IusCommune
IusCommune › Textos › Melo Freire › Institutiones juris criminalis Lusitani

Mello Freire 5.1De delictis generatim, delinquentibus et poenis.

Abrir no leitor do IusCommune →

1 · Connexionis, et ordinis ratio.

pr.AD jura in rem pertinent non modo conventiones et obligationes, quae ex lege, factisve licitis, de quibus hactenus, descendunt; verum etiam, quae ex factis illicitis, seu maleficiis oriuntur, de quibus in Pandectis lib. XLVII. et sequentibus, et nostra Ordinatione lib. V. agitur: quam juris nostri partem terribilem separatim ab aliis explicare consultius nobis visum fuit. In ea autem tradenda eum ordinem servabimus, ut primum de delictis in genere, dein de variis delicti speciebus, et tandem de ordine judiciario criminali disseramus. Delictum quid.

2

pr.Est autem delictum factum illicitum adversus legum sanctionem sponte admissum, Reipublicae, vel singulis noxium, quo quis et ad reCrim. I parationem, si fieri possit, et ad poenam obligatur, Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. XVII. Delicti nomine nos hic generaliter intelligimus omnia crimina tam publica, quam privata; quae tamen jure Romano, si adcurate loqui velimus, distingui solent. Roberts. Animadvers. lib. I. cap. VI. Sub facto illicito intelligimus etiam non factum, quod fieri debuit. Henric. Coccej. ad Grot. cit.

n1Omissio illius, quod lex facere jubet, pro facto illicito habenda; adeoque delictum est. Blackstone Comment. Legg. Anglic. lib. IV. cap. I. Quare delictum committit, qui rem alienam invenit, nec eam denuntiavit, Ord. lib. 5. tit. 62. in princ. et §. 4. (Inst. de Jur. Rer. Tit. III. §. V.). Alia exempla petenda ex Ordinatione eod. lib. tit. 12. §. 6. ibi: e o não descobrio, tit. 13. §. 5. cet., de quibus suo loco. Damnum reparare tenentur non modo veri delinquentes, verum etiam eorum heredes, infantes ipsi, et furiosi, qui delinquere non possunt; ex officio enim naturali alterum non laedendi haee oritur obligatio; et tenentur etiam sine judicis jussu: poena autem semper ex judicis facto, et sententia dependet; et haec inter damni reparationem, et poenam differentia est. Pufendorf. de jur. Nat. et Gent. lib. VIII. cap. III., Creman. de jur. crimin. lib. I. P. II. cap. I. §. 80., Henric. Coccej. Dissert.: de oblig. hered. ex delict. defunct.

3 · Est vel verum, vel quasi.

pr.Cum vero factum illicitum vel dolo mulo committatur, vel culpa; illud verum delietum, hoc quasi delictum adpellatur (Inst. de obligation. et action. Tit. I. §. III.).

n1Quasi delicti exemplum est homicidium, culpa, negligentiave admissum, Ord. lib. 5. tit. 35. in princ. ibi: será punido, ou relevado segundo sua culpa, ou innocencia; damnum ab iis datum, quorum opera et ministerio nautae, caupones, et stabularii utuntur, Ord. eod. lib. tit. 64.; et sexcenta alia, de quibus speciali Tit. XI. a nobis inferius agendum est.

4 · Publicum, vel privatum.

pr.Utrumque vel publicum est, quod publicam rem, et securitatem laedit, et publica animadversione vindicatur; vel privatum, quod ad privatorum praesertim laesiodem tendit, ab eis solum, quorum interest, vindicandum (Tit. XIII. S V. h. 1.).

n1Dantur etiam quasi delicta publica, veluti homicidium, vel incendium culpa admissum. De privatis nullus dubitat, quo pertinent tituli naut. caup. stab., et de his, qui effud. vel dejec. Quae sint delicta publica in sensu juris Romani bene explicat, prout suus mos est, Heineccius ad tit. de privat. delict., et de extraordinar. criminib. Distinctio inter delicta pública ordinaria, in quibus poena legitima, et processus solennis publicis legibus est constitutus, Lect. ad tit. de public. jud. apud Otton. tom. I. Thesaur. Jur. Rom., et extraordinaria, quae extra ordinem vindicantur, nullum usum habet; namque forum nostrum ignorat crimen sine lege, quae factum prohibeat, et ignorat etiam poenam mere arbitrariam; nam quae a judice, lege permittente, infertur, legitima quodammodo est (§. XXI. h. t.). Non male tamen jure nostro delicta publica vocantur, quae quivis e populo potest adcusare, de quibus Ord. lib. 5. tit. 117. in princ., Emman. 42. eod. Furtum, et rapina nobis delictum publicum est, itemque damnum grave, alicui dolo datum; quae aliter se habent jure Romano. Injuria autem verbalis privatis delictis adcensenda,

5 · Alia divisio.

pr.Porro delicta vel capitalia sunt, vel non capitalia, atrociora, vel simplicia, facti permanentis, quae vestigium post se aliquod relinquunt, vel transeuntis, quae non relinquunt. Haec autem crimina ab aliis non ratione poenae, vel atrocitatis, sed processus tantum ordine, et inquisitione differunt. Alias divisiones consulte omittimus. Vide, sis, Philipp. Maria Renazzi Elem. Jur. Crim. lib. I. cap. XV., Joann. Thaddaeum Muller Jur. Crim. tit. I. SS. I. et II.

6 · Corollaria ex natura, et definitione delicti.

