Mello Freire 5.7De damno injuria dato.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Damnum quid, et in quo a furto differat.
pr.Damnum hic dicitur quaevis patrimonii imminutio non jure facta. Differt a furto, et rapina, quia sine vi, et contrectatione fit, et animo lucri faciendi; quapropter crimen privatum, et separatum est.
2 · Necessitas reparationis.
pr.Quod vero quis damnum sua culpa datum resarcire teneatur, et quod hoc nomine et ad satisfactionem, et ad poenam sit obligatus, tam certum est, quam quod certissimum (Tit. I. §. II. Not., §. XII. h. t.). Quemadmodum vero damnum datum aliud alio gravius est, et pro rei familiaris ratione unum idemque facinus in alia provincia plus, et in alia minus potest adferre detrimenti; ita poena non potest ubique eadem esse: adeoque et illius gravitas, et quantitas ab arbitrio, et prudentia legislatoris necessario dependet. Illud etiam certum est, damnum alicui sine contrectatione, et lucrandi animo datum apud omnes fere Nationes levius delictum, quam furtum, vel rapinam, jure meritoque habitum fuisse: itaque minoribus poenis adficiendum.
3 · Quis damnum dare possit.
pr.Infertur damnum vel a libero homine, vel a servo, vel a quadrupede. Primum a Jureconsultis Romanis vocatur damnum injuria datum; alterum noxia; postremum pauperies.
4 · Actio ex lege Aquillia de damno.
pr.A libero homine datum dolo, vel culpa vindicatur lege Aquillia, actione directa ex eadem lege, si corpore in corpus damnum datum: utili, si corpore, sed non in corpus: et in factum, si neque corpore, neque in corpus; damnum tamen sit secutum. Ea autem petitur tantum, quanti res intra annum, vel triginta dies proximos plurimi fuerit, tot. tit. D. et Inst. ad leg. Aquill.
5 · Noxalis, et de pauperie.
pr.A servo datum, id est, noxia, vindicatur actione noxali; qua vel damni aestimatio, vel servi deditio a domino petitur, princ. Inst. et 1. 1. de noxalib. action. A quadrupedibus, hoc est, animalibus, quae dorso, et collo domantur, quae scilicet a nemine instigata contra naturam sui generis nocent, damnum datum actione quoque noxali petitur, qua agitur, ut quadrupedis possessor, et dominus damnum resarciat, aut animal noxae dedat, 1. 1, si quadrup. pauper. fec. dic.
6 · Lex Aquillia nunquam recepta.
pr.Legis Aquilliae usus in sensu juris Romani hodie nullus est, nec fortassis unquam fuit. Et inde consequitur, 1) ut non possimus de damno resarciendo agere in tantum, quanti res fuit intra annum, vel mensem proximum: 2) ut nihil intersit damnum corpore datum sit, vel non; adeoque 3) nullius usus esse discrimen inter actiones directas, utiles, et in factum; nec 4) specialis actionis de pastu dictae; nec 5) litem hodie infitiando crescere, cetera jure Romano hac in re statuta, quae aliis explicanda consulto relinquimus.
n1Receptio legis Aquilliae neque hodiernis, quibus utimur, Ordinationibus, neque antiquis, quas sciam, quod necessarium erat, probatur: quinimo ex eisdem constat majores nostros aliter damnum a libero homine injuria datum vindicasse, veluti mulcta quadam damnum patienti, et Regi adplicanda secundum leges ususque feudales. Neque eamdem probat Pragmaticorum praxis in libellis de damno dato formandis apud Camin. de libell. Adnot. 36., Mend. Pract. Lusit. lib. IV. cap. XI. §. II.; ex superstitiosa enim juris Romani veneratione provenit. Neque profecto jus ipsum, quamvis generaliter et indefinite in foro fuisset receptum, Patriis legibus et moribus repugnantibus, sine speciali lege in re mere civili admittendum videtur. Quod autem lex Aquilia ubique fere abrogata sit, docent Groeneweg. ad princ. Inst. eod., Thomas. Dissert. de larva legi Aquiliac detracta §. 45., Coccej. Jur. Controv. ad tit. D. de leg. م Aquil. Quaest. X., Heinecc. Elem. Jur. Germ. lib. II. tit. XXI. §§. 94. et 95., Schilt. Exercit XIX. ad Pand. §. 86., Joann. Thaddaeus Müller. Jur. Crim. tit. IX. §. 47. Not. Lit. F.
