum esse jurejurando adseverantibus, multum quidem tribuendum est; sed non adeo, ut illorum judicium probationem in contrarium non admittat. Stryk. Us. mod. ad tit. D. ad leg. Cornel. de sicar. n. 3. et 4. Quod vero vulnus letale non sit, quando vulneratus post illud adceptum quadraginta dies vivit, quae opinio in foro regnat, rationem medicam non habet. Hieronym. Ernest. Dissert. de letalitate vulnerum, Baumer. Medicina forens. cap. VIII., Mémoire sur une question anatomique relative à jurisprudence par, Mr. Louis (Tit. IX. §. XVII. Not. h. 1.).
13 · Crim. 8 Atrocia et levia.
pr.Vulneris atrocitatem faciunt, et poenam augent, 1) vulneris magnitudo: 2) dignitas et qualitas vulnerati: 3) locus vulneris: 4) delicti: 5) arma: 6) causa et ratio vulneris infligendi, Ord. lib. 5. tit. 39. §. ult., 1. 8. D. de injur. Itaque qui lucri causa, et pecunia conductus aliquem etiam leviter vulneravit, capite damnatur, Ord. lib. 5. tit. 35. §. 3. vers. E ferindo. Eadem poena adficiendus servus, et filius, qui dominum, parentemve vulneravit, Ord. tit. 41., vel quemcumque alium, Rege praesente, tit. 39. in princ., vel qui demum sclopeto, ballistis, et prohibitis similibus armis quemquam dolo malo percussit, Crd. tit. 35. SS. 4. et 5. Manus amputatur ei, qui, cum in carcere detineretur, eodem comprehensum percussit, Ord. tit. 35. §. 6. Manus similiter abscinditur ei, qui in Regia Domo gladium nudavit, Ord. tit. 39. §. 1., et ei quoque, qui Regia in Urhe, vel eo loco, ubi Domus Supplicationis fuerit, aliquem percussit, tit. 39. §. 2. Simplex gladii e vagina educti crimen eisdem locis commissum, ob illorum, quam vocant, sanctitatem verberibus punitur, ead. Ord., et exsilio perpetuo in Brasiliam, si in Ecclesia committatur, Ord. cit. tit. 40. Vulnus in facie inflictum exsilio, bonorum amissione, et manus amputatione in plebeio coërcetur, Ord. cit. tit. 35. §. 7., Phoeb. P. I. Decis. 31. et II. Arest. 127. Atrocem injuriam committit, qui in maxillam alicui palmam inflixit, alicujusve membra abalienavit, Novell. 15. Jan. 1652. apud Ord. lib. 1. tit. 58. Collect. I. N. 9., Ord. lib. 5. tit. 122. in princ. ibi: sem aleijão. Qua autem poena puniendus sit, ibidem definitum non est. Summa cutis vellicatio, et laceratio pro injuria levi habetur ead. Ord. tit. 122. in princ. et S. 1.
n1Haec tamen omnia in usu non sunt, et praesertim Ord. 1 lib. 5. tit. 39. §. 2., quae manus amputare jubet ei, qui alium vel leviter Regia in Urbe, vel ubi Domus Supplicationis est, percussit (Tit. I. §. ult.).
14 · De injuriarum actione.
pr.Licet autem injurias quascumque in judicio vindicare tam civiliter, quam criminaliter, Ord. lib. 5. tit. 117. §. 5. ibi: poderáő demandar suas injurias, e damnos. Itaque injuriarum actione civili petitur damni restitutio, et id omne, quod injuriam passi interest: criminali poena publicis, foralibusque legibus statuta.
