Mello Freire 4.23De adpellationibus, supplicationibus et revisionibus.
Abrir no leitor do IusCommune →1 · Quid adpellatio.
pr.Uamvis judices non nunquam bene latas sententias in pejus reforment; adpellandi tamen usus quam sit frequens, quamque necessarius, nemo est, qui nesciat: quippe cum iniquitatem judicantium, vel imperitiam corrigat, ut bene ait Ulpianus in l. 1. D. de adpellat. Itaque ad pellatio, de qua primum in rubrica agitur, non male definitur: Legitima a judice inferiori ad superiorem ratione gravaminis facta provocatio.
n1Haec adpellationis sive definitio, sive descriptio, de quo non multum laborandum (cum satis Jureconsulto sit, ut clarius res definita quomodocumque explicetur), generatim sumta comprehendit qualemcumque provocationem ad superiorem factam, adeoque et supplicationem, et recursum quemcumque ad Principem; sed nos eam hic adcipimus sensu stricto. In quibus autem adpellatio ab aliis provocationibus differat, et in quibus conveniat, satis, ut opinor, ex dicendis constabit. Haec vero remedia, quamvis in jure naturali fundamentum habeant, juris civilis sunt, et ab eis tantum personis, et in iis tantum judiciis, et eo demum ordine, et tempore interponenda, de quibus jure constitutum est.
2 · Illius fundamentum.
pr.Fundamentum adpellationis est gravamen illatum, nou inferendum. Jus canonicum adpellationem concedit a gravamine futuro, quam Patrium eo tantum casu admittit, quo illud fuerit judicis sententia comminatum, Ord. lib. 3. tit
n178. §. 5.
n2Quamvis ordo judiciarius tam in prima, quam in secunda instantia ex jure canonico potissimum sit decerptus, ut jam alibi monuimus (Tit. VII. §§. VI. et XII. Not. h. lib.); certa tamen sunt capita, in quibus Patriae leges, et mores internoscuntur, doctrinis licet peregrini juris veluti lacunis intertexta. Jure Decretalium adpellatio datur ob gravamen quoque futurum, capp. 18.60.65. de adpellat. Jus autem nostrum, mediam quamdam viam ingressum, adpellationem tantum concedit, quando gravamen a sententia originem ducit, eaque indictum fuit, aut comminatum. Ceteris causis modo jus Romanum, modo Canonicum, et hoc in primis, modo Glossatorum opiniones in totum, vel ex parte sequitur: quo factum est, ut non semper sibi constet, et inter utrumque jus, et Accursianorum agmina quodammodo fluctuari videatur. Exempla multa dabit subjecta de adpellationibus materia a nobis inferius indicanda (§§. IV. V. VI. XII. XV. XVII. XVIII. Not. et XXII.).
3 · Judex superior quis, et de adpellatione gradatim interponenda.
pr.Superior judex, ad quem provocatur, non semper is intelligitur, qui certis in causis inferiori superior est, in quibus illius iniquitatem, vel imperitiam corrigit; alioquin Praetores provinciarum de adpellationibus cognoscerent, a judicibus ordinariis, vel foraneis, quorum superiores sunt, interpositis, quod facere prohibentur, Ord. lib. 1. tit. 58. §. 25., Emman. 39. §. 7., Alphons. 23. §. 6.: sed qui in ipsa causa adpellationis, de qua agitur, superior est; qualis hodie tantum habendus Senatus Olisiponensis, vel Portucalensis intra suum territorium, Novella 19. Jul. 1790. Et hoc sensu intelligendum juris axioma, quod adpellatio gradatim sit interponenda; quod quidem non omnino verum est, Ord. lib. 3. tit. 69. in princ. ibi: de que se deva para nós appellar sem outro meio, ou por algum meio fantas
n1Quinimo axioma locum non habebat in adpellationibus a judicibus Dominorum, quae saepius, omisso, ut vocant, medio ad Regem, vel Regis Curiam, non ad loci Dominos, vel illius Auditores interponebantur ex Dionysiana lege 18. Mart. aer. r355. Scalabi data, quae in Ordinationem, qua * utimur, lib. 3. tit. 71., Emman. 55., Alphons. 74., aliquantulum licet interpolata, redacta fuit (Histor. Jur. Civil. Lusit. §. LII.). Idem in Castella jus est, Covarruv. Pract. Quaest. IV. n. 9. Hodie, Auditoribus exstinctis adpellationes tam a Regis, quam Dominorum judicibus or-, 310 * dinariis, vel foraneis recta via ad Regis Curiam interponuntur ex dicta Novella 19. Jul. 1790. (§. X. h. tit.).
4 · Dividitur in judicialem, et extrajudicialem.
pr.Est autem adpellatio alia judicialis, quae conceditur ob gravamen a judice per sententiam illatum, sive ea definitiva sit, sive interlocutoria; alia extrajudicialis, cui locus est ob gravamen extra judicium datum, Ord. lib. 3. tit. 78., Emman. 62., Alphons. 80.: quae divisio juri Canonico debetur, cap. 5. de adpell., cap. 8. eod. in 6., Clem. 3. eod. Namque jus Romanum illam ignorat, cum eo solum permissa sit simplex querela ad superiorem, non adpellatio proprie dicta, intra decendium interponenda. Boehmer. Jur. Eccles. Protest. h. tit. §. II.
5 · Exempla adpellationis extrajudicialis.
pr.Adpellationis extrajudicialis exempla citatis Ordinationibus habentur. Nam 1) adpellare quis potest ad Regem, vel Regis Curiam a deliberationibus quibusvis Universitatis, Collegii, Confraternitatis, quibus fuit gravatus, Ord. lib. 3. tit. 78. in princ.: 2) a transactione, amicave compositione in illius fraudem inita, Ord. cit. §. 1.: 3) a partitionibus extrajudicialibus: quo casu liberum est vel adpellationem interponere, vel judicis officium implorare, dict. Ord. §. 2. (Inst. de Jur. Rer. Tit. XII. §. XIV. Not.): 4) a gravamine a privato personae, vel rebus comminato, cum gravatus de eo avertendo protestatur, et judicis potestati se submittit, ead. Ord. SS. 5. 6. 7. 8. Adpellari autem non potest a gravamine extrajudiciali perfecto, ac consummato, veluti cum quis de sua possessione dejicitur, cum ad eam recuperandam ei competat interdictum Unde vi, nec a gravamine, quod ab opere incepto datur; quippe quia locum tunc habet remedium, novi operis nuntiatio dictum, quod eumdem ferme cum adpellatione effectum habet, Ord. cit. §§. 3. 4.