pr.Quia vero delictum est factum illicitum sponte admissum, Reipublicae, vel privatis noxium, plura inde consequuntur: 1) factum licitum delictum non esse, quamvis ex eo alterius damnum sequatur, modo consilium alterius laedendi absit, SS. 4. 5. Inst. de leg. Aquil.; nullus enim videtur dolo facere, qui suo jure utitur, 1. 55. de reg. jur.: 2) nec illicitum in insania, furore, perfectave ebrietate commissum, vel per errorem, ignorantiamve facti, vel juris involuntariam et invincibilem, dict. SS. 4. 5. Inst. de leg. Aquill., 1. 38. §. 5. de poen., Heinecc. de Jur. Nat. lib. I. cap. IV. §. CVI. et seq., Filangieri Scienza della Legislazione tom. IV. cap. XXXVIII., ubi rem hanc mirifice illustrat. Delictum igitur committere non possunt mentecapti, furiosi, nisi intermisso furore deliquisse constet, nec veri melancholici judicio Medicorum, Stryk. de dement. et melanchol.: ebrii non adfectati, et furioso similes, a quibus scilicet abest intellectus et voluntas, unicum humanarum actionum principium, Bodin. de jure circa ebrios cap. IV., Becmann. de poen. et jur. ebrior. capp. IV. V. Jure Romano per vinum, aut lasciviam lapsis capitalis poena remittitur, 1. 6. §. 7. D. de re milit. Angliae autem legibus poena in ebrios augetur, Blaskstone tom. V. lib. IV. cap. II. §. III. Vino namque mersi, si quid mali perpetraverint, injuriam faciunt, quandoquidem ipsi sibi ignorantiae causa fuerunt. Non enim decuit eos tantum bibere, Aristotel. Magn. Moral. I. XXXIV. Vid. Pastoret des loix pénales tom. II. cap. VII. Art. III.: dormientes somno penitus sepulti, Thomas. de jur. circa somn. cap. V. §. XVI,: irati, verbis ita ab aliis lacessiti, ut a mente plene alienati videantur; namque ira brevis furor est, 1. 11. §. 2. de poen. (Tit. XI. §. III. Not. h. 1.): impuberes, fraudis et doli expertes, S. 18. Inst. de obligat. quae ex delict. nasc. Nimis ergo crudele fuit judicium capitale pueri, qui laminam ex Dianae templo sustulerat, apud Aelian. lib. IV. Var. Hist. cap. XVI.: puberes autem XX. annorum in delictis pro majoribus habentur, et ordinaria poena puniuntur, Ord. lib. 5. tit. 135., Emman lib. 3. tit. 88. (Inst. de Jur. Personar. Tit. XIII. §. VII.). Et ii denique, qui vi externa coacti, aut perterriti, cui constantissimus animus facile cederet, factum illicitum committunt, Heinecc. citt. SS. CIX. CXI., Martini Jur. Natur. Posit. cap. V. SS. 183. 184. 185. 195.: 3) simplicem cogitationem delictum non esse, 1. 18. de poen.; nam delictum omne ex re nascitur, id est, ex facto, quod cogitationi opponitur, princ. Inst. de oblig. quae ex delict. nasc.: contra vero conatum in actus externos erumpentem pro delicto habendum; mitius tamen puniendum, speciali lege deficiente, quae eadem poena conatum aeque ac effectum adficiat, Bynkershoek. Observat. III. 10.: 4) casus fortuitos non esse praestandos, sed dolum tantum, vel culpam, SS. 3. 4. Inst. de leg. Aquil. (Tit. XI. §. V. h. 1.). Non imputatur ergo navarcho naufragium, si in culpa non fuit, ut navis periret; nam, ut bene Tacit. Annal. XIV. 3., quis adeo iniquus, ut sceleri adsignet, quod venti et fluctus deliquerint? 5) factum illicitum, civili tamen societati, aut civibus innoxium, veluti ebrietatem privatam, ambitionem et mendacium, quo jus alterius non laeditur, cet., delictum non esse. Distinguenda ergo peccata, et hominum vitia a publicis, privatis que delictis (Tit. II. §. II. Not. h. 1.). Heinecc. de Jur. Nat. lib. II. cap. VIII. §. CLXII., Stryk. Us. mod. ad tit. de privat. delict. §. 2. in fin., Renazzi Elem. Jur. Crim. lib. II. cap. II. §. IV.

n1DE DELICT. GENERATIM, DELINQUENTIB. ET POENIS. 5

n2Haec, et alia Naturalis, et Publici Universalis juris principia, quae ex proprio fonte haurienda, per indicem veluti adnotare placuit, ne illotis, ut aiunt, manibus rem adgrediamur. Plura autem pertinent ad prudentiam legisla- > toriam, quae non punit actus mere vitiosos, et lapsus mi-- nutissimos, a quibus nemo fere mortalium immunis est. Pufendorf. de offic. homin. et civ. lib. II. cap. XIII. §§. XI. XII. XIII. XIV. Bene hanc in rem Boehmerus tom. V. Exercit. XCIV. cap. II. §. III. Quod si quaecumque vitia in censuram poenarum trahenda, aut delictis adcensenda, infinita adhuc tribunalia erigenda, et judicum copia magnopere augenda, quo ipso tamen medicina excedit modum. Sicuti autem quaelibet corporis imbecillitas, mala dispositio, aut defectus, vel excessus in dormiendo, edendo, eundo, medicinam non statim desiderat, sed si quis tam stulte forsan ageret, ut ad eum quotidie refugium sumeret, medicinam in cibum ordinarium verteret, corpore adeo ad eam adsueto, ut nullum amplius fructum ferre posset, sed virtutem suam amitteret; ita pariter, si omnes naevi humani generis, qui ut plurimum in defectu vel -excessu, vel contra honestatis tramitem, aut modum in decoro committuntur, coërcendi forent, coërcitio in consuetudinem degeneraret, quam homines quotidię devorare cogerentur. Ast quantae inde turbae! quanta mala, et contentionum fomenta, rixis de excessibus in immensum propagatis auctisque! Quotus quisque est, qui non excedat in libidine plus habendi, quae vitio quidem inquinata, sed labe delicti caret?... Machiavellistarum plena sunt omnia. Totius enim injustitiae nulla capitalior est, quam eorum, qui, cum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse videantur, ut verbis Ciceronis lib. I. de Offic. §. XIII. utar. Nec tamen (prosequitur idem Boehmerus) hoc cacoëthes legibus eradicari, aut tolli potest, et quia oc cultum est, probatuque difficile, judiciariam severitatem regulariter effugit. Bene etiam Seneça de ira lib. II. cap. XXVII.: Quanto latius officiorum patet, quam juris regula? Quam multa pietas, humanitas, liberalitas, justi tia, fides exigunt, quae omnia extra publicas tabulas sunt. Auctor opellae Del dritto di punire cap. II. §. VII. Not. III, serio contendit pro omnibus pravis hominum actionibus licet internis, nec publicae, privataeque saluti noxiis poenas dictandas esse, ac repetendas. Qua jurisprudentia nulla absurdior tradi potest, ac crudelior, nec generi humano feralior.

7 · Libertas civilis.

pr.Haec cum ita sint, illud tandem consequitur, cives ea omnia libere, et impune facere posse, quae civitatis legibus speciatim non inveniuntur prohibita; et hic necessarius effectus est libertatis civilis. 4

n1Libertas civilis vocatur, quae homini in statu sociali competit. Consistit in facultate, qua quis civium gaudet, omnia pro lubitu agendi, quae legibus permittuntur; resultatque ex fiducia, quam in bene composita civitate cives habent, nihil quidquam patiendi, quod sibi non sit jure ferendum. Quae libertas a legibus criminalibus vel maxime pendet, quae, naturalem restringendo libertatem, jubent, ut cives actiones quasdam agant, alias contra omittant, sancita poena adversus illarum violatores, Renazzi cit. in Prolegomen., Principe Fondamental du Droit des Souverains tom I. Genev. (Paris.) 1788. pag. 147. et seq.

8 · De universitate delinquente.

pr.Universitas, si factum illicitum per eos, qui eam repraesentant, committat, pro delinquente habenda et punienda, cum persona moralis sit, et publicis civitatis legibus, quemadmodum physica, subjecta. Gundling. de univers. delinquent., Leyser. de delict. Colleg., Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. XXI. §. II. et seq. (§. XXV. h. t., et Tit. IV. §. V.).

n1Quod ex Ulpiano dicitur in l. 160. §. 1. de reg. jur.: Refertur ad universos, quod publice fit per majorem partem, in causis tantuan civilibus locum habet.

9 · Agentes qui.

pr.Delinquentes sunt tam Agentes, quam Complices; verum namque delictum committit, qui quocumque modo causa est damni dati. Dicuntur Agentes non solum, qui factum ipsum illicitum perpetrarunt, quique eidem patrando adfuerunt, auctoremve illius opera et facto juvarunt; verum etiam qui societatem ad delinquendum fecerunt, et ad facinus quodpiam perpetrandum inter se convenere, Henr. Coccej. tom. II. Disput. XXX. de soc. crim. §. XV. seq.