7 · Recepta actio noxalis ex maleficio servi, quamvis hodie non obtineat.
pr.Ex maleficiis servorum noxales proditae sunt actiones, quibus domino permittitur aut litis aestimationem sufferre, aut hominem noxae dare, Ord. lib. 5. tit. 86. §. 5. ibi: E se se achar culpado... algum scravo ficará na vontade de seu senhor pagar o damno ou dar o scravo, Emman. 83. in princ. eod.
n1Haec Ordinatio in usu non est, vel quia servos nullos habemus, vel quia iniquum est, ut dominus, qui non deliquit, ex maleficio servi vel ad litis aestimationem, vel ad illum dedendum teneatur. Grotius de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. XVII. §. XXI. ait, dominum, qui in culpa non est, natura non magis ad delictum servi teneri, quam dominum navis, quae vento agitata alterius navi nocuit. Ab co tamen discedit Pufendorfius de Jur. Nat. et Gent. lib. III. cap. I. §. VI., et Barbeyracius in Not, ad eund. Vide, sis, Menckenium Dissert. de aequitate legum Romanarum circa noxae deditionem, et Ottonem ad Pufendorf. de offic. hom. et civ. lib. I. cap. VL §. XI.
8 · Secus quadrupedaria de pauperie, et de pastu.
pr.Actio quadrupedaria de pauperie, uti eam Basilica lib. LX. tit. 2. vocant, qua agitur, ut dominus factam pauperiem, hoc est, damnum resarciat, aut noxae animal dedat, in usu quoque non est, et ubique fere gentium abrogata. Vinn. ad §. 1. Inst. si quadrup. pauper. fec. dic. Damnum, quod quadrupes secundum naturam fecit, veluti agrum depascendo, nec noxali, nec de pastu actione petitur, sed alio modo vindicatur, Ord. lib. 5. tit. 87. in princ. et SS. 1. et 3.
n1Inter actionem de pauperie, et de pastu jure Romano re ipsa, et in effectu nulla differentia est. Julius Paulus apud Schulting. Jurisprud. antejustin. lib. I., Sentent rece ptar. tit. 15. ita habet: Si quadrupes pauperiem fecerit, damnumve dederit, quidve depasta sit, in dominum actio datur, ut aut damni aestimationem subeat, aut quadrupedem dedat.
9 · Patriae de damno dato leges.
pr.Cum ergo et naturalis, et civilis ratio suadeat, ut damnum injuria datum resarciatur, et pro illius magnitudine, et qualitate vindicetur (S. 11.), multa inde consequuntur. Et 1) eum, qui damnum dedit, et ad illud praestandum, et ad mulctas agrarias solvendas teneri secundum generales, municipalesve leges, Ord. lib. 5. tit. 87. in fin. princ. pagará o damno, e coimas segundo as posturas: 2) damnosum (daninho), qui scienter quadrupedes, pecudes, et cujusvis generis animalia in alienos hortos, segetesve immisit, praeter damni dati restitutionem exsilio puniri, Ord. cit. (Inst. de Jur. Publ. Tit. VII. §. XII.): 3) animalia in alienis hortis, vineis, vel olivetis semel, iterum, et tertium in mense inventa extra civilis jurisdictionis terminum, ubi illorum dominus vivit, ejicienda, ex ead. Ord. §. 1.: 4) dominum agri, cujus fructibus animalia nocuerunt, eadem posse publica ad id deputata custodia includere, et veluti pignoris jure capere, Ord. cit. §. 3.; adeoque, eidem idonea cautione praestita, detentionem pecoris jam non videri permissam, Ord. cit. dict. §. 3., 1. 9. §. 1. D. de damn. infect., Brunneman. de in clus. animal.: 5) actionem de pauperie legibus nostris non probari: 6) eum, qui boven, quadrupedem, pecora in alienis, vel propriis agris, ea licet depascendo, casu, vel domini culpa scienter inventa occidit, in duplum, vel triplum domino praestandum teneri, et in Africam, vel Brasiliam pro illorum valore ad tempus, vel in perpetuum relegandum, Ord. lib. 5. tit. 78. §. 1., Emman. 100. in princ., 1. 24. tit. 15. Partit. 7., 1. 39. §. 1. ad leg. Aquill. Eadem ferme poena adficiuntur, qui arbores frugiferas caedunt, Ord. lib. 5. tit. 75. in princ., Emman. 100. in princ. Poenae igitur privatae, prout ex cit. Ord. et aliis constat, non omnino improbantur. De damno in hortis dato judex ex officio inquirit ad partis petitionem, Ord. lib. 1. tit. 65. §. 32.; quae, cum exorbitans sit, ad damnum in segetibus factum extendenda non est. Phoeb. P. II. Arest. 180. (Tit. XI. h. lib.).
10 · De incendiariis.
pr.Incendiarii, quorum culpa incendio causam dedit, carcere detenti non modo damnum datum secundum judicis aestimationem, de quo ex officio inquirere debet, resarcire tenentur; verum etiam in Africam biennio mittuntur, Ord. lib. 5. tit. 86. §. 5., Emman. 83. Si dolus causam dedit, criminalis in incendiarios adcusatio competit; iique, cum vix a sicariis differant, quippe quia ignis latius evagando stragem simul segetum, pecorum, et hominum secum trahere potest, legibus Romanis capitis damnantur, l. 16. S. penult. de incend. ruin. naufr., 1. 28. §. 12. de poen., 1. 10. ad leg. Corn. de sicar. Et hanc juris Romani poenam in dolosos incendiarios expresse statuit Ordinatio cit. S. ult.