n1Origo adpellationis extrajudicialis satis superque declaratur Ord. Alphons. lib. 3. tit. 80. in princ. ibi; segundo Direito Canonico de todolos autos ainda extrajudiciaes... podem licitamente appellar... e nam tam somente dos autos, em que algum he aggravado mais daquelles, per que duvida ser ao diante aggravado; et ibi: mas os Direitos civeis nom allarguam tanto a faculdade do appellar, ca nos autos judiciaes estabeleceram, que em certos casos podessem appellar das interlocutorias, e em outros nam; e nos autos extrajudiciaes falaram per desvairadas maneiras. Ex hoc igitur fonte deducta fuerunt adpellationis extrajudicialis exempla citata Or dinatione contenta, quae eisdem ferme verbis posterioribus referuntur. Jam vero earum compilatores, cum in cap. 8. de adpell. in 6. scriptum legerint, ab electionibus, postulationibus, provisionibus, et quibuslibet extrajudicialibus actibus posse adpellari; et in l. 1. §. 2. D. quando adpell. sit, eos, qui ad aliquod munus, vel honorem vocantur, cum dicant se habere excusationem, non aliter adlegare posse causas immunitatis suae, quam si adpellationem interposuerint; et a Bartolo multis in locis notatum, adpellationem admittendam a partitionibus extrajudicialibus, Valasc. de partit. cap. IX. n. 40.; declarationes praefatas, doctrinam, et exempla adpellationis extrajudicialis, tamquam si forent utrique juri conformia, inde formarunt, et pro regula constituerunt, non a quocumque gravamine, sed a comminato solum adpellationem admittendam, quasi hoc modo praedicta jura in concordiam reducerentur. Quomodocumque autem se res habeat, certum est has adpellationes veras adpellationes non esse, quia nec intra decendium debent interponi, nee ad judicem superiorem, sed ad ordinarium illius, qui gravamen dedit, nec in ea tandem locum habent adpellationis fatalia: itaque magis simplices querelae dicendae, et officii judicis implorationes; eum tamen effectum habent, ut, iis interpositis, nihil omnino innovandum sit; qua ratione veram adpellationem imitantur. Actus vero extrajudiciales, cum in rem judicatam non transeant, quovis tempore impugnari possunt vel per querelam, officio judicis implorato, uti jure Romano, vel per adpellationem, prout jure Canonico, et Patrio constitutum est. Neque profecto Ord. cit. tit. 78. certum terminum definit ad adpellationes DE ADPELLATION. SUPPLICATION. ET REVISION. 235 has interponendas; si excipiamus adpellationem a partitionibus hereditariis, cui interponendae decem dies dantur, eadem Ord. §. 2.: nam, praeterquam quod haec causa speciali favore digna sit, citata Ordinatio intelligenda videtur de partitionibus judicis mandato, vel auctoritate factis, quae pro judicialibus paene habendae. Vide, sis, Perer. de Man. Reg. P. I. cap. XXI. a n. 16.
6 · Adpellatur ab interlocutoria mixta.
pr.Ab interlocutoria adpellari non potest, nisi vim definitivae habeat, vel damnum contineat irreparabile, Ord. lib. 3. tit. 69. in princ., Emman. 53., Alphons. 72., ubi Dionysii, et Alphonsi filii antiquae Ordinationes citantur, quae pro fundamento habent Glossatorum opiniones, et tandem Tridentinum Sess. XXIV. de reformat. cap. ΧΧ. (Tit. XXI. §. I. h. I.).
n1Adpellandi ab interlocutoriis facultas, jure Civili restricta, Canonico in Decretalibus contento longius fortasse quam par erat amplificata fuit, et ad meras quoque interlocutorias producta: novissimo autem ex Tridentino cit. ad mixtas tantum. Apud nos jus Canonicum antiquum, id est, Decretalium initio fuit receptum: Dionysiana enim lege Olisipone data 27. Aug. aer. 1354. adpellatio a quacumque interlocutoria sine ulla differentia conceditur. Itaque distinctionem inter meram, et mixtam interlocutoriam, et quod ab hac tantum adpellari possit, primus consti tuisse videtur Alphonsus IV., Dionysii filius, speciali lege apud Alphonsinam Ordinationem relata, quae in posteriores translata fuit: jam enim hoc tempore a Glosatoribus non nullis, et saeculi XIII. utriusque juris Interpretibus praefata distinctio cognita erat, quae postea in Tridentino paulo altius fuit inculcata, posthabitis rationibus, quibus Joannes Gropper, magni nominis et Theologus, et Jureconsultus adpellationes generaliter ab omnibus interlocutoriis, et per saltum dictas impugnavit, apud Paulum Sarpium Histor. Trid. Synod. lib. IV. pag. 315. edit. Amstelod. ann. 1699. Porro exempla interlocutoriae, a qua potest adpellari, citatis Ordinationibus recensita, ex Decretalium jure fere omnia sunt depromta, videlicet ex cap. 1. de dilat., capp. 47. 60. de adpellat., cap.
n212. eod. in 6., cap. 7. de testib. cap. 19. de judic. Quia vero publice interest adpellandi facultatem justis cancellis circumscribi, praefata distinctione inter meram, et mixtam interlocutoriam, quae scilicet vin definitivae habeat, et damnum contineat irreparabile, non satis, si quid mei judicii est, brevitati litium, prout oportebat, consultum esse videtur; cum vix aliquod gravamen excogitari possit, quod vel causae principalis decisioni praejndicium non adferat, vel damnum haud contineat, quod per definitivam non valeat reparari. Hoc tamen jure utis mur.
7 · Et a definitiva etiam conditionali.
pr.Quod vero a definitiva, quae liti finem imponit, adpellari possit, nullus dubitat, Ord. lib. 3. tit. 70., Emman. 54., Alphons. 73., sive pura ea sit, sive conditionem, quae a jure scilicet, et naturaliter insit, contineat: et adpellandum intra decem dies a lata sententia, non a conditione impleta computandos, Ord. lib. 3. tit. 77., Emman. 68. Alphons. 86.
8 · A quibus adpellari non potest.
pr.A definitiva autem in Domo Supplicationis lata nec adpellatio, nec supplicatio admittitur; supremum enim justitiae tribunal est. Admittitur tamen revisio, Ord. lib. 3. tit. 95. (§. XXVI.), et recursus extraordinarius ad Principem. A Portucalensi Senatu, Curiae Praetoribus, Conimbricensis Academiae Conservatore, ceteris, quibus simile privilegium fuit concessum, non admittitur adpellatio, sed specialis recursus, quem supplicationem dicimus, Ord. lib. 3. tit. 84., Emman. 77., Alphons. 109. (§. XXIII.). Non adpellatur a meri facti, vel juris exsecutore, nisi modum in exsecutione praescriptum excedat, Ord. lib. 3. tit. 76., Emman. 61., Alphons. 79.; nec a sententia ab eo judice lata, cui facultas judicandi data fuit, adpellatione remota, 1. 1. §. 4. D. a quib. adpell. non lic. Dantur tamen eadem gravato alia remedia, veluti judicis recusatio, restitutio in integrum, querela nullitatis, et supplicatio, quae, remota adpellatione, remota censeri non debent. Brunnem. Dissert.: de adpellat. rescript. Princip. remot. Tertia provocatio jure meritoque a Justiniano prohibita fuit tit. C. Ne liceat in una eademque causa tertio provocare, et Ord. lib. 3. tit. 95. §. 8.
9 · Summa adpellabilis.
pr.Solum admittenda adpellatio (idem de supplicatione dicendum) intra summam adpellabilem, Ord. lib. 3. tit. 70. §. 6. ibi: quantia, que caiba em sua alçada, et tit. 84. in princ.; quae quidem varia pro temporum varietate, et ultimo tandem definita Extravag. 26. Jun. 1696. In hac autem summa aestimanda inspiciendum, quantum in libello a principio fuerit petitum, non quantum debeatur, vel condemnatum a judice inferiore sit, Ord. cit. tit. 70. §. 9., Cabed. P. I. Decis. 21. Adpellatio ab Auditoribus, et judicibus Domi-
n1Verbum alçada significat primum antiqua tribunalia ambulatoria, quae Reges nostri a Regni initio ad Philipporum usque dominationem ad certas provincias visitandas saepius mittere consueverunt, a nobis dicta alçadas de justiça (Inst. Jur. Crim. Tit. XIII. §. XVI. Not.); et hoc sensu sumitur Ord. lib. 1. tit. 80. §. 11. in fin., Ludovic. Sous. in Vita Bartholomaei, Archiepiscopi Bracarensis, lib. IV. cap. I., Lev Orig. 16., et in Chron. Alphons. Henr. 39. Judices Regii, ad provincias has obeundas electi, in id operam dabant, ut easdem a maleficis purgarent, in quos poterant statutis a jure poenis, etiam capitalibus, animadvertere. Illorum autem praecipuum munus erat, potentiorum violentias, et in primis Dominorum, cohibere, eorumque jurisdictionem, quantum per tempus licuerit, diminuere, et Regiam hoc quaesito colore conservare, vel augere. Robertson, Histor, Carol. V. in Praefat. Has visitationes, ut antiquiores omittam, plures indixit Ema manuel Rex ann. 1499. et 1520.: plures etiam Sebastianus, eisque regimen quoddam dedit 28. Jan. ann. 1570. apud Franc. Corr. Collect. Novae quoque, et repentinae hodie etiamdum indici solent non ad provinciam certam visitandam, sed ad majora quaedam crimina in eadem per pessa, quibus civilis societas impetitur, investiganda: quo pertinent nostris temporibus tumultus Portucalensis ann. 1757., et Fluminis Januarii proxime circumacto ann. 1792., Cost. Practic. proced. in delegationib. criminalib. vulga Alçadas. Significat deinde jurisdictionem, quam judex habet, in condemnando, vel absolvendo tam in criminalibus, quam in civilibus causis, omni adpellatione, et supplicatione remota, et hoc sensu hic adcipitur, et in Ord. lib. 1. tit. 58. §. 56., tit. 62. §. 25., tit. 65. §. 6., tit. 88. §. 47., deductis ex Sebastiani Regis Diplom. 18. April. 1570. apud eumd. Franc. Corr. Haec autem jurisdictio quamvis aliquantulum amplificata fuisset cit. Extravag. 26. Jun. 1696.§§. 4. 5. 6. apud Ord. lib. 1. tit. 6. Collect. I. N. 1., qua utimur, hodie in tanta fructuum caritate, in tantis opibus, et pecuniae abundantia, summa adpellabilis eadem definita pro sua tenuitate sufficere haud potest ad lites tollendas, vel brevi saltem finiendas. (Hodie jurisdictio judicum, vulgo Alçada, aucta est Diplomatt. 13. Maii 1813., et 16. Septembr. 1814. Sed nondum, ut necesse erat, satis aucta est.) In causis criminalibus criminaliter intentatis, in quibus poena aliqua judicis pronuntiatione infligenda, vel civilibus jurisdictionalibus, cum omnem aestimationem superare videantur, adpellatio de quacumque summa etiam minima admittenda, Ord. lib. 3. tit. 70. §. 6. vers. salvo, et tit. 79. §. 6. In possessoriis aestimatio possessionis secundum pretium rei, de cujus possessione litigatur, facienda pro parte dimidia ejusdem valoris, ead. Ord. tit. 70. §. 10.