10 · Complices.

pr.Complices, qui delictum quidem non perpetrarunt, nec eidem praesentes fuerunt; concursum tamen ad delictum faciendum quovis alio modo dederunt, de eove participarunt, Traité des délits §. XXXVII., Blackstone Comment. Legg. Anglic. lib. IV. cap. III. Et tales sunt: 1) qui delictum fieri mandavit; illius tamen principalis auctor est, qui jussit, non qui fecit, si aliter non fecisset, Donell. Comment. lib. XV. cap. XXXI., Heliger. ad eumd. litt. Aa: 2) qui delictum non in genere, sed in specie hortatur, suadet, et consilio malo, vel praemio, vel magnis instigationibus ad delinquendum invitat, Stryk. Disput. de imput. fact. alien. cap. V. n. 59.: 3) qui delictum, quod facto impedire poterant, et de jure tenebantur, non vetant, nec impediunt, Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. XXI. §§. I. II.: 4) qui sciens de delicto participavit, Ord. lib. 5. tit. 6o. §. 5., 1. 53, de furt.: 5) receptatores, Ord. lib. 5. tit. 105., 1. 1. D. de receptatorib. (Tit. V. §. XIII. h. 1.). Qui crimen jam factum laudant, adsentantur, vel ratum habent, non sunt complices, cum ad illud non concurrant, Coccej. cit. Complices mitius quam Agentes puniuntur, speciali lege cessante, quae eadem poena omnes adficiat. Blackstone Comment. Legg. Anglic. cit., Discurso sobre las penas contrahido a las leyes criminales de España por Don Manuel de Lardizabal y Uribe, Madrid 1782. cap. IV. §. II. n. 32.

11 · Unde obligatio criminalis, et jus puniendi.

pr.Obligantur delinquentes et ad damnum reparandum, et ad poenam (§. II. h. tit.). Quae obligationes ex re nascuntur, id est, ex facto laesionis externo, princ. Inst. de obligat. quae ex delict. nasc., quin propterea consensus excludatur; nam delictum non male contractus involuntarius ab Aristotele dicitur V. Ethic. ad Nicom. cap. II., et malus contractus vocatur a Jureconsulto in l. 52. de re jud., 1. 1. C. si advers. delict. Ex renuntiatione igitur jurium, quae civibus et in se ipsos, et in alios competunt, jus puniendi nascitur, quod pactum sociale pro fundamento habet. Vide, sis, Platonem Dialog. IX. de legib., Cajet. Filangieri Scienza della Legislazione tom. IV. cap. XXVII., Principe Fondamental du Droit des Souverains tom. II. pag. 141. Definitio poenae, et in quo a restitutione, seu reparatione differat.

12

pr.Est autem poena, definitore Grotio de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. XX. §. I., malum passionis, quod infligitur ob malum actionis; cui addendum verbum a superiore, ut a privata vindicta discerni possit. Grotio proxime adcedit Wolfius Inst. Jur. Nat. et Gent. P. I. cap. III. §. 93., ubi poenam definit: Malum physicum ob malum morale, immissum ab eo, qui obligandi jus habet. Differt poena a restitutione, sen reparatione injuriae. Nam, restitutio, seu reparatio injuriae postulatur propter laesionem juris perfecti; poena vero irrogatur propter violationem legis (§. II. Not. h. t., Tit. VII. §. II. h. 1.): adeoque in restitutione adtenditur quantitas laesionis; poena autem non tam ex quantitate laesionis, quam ex quantitate moralitatis, qua quis delictum commisit, determinatur, uti bene ait Schrodt. System. Jur. Publ. Univers. P. II. cap. III. §. III. Et hinc est, quod pupillus et furiosus, quamvis non obligentur ad poenam, ad damni reparationem tenentur, idem §. XVІІІ. Not. Satisfactio ambitu suo et damni reparationem, et poenam complectitur. Grot. eod. lib. cap. XVII. §. XXII. (§. II. Not. h. tit.).

n1Est autem poena, quantum fieri potest, delicto exaequanda, et ex illius natura et indole desumenda. Itaque qui Religionem violant, juribus mulctentur, quae ab ejus cultu et obsequio proficiscuntur. Qui bonos mores, vitaeque honestatem contemnunt, ab aliis spernantur, dedecore obrvantur, infamia notentur. Perturbatores publicae securitatis ejiciantur e civitate, aut libertate priventur. Qui civium securitatem laedunt, illorumque corpori, bonis, aut famae nocent, corpore poenas luant, aere mulctentur, existimationis jacturam subeant. Bene Cicero III. de legib. §. XX.: Noxiae poena par esto, ut in suo vitio quisque plectatur: vis, capite: avaritia, mulcta: honoris cupiditas, ignominia sanciatur. Hoc tamen non impedit, ut possit legislator poenas unius criminis proprias ad aliud delicti genus opportune transferre, prudenterque, data occasione, adcommodare. Vide, sis, Montesquieu Esprit des Loix lib. XII. cap. IV., d'Alembert Elémens de Philosoph. art. VIII., Auctorem libri: Saggio sopra la Politica, e la Legislazione Romana cap. VII. pag. 183.

13 · Quotuplex poenarum finis.

pr.Objectum poenarum est et laesi adsecuratio, et laedentis emendatio, et aliorum exem plum; ut scilicet alii a simili facinore perpetrando deterreantur, Grot. lib. II. cap. XX. §§. VI. et VII.: quae omnia his verbis complectitur Seneca de Clement. lib. I. cap. XXII.: In vindicandis injurüs haec tria lex sequuta est, quae Princeps quoque sequi debet: aut ut eum, quem punit, emendet, aut ut poena ejus ceteros meliores reddat aut ut, sublatis malis, securiores ceteri vivant. Injusta igitur est vindicta, eaque et ab Imperantis officio, dignitate, atque humanitate quam maxime aliena; namque sola ultio nec delinquentis emendationem, nec aliorum salutem intendit.

n1Eleganter idem Seneca lib. I. de ira cap. XII.: Exsequor, quia oportet, non quia dolet. Praeterea, teste Platone in Protagora: Nemo prudens punit, quia peccatum: est, sed ne peccetur. Vide, sis, Aristot. Politic. lib. VII. cap. XIII., et Hobbes. de cive cap. III. §. XI.

14 · Et illarum divisio.

pr.Poena vel capitalis est, et haec simplex, atrox, aut crudelis; vel non capitalis, eaque vel corporis adflictiva, vel non adflictiva, ресиniaria, honesta, vilis, legitima, vel arbitraria.