n1Bachovius, Huberus, et Boehmerus ad tit. D. de injur. §. 18., et speciatim in tractatu: De iniquitate, et injustitia actionis injuriarum cap. III., hanc actionem damnant, et omnem vindictam tamquam christiano homine indignam. Sed vindictam cum ultione confundunt. Ultio est illa vindictae species, quae nullum alium finem habet, quam satiare animum dolore ejus, qui nos offendit, Pufendorf. de offic. hom. et civ. cap. VI. §. XIII.; quae vindictae species damnatur etiam in jure civili, 1. 45. §. 4. D. ad leg. Aquill. Actio aestimatoria juris Romani ad id, quanti injuriae actor aestimavit, ita in foro observatur, ut non parum huic aestimationi judicis arbitrio relinquatur. Mend. in Prax. lib. IV. cap. XI., França ad eumd. Criminalis ex lege Cornelia de injuriis nullum usuin habet. Eodem libello recte conjungi possunt civilis, et criminalis actio. Ferreira Practica Crimin. tom. II. tract. III. cap. I. nn. 12. 13. 14. et 15. pag. 169. Initio gens nostra, et jam medio aevo ad Alphonsum Regem hujus nominis IV. injurias cujusvis generis non jure, sed ferro et armis vindicare solebant; his enim temporibus illustres praesertim maxime puduit injurias non propria ulcisci manu; cujus rei exempla quam plurima tradit Wisonius dans le théatre d'honneur et de chevalerie tom. II. pag. 263. et seq. Ab hac autem consuetudine, et privata vindicta in vitium aliud declinantes sub Alphons. IV. majores nostri recesserunt; eo enim regnante, cum jam aliquo in honore esset jus Romanum, querelis judicialibus, et adeusationibus ita ovania perturbata erant, et adeo injuriarum actiones in foro frequentari coeperunt, ut Alphonsus ipse serio existimaret e republica esse injuriosis his litibus modum imponere; quod tandem perfecit speciali lege apud Turres Veteres data 12. Mart. aer. 1393. apud Ord. Alphons. lib. 5. tit. 59. §. 1. ibi: E em como a Nós fosse dito tempo ha, que elles novamente usavam das ditas injurias, o que nos nossos Regnos nom era acustumado, querendo tolher essas malicias, quanto a Nós era, hordenamos e posemos por ley, que se alguŭ demandasse outro por injuria, que dissesse que lhe fezera, ou dissera, que nom fosse recebido a essa demanda, atee que desse fiadores, que se nom provasse o que contra elle dissesse, pera lho correger com outro tanto quanto a el seria julgado, se provado fosse o que se el obrigasse de provar contra o demandado, segundo em essa ley he contheudo: o que antes dessa nossa ley nos nossos Regnos se nom usava.
15 · Quis ordo in injuriis verbalibus servandus.
pr.Injurias verbales (quod ad reales leves producendum) judex de plano cognoscit, non servato juris ordine, easque una cum Decurionibus in Senatu decidit, omni adpellatione et gravamine remoto ad summam usque sex mille numorum, lectis actis coram partibus, si ibi adesse velint, quod notandum est, Ord. lib. 1. tit. 65. §§. 25. ibi: Os Juizes conheção dos feitos das injurias verbaes... e os fação conclusos em breve, não fazendo longos processos, e sem darem vista ás partes para razoarem em final por scrito, e sem lhes darem os nomes das testemunhas para contradictas, os levem á Camera, é os despachem com os Vereadores na primeira vereação lendo os feitos perante as partes, se hi quizerem star, Emman. tit. 44. §. 45., Alphons. tit. 26. §. 27., et lib. 5. tit. 59. Atroces autem injurias Judex Ordinarius solus cognoscit, ab eoque omnino licet adpellationem, vel gravamen interponere, Ord. cit. deducta ex citata Alphonsi IV. lege, injuriarum levium minuendarum causa facta, quae a Petro I., Alphonsi filio, et a Joanne I. confirmata in posteriores Codices translata fuit.
n1Quamvis nec adpellatio, nec gravamen a sententiis in Senatu latis super injuriis verbalibus interponi possit; admittitur tamen recursus ad Regem, quippe quia nemini denegari debet: is antem effectum et exsecutionem rei judicatae non suspendit, et ita intelligenda Ordinatio cit., lib. 1. tit. 65. §. 28., Cabed. P. II. Decis. 40. n. 15.
16 · Actio ad palinodiam, et de retorsione injuriae.
pr.Actio ad palinodiam, seu recantatoria, quae corruptis populorum moribus originem suam debet, legibus nostris non probatur: itaque nunquam admittenda; turpitudinem enim quamdam in se continet, nec ex generalibus obligationum principiis deduci ullo modo potest. Vide, sis, Covarr. Variar. cap. XI. 11. 4., Salgad. de Reg, Protect, P. II. cap. IV. nn. 169. et 172., Gratian. forens. Decis. 195. n. 3., Peg. tom. 5. ad Ord, lib. 1. tit. 65. §. 25. n, 210. Retorsio injuriam verbalem exstinguit, vel illius poenam in foro externo minuit, 1. 17. §. 6. de injur,
n1Retorsio, id est, actus, quo injuria verbalis nobis illata in injuriantem refertur, Struv. de vind. privat. cap. X., semper injusta est, etiam in continenti facta: frustra igitur eam JCti, et Theologi non nulli sub specie defensionis ab impietate, quae hic manifesta est, vindicare tentant; quo pertinent, quae inter Struvium, Pfankuchium, et Sleyogtium hac de re in lucem prodierunt (§. VI. Not. h. tit.).