10 · norum.
pr.Ab Auditoribus Dominorum adpellationes recta via ad Regis Senatum; a judicibus autem inferioribus ad eosdem Auditores interponebantur, Ord. lib. 2. tit. 45. §. 47. (Inst. de Jur. Personar. Tit. III. §. XLIII.). Hodie, Auditorum nomine, et jure exstincto, a judicibus ordinariis non jam ad Auditores, sed ad senatum immediate, ut loquuntur, provocatur, et ab eis quoque in illis causis, de quibus in prima instantia cognoscere possunt, Novella 19. Jul. 1790. (Vid. Diplom. 7. Jan. 1792.). Donatio, qua id privilegium Donatario concessum, ut possit per se, vel suum Auditorem subditorum causas in ultima instantia decidere, adpellatione remota, nulla est, et legibus nostris improbatur, Ord. lib. 3. tit. 71. §. 2. ibi: Porque segundo direito, e geral costume de nossos Regnos, em todas as doações per os Reis feitas sempre fica resguardado ao Rei as appellações, e justiça maior, Emman. 55., Alphons: 74., Cabed. P. II. Decis. 40. (§. II. supr. Not., et de Jur. Personar. Tit. III. §. XL. Not.).
n1Adcedit, quod prudentia civilis vix patitur, ut a judicibus, et magistratibus non sit provocatio ad ipsum Principem, ejusve tribunal supremum. Hinc Maecenas apud Dion. Cass. lib. LII. pag. 487. auctor erat Augusto, ut ipse de adpellationibus cognosceret, quotquot a magistratibus majoribus ad se deferrentur, addens rationem ex interiore politica depromtam: Μήτε γὰρ ἀυλόδικος μήτ᾿ ἀυτοτελὴς ἔτω τις τὸ πα ράπαν ἔσω᾿ ὡς τε μὴ ὑκ ἐφέσιμον ἀφ᾿ ἀυτῦ δίκην γίγνεσθαι. Nemo enim 1 ita ' summum ac merum imperium obtinere debet in civitate, ut non ab eo provocari possit.
11 · Adpellare qui possint, vel non.
pr.Adpellationis remedium non solum litigatoribus, sed iis generaliter omnibus conceditur, qui judicis sententia quovis modo sunt gravati, Ord. lib. 3. tit. 81. in princ. ibi: poderá appellar não somente cada hum dos litigantes... mas ainda qualquer outro, a que o feito possa tocar, e lhe da sentença possa vir algum prejuizo, Emman. 67., Alphons. 85.; modo adpellationi non renuntiaverit, aut sententiae, qua gravamen dicitur illatum, non adquieverit, Ord. lib. 3. tit. 69. §. 4., tit. 70. in princ., tit. 79. §. 2. ibi: Nem será recebido a appellar o que per alguma maneira consentio na sentença. Ex quibus consequitur 1) posse adpellare omnes, et singulos litis consortes; unius autem adpellatio reliquis prodest una eademque sententia condemnatis, Ord. lib. 3. tit. 80., Emman. 64., Alphons. 82., 11. 1. 2. C. si unus ex plurib. adpellay.: 2) procuratores; qui tamen sine novo mandato adpellationem ab eis interpositam prosequi haud possunt, Ord. lib. 3. tit. 27. (Tit. III. §. XI.): 3) legatarios, sententia contra heredem scriptum lata, Ord. cit. tit. 81. in princ., Emman. 67., Alphons. 85., 1. 14. h. tit.: 4) fidejussorem, et venditorem, debitore condemnato, vel emtore, ead. Ord. §§. 1. 2., 1. 5. h. tit.: 5) adpellationem denegandam condemnato, qui dilationem petit ad solvendum, Ord. lib. 3. tit. 79. §. 2., 1. 5. C. de re judic.: 6) transigenti super re judicata, Ord. lib. 3. tit. 78. §. 1. vers. se dous litigassem, 1 40. §. 1. de pact.: 7) confesso, cum in eum nullae judicis partes, nisi in condemnando sint, cap. 61. §. Porro h. tit., cap. 3. §. 5. eod. in 6., Scacc. de adpellat. Quaest. XVII. limit. IV. n. 34.: 8) vero contumaci, qui in judicio ad sententiam usque nec per se, nec per procuratorem comparuit, Ord. lib. 3. titt. 15. et 79. §. 3., 1. 23. §. 3. h. tit., Phoeb. P. I. Decis. 79. Qui omnes, et similes in ea causa sunt, ut sententiam adprobare videantur.
12 · Adpellandum intra decendium.
pr.Ad legitimum adpellandi modum pertinet tempus fatale, quo adpellatio interponenda est apud judicem inferiorem, et apud superiorem introducenda, vel prosequenda. Interponenda itaque adpellatio est intra decendium a momento pu blicablicationis sententiae, si litigatores eidem praesentes fuerint, computandum, vel a tempore, quo absentes scire potuerunt quid fuerit pronuntiatum, Ord. lib. 3. tit. 69. §. 4., tit. 70. in princ., tit. 79. §. 1., Novella XXIII. cap. I., et interponenda in audientia coram judice, qui sententiam protulit, tit. 70. §. I., et vel viva voce, a Notario tamen in scripturam redigenda, vel in scriptis per petitionem ad eumdem judicem porrectam, in proxima audientia rata habenda. Perer. de Man. Reg. cap. XXI. nn. 12. 13. Palatii Curia ex justa causa dispensat contra temporis lapsum, tam ad interponendam, quam prosequendam adpellationem datum, §. 91. illius Regim. Restitutio quoque adversus eumdem competit tam minoribus, quam majoribus legitime impeditis ex clausula generali, Ord... 1 lib. 3. tit. 41. SS. 1.4. in fin. et 7.
n1In adpellatione ab interlocutoria speciatim jure Canonico requiritur, quod in scriptis fiat, cap. 1. h. tit. in 6. et causa gravaminis exprimatur, cap. 59. eod.: quod, jure nostro necessarium non est, cum eodem expresse cautum haud inveniatur. Nulla igitur hac in parte differentia est inter adpellationem ab interlocutoria, vel definitiva; illud autem utrique commune, quod gravamen illatum ex actis tantum prioris instantiae probari debeat Clem. 5. h. tit., quamvis sententia ex novis probationibus, possit reformari (§. XIX. h. tit.).