15 · Capitalis quotuplex.

pr.Capitalis simplex dicitur, quae simplicem tantum vitae ademtionem continet, veluti decollatio, vel suspendium: atrox, cui quidquam adcedit, quod poenam auget intra limites humanitatis et justitiae, veluti confiscatio bonorum, flagellatio, corporis post mortem combustio, vel seotio, proscriptio memoriae, et similes: crudelis, quam natura ipsa abhorret, et talis est, quae vitam naturalem non uno eodemque momento, sed lente, et variis, exquisitisque tormentis tollit, vel uti si quis vivus comburatur, telis, sagittis, veneno, vel inedia perimatur, fustibus, aut virgis ad mortem usque adficiatur, de saxo praecipitetur, vivus in terram defodiatur, vel transversis equis membratim discerpatur, cet., quae animus meminisse horret. Idem judicium esto de poena membri alicujus amputationis, quam Justinianus ipse pro. hibuit Novella 134. cap. ult. Simplex capitalis, vel atrox justa est, et in Republica necessaria, eaque pro criminis qualitate, et atrocitate infligenda, et augenda: crudelis injusta, et vix ac ne vix quidem admittenda. Anton. Matth. ad tit. de poen. §. III.

n1Nota sunt, quae de injustitia poenarum capitalium disputant Beccaria Traité des délits et des peines §. XXVIII., Auctor operis de l'Etat naturel des Peuples tom. II. P. II. Sect. II. N. I. capp. I. II. III., Pastoret des Loix pénales tom. I. P. II. cap. I. Art. I. et sequentib., cet.; et nota etiam sunt, quae eisdem recte opponunt Auctor Instructionis Pruss. Cod. form. art. 7. in fin., M. Vermeil Essai sur les réformes à faire dans notre Legislation Criminelle P. I. cap. V., M. Bernardi Principes des loix Criminelles tit. II. §. II., Mably de la Législation tom. IX. lib. III. cap. IV. pag. 277., Filangieri cit. tom. IV. capp. XXX. XXXI., qui omnes justitiam poenarum capitalium in gravioribus delictis defendunt. Quae hic dicuntur de poenis plus quam atrocibus, id est, crudelibus abolendis, una hodie Philosophorum omnium vox est. Easdem tamen criminales Europae Codices admittunt, et nostrae quoque Ordinationes criminales, utut humaniores, in gravioribus quibusdam maleficiis, veluti vivicomburium in crimine monetae adulterinae, Ord. lib. 5. tit. 12. in fin. princ., sodomiae, Ord. tit. 13. in princ. et §§. 1. 2., coitionis cum bestia, ead. Ord., cum adscendentibus, vel descendentibus, Ord. tit. 17. in princ. Sed, praeterquam quod hae Ordinationes in usu non sunt, de corporis post mortem combustione intelligendae videntur. In crimine laesae majestatis poena mortis crudelis speciatim decernitur Ord. lib. 5. tit. 6. §. 9. ibi: morra, morte natural cruelmente. Adverbium tamen crudeliter pro atrociter scriptum videtur; crimen enim majestatis, inter crimina maximum, gravissimas quidem deposcit poenas, et multo quidem atrociores, quam simplex homicidium, vel qualificatum; ast non crudeles; nam semper cavendum est, ne nimia suppliciorum acerbitate humanitatem exuisse videamur. Matth. et Mably. cit. Nihil est enim tam deforme, quam ad summum imperium etiam acerbitatem naturae adjungere, Cic. ad Quint. Fratr. Epist. I. 1. 13., Discurso sobre las penas cit. cap. V. §. II. nn. 21.22. et 23. et §. IV. n. 9. (Tit. VI. §. XX. Nota h. 1.).

n2Mors civilis.

16

pr.Mors civilis, quae vitam civilem, et jura civitatis tollit, capitalis poena non male adpellatur, quae cadit 1) in deportatum, hoc est, proscriptum (desnaturado), Ord. lib. 2. tit. 13. in princ. et similib.: 2) in perpetuo relegatum cum publicatione bonorum, quippe quia pro deportato habetur; et hic notandum verbum desterrar significare simplicem relegationem, et deportationem: 3) in. carcere perpetuo mancipatum. Phoeb. P. II. Decis. 155., Barb. ad Ord. lib. 5. tit. 120., Valasc. Adleg. 13. n. 58. (Inst. de Jur. Personar. Tit. II. SS. XII. XIII.).

n1Cui plus licet, non potest quod minus est non licere: ei igitur, qui vitam naturalem jure adimere potest, deneganda non est potestas civilem adimendi. Haec autem poena, qua civitatis omnia jura tolluntur, in eos tantum cadere debet, qui graviter peccant, quique civitatis, vel civium jura graviter laedunt, Vermeil cit. cap. XII. Ceterum jure nostro exsilii perpetui poena nunquam sine praeconio in audientia, vel vicatim intelligitur, Resolut. 2. Decembr. 1716. apud noviss. Repert. tom. 2. fol. 201. sub verb. Pena de baraço, Not. (d). Ea autem in Democratia, in qua cives omnes aequalibus juribus fruuntur, valde utilis est, et civibus promiscue omnibus infligenda: in Aristocratia Nobilibus tantum; nam in Plebeiis, quibus honores omnes, et suffragia sunt ademta, exsilium vel nulla poena est, vel admodum levis. In Monarchia hanc poenam in omnibus, et singulis civium ordinibus Reipublicae exitiosam esse existimat Filangieri cit. cap. XXXV. An recte, alii videant,

17 · Poena pecuniaria.

pr.Sub poenae pecuniariae nomine vel maxime venit confiscatio bonorum, quae inter jura regalia refertur, et locum habet in defectum descendentium, vel adscendentium ad tertium usque gradum, et iis etiam exstantibus, quando speciatim a lege imperatur, Ord. lib. 2. tit. 26. SS. 28. 29. 30. 31., et lib. 5. tit. 126. et 127., Novell. 134. cap. ult.

n1Poenam confiscationis bonorum ipso jure incurrunt damnati ad mortem tam naturalem, quam civilem ex dictis Ordinationibus, quae magis consuetudinibus, legibusque feudorum, quam Romanis originem suam debent. Jam vero quale hodie eruditorum de poenis fiscalibus judicium sit (Inst. Lib. IV. Tit. II. §. XIII. Not.), mutato Reipublicae statu, et in tantis opibus, quibus abundant Imperantes, seiunt profecto omnes. Beccaria cit. §. XVII., Comment. ad eumd. §. XXI. tom. I. Biblioth. Brissot., Vermeil P. I. cap. XIII., Grot. de jur, bell. ac pac. lib. II. cap. XXI. §§. IX. et XVI., Schrodt. Syst, Jur. Publ. Univ. tom. II. P. II. cap. III. §§. XXI. XXII. Et certe humanitas suadet, ut filiis saltem portio legitima servetur, et tertia tantum fisci lucro cedat. Bernardi cit. §. VII., Traité des corps politiques lib. III. cap. X. Humanissimum itaque est Hadriani rescriptum in favorem filiorum Albini,: quibus bona paterna a fisco jam vendita, et distracta concèssit, cum ampliari imperium hominum adjectione potius, quam pecuniarum copia maluerit, 1. 7. §. 3. de bon. damnat. Mulcta autem pecuniaria, ut justa sit, et proportionem aliquam servare possit, inter delinquentes pauperes aeque ac divites imperanda est non pro certa summa et quantitate, quae aequalitatein nullam habet, nec poena aequalis est in tam inaequali fortuna, sed pro certa portione bonorum, veluti tertia, vel quarta. Filangieri cap. XXXIII. Huic rei demonstrandae exemplo satis est poena injuriarum legibus XII. Tabular. sancita, quae nullum metum incutiebat hominibus protervis, ac bene numatis, de qua Gell. Noct. Attic. XX. 1. Videndus Auctor operis supra cit. Discurso sobre las penas cap. V. §. V. n. 16., qui regnante Carolo III., Castellae Rege, scribere non dubitavit: Pero de qualquier naturaleza que sean los bie nes, y por atroz que sea el delito, me atrevo sin rezelo á decir, que es una cosa muy inhumana y cruel, precipitar con la confiscacion en el abismo de la miseria á una familia inocente por los delitos que no ha cometido. No temo hablar de esta suerte en un tiempo en que tenemos la dicha de vivir baxo el felicissimo gobierno de un Principe piadoso y benigno, padre mas que Señor de sus vasallos, y de quien sin lisonja ni adulacion alguna puede còn toda verdad decirse lo que el ilustre panegirista del grande Emperador Trajano decia en otro tiempo: Es muy grande gloria para los Principes, que sea vencido las mas veces el Fisco, cuya causa solo es mala, quando gobierna un Principe bueno, Plin. Paneg. c. 36. Videnda Novella XVII. cap. XII. (Tit. XX. §. VII. h. 1.).