13 · Quo tempore adpellatio introducenda, et prosequenda.
pr.Introducenda adpellatio apud judi. cem superiorem intra tempus ab inferiore pro locorum distantia definitum, modo mensem unum non excedat, Ord. lib. 3. tit. 69. SS. 5. 6., et tit. 70. §. 5. ibi: assinando - lhe logo termo de trinta dias, Emman. 54. §. 5., Alphons: 73. S. 7., cap. 4. de adpellat. Jure Romano eidem introducenIV. 16 dae terminus trium mensium erat in eadem provincia, et sex mensium, vel anni, si ad auditorium Principis provocatum, Il. 2. et ult. in princ. et S. 2. C. de temporib. et reparat. adpellat. Ad prosequendam adpellationem sex menses jure nostro dantur, ab illius receptione computandi; quibus elapsis, deserta ad adpellati petitionem judicatur, nisi adpellans ostendat legitime fuisse impeditum; quapropter ante desertionis sententiam necessario requirendus, Ord. cit. §. 3. Jure civili adpellationis prosequendae terminus est annus, et ex justa causa biennium ex dict. l. ult. §. 4. C. de temporib. et reparat. adpellat.
n1Dilationem, ab inferiore ad introducendam adpellationem apud superiorem datam, Lusitane dicimus atempar; dies autem fatales, quibus adpellationis instrumentum apud eumdem exhibendum, dias de apparecer. Judicatur adpellatio deserta, sex mensibus ad eamdem prosequendam lapsis, vel a judice inferiori, si nondum terminus ad eam prosequendam definitus fuit, vel a superiore, eo definito, Ord. lib. 3. tit. 70. §. 3., Cabed. P. I. Decis. 42. et Arest. 42. Exspectantur praeterea alii tres dies dicti de Corte, Ord. lib. 3. tit. 68. §. 3. ibi: e passados os tres dias de Corte além do termo. Per Curiam autem, hoc est, Corte, hic intelligitur locus, ubi Rex est, Supplicationis Domus, vel Portucalensis Senatus, Ord. cit. §. 7., Cabed. Decis. 40. n. 10.
14 · Legitime interposita recipienda.
pr.Debet judex adpellationem legitime interpositam recipere, Ord. lib. 3. tit. 70. §. 2. ibi: E tantoque a parte appellar, e lhe for recebida a appellação. Qua non admissa, vel rejecta, gravato competit supplicationis remedium, sive ab interlocutoria interpositum sit, Ord. lib. 3. titt. 69. et 74., sive a definitiva, tit. 70. SS. 7. 8., et lib. 1. tit. 58. S. 27. Ad superiorem enim pertinet judicium de adpellatione recipienda, necne, 11. 5. 6. de adpel. lat. recip. De literis dimissoriis.
15
pr.Literis dimissoriis, quas apostolos vocant, quibus judex inferior adpellationem apud se interpositam testatur, causamque ad superiorem judicem remittit, l. un. D. de libell. dimiss., in fo-- ro civili non utimur. Idem de Germania, Gallia, et Hollandia testatur Huberus Praelect. ad eumd. tit., et Groeneweg. ad 1. 5. C. de adpellat. Libello similiter adpellatorio non utimur, et satis est, quod adpellatio sive viva voce, sive in scriptis, et quomodocumque interponatur, quam judex inferior, quin ad superiorem rescribat, recipere debet, et tempus eidem prosequendae statuere: cetera ad litigatores pertinent.
16 · De testimonialibus, et de adpellatione coram bonis viris.
pr.Utimur vero literis testimonialibus, quibus intelligimus scriptam Tabellionis, vel Scribae testificationem de adpellatione coram eo interposita, propterea quod judex eam vel non recepit, vel sui copiam non fecit; quae testificatio eosdem fere adpellationis effectus habet; nam judici inferiori praesentata, illius manus ligat, et causam subjicit superioris cognitioni, Ord. lib. 3. titt. 69. S. 7., 74. S. 5., 78. in fin. princ. et S. 5.; eamque dicti Officiales dare tenentur, eo ordine servato, et sub eis poenis, quas declarat Ord. lib. 1. tit. 80. SS. 9. 11. Potest etiam adpellari coram alio judice, modo postea rata habeatur apud eum, qui sententiam tulit, tempore ab illo definito, Ord. lib. 3. tit. 70. §. 1. Adpellationis coram bonis et honestis viris, cujus meminit jus canonicum cap. ult. de 16. adpellat., et civile in 1. ult. C. de his, qui per met. jud. non adpellav., leges nostrae mentionem nul lam faciunt; eam tamen usus servat non omnino improbandus, praesertim si judicis copia haberi non possit, vel si ipse vincula, et carceres minitatur. Aug. Barb. Collect. ad cit. cap., Scacc. de adpellat. Quaest. VI.
n1Literae testimoniales a vera adpellatione differunt, quod non fiant coram judice, sed coram privatis personis; adeoque actus vere judiciales non sunt, sed protestationes ad evitanda fatalia, quae viam aperiunt adpellationem, data facultate, interponendi apud superiorem. Differunt a literis speciatim dictis instrumentos de aggravo, quod hae ad denegatas supplicationes (aggravos) pertineant, testimoniales ad adpellationes. Haec autem instrumenta a supplicationibus, quemadmodum literae testimoniales ab adpellationibus, distinguuntur (§. XXVI. Not.).
17 · Adpellationis effectus suspensivus, et devolutivus.
pr.Inter plures adpellationis effectus praecipuus est devolutivus, qui illius essentiam ingreditur, quem fere semper comitatur suspensivus, nisi speciatim excludatur, quod fit vel ex natura causae moram haud ferentis, vel ex privilegio. Et tales sunt residuorum, Ord. lib. 1. tit. 62. §. 25., et lib. 3. tit. 73. §. 1.; possessoriae, maxime si interdicto Unde vi agatur, Ord. lib. 3. tit. 48. §. 3. (Non bene sibi constare videtur Auctor. Vid. Tit. VI. §. XXXI. h. 1.), quae per actionem decem dierum dictam instituuntur, Ord. lib. 3. tit. 25. §. 1., et tit. 73. §. 1.; vel in quibus de deposito agatur, Ord. lib. 4. tit. 49. §. ult., vel de exsecutione rei judicatae, Ord. lib. 3. tit. 86. §. 3. Alias causas excipiunt Doctores, quas numerare longum foret. Vide, sis, Barb. ad Ord. lib. 3. tit. 70., Mend. in Prax. lib. III. cap. XIX. Ego vero eas tantum a regula exceptiones admitto, quas jus nostrum probat; neque profecto apud nos adpellationis causa favorabilis dicenda, quod vulgo dici solet, cum remedio alio ad sententias impugnandas utamur, quod dicimus supplicationem. Jus Romanum adpellationem ignorat sine effectu suspensivo.
18 · Ea pendente, nihil innovandum.
pr.Quia vero, interposita adpellatione tam ab interlocutoria, quam a definitiva, suspensa manet judicis jurisdictio (§. XVII.), sequitur, ut, ea pendente, nihil innovandum sit, Ord. lib. 3. tit. 73. in princ., Emman. 58., Alphons. 76., deducta ex l. un. D. nihil innov. adpell. interpos. Itaque innovatio quaecumque post interpositam adpellationem, a judice licet recepta non sit, adtentatum est, a judice superiore revocandum, cap. 56. de adpellat. Innovare autem non dicitur, neque adtentatum ullum committere, qui rem litigiosam, adpellatione pendente, sequestro supponit dissipationis causa, vel fructus interea perceptos ad adpellati petitionem describendos facit, Ord. cit. §§. 2. 3., Valasc. Cons. 156. n. 9.
n1Jure Canonico in adpellatione ab interlocutoria judex inferior procedere potest, donec a superiore inhibitio decreta non fuerit, cap. 7. de adpellat. in 6., Ziegler. ad Lancelott. lib. III. tit. XVIII. §. XVII,
19 · Causa ad superiorem devoluta, quae illius, et litigatorum partes sint.
pr.Effectus devolutivi ea vis est, et quod causae cognitionem ad superiorem devolvat, et quod litigantes in instantia adpellationis jus suum clarius proponere, et deducere possint. Et inde consequitur, 1) ut adpellator adversarium suum non illius procuratorem, nisi sufficienti mandato sit instructus, cum nova causa videatur, citare debeat, Ord. lib. 3. tit. 70. §. 4.: 2) ut proprium instrumentum hodie ad superiorem sit transmittendum, Extravag. 18. Aug. 1747., Deliberat. Senat. Olisip. 22. Maii 1783. apud novissimam Collect. N. CCLXXXV., cum olim exemplum satis esset ex Ord. cit. §. 2.: 3) ut causa deducatur ad eumdem statum, quo erat litis contestatae tempore; adeoque judex eas omnes exceptiones admittat, quae tunc temporis locum habebant, 1. 13. C. de procuratorib.: 4) ut possint non adlegata in primo judicio adlegare, ut non probata probare, Ord. lib. 3. tit. 20. SS. 28. 29., et tit. 83. in princ., Emman. 66., Alphons. 84., 1. 4. C. de temporib. et reparat. adpellat.; itaque novas exceptiones, et articulos formare non extraneos omnino a prima actione; nova instrumenta producere, et testes super novis articulis; nam super prioribus, quos de veteri materia vocant, de quibus jam testes in prima instantia sunt producti, in secunda ob subornationis, et corruptionis metum probatio per testes non admittitur, Ord. cit. tit. 83. §. 2., Novell. go. cap. 4., cap. 17. de testib., Phoeb. P. II. Arest. XCIIІ., Reinos. Observat. XXXIX. a n. 22., Mend. P. II. cap. XIX.: 5) ut, cum in mortuum non sit ferenda sententia, si, adpellatione pendente, unus ex litigatoribus moriatur, illius heredes citari debeant, et habiles ad causam prosequendam judicis sententia declarari, Ord. lib. 3. tit. 27. §. 2., et tit. 82. in princ., Emman. 65., Alphons. 83., 1. un. si pend. adpell. mors interven., Cabed. P. I. Decis. 197.:6) ut, adpellatore licet condemnato, propterea quod nullum ei gravamen ab inferiore fuit illatum, si lius adversarius sententia gravatus sit, superior potest, nulla etiam ab eo adpellatione interposita, eidem providere, Ord. lib. 3. tit. 72., Emman. 57., Alphons. 75., Cald. de emt. cap. XIX. nn. 47. 48. Quae aliter se habent in supplicationis remedio; quippe quia stricti juris est, nec latam interpretationem admittit: 7) ut, probationibus utrimque productis, et causa tandem pro eo ac oportet examinata, superior possit inferioris sententiam confirmare, vel in totum, aut pro parte reformare, si nimirum plura, et diversa capita contineat, Cujac. lib. XXIII. Observat. cap. I.: 8) ut, ea confirmata, acta ad judicem inferiorem revertantur, a quo illius exsecutio facienda; jurisdictionem namque suam recuperat, quae, adpellatione pendente, quodammodo sopita erat, Ord. lib. 3. tit. 68. in princ. et S. 1., Cujac. lib. XX. Observat. cap. XXXVI., Perez ad tit. C. de adpellat. n. 39. De consensu tamen adpellatoris, et adpellati superior reformatam quoque inferioris sententiam, id est, suam exsequi potest, et de adpellati tantum alienam, id est, judicis a quo, quam ipse confirmavit, suamque effecit, Ord. cit. Victus autem in expensis utriusque instantiae a superiore condemnandus, Ord. lib. 3. tit. 68. §. 1., Huber. Praelect. h. tit. n. 9. in fin.; quod non eodem modo se habet, causa ad eum per supplicationem devoluta, qua victus in expensis tantum ab inferiore solet condemnari. Querela nullitatis.
20
pr.Sine adpellatione sententiae rescinduntur, quae ipso jure nullae sunt, quales summatim referuntur Ord. lib. 3. tit. 75., Emman. 60. Alphons. 78., deducta ex tit. D. quae sentent. sine, adpellat. rescind., et C. quando provoc. non est necess. (Tit. XXI. §. XV.). Et rescinduntur per querelam nullitatis intra triginta annos intentatam apud superiorem, inferioremve judicem; in quo vel maxime haec querela ab adpellatione differt, quae intra decendium interponi debet, et coram superiore. Quod si nullitas cum adpellatione, tamquam illius adcessoria, conjungatur, intra idem tempus, et apud eumdem judicem interponenda est. Praeterea nullitas alia insanabilis dicitur, si quidquam omissum fuit, quod ad negotii substantiam pertinet; alia sanabilis, quae potissimum aestimatur ex defectu solennitatum. Hujus divisionis leges nostrae expressam mentionem non faciunt, ea tamen implicite continetur Ord. lib. 3. tit. 63., ubi judices ex sola facti veritate inspecta judicare jubentur (Tit. VII. §. XXI. Not.).
21 · De adpellationibus in foro ecclesiastico.
pr.In foro ecclesiastico ab Episcopo, vel ejus Vicario Generali ad Archiepiscopum, vel omisso, ut aiunt, medio, ad summum Pontificem, expresso nomine, vel ad sanctam Sedem apostolicam, aut illius Legatum adpellatur. In his autem adpellationibus interponendis, introducendis, prosequendis, singularia multa sunt, partim ex jure canonico, et commissionis literis, partim ex stilo apostolicae, et Nuntii apostolici, Curiae petita; quae, cum a proposito meo aliena sint, eisdem referendis supersedeo.
n1De adpellationibus ab Episcopis tamquam locorum Dominis, seu Donatariis, vel ab illorum judicibus, Auditoribusve interpositis, Regis Senatus cognoscit, Ord. lib. 3. tit. 71., Novella 19. Jul. 1790. (§. X.). Quod si Episcopus, quando civile forum sortitur, et externa jurisdictione, id est, Regia in Clericos, Laicosve utitur, eadem Regis nomine utitur, et eamdem tamquam illius Donatarius exercet; illud consequi videtur, adpellationes ab eodem, vel ejus Vicario in temporalibus causis ad Regis tantum Senatum esse interponendas; adeoque in foro Episcoporum eas dumtaxat adpellationes ad superiores ecclesiasticos pertinere, quae circa causas mere ecclesiasticas, et spiritales versantur, in ecclesiastico foro omnino tractandas, sive litigatores Laici sint, sive Clerici. Sed alio nos jure hodie, et a multis retro temporibus utimur. Praxim ecclesiasticam tam in prima, quam in secunda instantia, et in Nuntii apostolici Curia suo more explicat Mend. lib. II. de jurisd. eccles. cap. I. cum seq., Peg. in tract. de compet. P. II. cap. LXXIV. (Tit. VII. §§. XXXIII. XXXIV.). Historia specialis adpellationum ad summum Pontificem expresso nomine, vel ad sanctam Sedem petenda ex Dupinio de Discipl. Eccles. Dissert. II., Espen. P. III. Jur. Eccles. tit. X. cap. I. §. I. seq., Rieg. Jurisprud. Eccles. P. II. §. MCCXI. seq., Fleur. in Discurs. Histor. IV. §. V.