18 · Honesta, vel vilis.

pr.Poena vilis delinquentem infamat, et talis est fustigatio, flagellatio, praeconium cum fune per plateas, vel in audientia ad collum adligato, amputatio manus, vel alterius membri, damnatio perpetua, vel temporalis, ad triremes, opusve publicum, Ord. lib. 5. tit. 138., Phoeb. P. I. Arest. 147. et 148. Honesta non infamat, et talis semper habita fuit decollatio.

n1Infamia ferenda in delictis natura sua famosis, vel pro talibus publica hominum opinione habitis, qualia sunt furta, amicorum proditiones, cet. Sapienter autem haec poena decernitur in delictis, quae ex superbia, ambitione, vel ex virtutis, pietatisque simulatione, id est, ex hypocrisi oriuntur, quibus maxime adversantur infamia, abjectio et ridiculum; contraria enim contrariis curantur. Haec autem poena, honestis gravissima, vix alicujus utilitatis est iis sceleratis, qui de bono nomine non curant, et inferioris quoque conditionis hominibus, qui civium praerogativas parvi faciunt, et nullam honoris publici notionem habent. Caute tamen, et non nisi rarissime ea utendum; nam, si saepius irrogetur, multis, aut novis ipsa criminibus occasionem praebet, aut sensim vim suam perdit, poenaque tandem esse desinit (Inst. Lib. II. Tit. XIII. §. XIII. et Not.).

19 · Carceris poena.

pr.Poenae carceris publici, vel secreti, in perpetuum, vel ad tempus passim in legibus nostris mentio fit. Ea tamen, cum gravis sit, et hominis libertati naturali maxime contraria, ut juste decerni possit, plura concurrant oportet; quorum primum illud est, ut in carcerem nemo, nisi judicis mandato, et justa de causa, id est, ex delicto, cui similis poena lege inflicta sit, et juris ordine servato, conjiciendus, Ord. lib. 5. tit. 119. in princ., Emman. 42., Alphons. 58., ubi referuntur Alphons. IV., Petri, et Joannis I. leges prudentissimae. In delictis tamen capitalibus in carcerem statim detrudi possunt de crimine quovis modo suspecti, vel in rixa deprehensi, si illius auctores esse videantur, qui intra octo dies carcere liberandi, nisi criminosi adpareant, Extravag. 6. Decembr. 1612. §. 14., quam vocant da reformação da Justiça, apud Ord. lib. 5. tit. 130. Collect. I. N. 1., Diplom. 19. Octobr. 1754., 5. Mart. 1790. Secreto autem carcere ultra quinque dies nemo retinendus, Decret. 7. Aug. 1702., Diplom. cit. 5. Mart. 1790. §. 2., neque catenis in carcere securo unquam devinciendus, carcerisve ferris praegavandus, nisi in gravioribus delictis, causa prius cognita, Decret. 30. Septembr. 1693. apud Ord. lib. 5. tit. 95. Collect. II. N. 1.

n1Carceris, seu custodiae qualitas ex delicti praesertim, et delinquentis qualitate pendet; non enim eodem carcere omnes retinendi: alio proditores, assassini, fures; et alio qui correctionis causa capiuntur, includi debent (Tit. IV. §. IX. h. 1.). Omnium autem causa celeriter, quantum fieri potest, terminanda (Tit. XX. §. II. Not. h. 1.), ut aut convictos velox poena subducat, aut liberandos, custodia diuturna non maceret, 1. 5. C. de custod. reor. Humanum porro est, quod in l. 1. eod. habetur: Interea vero reum exhibitum non per ferreas manicas, et inhaerentes ossibus mitti oportet oportet, sed prolixiores catenas (si criminis qualitas etiam catenarum acerbitatem postulaverit), ut et cruciatio desit, et perinaneat sub fida custodia. Nec vero sedis intimae te nebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari, ac sublevari: et ubi nox geminaverit custodiam, in vestibulis carcerum, et salubribus locis recipi, ac revertente iterum die, ad primum solis ortum illico ad publicum lumen educi, ne poenis carceris perimatur: quod innocentibus miserum, noxiis non satis severum esse dignoscitur. Illud etiam observabitur, ut neque his, qui Stratorum funguntur officio, neque ministris eorum liceat crudelitatem suam adcusatoribus vendere: et innocentes intra carcerum septa leto dare, aut subtractos audientiae longa tabe consumere. Non enim existimationis tantum, sed etiam periculi metus Judici imminebit, si aliquem ultra debitum tempus inedia, aut quocumque modo aliquis Stratorum exhauserit, et non statim eum, penes quem officium custodiae est, atque ejus ministros capitali poenae subjecerit.

20 · Homagium quid, et quibus competat.

pr.Non conjiciuntur in carcerem publicum Nobiles, qui homagio gaudent, id est, jure liberae custodiae, quae a judice petenda est, ab eoque neganda, restringenda, vel amplificanda pro delinquentis, et delicti qualitate, Ord. lib. 5. tit. 120., Emman. 67., Alphons. 94. (Tit. XV. §. II. h. 1.).

n1Alio sensu homagium significat jusjurandum clientelae, seu fidelitatis, quod Vassallus Domino, vel Pro - Rex, arcisve Praefectus Regi certa formula praestat, quae in Regni Cancellariae libris habetur, Resend. Chron. Joannis II. cap. XXVII. XXVIII, Ruy de Pina Chron. ejusdem Regis cap. V., Ord. Emman. lib. 1. tit. 55. §.4. (Histor. Jur. Civ. Lusit. §. LXXII.). Hoc autem jure Nobiles jam ab Alphonso III. utuntur, quod a Petro I. ad illorum petitionem adprobatum in comitiis Helbis civitate habitis, et ab Alphonso V. demum explicatum, in citatam Emmanuelinam, et Philippinam Ordinationem postea translatum fuit. Amittitur homagium, si reus a loco adsignato discedat, Ord. lib. 5. tit. 120. §. 4., eo autem semel amisso, non restituitur, Ord. cit. §. ult. Restitutionem tamen ex Crim Sebastiani lege 2. Novembr. 1564. §. 17. apud Leom. 1. p. tit. 4. 1. 1. Palatii Senatores dabant: hodie autem aliter se res habet, cum facultas eamdem concedendi in novo Regimine declarata non sit, prout necessarium erat. Valasc. Adleg. XIII. n. 235., Phoeb. p. 1. arest. 142., Mend. in prax. lib. V. cap. I. n. 21.