22 · Quid supplicatio.
pr.Sequuntur supplicationes, altera pars rubricae. Hoc nomine eam provocationem nos hic perpetuo intelligimus, quam Lusitane dicimus aggravo, in differentiam adpellationis, quae a certis judicibus inferioribus, a quibus adpellare non licet, legitime interponitur ad superiores ratione gravaminis in causa principali judicanda, ordinandave illati.
n1Cum jure Romano certi judices essent, a quibus adpellare non licebat, veluti Praefectus praetorio, 1. 1. de offic. Praefect. praetor., sed tantum supplicari intra biennium, l. unic. C. de sent. Praef. praet.; cumque eodem jure adpellatio ab interlocutoria, quam jus Canonicum, id est, Decretalium concedit, excogitata sit; Patriae leges peregrina haec jura, quae tunc temporis, et hodie etiam1 dum magno in pretio habentur, et ab omnibus ferme coluntur, supplicationis remedio introducto, in amicam quasi concordiam reducere conatae sunt. Itaque a Senatu civilium causarum, et a Portucalensi, qui in illius locum successit, a Curiae Praetoribus, et aliis majoribus Magistratibus adpellationem denegarunt, quasi jure Romano esset denegata; supplicationem autem concesserunt, quasi eodem jure concessam, sed non eamdem quidem, quam jus ipsum agnoscit, sed aliam certe atque aliam: quae tamen, cum supplicatio audiretur, hoc satis erat ut eidem debitus honor haberetur. Adpellationem quoque ab interlocutoria, quam nescit jus Romanum, et Canonicum probat, denegarunt; et supplicationem similiter concessere, quasi, ea adinventa, in medio starent, neque in totum a jure canonico et civili recedentes, nec per omnia servientes. Adinventa igitur est supplicatio ordinaria (aggravo ordinario), quae a definitiva a majoribus judicibus lata; supplicatio per postulationem, vel instrumentum (aggravo de petição, ou instrumento), quae ab interlocutoriis omnium judicum; et supplicatio demum, dicta aggravo no auto do processo, quae a mandatis, et interlocutionibus ordinem processus respicientibus interponitur: quae omnia, et singula ex dicendis manifestius constabunt. Ab his supplicationibus supremum justitiae tribunal Domus supplicationis vocatur, quod licet civilium causarum Domu recentius sit, auctoritate multum supereminet. Hae vero supplicationes initio extra ordinem fiebant apud superiores quoscumque, veluti provinciae Praetores, Rectores, et Donatarios ab eorum judicibus, et postremo omnium apud Regem. Certus deinde ordo defini1 tus et in ipso civili Senatu judices duo constituti, qui de supplicationibus ab ejusdem Senatoribus, id est, So-, brejuizes, interpositis cognoscebant; et tandem Supplicationis Domus erecta, Curiae maximum justitiae tribunal. Vide, sis, Petri I. legem 7. Febr. aer. 1397., Ordinatione Alphonsina relatam lib. 3. tit. 109. §. 1., Gam. Decis. 1., Cabed. P. I. Decis. 11. n. 23.
23 · Supplicatio ordinaria.
pr.Judices, a quibus adpellare non licet, recensentur Ord. lib. 1. tit. 6. in princ. Itaque ab illorum sententiis definitivis, vel quasi, supplicatio ordinaria competit, Ord. lib. 3. tit. 20. $. 28. ibi: aggravo da definitiva: quae, cum vix ab adpellatione differat, intra decendium apud inferiorem interponenda, apud superiorem intra dies sexaginta introducenda, et intra semestre prosequenda, Ord. lib. 3. tit. 84., Emman. 77., Alphons. Tog.; in eaque demum ea omnia locum habent quae de adpellationibus diximus, nisi speciali-, ter notentur.
n1In multis tamen differt: praecipuum autem hoc est, quod adpellatio, quamdiu fuerit apud superiorem, exsecutionem sententiae suspendit, Ord. lib. 3. tit. 69. §. 6., et tit. 73. in princ.; supplicatio solum intra sex menses, Ord. tit. 84. §. ult. (et tit. 73. §. 1., vel intra duos annos in Brasiliis, Diplom. 5. Decembr. 1801.). Alias differentias tradunt Mend. P. I. lib. III. cap. XIX., França Addit. ad eumd., cet.: quae quidem omnes non alio ex capite proficiscuntur, quam quod supplicatio stricti juris sit, adeoque stricte interpretanda; adpellatio non item. Haec autem supplicatio ordinaria his verbis data intelligitur: para appellar, ou aggravar, qual no caso couber: quibus saepe utitur Ordinatio, praesertim lib. 3. tit. 20. §§. 6. 17. 36., et tit. 25. §. 1., quasi dicat pro judicis qualitate adpellationem, si ab eo licet adpellare, vel supplicationem, si non licet, esse concedendam. Inepta ergo est for. mula in foro usitata, et perperam ex citata Ordinatione deducta: Appello, ou aggravo, qual no caso couber, cum Advocati casus, quibus adpellationi, vel supplicationi locus est, scire debeant; eaque nihil aliud, quam ignorantiam suam produnt. Leit. de gravaminib. Quaest. VI. n. 4.
24 · Per petitionem, vel instrumentum.
pr.Supplicationi per petitionem, vel instrumentum, cujus meminit Ord. lib. 3. tit. 20. §. 46. ibi: aggravar per petição, ou per instrumento, et passim, quando locus sit, et quibus differant inter se, non facile est definire. Hac in re satis adnotare, utramque supplicationem a meris interlocutionibus interponi; in eo autem vel maxime differre, quod per petitionem supplicatur, quando superior eodem loco est, vel intra quinque leucas, ubi forum redditur: per instrumentum, quando longius abest, Ord. lib. 1. tit. 7. §. 16., tit. 9. in princ., tit. 58. §. 25. Illa exsecutionem interlocutionis suspendit, cum acta ad superiorem devolvantur, Ord. tit. 58. §. 25. ibi: poderá conhecer dos ditos aggravos, mandando levar os feitos perante si, pelas petições, que lhes as partes fizerem. Speciale autem est, quod a Curiae Praetoribus, vel aliis Olisiponensis civitatis judicibus supplicatio per petitionem a Rectore Justitiae subscriptam, illorum jurisdictionem, antequam acta transmittantur, suspendat, Cabed. P. I. Decis. 59. n. 2. in fin. Supplicatio per instrumentum nunquam suspendit, cum non propria acta, sed illorum tantum exemplum transmittatur, Ord. cit. tit. 58. §. 25. vers. E sendo. Illud vero utrique supplicationi commune est, quod intra decendium interponatur, Ord. lib. 3. tit. 74. §. 5.; quod intra triginta dies apud superiorem introducatur, Ord. cit.; quod superior, ad quem supplicatur, designandus, ead. Ord. §. 1., et lib. 1. tit. 6. §. 5., et 58. §. 25.; quod lis prius aestimetur, ut intelligi possit, an illius jurisdictionem (alçada) excedat, Ord. lib. 1. tit. 58. §§. 25. 56., tit. 62. §. 34., tit. 65. SS. 6. 7., et lib. 3. tit. 20. SS. 9. 31. Casus, in quibus supplicatio per petitionem, vel instrumentum locum habet, fere omnes recenset Leit. tract. I. de gravaminib. Quaest. VI. n. 150.
n1Distinguenda inter se haec vocabula, si ex arte loqui velimus, aggravo de instrumento, instrumento de aggravo, carta testemunhavel. Supplicatio per instrumentum dicitur in differentiam supplicationis per petitionem. Instrumentum supplicationis, quando judex, a quo non licet adpellare, se occultat, et instrumentum negat, illudque propterea a Notario petitur: quod si ab eodem Notario petatur ob non receptam adpellationem, charta testimonialis speciatim vocatur: quas differentias ex qualitate judicum ortas probare, vel saltem conjicere licet ex Ord. lib. 3. tit. 69. §. 7. ibi: E quando a appellação da sentença interlocutoria não for recebida por o Juiz, que a deu, a parte, contra quem foi dada, tomará instru-.. mento de aggravo, ou Carta testemunhavel, segundo for o Juiz, de que se aggava, (§. XVI. h. tit.). Aliter Leit. cit. Quaest. VI. a n. 121.