21 · Poena talionis, legitima, arbitraria.

pr.Talionem leges nostrae non omnino ignorant, Ord. lib. 3. tit. 60. §. 5., et lib. 5. tit. 85. cet. Talio autem, hoc est, jus, quo quisque tantumdem patitur ac fecit, intelligi non debet de retribuendo ejusdem generis malo, ceu de naturali, et aequali vulnere infligendo, neque profecto in omnibus delictis, veluti moralibus, si ad literam adcipiatur, locum habere potest; sed de vera dumtaxat delicti mensura ac aestimatione, et justa damni reparatione. Henr. Coccej. Disput. de sacros. tal. jur. §. III. et seq., Heinecc. Jur. Nat. lib. II. cap. VIII. §. CLXV. Nimirum mensura atque proportio inter crimen et poenam non aequalis numero est, quam arithmeticam vocant, sed geometrica. Vid. Joann. Cleric. et Calmet in Cap. XXI. Exod. Poena legitima ea dicitur, quam lex speciatim declarat: arbitraria, quam sine lege judex determinat, quae tamen legitima est, si illius arbitrio relinquatur (§. IV. Not. h. t.), uti saepius fit, Ord. lib. 5. tit. 136. in princ. et S. ult. in fin. ibi: os condemnem no degredo, que lhes bem parecer, et passim. Poena arbitraria ad mortem sine speciali legis permissione non extenditur, Ord. lib. 5. tit. 135. ibi: E se for de idade de dezasete annos até vinte, ficará em arbitrio dos Julgadores darlhe a pena total, ou diminuir - lha.... posto que seja de morte natural.

22 · Qui puniendi.

pr.Puniendi autem dumtaxat delinquentes, sive Agentes sint, sive Complices (SS. IX. X. h. tit.); adeoque nulla poena adficiendi filii ob delicta parentum, 1. 22. C. de poen., 1. 26. D. eod.; heredes ex delicto defuncti, Coccej. Dissert. de obligat. hered. ex delict. defunct. Sect. III. et IV.; fidejussores ex delicto alieno poenam promittentes, quae in illorum potestate non est. Grot. de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. XXI. §. XI., Ord. lib. 3. tit. 46. (§. VI. h. tit., Inst. Lib. II. Tit. VIII. §. XVII.).

23 · Delicta sine poena.

pr.Et ea tantum delicta punienda, quae delicta sunt sapientum, non vulgi opinione; quae 1 punita delinquentis, vel aliorum exemplo et emendationi esse possunt; et quae demum rempublicam, vel cives laedunt. Magicae igitur artes, veneficia, sortilegia, praestigia, imprecationes, incantationes, cetera, quae magiae nomine venire solent, et daemonum potestati vulgo tribuuntur, inter plebis errores referenda. Rieg. Jurisprud. Eccles. P. IV. §. CCCLXXXVIII. cum seq., Thomas. de crimin. mag., Bodin. Dissert. de fallacibus magiae indiciis. Quare venefici et incantatores non tamquam veri delinquentes, sed tamquam superstitiosi (Tit. II. §. XIII. Not. h. 1.), et fanatici homines tractandi sunt: itaque non poenis ullis adficiendi, sed publice deridendi potius, et salubriter instituendi. Filang. cit. cap. LVI. Nostrae Ordinationes lib. 5. tit. 3., Emman. 33., Alphons. 42., quibus veneficia et incantationes plus justo puniuntur, errorem communem pro fundamento habent, et Romanorum superstitiosas leges tit. de malefic. et mathem., utroque Codice relatas, et apud Paul. Recept. sent. lib. 5. tit. 23. S. Magicae artis conscios, et Wisigothicas lib. VI. tit. II. de maleficis, ac consulentibus eos, atque veneficis; quae propterea per non usum videntur abrogatae. Verum autem delictum committit, qui mortem sibi conscivit taedio vitae, ira, vel conscientia criminis; mors enim voluntaria est malum morale, quod eligi non potest, Wolf. Philosoph. Moral. §. CCCXL. seq. Ceterum, quidquid sit de moralitate actionis, quam hodie multi Zenones defendunt, veluti Abbas a S. Cyrano Traité sur le suicide, Maupertuys Essai de Phil. Mor. cap. V., cet., hoc delictum impune est, vel quia illius auctor potestati humanae jam non subditur, vel quia quem propriae vitae, filiorum, uxoris, et cognatorum amor ab eo patrando non deterret, minus deterrere potest poena post mortem inflicta, M. Vermeil pag. 132., Renazzi lib. I. cap. X. §§. VI. VII. VIII. IX. Is tamen puniendus, qui conscientia criminis mortem sibi conscivit metu crudelis, vel ignominiosae, ad quam jam condemnatus erat; non quia se ipsum interimit, sed ex delicto, de quo jam convictus fuit, morte post judicis pronuntiationem sequuta; et haec eadem fere sententia est juris Romani in tit. D. et C.; de bonis eor., quia ante sent. mort. sibi consciver., quam probare videtur Ordinatio Alphonsina lib. 5. tit. 79.: do que se enforca, ou caae d'arvor, e morre. In Anglia, et Gallia, ubi severiores sunt leges, hoc delictum frequentius est (Vid. Cod. de l'Humanité verb. Suicide). Usura itidem, et ludus non modo vitium, verum etiam delictum proprie dicitur; sed quibus poenis in foro puniendum, quae et delinquentes, et alios emendare queant, non satis inter Politicos constat: illud certum est, inutiles prorsus eas esse, quae ad hunc usque diem in omnium Nationum Codicibus statutae inveniuntur. Idem dicimus de machiavellismo sive politico, sive religioso; quamvis enim, ut verbis jam relatis (§. VI. Not.) Ciceronis utamur lib. I. de Off. §. XIII., totius injustitiae nulla capitalior sit, quam eorum, qui, cum maxime fallunt, id agunt, ut viri boni esse videantur; hoc cacoëthes legibus evelli non potest; Machiavellistarum enim plena sunt omnia. Bene igitur ait Tacitus Annal. lib. III. §. 53.: Nescio an suasurus fuerim omittere potius praevalida, et adulta vitia, quam hoc adsequi, ut palam fieret, quibus flagitiis impares essemus (§. VI. h. tit.).:

24 · Poena sine delicto.

pr.Quandoquidem poena sine delicto est, et hoc fit, 1) quando judex contra propriam scientiam et conscientiam, secundum tamen probationes judiciales, reum condemnat: 2) verioribus supervenientibus argumentis, quae falsas esse probationes ex actis constantes demonstrant: 3) si adpareat poenam malignis delationibus, suggestionibus, vocibus primum de crimine sparsis, quae fanaticorum in primis praecipue nocendi artes sunt, vel judicis demum imperitia, aut dolo inflictam fuisse. Sine delicto puniri quandoque solent innocentes ob delictum universitatis, vel in tumultu, et seditione deprehensi, praeveniendi periculi causa, ut Ulpianus loquitur in l. 6. §. 9. de injust. rupt. Filii similiter perduellium infamia notantur, et bonis paternis omnium fere Gentium legibus sine crimine privantur: verum hoc malum non poenam vocant, sed infortunium, existimantes cum Cicerone Epist. XII. ad Brut.: Parentum scelera filiorum poenis lui, acerbum quidem: sed hoc praeclare legibus comparatum esse, ut caritas liberorum amiciores parentes reipublicae redderet (Vid. Tit. III. SS. II. III. IV. h. lib.). Eadem ferme ratione Toletani Patres decreverunt, ut liberi ex impudicis Clericis nati servituti illius Ecclesiae addicerentur, cui patres praeessent, can. 3. Caus. XV. Quaest. VIII. Quod vero filii liberi, vel servi sint ex conditione matris; quod quisque incommoda Societatis civilis toleret, cum multis commodis fruatur; quod sub bono Principe, vel tyranno vivat, et quod aliis malis, et miseriis prematur, poena dicenda non est, sed publica calamitas et infor tunium. Alia exempla dabit Boehmerus Exercit.: De poena sine crimine,