25 · Et in processu.
pr.Supplicatio in processu speciatim dicta ab interlocutionibus eumdem ordinantibus interponitur. Haec autem ab eis solum interlocutionibus admittitur, quibus praejudicium negotio principali infertur, quaeve damnum in processus tantum ordinatione reparabile continent. Namque ab eis, quae finem causae imponunt, vel gravamen irreparabile, vel quodvis aliud continent, quod ad processus ordinem non pertinet, adpellatio conceditur, vel supplicatio ordinaria pro judicis qualitate, vel per petitionem, instrumentumve. Quia vero haec supplicatio magis protestationis, quam verae supplicationis rationem habet, sequitur, ut in actis per Scribam, vel Advocatum recte scribatur, quin necesse sit eamdem judici insinuare cum nec illius cognitio ad superiorem statim de-, feratur, sed tunc demum causa per adpellationem, supplicationemve devoluta, Ord. lib. 3. tit. 20. S. 38. ibi.: Porem, se se aggravar no acto do processo, na mór alçada poderá ser provido.
n1Interlocutorias, a quibus tantum în processu supplicatur, recenset Leit. de gravaminib. Quaest. V. a n. 41., ubi exceptiones etiam habentur, in quibus ab interlocutionibus, ordinem licet processus respicientibus, admittitur supplicatio per petitionem, vel gravamen; quarum una est, eaque praecipua, quae ab Ordinatione non servata (Ordenação não guardada) interponitur, Ord. lib. 1. tit. 5. §. 6. et lib. 3. tit. 20. §. 46. Et haec satis superque proposito nostro, et in re adeo implicata, cujus nulla, vel, non idonea ratio reddi potest. Optandum erat, quod judiciarius ordo tam in prima, quam in secunda instantia simplicior redderetur, tot tricis, et solennitatibus, quae nihil valent, tandem aliquando sublatis.
26 · Revisio quid, et quotuplex.
pr.Sequuntur sententiarum revisiones, -tertia, et ultima rubricae pars. Est igitur revisio remedium juris extraordinarium, quo causa a Principe iterum examinanda, et revidenda petitur, propterea quod judicatum nullitatis, vel manifestae injustitiae vitio laborat. Revisio alia dicitur de justitia, alia de gratia speciali, vel specialissima. Quibus autem ea differat ab adpellationis, supplicationisve remedio, satis constat.
n1Nam adpellatio, et supplicatio est juris remedium ordinarium, quod omnibus patet; itaque sententiae exsecutionem impedit, pendente adpellatione et supplicatione intra sex menses, nec adpellator, adpellatione interposita, ullam cautionem praestat; supplicator autem satis modicam. In instantia deinde adpellationis, et supplicationis novae probationes, et adlegationes admittuntur, quae aliter se habent in revisionis causa extraordinaria. Supplicatio quoque, quam jus Romanum agnoscit, et a nostra diversa est, et a revisione; nam intra biennium offerri potest, et intra decendium oblata, eo solum casu exsecutionem impedit, quo a victore praestita fuit cautio tantumdem restituendi, quantum fuerit in condemnatione, si legitima retractatione sententia resolvatur; cum supplicatio nostra ordinaria intra decendium tantum offerri possit, et exsecutionem intra semestre sine ulla cautione impediat. Differt etiam a nostra revisione, vel quia duos intra menses petenda, vel quia sententiae exsecutionem nunquam retardat, vel quia etiam ab iis quoque magistratibus petitur, a quibus licet adpellare; quod secus erat jure civili, Auth. Quae supplicatio C. de precib. Imper. offer., 1. unic. C. de sent. praefector. praetor. Hae vero sententiarum revisiones jam a Regni nostri initio cognitae erant, easque Rex concedebat sub poena decem, vel quinque morabitinorum pro qualitate litigantium eo casu praestanda, quo sententia revidenda fuerit confirmata, ceu patet ex Alphonsi II. lege, Codice Alphonsino relata lib. 3. tit. 108. §. 1. Dionysius mulctam ad quingentos solidos adauxit legibus aer. 1340, datis, quibus insuper statuit, quod revisio ex capite tantum nullitatis concederetur, nisi ipse eam concederet ob specialem, et ob justam causam, viso prius processu. Et haec Dionysiana lex tamquam fundus haberi debet Ordinationis lib. 3. tit. 95., Emman. 78., Alphons. 108., Regim. Palat. §§. 32. 33. 34. 35. 36. 37. 38., Extravag. 2. Novembr. 1564. §. 13. usque ad 21. apud Leon. 1. p. tit. 4. 1. 1., et Novell. Const. 3. Novembr. 1768., in quibus tota quanta est revisionis materia continetur.
27 · Revisio hodie de gratia tantum speciali est, vel specialissima.
pr.Hodie nulla est revisio de justitia dicta, nec profecto illius hoc expresso nomine mentionem faciunt antiquae, novaeque leges a nobis superius citatae. Omnis igitur revisio de gratia speciali est ob nullitatis, vel injustitiae notoriae causam in Palatii Curia petita; vel specialissima, quae in causis revidendis prohibitis, vel tempore ad eam supplicandam lapso, a Rege immediate postulatur. Novell. 3. Novembr. 1768.
n1Revisionem de justitia illam vocabant, quae pro fundamento habebat nullitatem sententiae non qualemcumque, sed ex falsis tantum probationibns, vel ex judicibus pecunia corruptis provenientem. De gratia speciali, quae ob quamcumque nullitatem, vel injustitiam supplicatur, vel ob judicem reapse suspectum, qui tamen jure recusari prohibitus sit, veluti in casu Ordinationis lib. 3. tit. 3. tit. 21. §. 5., et similibus. De gratia specialissima, quae in causis demum examinandis, et revidendis prohibitis, veluti ob illarum, vel judicii qualitatem, vel ob temporis lapsum conceditur. Differebant inter se; quia revisio de justitia ob dictas tantum duas nullitatis causas, et sine ulla quidem Palatii Curiae Senatorum informatione concedi solita erat, in eaque novae probationes, et adlegationes admittebantur, quae non eodem prorsus modo ita se habebant in revisione de gratia. Vide, sis, Valase. Consult. 51., Perer. de revisionib. cap. VII.
28 · Et quae hic generatim tenenda.
pr.Quia vero revisio remedium extraordinarium est (§. XXVI.), sequitur, ut non sit petenda, ordinario exstante; adeoque a sententia, a qua licet adpellare, vel supplicare, non est concedenda. Et quia a Principe postulanda (S. XXVI.), ab eo tantum concedi potest, vel ea in Curia, cui eamdem concedendi facultas data fuit. Peti autem debet definito tempore, id est, intra duos menses ab ultima sententia definitiva in causis civilibus super proprietate motis, modo summam adpellabilem contineat, nec sit prioribus duabus super eodem negotio latis omnino conformis: itaque denegatur revisio in causis criminalibus possessoriis, et minimis, quae judicis jurisdictionem non excedunt, et ab interlocutionibus, et recusationibus, et a tribus denique sententiis conformibus, Ord. lib. 3. tit. 95. SS. 3. 8. 10. 11. 12., Regim Palat. SS. 32. 33. 34. 35., Valasc. cit., Perer. capp. 14. 16. 17. 18. 22. 23. Et quia non temere concedenda, sed ex causa tantum nullitatis, vel manifestae injustitiae (§. XXVI.), sequitur, 1) ut et duo Palatii Curiae, et totidem Domus Supplicationis Senatores, praevia prius notione ex actis habita, super illius concessione audiantur, Ord. cit. §. 1.: 2) ut, semel negata non possit jam concedi, §. 9., Novell. 3. Novembr. 1768. §. 4.: 3) ut, ea concessa, certa pecuniae summa apud Cancellariae Quaestorem (Recebedor) statim sit a supplicatore deponenda, Ord. cit. §. 2. 4) ut actis in audientia petitis, Ord. §. 14., supplex de revisione impetranda libellus non nisi ab ordinario Senatus Procuratore, cujus fides jam probata est, subscriptus admittatur, S. 13.; et ut tandem nullitas, vel manifesta injustitia, non liberum arbitrium, aut mera et simplex injustitia, unicum sit revisionis conconcedendae fundamentum. Quae autem sententiae nullae sint, satis constat ex Ord. lib. 3. tit. 75. in princ., et tit. 87. §. 1.; quae vero manifeste injustae, dictae Ordinationes non declarant. Ego vero eam sententiam notorie injustam dicerem, quae non communi Doctorum opinioni, vel extrinsecus cuicumque auctoritati opponitur, Ord. cit. tit. 95. §. 8. ibi: e posto que alleguem que tem algumas tenções em seu favor: sed quae juris naturalis, et civilis rationi, aequitative a jure agnitae, quae apud omnes gentes peraeque valet, contraria est. Praxim, et formulas in petenda, neganda, concedendave revisione usitatas exhibent Camin. de libell. Adnot. LVI., Perer. de revis. cap. LXV. seq., Mend. lib. III. cap. XX.