25 · Poena quando exasperanda, vel mitiganda.

pr.Intenditur poena, et exacerbatur delicti gravitate; illius enim veluti mensura quaedam est. Ea autem a JCto in l. 16. §. 1. cum seq. de poen. aestimatur septem modis: causa, persona, loco, tempore, qualitate, quantitate, et eventu: quae omnia bene explicat inter Criminalistas Antonius Matthaeus in Prolegom. cap. IV. n. 2., et ad tit. de poen. cap.; IV. Mitigatur poena ob aetatem, sexum, dignitatem, et praesertim ob doli, vel culpae gradum, et ex aliis circumstantiis, quae delicti atrocitatem minuere videntur, et prius sunt considerandae. Verum haec ad Imperantes spectant, quorum est certas determinare poenas mitiores, vel graviores pro delicti qualitate; nam judices legales nec minuere possunt, nec augere. Illud dumtaxat eisdem concessum, ut in legum interpretatione poenae molliendae sint potius, quam asperandae. Hermogenian. in l. 42. de poen., Grot. de jur. bell. ac рас. lib. II. cap. XX. SS. XXV. XXVI.

n1Aequalitas in poenis non ita nude spectanda, ut in ponderibus et mensuris. Bene ergo ait Cicero Epist. XV. ad Brut.: Est poenae modus, sicut rerum reliquarum. Quare mitius punienda delicta, quae per ignorantiam, quamvis culpa omni non carentem, aut per animi infirmitatem superabilem quidem, sed difficulter superabilem, committuntur. Et hae sunt inter alias causae intrinsecae (ut cum Grotio loquamur de jur. bell. ac pac. lib. II. cap. XX. §§. XXV. XXVI.), et excusantes, quae poenam legis minuere solent. Extrinsecae habentur aut ex praeclaris delinquentis in Rempublicam meritis, aut ex magna spe meritorum in posterum, aut ex alia re commendante, aut ex numero reorum, veluti si plexorum multitudine civitas exhauriatur, aut magni tumultus in civitate excitentur: et huc vel maxime referenda delicta universitatis (§. VIII. h. t.), in quibus puniendis id agendum, ne remedium ipso malo sit gravius, et ne eadem sit noxiorum, et innocentum conditio; et ita omnia temperanda, ut metus ad omnes, poena ad paucos perveniat. Grot. lib. II. cap. XXI. §. VII., Schrodt. System. Jur. Publ. Univ. P. II. cap. IV. §. Х., Pufendorf. de jur. Nat. et Gent. lib. VIII. cap. III. §. XV. (Tit. XIX. §. III. Not.). Stoicorum dogma: Omnia delicta esse paria, Cic. Paradox. III., bene confutat Horatius lib. I. Satyr. III. 77. seqq. 117. seqq.:

n2Cur non

n3Ponderibus modulisque suis ratio utitur; ac, res

n4Ut quaeque est, ita suppliciis delicta coërcet?

n5Adsit

n6Regula, peccatis quae poenas irroget aequas:..

n7Ne scutica dignum horribili sectere flagello.

26 · Vel remittenda.

pr.Neque easdem jure Magistratus remittere, aut commutare possunt; namque solis Imperantibus competit aggratiandi jus, non liberum quidem, et absolutum, seu ex plenitudine, ut vocant, potestatis, quae supra leges nulla est, sed ob justas tantum causas eisdem legibus conformes. Apud nos commutatio poenarum, et delicti venia in Palatii Curia Regi consulitur, et ejus nomine literae expediuntur, Ord. lib. 1. tit. 3. §. 8., Regim. Pal. §. 22., Decreta Joannis IV. 27. Maii 1645., Josephi I. 6. Jul. 1752. Excipiuntur crimina atrociora, quae condonari non debent, recensita $ S. 18. et 19. cit. Regim., SS. 10. 11. cit. Ord. S. ult., Ord. lib. 5. titt. 52. 53. ' in princ., tit. 54. in fin. princ. Vide, sis, Portug. de donat. lib. II. сар. 18., Phoeb. P. II. Arest. 186., Cabed. P. I. Decis. 75.

n1Jus poenas infligendi, et poenarum gratiam faciendi, solius Imperantis est; et haec eadem est Grotii, Pufendorfii, et omnium juris naturalis, et civilis Scriptorum sententia, quae tamen hodie publici omnino saporis non est. Illud omnibus placet, delicti veniam non nisi ob magnam, et publicam causam esse concedendam, nam aggratiatio dispensationem quamdam legis continet, quae, quamdiu stat ratio et justitia legis, injusta necessario est. Videndi Filangieri Scienza della Legislazione tom. IV. capp. LVI. LVII., opus inscriptum De l'Etat naturel des Peuples P. II. Sect. II. cap. IV. n. 1., Thomas. Dissert. de jur. aggrat. Princip. circa poen. homicid., Mably lib. III. cap. IV. pag. 291., Pastoret des Loix pénales tom. I. P. I. cap. IV., cet. In Monarchia lex condemnare, Princeps autem delicta condonare debet, et haec est sententia Montesquieu Esprit des Loix lib. VI. cap. XXI., quam jure meritoque confutat Filangieri cap. LVIII. Haec autem quaestio adeo difficilis visa fuit J. J. Rousseau du Contr. Social lib. II. cap. V., ut eam decidere non sit 1 ausus. Ego vero indiscriminatim existimo aggratiandi juş non modo tolerandum, verum etiam utile, et necessarium esse in omni, et quacumque civitate, in qua leges crími nales plus justo severiores sunt, Paul. Rizzi Animadvers. ad Criminal. Jurisprud. Dissert.: de poen. mens., Pufendorf. cit., et de offic. hom. et civ. lib. II. cap. XIII. §. XV. (Tit. XXIII. §. III.).

27 · Delicta praevenienda.

pr.Itaque delicta longe antevidenda sunt, et potius praecavenda, quam justis poenis punienda: delinquentes autem sine ulla remissione eisdem adficiendi, non quia deliquerunt, sed ne in posterum ipsi, aut ceteri delinquere audeant: et sic delicta praeveniuntur (§. XIII. h. tit.). lis praeveniendis quae media adhiberi debeant, et quae leges oeconomicae et politicae nobilissimo huic fini consequendo salubriores esse videantur, ad prudentiam spectat legislatoriam, nec nostrum est definire. Plura inter alios habent Filangieri cit. cap. LIX., Mably tom. IX. lib. III. capp. III. IV., Auctor de l'Etat naturel des Peuples tom. III. P. III. Sect. II. cap. I. cum seq., Blackstone sur les Loix Angloises tom. VI. cap. XVIII., Renazzi Elem. Jur. Criminal. lib. II. cap. XIV., Brissot Discurs.: Moyens de prévenir les crimes tom. VI. Biblioth. Philosoph. Axiomata criminalia.