n1Haec omnia intelligenda de revisione de gratia speciali nuncupata; nam specialissima quae dicitur, et a Rege immediate petitur, nullis cancellis invenitur circumscripta; ea tamen non nisi ex magna causa concedi solet, viso prius processu, ceterisque de more peractis. Revisio autem haec specialissima hodie ad duos tantum casus restricta videtur, quales sunt temporis lapsus in causis quibuscumque, et in criminalibus, licentia ad easdem revidendas reliquis denegata, vel prohibita dispensandi facultate ex cit. Novell. 3. Novembr. 1768. §. 4. ibi: E que debaixo da outradenominação de Revista de graça especialissima se não possão entender, e julgar comprehendidos, sénão os dous casos, ou de ser a Revista reprovada por Direito, como succede nas causas criminaes, ou de ser passado o tempo estabelecido pela ley para a revisão das causas civeis. Revisionis in causis criminalibus exempla plura, et dispensationes referunt Cabed. P. II. Arest. XLII., Perer. de revis. ap. XVII. Plura etiam habentur de revisionibus, fatalibus licet praeterlapsis, admittendis. Dispensatio autem specialissima, ut in revisionis veluti instantia novae probationes, et instrumenta produci possint, facile quidem Principes solent indulgere, Perer. cit. cap. LXXXIII. n. 21.: hodie itidem dicta Novella §. 6. expresse prohibita est, et tamquam obreptitia, et subreptitia declaratur. Quod vero revisio, cum verum privilegium sit, et legum generalium dispensatio, a Rege tantum concedi debeat, IV. 17 nullus dubitat, et ita expresse cautum est Ord. lib. 3. tit. 95. in princ. ibi: A qual revista mandamos que se não faça em nenhum dos ditos casos sem nosso special mandado. Quare eam concedere non possunt Comites, Marchiones, Duces, Infantes, Principes, et ipsa quoque Regina Donataria, Ord. lib. 2. tit. 45. §. 37. (Inst. de Jur. Personar. Tit. III. §. LV.); quinimo nec Rex ipse tamquam sui ipsius, id est, Coronae Donatarius, et quatenus Magnus Militiarum Magister. Itaque revisionis concedendae facultas minus minusque Equestrium Ordinum Curiae competit. Tertia enim Instantia Sebastiani Regis literis 10, Novembr. 1562. creata, apud Carval. Enucleat. Ord. Milit. tom. I. pag. 760., et a Pio IV. Bulla Trium Instantiarum dicta anno 1563. ex abundanti confirmata, apud eumd. Carval. pag. 38. n. 86. (Inst. de Jur. Personar. Tit. III. §. XLVIII. Not.), vera revisio non est, quamvis illius speciem prae se ferat. Haec cum ita sint nemo est, qui non videat revisionis jus Praelatis ecclesiasticis, quacumque fulgeant dignitate, minime competere, quod de Archiepiscopo Bracarensi, qui eminet inter omnes, diserte a Sebastiano ipso Rege constitutum fuit Regiis Epistolis anno 1566. et 1567. datis, apud Cabed. P. II. Decis, 67., Perer. de revis. cap. XIV. n. 21. (Inst. cit. §. XL.).
29 · Quibus a recursu ad Principem differat.
pr.Distinguenda denique revisio a supplicatione, seu recursu ad Principem, quem nos dicimus aggravo para a Coroa. Nam revisio remedium juris extraordinarium est, recursus ordinarium, quod judicis manus arctat, et illius jurisdictionem, prout sua natura fert, suspendit; et ita expresse cavetur Marci Antonii Asevedi Cotinii literis 14. Jun. 1744. apud Ord. lib. 1. tit. 9. Collect. II. N. 14. ad Nuntium apostolicum datis §. 1. ibi: e quando para elle se interposerem recursos, se ha de suspender no procedimento das causas, e se hão de remetter os autos: Extravag. 18. Aug. 1747., Deliberat. Olisip. Senat. 22. Maii 1783. apud earumdem Novissimam Collect. N. CCLXXXV. Quae aliter se habent in revisionibus; quippe quia nun quam exsecutionem rei judicatae impediunt. Deinde revisio a judicibus tantum saecularibus non omnibus admittitur, eaque intra duos menses petenda; recursus ab ecclesiasticis dumtaxat, qui quovis tempore interpositus sive ab interlocutoria, sive definitiva effectum devolutivum, et suspensivum, habet (Inst. de Jur. Public. Tit. V. S. LVII.). Itaque a sententiis in judicio ecclesiastico latis non competit revisio, quam dicimus de gratia speciali, sed specialissima: competit autem recursus ordinarius ad Regiae Coronae tribunal. De extraordinario, qui Regi immediate offertur, et omnibus patet, nullus dubitat.
n1Quod recursus natura sua a Curiis tantum, et judicibus ecclesiasticis cujuscumque ordinis interponi possit, tam certum est, quam quod certissimum. Quia vero Curiae quaedam sunt, et judices, qui particulas quasdam jurisdictionis ecclesiasticae exercent, vel exercere videntur (Inst. de Jur. Personar. Tit. III. §. XLVI. et L. Not.), veluti Consilium Generale Quaesitorum fidei, Curia Conscientiae quam vocant, Bullae Cruciatae tribunal, Commis sarius Generalis, Judex Exsecutor Bullarum Patriarchalis Ecclesiae, Judices Militiarum, et Conservatores; paucis hic notandum jus constitutum, quo utimur. Non datur itaque recursus a Consilio Generali, Decret. 1662., cujus meminit Peg. tom. III. ad Ord. lib. 1. tit. 9. §. 12. n. 621., Salgad. de Reg. protect. P. I. cap. II. §. 5. n. 5., quod hodie omni procul dubio est, posteaquam tribunal Regium declaratum fuit Diplom. 20. Maii 1769.: nec a Regia Conscientiae Curia, Decret. 7. Maii 1699. apud Ord. lib. 1. tit. 12. §. 5. Collect. II. N. 3. Datur tamen ab Equestrium Ordinum Curia, utut suprema, Decret. 18. Novembr. 1690. apud eamd. Ord. tit. 9. Collect. II. N. 10., Peg. cit. n. 524.: quae Decreta, nisi ita intelligantur, sibi invicem obstant. Neque a Deputatis et tribunali Bullae Cruciatae, quorum jurisdictio mere civilis, et temporalis est, Regim. Cruciat. §. XI., 10. Maii 1634. dato, Decret. 5. Jul. 1696., Perer. de Man. Reg. cap. VIII. n. 3. Aliud dicendum de Commissario Generali, utpote qui Sedis Apostolicae honoratissimus legatus est, in iis scilicet, quae ad usum jurisdictionis ecclesiasticae eidem dumtaxat competentis pertinent. Perer. cit. et Salgad. n. 38. ita intelligendi. A Militiarum Conservatoribus, et Judicibus recursus certe datur, cum ab earum suprema Curia detur. Idem dicendum de monasteriorum Conservatoribus, qui jam in usu non sunt, et utinam nunquam fuissent, et omnia ad jurisdictionis ordinariae sive ecclesiasticae, sive saecularis justos fines et terminos in posterum constituantur. Ab Exsecutore vero Bullarum Ecclesiae Patriarchalis recursus haud competit; nulla quippe jurisdictione ecclesiastica utitur, Decret. 28. Septembr. 1761., Supplicatio 1 nis Domus in acta relato fol. 218.