28

pr.Hoc autem nostrum quantivis pretii opus sequentibus juris criminalis axiomatibus veluti innititur, quae nemo, cui sinciput caput est, in dubium poterit revocare. Satius est impunitum relinqui facinus nocentis, quam innocentem condemnare; adeoque majus detrimentum capit respublica, si quisquam innocens damnetur, quam si nocens absolvatur. Reus ante sententiam condemnatoriam pro innocente habendus. 3 Probatio non nisi plena et perfecta in foro criminali admittenda. 4 Quo majus et gravius est delictum, eo majore indiget probatione. 5 Poena major, vel minor pro delicti quantitate, gravitate, delinquentisque malitia omnino infligenda. 6 Delictum nullum est sine certa delinquendí voluntate. Y 7 Illius mensura est malum societati illatum. 8 In suppliciis sumendis publicae tantum utilitatis ratio habenda.: 9 Supplicia non tam ad punienda, quam ad crimina praecavenda sunt inventa. II Justa est poena, quae nocentem, ne iterum noceat, impedit. 12 Contra vero injusta, quae vel inutilis est, vel crudelis. 13 Atrocitas poenarum delicti impunitatem parit, et indulgentiam; qua nihil est saluti publicae exitialius. Pastoret des loix pénales tom. I. cap. II. Plura alia habet Filangieri tom. IV. P. II. сар. XXV. (Tit. XVII. §. IV. h. 1.).

n1Iis veri dumtaxat delinquentes, vel quasi sunt adficiendi.

29 · Ordinationes per non usum abrogatae.

pr.Et hinc consequitur, ut leges criminales plus justo severiores ipsorum Imperantium voluntate, et conniventia quadam, cum illarum non urgeant exsequutionem, aut per non usum abrogatae videantur. Et tales apud nos sunt, Ordd. lib. 5. tit. 3. 13. 14. 15. 17. 19. 25. 26. 32. 36. 38. 60. in princ. 66. §. 7. et 10., 69.70.79.80.82. 86. §. 5., 90. 92. 93. 94. 100. 101, 109. 123. 133., et plures aliae, de quibus suis locis; quae quidem, ad poenas quod adtinet, injustae sunt, et atroces, ne dicam crudeles, vix enim debitam servant proportionem. Neque profecto veremur audacter fidenterque dicere quod sentimus, regnante Maria I., et Joanne, Brasiliae Principe, summam rerum tenente. Itaque nostra facimus verba Auctoris Don Manuel de Lardizabal y Uribe, Discurso sobre las penas contrahido a las leyes criminales de España a nobis supra transcripta Not. ad §. XVII., quae non magis Catholicis Regibus Carolo III. et IV., quam nostris Fidelissimis, longeque clementissimis conveniunt. Dominantur enim non tamquam tyranni, et domini, sed tamquam si forent patres, et matres subjectorum. Bene, et ad rem Plato de legib. Dial. IX. ait: Sic igitur leges civitatibus conscribantur, ut patris, matrisque personam lator legum penitus gerat: scriptaque caritatis, prudentiaeque virtutem habeant potius, quam domini, tyrannique, imperium minitantis tantum, et describentis, rationem vero nullam penitus adsignantis.

n1Cum leges debeant caelo, genio, moribusque populorum, et temporibus, quibus, feruntur, adplicari; facile omnes vident mutabiles esse leges temporibas ipsis adcommodatas, quae scilicet vel temporum rationes, vel praejudicia, vulgique opiniones pro fundamento habuere. Quis enim hodie non irridebit, quae de veneficiis, incantationibus, philtris, et praedictione rerum futurarum scripta leguntur Ord. lib. 5. tit. 3.? Et quis judex tam severus, ne dicam stultus, capitis mulierculam damnabit propterea quod e loco sacro vel profano petram arae abstulit ad veneficia conficienda? Et tamen haec poena praefata Ordinatione statuta est. Et quis etiam sodomitas, molles, lenones, adulteros poenis capitalibus, vivicomburii, confiscationis, infamiae liberorum, ceteris citt. titt. 13. 25. 32. statutis condemnare audebit? Eadem Ordinatione tit. 38. permissum est viro uxorem suam, et adulterum plebeium impune occidere, secus nobilem; quae differentia tam inepta est, ut nihil supra: et permissum quoque, si forte formidolosus sit, satellites sibi adjungere, et exsequutionem vindictae aliis mandare, quod in bene constituta civitate nequaquam tolerandum: namque ideo magistratus, legesque adcepimus, ne sui quisque doloris vindex sit, Quinctil. Declamat. XIII. Et quis denique eum, qui unius argenti bessem, vel illius valorem imprudenter furatus est, laqueo plectendum censebit, utut similis poena statuta inveniatur Ord. tit. 60.? Non enim in perpetuum valere potest lex, cui aut bellum, aut frequentes hostium, vel civium incursiones causam dederunt. Servo, qui dominum occidit, manus in vita amputari, et illius membra candenti forcipe evelli jubentur Ord. lib. 5. tit. 41. Eadem Ordinatione manus servo abscinduntur, qui ensem in dominum explicavit, quamvis illum vulnere nec levissimo adficiat. Manus similiter amputantur ei, qui in facie quemque percussit, eique, qui, cum publico carcere detineretur, eodem incluso vulnus qualecumque inflixit, Ord. lib. 5. tit. 35. §§. 6. et 7. Eadem poena adficiendus, qui, nullo, vel levissimo vulnere inflicto, ad aliquem sauciandum arma adripuit, non jam Rege adstante, vel in illius aula, sed ea in loco, et civitate, ubi Rex fuerit, vel Domus Supplicationis, Ord. lib. 5. tit. 39. §§. 1. et 2. Ordinatio lib. 5. tit. 133. et concordantes, quae de tormentis loquuntur, in vigore hodie non sunt, et usu tantum, non lege speciali abrogatae. Et haec tantum hic adnotare sufficiat; cetera ex dicendis adparebunt. Bene Valerius apud Livium XXXIV. 6.: Ego, quemadmodum ex his legibus, quae non in tempus aliquod, sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt, nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit, aut status aliquis Reipublicae inutilem fecit; sic, quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales (ut ita dicam) et temporibus ipsis mutabiles esse video. Quae in pace latae sunt, plerumque bellum abrogat; quae in bello, pax: ut in navis administratione alia: in secundam, alia in adversam tempestatem usui sunt. (Vid. Sebast. Caes. Menoet. Sum. Polit. Tit. III. cap. VIII. §. 4.) Bene etiam Auctor citati operis inscripti: Discurso sobre las penas contrahido a las leyes criminales de España pag. 71. ait: Es verdad que nuestros legisladores claman contra el no uso de las leyes, declarando, que todas las leyes del Reyno, que expresamente no se hallan derogadas por otras posteriores, se deben observar literalmente, sin que pueda admitirse la excusa de decir que no estar en uso. Pero a pesar de tan expresa voluntad repetidas veces declarada por los Soberanos, la experiencia nos hace ver practicamente, que son muchisimas las leyes penales, que sin haber sido derogadas por otras, estan interamente sin uso alguno, dando lugar por este motivo al arbitrio de los jueces, y lo que es peor, sin que estos le tengan para dexarlo de hacer asi. No habra hoy por exemplo un juez, que se atreva a mandar cortar la lengua al blasfemo, y la mano al escribano falsario, sin embargo de que estas son las penas impuestas a estos delitos por leyes que no estan expresamente derogadas por otras; y si hubiera alguno, que quisiera resucitar estas leyes, creo seguramente que los tribunales superiores revocarian la sentencia, y el juez que la dió pasaria en el concepto del publico por cruel y temerario. Hallanse pues los jueces y tribunales por defecto de la legislacion en la fatal necessidad y dura alternativa de sufrir la nota de inhumanos, ó de no observar las leyes, que han ju e rado cumplir. Videatur Josephi I. Diploma 12. Maii 1769. in praefat.